Personae:
Leonardus Egmondanus, Nicolaus Nicolai Amstelredamus.
L.
Heus Nicolae, dic age, subodoratus esne? olfecisti ne, an sint nobis feriae futurae, nec ne? Es enim praeceptori non paulo nobis omnibus familiarior. Quid hariolaris, futuras nobis ferias, an non? Auguraris ludendi nobis potestatem fore, nec ne? Speras ne ludendi arbitrium nobis factum iri?
N.
Cur istud rogas? cur istud expiscaris? quid percontaris, quid indagas, quid sciscitaris istud? An quia pertaesum est studii? An vt postpositis studiis cessatorem, desidem, pigrum, atque ignauum agas? vt languidis, et ignauis, atque in sinum insertis sedeas manibus? vt supinus vtramuis in aurem dormias? vt porrectis iaceas pedibus, et pandiculans osciteris? vt studiis intermissis, quod frequens facis, cesses? vt literis posthabitis puerorum instar conchas aut lapillos, quorum non est hic densa copia, lectum eas?
L.
Quam ob aliam rem rogem, quam vt, si fiat ludendi nobis copia, tecum a prandio sphaericum ludum per annulum ferreum, modo non graueris me tibi collusorem, exerceam? vtque longa mentis agitatione et studiorum assiduitate affectum corpus, rursum moderatis lusibus refocillem exhilaremque? et animum ad studia denuo alias capessenda euibrem, excitem, magisque viuidum reddam?
N.
Opus est tibi refecto scilicet ac refocillato corpore, qui nunquam non lusitas, rarus studes.
L.
Quid ais?
N.
Aliud agebam. Quando feceras ludendi mentionem, venit mihi in mentem hesterni lucri, quod ludendo feceram. Idque subducebam mecum, et ad calculum vocabam.
L.
Pulchre facis authore Ouidio: Nam reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit vtile, sollicitis computat articulis. Sed hoc age, amabo. Responde quod rogo.
N.
Quid rogas?
L.
ut mecum a prandio ludas sphaericum ludum, si per praeceptorem studiis aliquantisper soluamur.
N.
Quid ni? Lubens id fecero. Non est, cur istud tibi denegem, cur istud recusem. Placet, vt in istam arenam pariter descendamus. Me commodo et facili vteris ad quiduis.
Le.
Dic igitur amabo, speras ne nobis fore ferias, ludendique potestatem factum iri?
N.
Spero equidem, imo et nihil addubito.
L.
Qui scis? Vnde istud ominaris?
N.
Ociosus esto. Ocioso sis animo. Securus esto. Pone metum. Certo scio, neque refert tua vel cuiusquam aliorum, vndesciam.
L.
Valeant igitur muti magistri tantisper dum suerit lusum. Facessant haec tetrica studia, caedantque amoenis lusibus. Stat igitur, vt recepisti, mecum lusitare, an mutas decretum?
N.
Modo dixi, et me facturum pollicitus sum. Quid postulas eandem tibi pollicitationem iterum cantari? Mene tam ancipiti, tam fluxa fide credis, aliud stans, aliud sedens, quod dicitur? Men' existimas Cothurno versatiliorem, Proteo mutabiliorem, aut Euripo instabiliorem, vt quod receperim modo, id iam dictum et receptum nolim? vt meorum verborum palinodiam sim canturus? vt dictis et pollicitis meis non sim mansurus? Nihil est, quod malim, quam tecum lusibus indulgere. Auspicatissimum enim est, vt si mimi vel histrionis egeas, Roscium, sin athleta sit opus, Herculem tibi adhibeas.
L.
Quid istud verbi est? Non intelligo quid dicas. Leonardus sum non Oedipus.
N.
Non canimus surdis eandem cantilenam bis. Quod non intellexti, non perculsit animum. Valeat. Quin vbi vbi voles, veniam quocunque vocaris.
L.
Praestitue igitur, praescribe, praefige, constitue nobis locum, in quem tempore pomeridiano conueniamus vna.
N.
Propter aedem sacram te praestolabor, te opperiar, te manebo, te expectabo, modo fidem das eo te venturum: sin aliter sedeat animo tuo, vt malis, alio conueniamus, istud dicito.
L.
Fidem do me venturum in istud loci, quod dixisti. Tu fac tempori praesto adsis ipse, ne frustra te praestoler. Interim igitur vale.
N.
Vale tu quoque. Valeres autem melius, si literis esses magis deditus. Sed ego non ero tibi patruus, quem mihi non fore dicto audientem scio.