Precatio consulis designati pridie Kalendas Ianuarias fascibus sumptis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Precatio consulis designati
pridie Kalendas Ianuarias fascibus sumptis
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Ausonii Precationes

PRECATIO CONSULIS DESIGNATI PRIDIE KAL. IAN. FASCIBUS SUMPTIS
Iane, veni: novus anne, veni: renovate veni, Sol,
consulis Ausonii Latiam visure curulem.
Ecquid ab Augusta nunc maiestate secundum
quod mireris habes? Roma illa domusque Quirini
et toga purpurei rutilans praetexta senati
hoc capite aeternis signat sua tempora fastis.
Anne, bonis coepte auspiciis, da vere salubri
apricas ventorum animas, da roscida Cancro
solstitia et gelidum Boream Septembribus horis.
Mordeat autumnas frigus subtile pruinas
et tenuata modis cesset mediocribus aestas.
Sementem Notus umificet, sit bruma nivalis,
dum pater antiqui renovatur Martius anni.
Spiret odorato florum nova gratia Maio,
Iulius et segetes coquat et mare temperet Euris,
Sirius ardentem non augeat igne Leonem,
discolor arboreos variet Pomona sapores,
mitiget autumnus, quod maturaverit aestas,
et genialis hiemps parta sibi dote fruatur.
Pacem mundus agat nec turbida sidera regnent.
Nulla tuos, Gradive, offendat stella penates,
quae non aequa tibi, non Cynthia, non celer Arcas
finitimus terris, non tu, Saturne, supremo
ultime circuitu. Procul a Pyroente remotus
tranquillum properabis iter. Vos comminus ite,
stella salutigeri Iovis et Cythereie Vesper
non umquam hospitibus facilis Cyllenius absit.
Iane, veni: novus anne, veni: renovate veni, Sol.
Hostibus edomitis, qua Francia mixta Suebis
certat ad obsequium, Latiis ut militet armis,
qua vaga Sauromates sibi iunxerat agmina Chuni
quaque Getes sociis Histrum adsultabat Alanis
(hoc mihi praepetibus Victoria nuntiat alis),
iam venit Augustus, nostros ut comat honores,
officio exornans, quos participare cupisset.
Iane, veni: novus anne, veni: renovate veni, Sol.
Aurea venturo, Sol, porrige gaudia Iano:
fascibus Ausonii succedet Caesar in annum,
quintam Romulei praetextam habiturus honoris.
Ecce ubi se cumulat mea purpura (mitibus audi
auribus hoc, Nemesis) , post me dignatur oriri
Augustus consul. Plus quam conferre videtur
me sibi, qui iussit nostros praecedere fasces.
Iane, veni: novus anne, veni: renovate veni, Sol.
Coge secuturos bis sena per ostia menses.
Tu tropicum Soli da cedere, rursus et illum
terga dare, ut duplex tropico varietur ab astro
et quater a ternis properet mutatio signis.
Aestivos inpelle dies brumamque morantem
noctibus acceleret promissus Caesaris annus.
Illum ego si cernam, tum terque quaterque beatus
tunc ero bis consul, tunc tangam vertice caelum