Privilegium ducale pro Johanni de Fedrici - 1411

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Privilegium ducale
pro Johanni de Fedrici, comites de Yduli et Dalegno
Mediolanum, 27 iunius 1411

In nomine Domini. Anno a nativitate eiusdem 1411, indictione quarta, die sabati vigesimo septimo mensis iunii.

Cum illustrissimus princeps et excellentissimus dominus Johannes Maria Anglus Vicecomes, dux Mediolani etc., certis bonis respectibus et considerationibus ad conservationem et augmentum status sui, motus ex certa scientia et cum plena cause cognitione de eius duchalis potestatis plenitudine et etiam absolute deliberatoque animo ac deliberatione prehabita, ut dixit cum ilustre domino et magnifico ac preclaro i comite Facino Blandrate etc., patre et generali gubernatore ilustrissimi et excellentissimi domini domini ducis Mediolani etc., ac cum spectabilibus et egregiis consciliariis suis, ut dixit ex certa scientia nuloque iuris vel facti erore ductus, omnique modo, iure, via et forma, quibus melius fieri potest, etiam vigore privilegiorum que habet a serenissima et regia romanorum maiestate, intervenientibusque ibidem omnibus solempnitatibus tam iuris quam facti que in talibus exiguntur et requiruntur, plebes et plebatus de Ydulo et de Dalegno Vallis Camonice diocesis brixiensis, et terras, castra et loca plebum et plebatuum predictarum eisque supositas et suposita in omnibus suis iuribus et pertinenciis, positas in episcopatu Brixie, exhimerit liberaverit et separaverit ab omni iurisdictione dicte civitatis Brixie et comunis ipsius civitatis Brixie et Vallis Camonice.

Ipsaque plebes et plebatus de Ydulo et de Dalegno et terras, castra et loca plebatuum predictorum cum suis iuribus et pertinentiis, sic exhempta, libera et separate a iurisdictione et potestate predictis, instituerit et creaverit et ilustraverit in comitatum et ad comitatus dignitatem, et ad omnimodam iurisdictionem et merum et mistum imperium ac gladii potestatem ere(e)xerit et sublimaverit; dictumque comitatum sic ut promititur per eum dominum dominum duces institutum et creatum, et ipsius comitatus dignitatem et dicta plebes et plebatus de Ydulo et de Dalegno et terras, castra et loca plebatuum predictorum comitatus predicti erexerit, ilustraverit et decoraverit omnibus illis libertatibus, iuribus, honoribus,iurisdictionibus mero et mixto imperio, privilegiis et preheminentiis, quibus alii comites alieque terre, comitatus dignitatem habentes, fulgent et potiuntur et ilustrata et decorata esse digno sciuntur, ipsumque comitatum et ipsius comitatus dignitatem et plebes et plebatus et terras, castra et loca comitatus predicti decreverint et voluerit esse debere immunem, liberum et exemptum, immunes, liberas et exemptas, immun(i)a, libera et exempta ab omnibus et singulis muneribus et oneribus realibus et personalibus ac mistis, hactenus impoxitis et de cetero imponendis, per prefatum dominum dominum ducem et per dictam civitatem Brixie et comune ipsius civitatis vel per dictam Vallem Camonicam et per quamcumque aliam(m) personam et per quoscumque alios, qui non fuerint comites comitatus predicti, plebatus et t(erra)rum, castrorum et locorum predictorum.

Et hiis ita peractis, prefatus ilustrissimus et excellentissimus dominus dominus dux Mediolani etc., considerans sincere dilectionis affectum arduaque fidelitatis obsequia, que nobilis et egregius vir Johannes filius quondam nobiles viri Paxini de Fedricis de Herbano Vallis Camonice diocesis brixiensis, habitator Roche de Mu dicte Vallis, prefato ilustrissimo principi et excellentissimo domino domino duci eiusque predecessoribus dominis Mediolani actenus et continue impendit, atentaque eius comprobata virtute et nobilitate, voluntarie ex certa scientia ut supra, deliberationeque perhabita ut supra, dederit, tribuerit et concesserit in feudum nobile et gentile seu honorabile et legale, et iure et nomine feudi nobilis et gentile seu honorabilis vel legalis et feudi dignitatis, nobili et egregio viro Johanni de Bordolano, filio nobilis et egregii viri Balzarini, procuratori et procuratorio nomine prefati nobiles et egregii viri Johannis de Fedricis de Herbano, filii quondam nobiles et egregii viri domini Paxini, cum reverentia tunc coram prefato ilustrissimo principe et excellentissimo domino domino duce Mediolani etc., flexis genibus constituto et astanti, tunc presenti, petenti et requircnti ac recipienti procuratorio nomine prefati Johannis de Fedricis et pro ipso Johanne de Fedricis et eius liberis et descendentibus maschullis legiptimis, natis et nascituris ab eo legiptime et ex legiptimo matrimonio descendentibus, comitatum predictum et ipsius comitatus dignitatem et merum et mistum imperium et omnimodam gladii potestatem omnemque iurisdictionem et omnia et singula regalia prefato ilustrissimo et excellentissime domino domino duci quovis mode competentia et spectantia et pertinentia in comitatu predicto et in dictas plebibus de Ydulo et de Dalegno, et terris, castris et locis plebatuum predictorum dicti comitatus.

Ipsumque Johannem de Bordolano, procuratorem et procuratorio nomine predicto tunc recipientem, et per eum predictum Johannem de Fedricis pro se et liberis et descendentibus suis ut supra, prefatus ilustrissimus dominus dominus dux investiverit cum ense evaginato quem per capulut tunc dedit et tradidit predicto Johanni de Bordolano, procuratorio nomine quo supra, tunc recipienti de predicto comitatu et ipsius comitatus dignitate et de dictis plebibus et plebatuum de Ydulo et de Dalegno et terris, castres et locis plebatuum predictorum, çum omnibus suis iuribus et pertinentiis, et miro et misto imperio omnimodaque iurisdictione et omnibus regalibus et iuribus regalium, et ponendi vectigalia et datia ibidem et de exercitiis eorundem, istitueritque et creaverit prefatum Johannem de Bordolano dicto nomine et per eum dicte Domine prefatum Johannem de Fedricis et item prafatum Johannem de Fedricis et eius liberos et descendentes, ab eo ex legiptimo matrimonio descendentes ut supra, comitem et comites (et in comitem et comites) dicti comitatus et dignitatis comitatus predicti ac plebum et plebatuum de Ydulo et de Dalegno et terrarum, castrorum et locorum plebatuum predictorum, cum suis iuribus et pertinentijs predictis.

Ita ut de cetero predictus Johannes de Fedricis et eius liberi et descendentes masculi, tam cati quam nascituri, descendentes ut supra, de cetero sint et vocentur comes et comites de Ydulo et de Dalegno, dederitque, tribuerit et concesserit dicto procuratori dicte procuratorio nomine quo supra, tunc recipienti et per eum prefato Johanni de Fedricis, pro se et liberis et descendentibus eius predictis, omnem illam dignitatem, libertatem, potestatem, preheminentiam, iurisdictionem et bayliam et omnem illum honorem quas et qucm habent et optinent quilibet alii verii et legiptimi comites aliorum comitatuum.

Ac voluerit et decreverit quod de cetero utantur, potiantur omnibus illis dignitatibus, libertatibus, potestatibus, preheminentiis, iulrisdictionibus, baylijs et honoribus, quibus fruitur et potiuntur alii veri et legiptimi comites et ad dignitatem comitatus erecti, creati, ilustrati et sublimati.

Tribueritque, concesserit ac donaverit dicte procuratori tunc dicto nomine recipienti, et per eum dicto nomine ipsi Johanni de Fedricis et item ipsi Johanni de Fedricis pro se et eius liberis et descendentibus ut supra, ad maiorem cumulum dignitatis, per arma et insigno dicti comitatus mediam aquiliam imperialem in campe aureo seu gialdo cum insigno veteri illorum de Fedricis, videlicet cum listis tribus per traversum schacatis azuro et albo in campo aureo seu gialdo quod insignum positum est in privilegio.

Et hec omnia et sirgula cum omnibus et singulis promissionibus, obligationibus, renuntiationibus, clauxulis et solempnibus debitis et necessariis et aponi consuetis et prout in dicto instrumento feudalis concessionis plenius continetur seu contineri reperiatur.

Et versa vice predictus Johannes de Bordolano, procurator et procuratorio nomine prefati Johannis de Fedricis ut supra promiserit prelato ilustrissimo domino domino duci Mediolani, tunc presenti, stipulanti et recipienti, pro se et descendentibus suis predictis, quod ipse Johannes comes et eius liberi predicti, predicta omnia supra in feudum data et concessa, more bonorum fidelium, tenebit et tenebunt, custodient, regent et gubernabunt ad honorem et statum prefati ilustrissimi domini domini duces et descendentium suorum predictorum, tamqam recognoscendo predicta in feudum concessa a prefato domino domino duce et eius descendentibus predictis. Quodque prefatus fidelis comes et comites, in signum vere fidelitatis et recognitionis comitatus predicti, singulis annis, in Kalendis mensis augusti, per se vel eius nuntium vel procuratorem prestabit et dabit prefato domino domino duci et eius descendentibus ancipitrem unam, pulcram et sufficientem mudatam.

Et pro predictis superius in feudum concessis, dictus procurator, dicto procuratorio nomine quo supra, prestiterit prefato ilustrissimo domino domino duci debitum (fideli)tatis iuramentum.

Et predicta etiam facta fueront et (sunt) cum quibuscumque promissionibus, obligationibus, renuntiationibus et sacramentis, clausulis et solempnitatibus debitis et necessarijs et aponi consuetis etc., prout in eo instrumento feudalis concessionis plenius continetur seu contineri reperiatur.

Et ad maiorem robouis firmitatem et in testimonium promissorum prefatus dominus dominus dux mandaverit predictum instrumentum apensione sui sigilli debere muniri etc., prout inde publico constat instrumento feudalis, concessionis tradito et rogato per me notariaum infrascriptum, anno Domini curente MCCCCX, indictione tertia, die sabati septimo mensis iunij.

Modo prefatus ilustrissimus princeps et excellentissimes dominus dominus Johannes Maria Anglus Vicecomes dux Mediolani etc., felicissime recolendeque memorie ilustrissimi principes et excellentissimi domini domini Johannis Galeazi Vicecomitis, olim duces Mediolani etc., natus, habitans et moram thenens in eius curia nuncupata (curia) arengi dominationis Mediolani, posita in porta Romana, in parochia sancti Johannis ad fontes, volens et intendens declarare animum suum et intentionem suam circa promissa omni mode, iure, via et forma, quibus melius potuit et potest; interveniensque ibidem omnibus solempnitatibus tam iuris quam facto que in talibus exiguntur et requiruntur, etiam ad petitionem, instantiam et requixitionem sapientis viri domini Antonij de Fedricis legum doctoris, filij prefati Johannis de Fedricis, necnon mei notarij infrascripti persone publice et utriusque nostras stipulantium et recipientium, nomine et vice et ad partes et utilitatem prefati Johannis de Fedricis et cuiuslibet alterius persone cuius interest vel interesse poterit quolibet in futurum volens et intendens etiam anuere requixitis prefato domino domino duci pro parte dicti Johannis factis de, pro et super hijs de quibus infra sit mentio, ut dixit et protestatus fuit, et dicit et protestatus ad externam rei memoriam et, ut cesset omnis dubitatio, dixit et protestatus fuit, et dicit et protestatus semper sue fuisse intentionis ac sue firme intentionis fuit et est, quod in illa parte ipsius feudalis concessionis in qua continetur hoc modo, videlicet ipsumque comitatum et ipsius comitatus dignitatem ac plebes et plebatus et terras, castre et loca comitatus predicti, decrevit et voluit de cetero esse debere immunem, libertum et exemptum, immunes, liberas et exemptas, et immun(i)a, libera et exempta ab omnibus et singulis muneribus realibus et personalibus ac mistis hactenus impoxitis et de cetero imponendis per prefatum dominum dominum ducem et per dictam civitatem Brixie et comune ipsius civitatis, vel per dictam Vallem Camonicam et per quamcumque aliam personam et per quoscumque alios, qui non fuerint comites comitatus predicti, plebatus et terrarum, castrorum et locorum predictorum, prout in eo instrumenteo continetur, dicatur et pro dicto habeatur hoc modo, videlicet ipsumque comitatum et ipsius comitatus dignitatem, ac plebes et plebatus et terras, castra et loca comitatus predicti decrevit et voluit de cetero esse debere immunem, liberum et exemptum, immunes, liberas et exemptas, et immun(i)a, libera et exempta ab omnibus et singulis muneribus et oneribus realibus et personalibus, ac mistis et ordinariis et extraordinarijs et reffectionibus quibuscumque pontium et stratarum et a custodijs quarumcumque castelantiarum et generaliter a quibuscumque alijs oneribus et muneribus, etiam si talia forent, de quibus oporteret fieri spetialis mentio, hactenus impositis et de cetero imponendis per prefatum dominum dominum ducem et per dictam civitatem Brixie et comune ipsius civitatis Brixie, vel per dictam Vallem Camonicam et per quascumque castelantias et terras ac comunitates et per quamcumque aliam personam et per quoscumque alios, qui non fuerint comites comitatus predicti, plebatus et terrarum, castrorum et locorum comitatus predicti, licet in privilegio dicte feudalis concessionis sic exprese non contineatur.

Item prelibatus dominus dominus dux dixit et protestatus fuit et dicit et protestatus ut supra, quod vult et intendit et sue intentionis fuit et est, quod in illa parte ipsius feudalis concessionis, in qua continetur hoc modo videlicet.

Quodque prefatus fidelis comes et comites, in signum vere fidelitatis et recognitionis comitatus predicti, singulis annis in Kalendis mensis auguste per se vel eius nuntium vel procuratorem prestabit et dabit prefato domino domino duci et eius descendentibus ancipitrem unam pulcram et sufficientem, mudatam etc., prout in eo instrumento continetur.

Prelibatus dominus dominus dux voluit et declaravit, et vult et declarat quod maxime atentis itinerum discriminibus et alijs ocurentiis, quod si predictus Johannes de Fedricis et eius liberi et descendantes ut supra, aliquo tempore cessaverint in solutione predicte ancipitris per eos prestande domino prelibato (ut) omni anno ut supra, quod tamen eo caso non candant nec eccidesse inteligantur a predicta feudali concessione in eos facta de predictis comitatu, plebbus et plebatibus de Ydulo et de Dalegno et terris, castris et locis eorundem plebatuum ut supra, nec ab aliquo jure eorundem per quotquot annos cessatum fuerit.

Sed quod tamen et tantum ad solutionem dicte ancipitris teneantur et conveniri possint renuntiando exceptioni prelibatus dominus dominus dux non facti huiusmodi instrumenti declarationis taliter ut supra et predictorum et infradictorum omnium et singulorum, non ita et realiter actorum et factotum et omni probationi et deffensioni in contrarium.

Insuper prefatus dominus dominus dux ex certa (sci)entia et de sue potestatis plenitudine suplevit et suplit omnem solempnitatem et omnem defectum cuiuscumque solempnitatis que in presenti contracto declarationis de iure comuni seu municipali sive cousuetudinario vel alio quocumque iure fuerint oportuna, ac mandavit insuper et mandat quibuscumque offitialibus suis presentibus et futuris, qui a predicto Johanne et eius liberi requixiti fuerint quatenus presentem instrumentum declarationis et omnia et singula supra in hoc instrumento contenta observent, et observare debent, fatiantque per omnes inviolabiliter observari.

Et de predictis omnibus et singulis prelibatus dominus dominus dux mandavit et predictus dominus Antonius dicto nomine rogavit per me Johaninum Moronum notarium infrascriptum, ac notarium et scribam prefati domini domini ducis, publicum confici debere instrumentum et instrumentum unum et plura unius et eiusdem tenoris si expedierit.

Et ad maiorem roboris firmitatem et in testimonium promissorum prefatus dominus do- minus dux mandavit prisens instrumentum apensione sui sigili debere muniri.

Actum in curia prelibati domini ducis Mediolani, sita ut supra.

Presentibus pro notarijs Donato de Arientis, filio quondam domini Poroli porte Vereclie Mediolani, parochie sancti Nazarij ad portam suprascriptam, et Johanino de Cabiate filio Guidi(ti) porte Cumane Mediolani parochie sancti Simpliziani, ambobus notarijs et pro notarijs.

lnterfuerunt ibi testes nobiles viri Andreas et Paulus fratres de Badagio, filii quondam spectabilis et egregii militis domina Balzaroli porte Nove Mediolani, parochie sancti Johannis ad quatuor faties, Conradinus de Vicomercato, filins domini Thomaxi habitans in curia plebatus domini, site ut supra, Johannes de Bordolano filius domini Balzarini porte Nove Mediolani, parochie sancti Bertolamei intus, et Bertolinus Trombeta, filius Johannis Trombete de Forlino porte Romane, parochie sancti Nazarij in Brolio, omnes noti, vocati, rogati et idonei.

Ego Johaninus Moronus natus quondam domina Johanardi, publicus imperiali auctoritate notarius Mediolani, ac notarius et scriba prefati illustrissimi et excelentissimi domini domini ducis Mediolani etc., porte Vercelline parochie sancti Nazarij ad portam sanctam, premissis omnibus et singulis presens fui et rogatus tradidi et subscripti et in testimonium premissorum signum meum consuetum aposui, et, alijs occupatus negotijs, alii ad scribendum dedi.

Ego predictus Donatus de Arientis, notarius, predictis pro notario interfui ut supra, et me subscripsi.

Ego predictus Johaninus de Cabiate, notarius, predictis pro notario interfui ut supra, et me subscripsi.


Vide etiam
Fons
  • Irma Valetti Bonini, Le Comunità di valle in epoca signorlie. 1976. pg 279