Jump to content

Privilegium ducis Tirpimiri

E Wikisource

PRIVILEGIUM DUCIS TIRPIMIRI

[recensere]

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Regnante in Italia piissimo Lothario, Francorum rege, per indictionem XV sub die IIII Nonis Martii. Dum mundi ab origine cuncta per tempora facta mansisse delabisseque succedentibus alia alternis simet oculis perspicimus mentis et manus fidei palpamus, nihil corporeis membris uidere, audire aliud ualemus, nisi ea, quę pręsentantur et scripturarum auditio obtutibus pandet. Unde ego, licet peccator, Tirpimir, dux Chroatorum, iuuatus munere diuino incertus de die nouissimo et hora, quam nescit homo, solicitus nimis animę meę commune consilium meis cum omnibus zuppanis construxi monasterium ibique cateruas fratrum adhibui, quorum sedulis uotis et frequens oratio nos immunes redderet deo peccatis, in hanc adiecit mens nostra, eiusdem monasterii ecclesiae aliquid in utensilibus pręparare. Cum autem non sufficeret in argento ipsa uasa perficiendum, accommodauit nobis Petrus, Salonitanę ecclesiae archiepiscopus et dilectus compater, undecim libras argenteas.

Hac de re ei diximus hylari animo dare: Quod uis et non denegamus charitati uestre. Quibus ipse respondit: "Volo, domine et compater, ut primum quicquid proprio emi precio uel quod donatum est immobilibus uel mobilibus in sancta matre ecclesia id est in Lazani et Tugari cum seruis et ancillis Stepus, Sagoleo, Chortino presentia claritatis uestre per paginulam priuilegium sanctae Salonitane ecclesiae dicte mancipata in aeternum permaneant ac deinde, ut in fatam matrem ecciesiam, quę metropolis usque ripam Danubii et pene per totum regnum Chroatorum, et pro remedio anime nostrę, parentum uel fidelium uestrorum et per commodatum argentum detis ecclesie beati Georgii in loco, qui dicitur Putalio, omnia que obtinet possessionum, seruos quidem et ancillas, quae Mislauo duce ipsam ecclesiam, cum dedicata uidetur et ab ipso supradicto duce donis ditatam simili modo et pruilegii censura. Hęc quidem donatio a uobis firmetur enixe deposcimus."

Taliter et suggestioni placiti data ad sensum spopondimus et iure mansuris rebus priuilegium fieri presentem nostram deliberationem precepimus videlicet ita dumtaxat, ut empta precio infra terminis nostris in locis memoratis sempiterna donatione possideat dicta iam sancta ecclesia a nemine infestante. Tandem uero prefatam ecclesiam de regali territorio ab orientali tam occidentali parte a rupe montis usque ad mare, ab utroque latere terminos cum lapideis et ferro signatis, infra quos terminos nullius adiacet territorium, nos diligenter condonamus et hoc in augumentum sanctę Salonitanę ecclesiae proferentes firmamus, et ut singulis annis de omnibus nascentibus terre ex curte nostra, que Clisa dicitur, decime inferantur in memoratam ecclesiam, quas decimas antecessor noster Mislauus dare cepit. Si quis vero de superscriptis quicquid deo inspirante amore sanctorum inflamati deuoto pectore optulimus, concessimus et in posterum inconuulsa, firmata manere censuimus, in cenobium sanctorum martirum Domnii, Anastasii, Cosme et Damiani, ut, si quis diripere uel subtrahere aut per uim opponere tentauerit, iram domini et saluatoris et sanctorum omnium maledictionem quidem CCC patrum et octodenos uinculo insolubili anathemate maranatha denodetur, diuidatur et euellatur diuino iuditio a gnognatione (!) et patria, uxore et filiis, quis separare donationem nostram temerarie et sanctam matrem ecclesiam iam factam presumpserit. Fouetur itaque hic litigantibus cum eo vicariis sanctis religiosorum subsistentium principum gratia tam nefandum faciens, quisquis ille defunctorum obliuioni dans et lumen animarum eorum extinguens et in nouissimo die magni examinis cum diabolo et eius tetre angeli et Iuda Scarioten, Christi proditore, in gehenna baratri muneretur, ubi ignis numquam extinguitur et vermes impiorum non moriuntur.

Actum in loco, qui dicitur Byaci, tempore nuperfato et testium notitia, praesentia, commune voto et voluntate corroboratum. Signum manu meque ipso Tirpimiro duce, huius rei consessore et auctore. Signum manu Comiciai, iuppani, testis. Signum manu Pretilia, iuppani. Signum manu Nemustlo iuppani testis. Signum manu Zarsata iuppani testis. Signum manu Ludouico iuppani testis. Signum manu Ozanulo cum fratre. Signum manu Negutia cameraro testis. Signum manu Zulo testis. Signum manu Potecario testis. Signum manu Zutimustlo testis. Signum manu Damai testis. Signum manu Dommico presbytero capellano testis. Cypriano presbytero capellano testis. Ego Martinus, presbyter, capellanus preceptione domini mei ducis memorati rogatus scripsi et manu propria opus compleui, signum manu feci. Hęc sunt nomina servorum Masaro pertinentes eos in sancta matre ecclesia beati Domnii. Scitote nomina eorum. Sunt inprimis: Carento, Postellio, Nasezaii, Damaiai, Ybena, Trubuza. Istis cum suas feminas. Ceteri vero septem, quorum nomina sunt: Liutamiro, Strehemilo, Nedamustlo, Tesina, Liuteciai, Ceustizo.


De Privilegio ducis Tirpimiri

[recensere]

Hoc documentum, vulgo “Povelja kneza Trpimira” sive “Trpimirova darovnica”, inter antiquissima et gravissima documenta historica Croatorum merito numeratur. In studiis recentioribus etiam “charta natalis civitatis Croaticae” appellatur, cum in eo primum occurrat nomen gentis verbis “Tirpimir dux Chroatorum” .

Textus originalis non servatus est; exstat autem in exemplaribus authenticis, quorum antiquissimum anno MDLXVIII (1568) a Daniele Terzago, notario publico Spalatensi, exaratum est. Alia exemplaria saeculo XVII in cartulariis ecclesiae Salonitanae reperta sunt, unde patet traditionem textus multis saeculis post originem formatam esse.

De datatione

[recensere]

Tradito more privilegium ad annum DCCCLII (852) referri solet, quod Franjo Rački primus stabilivit, corrigens opinionem Kukuljevićianam de anno DCCCXXXVII (837). Haec datatio, auctoritate Račkiana et Dummleriana confirmata, diu recepta mansit.

Recentiores tamen investigationes argumenta validiora protulerunt. Lujo Margetić demonstravit Račkium indictionem solam secutum esse, neglecta condicione politica Lotharii, qui anno DCCCXL (840) Italiam reliquit nec umquam reversus est. Cum in hoc documento dicatur “Regnante in Italia piissimo Lothario”, verisimile est documentum ante discessum eius confectum esse; itaque Margetić diem IV Martii DCCCXL (840) proposuit.

Mirjana Matijević Sokol, titulo “rex Francorum” considerato, diem IV Martii DCCCXLI (841) probabilissimum esse demonstravit, cum Lotharius post mortem patris XX Iunii DCCCXL (840) totius imperii summum dominium adeptus sit.

Hac ratione datatio ad annos DCCCXL–DCCCXLI (840–841) magis congruere videtur quam ad annum DCCCLII (852), qui traditione tantum nititur .

De natura et momento documenti

[recensere]

Privilegium donationes, fines territorii, iura atque immunitates ecclesiae Salonitanae confirmat, praesertim circa possessiones in Lažanis, Tugaris et Putalio, necnon decimas ex curte regali Clisa. Documentum a capellano Martino propria manu exaratum esse testatur, dum Tirpimirus dux ipse in clausula finali “concessor et auctor” appellatur, formula quidem rarissima in posterioribus saeculis, sed in IX saeculo usitatissima, ut documenta Lombardorum eiusdem temporis confirmant.

Quamvis textus hodiernus mixturam praebeat elementorum genuinorum et interpolationum posteriorum — praesertim in peticione, in dispositione et in eschatocolo. Tamen plures formulae (invocatio, mancipatio, nomina servorum, quae omnia vernacula sunt et ad saeculum IX pertinent, cum in posterioribus saeculis nomina christiana praevaleant, item titulus “regnum Chroatorum”) originem saeculo IX firmare videntur.

Simul tamen nonnullae partes (metropolis usque ad Danubium, incrementa possessionum, structura eschatocoli) ad saecula XII–XVII referenda sunt, cum ecclesia Salonitana textum ad usus proprios amplificare conata sit.

Momentum huius privilegii ad cognitionem ordinationis publicae, ad historiam ecclesiae Salonitanae atque ad primordia civitatis Croaticae maximum est: documentum enim non solum primam mentionem gentis Croaticae continet, sed etiam lucem affert de relationibus inter ducatum Croatorum et ecclesiam Salonitanam ineunte saeculo IX.

Fons

[recensere]

Textus originalis

[recensere]

Auctor textus Latinis: Martinus, presbyter et capellanus ducis Tirpimiri, qui in fine instrumenti se ipsum scriptorem et notarium profitetur.

Editio adhibita

[recensere]

Textus Latinus adhibitus ex editione: Nada Klaić, Izvori za hrvatsku povijest do 1526. godine (Latine: Fontes historiae Croaticae ad annum MDXXVI), Zagreb: Školska knjiga, MCMLXXII, pp. 20–21.

Litteratura secundaria

[recensere]

De quaestionibus datationis, traditionis textus et diplomatica: Danijel Bosnar, “Trpimirova darovnica,” Rostra, 2014, disponibile in situ Hrčak: Trpimirova darovnica (Hrčak).

Adiecta imaginis

[recensere]
Facsimile Privilegii ducis Tirpimiri.


Fragmentum cancelli ecclesiastici saeculi IX cum inscriptione «PRO DUCE TREPIMERO».

De testimonio epigraphico

[recensere]

Fragmentum cancelli ecclesiastici in monasterio Rižinica iuxta Solinum (prope ruinas Salonae antiquae) repertum inscriptionem «PRO DUCE TREPIMERO» exhibet, quae forma epigraphica nomini diplomatico «Tirpimir» respondet atque varietatem orthographicam saeculi IX illustrat.

Titulus epigraphicus reconstructus

[recensere]

PRO DVCE TREPIME[RO … … PRECE]S CHR[IST]O SV[B]MIT[TATIS ET INCLINATA HABE]TE COLA TERME[NTES…]