Personae:
Leonardus Clementinus Egmondanus., Nicolaus Francisci fil. Guormarianus..
L.
Scin Nicolae? hodie nobis fiet ludendi copia: dabitur nobis ludendi potestas: hodie feriabimur: a prandio studiorum remissione gaudebimus, et nos lusibus recreabimus. Tempore pomeridiano ociabimur, et studiis soluemur, animosque nostros studio fessos ludendo refocillabimus.
N.
Qui nam istud scis? quo argumento colligis istud? quibusnam ex rationibus istud tibi conficitur? vnde istam opinionem duxisti? vnde in istam spem venisti? vnde quaeso tibi ventum est in istam spem? qua ductus coniectura scis istud? vnde nam istud coniectas?
L.
Quia hic dies solet nobis esse feriatus et ociosus: hoc die ferias et ocium agere solemus: hunc diem transmittere solemus vacuum, et a Musis alienum: hoc die ocium ducere solemus: huius diei tempus pomeridianum solet esse amicum et accommodatum lusibus: hunc diem semper ocio et lusibus ducere atque transigere solemus; hic dies semper illiterato ludo solet esse praestitutus et datus: hunc diem semper lusui dici atque dicari solere memini: hoc die semper literario solemus ocio soluti esse.
N.
Ficulnam rationem. Ista spes, vide ne fallat: vide ne frustra sis: spes tua adhuc in herba est: spe admodum tenui duceris: spe pendes admodum exigua et fragili: in spe admodum exigua es et inani: leuis admodum et dubia fouet spes animum tuum: spes tua filo pendet tenui: stas inani spe: spem foues vel ipsis nebulis inaniorem: vide ne teipsum vana spe lactes: ne tibi metipsi verba des: vide ne praeceptor tuam expectationem frustretur. Si sapienter tuum negocium insistere, et quod consultissimum fuerit, agere voles, consulo dictata tua perinde discas, et memoriae mandes, atque si nulla te spes feriarum teneat, si nulla ludendi auiditate tenearis, nulla feriandi desiderio et expectatione capiaris. Alioqui si te spes tua frustra haberet, et quasi coruum deluderet hiantem, nec interim calleres dictata praeceptori reddenda, saeuis te praeceptor suis dictis protelaret, acerbis te obiurgationibus exciperet, male audires, et asperis verbis, forsan et flagris incessereris.
Leon.
Apage sis cum tam infausto omine, facessat omen tam sinistrum et dirum. Istud tam detestabile omen auertat
Deus.
Dii prius omen istud in ipsum authorem conuertant. Dira istaec potius ipse domum referas, quo natis illa referues. Bona verba quaeso. Auspicatius obsecro ominare. Male ominatis parcito verbis.
Nic.
Si magistrum ego agerem, si fungerer ego magistri partibus, si ego praeceptoris munere fungerer, si meum esset magistri munus obire, si meo perinde atque praeceptoris nutu res irent, si meo vobis arbitrio perinde standum esset atque magistri, si praeceptoris officium ego fungerer, si meae perinde atque praeceptoris ferulae manus vobis essent subdendae, si mihi danda vobis esset opera magistro, si me magistro vteremini, si mea docentis dictata perinde vobis essent peragenda, atque nunc ipsius magistri. Tu mihi quando quando venires lectionis ignarus (quod tibi perquam frequens est, quae tibi non rara auis est) dignas penas dares. Non multis vterer verbis obiurgatoriis, quem admodum ipse praeceptor, non multis te perstringerem maledictis, non multa in te iacerem maledicta, non multis te prosequerer obiurgationibus, non multis te conuitiis lacerarem, non longa te verborum acerbitate lacesserem, non diu te amaris verbis incesserem, non diu multumque in te inueherer, neque aures tuas iamdudum ignauia stupidas verbis diu asperis et mordaci raderem vero, linguae verberibus non solis nec diutinis te exciperem. Occalluisti enim et obduruisti ad obiurgationes, et praeceptorem sinis verba ludere, et inani strepitu aerem verberare, eaque surdis auribus semper praeteris. Increpationes nihil moraris. Susque deque fers, quibus quibus excipiare verbis. De obiurgationibus nihilo plus laboras, atque de ranis palustribus. Verba pili non facis: flocci non facis: huius non facis: non pluris, inquam, facis, quam nebulas in pariete depictas. Manum non vertis, an amicis et benignis, an inimicis et amaris te prosequatur verbis praeceptor. Cum praeceptor dignis te oblatrat increpationibus, id non pluris aestimas, quam si Summenianae mulieres rixentur de lana caprina: aut de asini vmbra, quod dicitur, altercentur: aut commissae mutuis se lacerent crinibus, non sine risu spectantium.
Leonar.
Malam rem hinc abi, nec sis mihi patruus. Ad Macariam, aut ad Cynosarges hominum impurissime. Quis tibi custodiam mei commisit? Spero te nunquam euasurum in ludi magistrum, alioqui vae miseris illis, qui te sunt praeceptore vsuri, qui tua docturi sunt dictata peracturi, qui tibi sunt operam daturi magistro, qui tuae ferulae sunt manum subdituri. Vel ipso Orbilio plagosior eris.
Abiit.
Miror hominis insolentiam, qui in me sibi imperium arrogat. Non moror eius ineptias. Ego faciam, quod meo collubitum sit animo, nec eius obtemperabo monitis. Vult aliis praescribere quid faciant, ipse docendus adhuc, et multa monendus. Aedilitatem amat gerere, etiam sine populi suffragio. Alienorum sibi curruum sat commodus videtur auriga, suorum euersiones parum euitare potens. Sed valeant, qui dissidium volunt. Eam potius ad alium vt de feriis expiscer. Inuenies alium, si te hic fastidit Alexis.