Carmina Burana/Prata iam rident omnia

E Wikisource

Prata iam rident omnia,
dulce est flores carpere,
sed nox donat his somnia,
qui semper vellent ludere:
ve ve miser, quid faciam?
Venus, mihi subvenias,
tuam iam colo gratiam.
Plangit cor meum misere,
quia caret solatio.
si velles hoc cognoscere,
bene posses, ut sentio.
o tu virgo pulcherrima,
si non audis me miserum,
mihi mors est asperrima.

Tempus accedit floridum,
heimps discedit temere,
omne quod fuit aridum,
germen suum vult gignere;
quamdiu modo vixeris,
semper letare, iuvenis,
quia nescis cum deperis.

Dulcis appares omnibus,
sed es mihi dulcissima,
tu pre cunctis virginibus
incedis ut castissima,
o tu, mitis considera,
nam per te gemitus
passus sum et suspiria.