Probe Noscitis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Probe Noscitis
1853
editio: incognita
fons: incognitus

VENERABILIBVS FRATRIBVS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HISPAMARVM REGNI


VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Probe noscitis. Venerabiles Fratres, quae quantae que curae vel ab ipso Nostri Pontificatus initio a Nobis susceptae fuerint ad catholicae Ecclesiae res in amplissimo isto regno instaurandas et componen das, quaeque Conventio post diuturnam, operosam que tractationem cum Carissima in Christo Filia Nostra Maria Elisabeth Hispaniarum Regina Catholica fuerit inita. Neque ignoratis quo intentissimo sane studio inter alia illud in primis in ipsa Conventione cautum sancitumque esse voluerimus, ut Ecclesia omnibus suis juribus plane frueretur, quibus ex divina sua institutione et Sacrorum Canonum sanctione poliet, utque Vos omnes, cunctis amotis impedimentis, in episcopalis vestri ministerii muneribus obeundis integram plenamque haberetis libertatem. Etsi vero non dubitamus, Vos pro egregia vestra in Ecclesiam fide ac pastorali sollicitudine omnem operam, indu striam ac diligentiam in ipsius Ecclesiae libertate tutanda, veetrisque episcopalibus juribus tuendis esse collocaturos, tamen ad id perficiendum Vobis animos addere existimavimus. Quamobrem hisce Nostris Lit teris intimo Nostri cordis affectu Vos alloquimur,


Venerabiles Fratres, atque eximiam vestram religio nem et episcopalem virtutem ac vigilantiam etiam atque etiam excitamus, ut pro loco quem tenetis, pro dignitate qua insigniti estis, ea omnia quae in ipsa Conventione ad Ecclesiae praesertim ii.columitatein, atque ad episcopalis vestri ministerii libertatem asse rendam sunt constituta, strenue, constanter prudeo terque agere et defendere contendatis. Et quoniam pro vestra sapientia optime scitis quantopere Eccle siae utilitati conducat sacerdotalis et fida animorum, voluntatum ac sententiarum consensio, idcirco Vos vehementer in Domino hortamur et obsecramus, ut omnes unanimes, atque id ipsum invicem sentientes concordissimis animis unam eamdemque agendi ra tionem inire studeatis ad ipsius Ecclesiae causam et jura propugnanda, atque ad omnes episcopalis vestri muneris sacrique ministerii partes libere exer cendas, juxta ea quae in Conventione ipsa statuta ac sancita sunt. Quo vero facilius et felicius haec tantopere necessaria animorum concordia, ac similis agendi norma quotidie magis inter Vos vigeat, ne intermittatis in his potissimum rerum adjunctis, Ve nerabiles Fratres, in gravioris praesertim momenti negotiis consilia inter Vos per epistolas ita conferre, ut qui ex Vobis Archiepiscopali Dignitate suat or nati, sibi invicem rebus primum communicatis ac sedulo consultis, proprios Sufiraganeos de susceptis consiliis diligenter certiores faciant, ut Vos omnes, coquo praestatis religionis studio animati, unam eam demque habeatis viam et rationem, qua conjunctis viribus consociatisque studiis et majorem Dei glo riam promovere, et veneranda Ecclesiae jura integra


ac inviolata servare et animarum saluti consulere, et liberum episcopalis vestri ministerii exercitium sartum tectumque tueri possitis. Cum autem com pertum exploratumque Vobis sit, Venerabiles Fra tres, quam uberes salutaresque fructus ex sacris Episcoporum Conventibus a Tridentina praesertim Synodo tantopere inculcatis christianus populus per cipiat, idcirco, postquam praesertim per epistolas de gravissimis negotiis consilia inter Vos fuerint inita, ne omittatis Provincialium Conciliorum celebrationem istic temporum asperitate jamdiu intermissam omni studio redintegrare, ut cujusque Provinciae indigentiis accurate perspectis, et una eademque agendi norma suscepta ac proposita, valeatis, Deo bene juvante, pro singulari vestra virtute, prudentia ac pastorali cura et sollicitudine quod in populis vestrae vigilan tiae commissis perditum est requirere, quod abje etom reducere, quod confractum alligare, quod in firmum consolidate, omnemque operam dare, ut divina nostra religio ejusque salutifera doctrina in istis regionibus quotidie magis vigeat, floreat ac domine tur. Neque intermittatis ex ejusdem Tridentini Con cilii praescripto Dioeoesanas quoque Synodos cogere et vestras omnes curas, cogitationes, studia, consilia continenter impendere, ut qui divino ministerio sese dedicarunt propriae vocationis memores eorum vivendi rationem ad Sacrorum Canonum , et ecclesiasticae disciplinae normam dirigant ac morum gravitate, vi tae sanctitate ac salutaris doctrinae laude praeluceant, omniumque virtutum exempla christiano populo prae beant, et proprii ministerii munia naviter, scienter religioseque impleant, atque animarum saluti studio


sissime inserviant; ut adolescentes clerici, vel a teneris annis ad pietatem, virtutem et ecclesiasticum spiri tum mature Angantur, ac litteris, disciplinis praeser tim sacris ab omni erroris periculo alienis diligen tissime erudiantur; ut fideles Vobis concrediti magis in dies enutriti verbis fidei, et per gratiarum cha rismata confirmati crescant in scientia Dei, et am bulent per semitas Domini, ac nunquam se decipi et in errorem induci patiantur a fabricatoribus men dacii et perversorum dogmatum cultoribus. Cum autem; veluti quisque Vestrum optime intelligit, nihil sit quod magis ad rei tum sacrae, tum publicae in columitatem pertineat, quam recta juventutis in stitutio , ne desinatis unquam summa sollicitudine advigilare, ut in omnibus istis publicis privatisque scholis doctrina plane catholica tradatur, et juventus sanctissimae nostrae religionis praeceptionibus accu rate excolatur. Equidem Nos minime latet, Venera biles Fratres, quibus quantisque angustiis et difficul tatibus episcopale ministerium in hac potissimum tanta temporum iniquitate sit obnoxium, nec igno ramus, Vobis maximopere esse allaborandum et excu bandum in ipsius gravissimi ministerii partibus im plendis. At nullus labor, molestia nulla Vos a proprii muneris debito unquam deterreat, immo divino au xilio freti pro Dei gloria, ejusque sanctae Ecclesiae causa, et sempiterna hominum salute viriliter agite prae oculis habentes immarcescibilem illam gloriae coronam ab aeterno Pastorum Principe perseveran tibus promissam. Dum autem persuasissimum Nobis est, Vos hisce Nostris desideriis quam cumulatissi me esse satisfacturos, ea profecto fiducia nitimur


fore, ut carissima in Christo Filia Nostra Maria Cii— •sabeth pro avita sua pietate, ejusque Administri perspi cientes quantopere sanctissima nostra religio, ejusque doctrina ad populorum felicitatem tranquillitatemque conducat, Vobis valido suo patrocinio sint adfuturi, quo omnia episcopalis vestri ministerii munia prospe re feliciterque exercere possitis. Interim vero haud omittimus in humilitate cordis Nostri fervidas cle mentissimo misericordiarum Patri et Deo totius con solationis adhibere preces, ut in abundantia divinae suae gratiae Vobis semper propitius adesse velit, ac pastoralibus vestris curis et laboribus benedicat, quo fideles curae vestrae concrediti ambulent digne Deo per omnia placentes, et in omni opere bono fructi ficantes. Cujus superni praesidii auspicem, et flagran tissimae Nostrae in Vos caritatis testem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus fidei vestrae traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XVII Maii Anno MDCCCLII. Pontificatus Nostri Anno Sexto.