Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/RIXOSA CONFABVLATIO

E Wikisource
RIXOSA CONFABVLATIO
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Praefatio DE STRENVLIS NOVI ANNI, ET IVRAMENTO VITANDO. 
RIXOSA CONFABVLATIO

Personae:
Iacobus Bammius, Sibrandus Stammius, Cato Censor.

Ia.
Quid lachrymatus es Sibrande? Quid fleuisti? Cur fudisti lachrymas? Cur lachrymis tibi manarunt oculi? Quam ob rem tibi lachrymae manarunt oculis? Cur lachrymas reddidisti? Cur lachrymae cecidere genis? Cur lachrymas oculis profudisti? Cur tibi fletus est super ora profusus? Cur fletibus tibi maduerunt oculi? Cur tibi profluxerunt ex oculis lachrymae? Quid tua lumina soluit in lachrymas? Cur oculorum orbes rigasti lachrymis?

S.
Quis lachrymauit? Ego non sum lachrymatus.

I.
Quasi non videam. Etiamnum oculis liquuntur lachrymae. Oculi tibi rubent plane ac tument. Rubore insolito atque tumore affecta sunt tibi lumina. Oculi sunt tibi mire rubicundi et turgidi atque inflati tumore nouo. Oculi tui rarum quendam induerunt redduntque ruborem, atque adeo intumescunt et turgent, quod est euidens argumentum fletus. Quin pendet adhuc oculis tuis vna atque altera lachrymula. Siccine credis me caecutire, vt rorem ex oculis tuis stillare non videam? Tam maligno suspicaris me visu, vt quod proxime sit obiectum oculis meis, non contingam visu? Men' oculis captum putas, vt tua stillare lachrymis non videam lumina? Men' lolio victitasse credis, vt parum prospiciam? Adeon videor tibi lusciosus, aut caecus, vt genas tuas non videam lachrymis etiamnum perfusas? An me vel Hypsaea, vel Tiresia, vel talpa caeciorem existimas, vt me non videre arbitreris, quod oculi adhuc tibi madeant, fluant, rorent, stillent, manent, pluant lachrymis, aut liquantur fletibus? Vis vnam lachrymarum stillam oculis tuis subiiciam, vt et tu videas?

S.
Abstine manum verbero: nisi mauis vnum atque alterum tibi digitum vulneribus affectum retrahere. Contine digitos mastigia, nisi retrahere malis tam largo stillantes sanguine, quam lumina mea fletibus vnquam manarint. Tene manus verbereum caput. Si me contigeris vel primoribus digitis, non integer abibis. Si me vel extremis digitulis scelus attigeris, eos ita morsibus multabo, vt dolorem non sis breui abstersurus.

I.
Si tale quid ausu nefario designares et in me committeres, non cum homine mutilo, aut manco, aut inermi rem tibi esse videres, certe non placido atque benigno me vtereris, sed euestigio sentires, qui vir essem, et quam promptis manibus. Malles tibi rem esse cum cacodaemone, quem sola cruce abigas facile, et propellas longe. Si istiusmodi quippiam in me patrares, grauem tibi Camarinam moueres. Octipedem excitares. Crabrones irritares. nouum sane atque memorabile videres spectaculum. Si me vel leuissimo morsu peteres, vel vllo afficeres dolore, cumulatissimo tibi foenore istud rependerem: foeneratum istud tibi pulchre redderem: faceremque vt huius loci dieique meique semper quoad viueres, memor esses. Ante expectatum tibi in caesariem istam, et impexos cirros inuolarem, nasum praemorderem, dentes labefactarem, genas lacerarem vnguibus, caputque omnibus tibi capillis ita nudarem, vt affecta hyeme vix vlla possit inueniri arbos magis viduata foliorum et fructuum phaleris. Caput tibi tam caluum, tam depilatum redderem, quam sunt exuti plumis capones, iamiam verubus figendi atque torrendi: imo quam deplumis possit esse vlla auis iam recens nata et inuolucris adhuc, aut quam sit glabra vola manus, vt bulbum potius crederes quam caput.

S.
Canes qui multum latrant, perraro mordent: lauri crepitum ardentis nil metuo.

Ia.
Quid mussas?

S.
Deos comprecor linguam tibi dent agiliorem. Ancyloglosso laborare videris, quod lingua faucibus ita haeret, nec vllis scilicet lapsantibus scatet verbis. Quid si tibi cultello hoc linguae vinculum non nihil soluam? multo promptius agitabitur, et mentem longius praecurret. Ex musca elephantem feceris, et Herculem ipsum verborum et minarum viribus superes.

Ia.
Loripidem rectus derideat, Aethiopem albus.

S.
Atat.

Ia.
Quid es attonitus?

S.
Adest Corycaeus quispiam, is videtur inaudisse omnia. Prodit enim ex latebris, vbi nos obseruasse videtur. Conticeamus. Digito compescamus labella. Harpocratem reddamus. Aut proripiamus nos hinc, et diuersi abeamus.

Ia.
Minime istud fuerit consultum: suspectos redderemus nos. Resistamus et loquamur latine, nec grauemur hominis aduentum.

S.
Quid loquamur, quo dissimulemus nostras rixas, et literariam assimulemus commentationem? Nihil succurrit, verba frigent, lingua stupet et mens. Abeo.

Ia.
Iste Ceruinus homo pudefaciet nos. Quin et ipse abeo?

C.
Hem quo vos subducitis? quo proripitis vos? quo clam facessitis? quo subterfugitis? quo vos amolimini, aduentante me?

S.
Abimus, quo nos tempus et res vocat, non videramus te. Euge gratus est nobis huc aditus tuus.

C.
Tam gratus scilicet, quam primus dies parsimoniarum hominibus abdomini et ventri deditis.

Ia.
Quid ni gratus? Si te sperassemus huc aduentaturum, perstitissemus diutius. Contulimus sermones de communibus studiis, et commodum tractauimus dictata antemeridianis heri et pomeridianis scholis audita. Incidimusque in nodum quendam, quem neuter nostrum soluere quibat atque eam ob rem diuulsi sumus, atque diuersi abiuimus.

C.
Promite nunc iam denuo, faciam ego periculum, an soluere queam. Praecipitate moras, non est hic mihi integrum stare diu. Alter vestrum proloquatur: quid obticetis? quid moramini?

S.
Dic Iacobe.

I.
Quin tu dicito.

S.
Excidit mihi.

I.
Certe non excidit mihi, non tamen clare obuersatur animo. Obuolitat animo quasi per tenebras, aut per nebulam. Si liceat expectare aliquantisper, dum discussis animi tenebris bene reminiscar, dicam.

C.
Heus Sibrande, quid stas elinguis vt Bagas? subserui huius orationi. Si vel paulum sarcias huius memoriam, sciat. Tuum est nunc suggerere, et memoriae labenti succurrere. Exple huius obliuionis lacunam.

I.
Natat in ore, nec tamen in lucem vult prodire. Velim nolim, plene meminisse non possum, vt cum laude eloquar. Praestat taceam.

C.
Ridiculum caput: quasi nesciam, quid inter vos egeritis. Exaudiui omnia. Fabulati estis germanice. Nostrati lingua non Rhomana vsi estis. Nostratia funditastis verba, non latina, quod est alienum a professione vestra. Ego vos noto germanicae locutionis praehensos, et multandos curabo vel flagris, vel poena pecuniaria. Ego vos agam reos nostratis loquelae. Ego vos arcessam et postulabo teutonicae loquacitatis, germanici sermonis, nostratis colloquii, et puniendos curabo legitima multa. Commisistis multam, quod nostrati lingua estis abusi, eam vobis irrogandam curabo. Audiui praeterea vehementioribus atque asperioribus vos verbis alterum aduersus alterum vsos, quam aequum sit scholasticis. Audiui vos iurgatos esse verbis acerbioribus, vos altercatos atque rixatos esse grauius, quam decuerit humanitatis studio deditis, et eidem magistro dantibus operam. Animaduerti vos tam inimicis atque acribus dissedisse et contendisse verbis, vt parum abfuerit, quin in mutua prosilieritis verbera, vt tantum non ad manus et ad pugnam res venerit. Vidi vos in tam insanam atque rabiosam abiisse contentionem, vt nisi interuenissem, manus inter vos hostiliter conseruissetis. quod praeceptor noster: quid autem praeceptor? imo Christus ipse odit cane peius et angue. Id igitur quando non leui expiandum est multa, deferam ad precepto rem, vt id quicquid est flagitii, suis ille verberibus lustret, suis expiet flagris, vt ille vestras lites dirimat, et pacem inter vos componat, vt ille vos mutuae restituat gratiae, vt ille amicitiam vestram iamdudum quassatam atque solutam resarciat, vt ille inter vos agat reconciliatorem: vt ille animos vestros iamdudum odio mutuo dissidentes reconciliet: vt is operam det, quo gratiam alter cum altero rursum ineatis.

S.
Obsecramus optime Cato, ne nos apud praeceptorem harum rixarum postules, reosque agas. Maximam nobiscum gratiam inibis, nosque tibi summo beneficio demereberis.

I.
Sine te exoremus: cumulabimus te quibuscunque voles muneribus. Munerabimur te, quibus quibus voles donis. Afficiemus te muneribus, quam voles amplissimis. Quin et nos, quodcunque tibi vnquam sit insistendum negotium, quicunque labor subeundus, quando nostram postulabis operam, semper habebis tibi promptissimos paratissimosque. Semper, quando voles, nostram tibi operam dabimus, quicquid tibi sit negotii obeundum. Semper nobis vteris, quicquid tibi sit conficiendum negotii, facilibus, beneuolis atque promptis auxiliatoribus. Semper quando nostri egebis, tuam perinde rem nauabimus, atque nostram ipsorum.

C.
Nunc blandioribus vteris verbis, quam hesterno die, quando libros tuos rogabam aliquantisper vtendos, at concedere nolebas.

I.
En tibi o lepidum caput. In rem tuam sunt, quotquot mihi sunt libri. vtere vel omnibus, vel quibuslibet, pro tuo arbitratu, quanto voles tempore. Verum quod scis, nescito.

————————
 Praefatio DE STRENVLIS NOVI ANNI, ET IVRAMENTO VITANDO.