Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/27

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma vicesimum septimum
1588

 Progymnasma vicesimum sextum Progymnasma vicesimum octavum 

Emendatio scriptionis.

Personae:

Discipulus, Magister.

Discipulus.
Perbrevem epistolam, Praeceptor, ad parentem effeci, eam si tibi est otium, corrigere, quaeso, ne abnueris.

Magister.
Quod est argumentum? Qua de re scribis?

Discipulus.
Explico rationem valetudinis meae: hinc argentum partim ad nomina dissolvenda, partim ad libros coemendos peto.

Magister.
Lege initium.

Discipulus.
Andreas Praetorius Nicolao Praetorio amantissimo parenti S. P. D.

Magister.
Rectissime, iam progredere.

Discipulus.
Quanquam haud ita pridem literas ad te dedi, mi pater,

Magister.
Vox (quanquam) indicandine modo, aeque ut coniunctivo iungitur? Nonne dicendum erat: quanquam dederim?

Discipulus.
Probe indicativo iugatur.

Magister.
Profer idonei scriptoris testimonium, si recordare.

Discipulus.
Etiam plurium. M. Tullius ad Curionem. Quanquam me nomine negligentiae suspectum tibi esse doleo. Et pro lege Manil. Quanquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus. Virg. 2. Aeneid. Quanquam animus meminisse horret. Terent. Eunuch. Quanquam illam cupio abducere.

Magister.
Sic enitere semper, ut quod loqueris aut scribis, bene latinum esse confidere possis. Quid sequitur?

Discipulus.
Quibus te certiorem reddidi.

Magister.
Emenda, certiorem feci.

Discipulus.
Atqui ego saepius memini me legere, certiorem reddere, et doctos ita loquentes non semel audivi.

Magister.
Si pro Latinis ea ducamus, quae ubicunque legimus, et a quibusvis audimus, nihil erit inquinatum, nihil parum proprium, nihil barbarum: omnia nitida, propria, et quasi ex hortulis Gratiarum delibata. Videndum diligenter, quae verba quibus copulent Cicero, Sallustius, Livius, Caesar, Virgilius, Terentius, Plautus, et reliqui auctores, qui latinitatis lautum copiosumque patrimonium nobis reliquerunt: horum sermoni assuefacti qui erunt, etiam volentes non poterunt nisi latine et ornate loqui. Quare ipsorum pulcherrima simulachra ceu pictoribus ante oculos nostros in omne tempus versabuntur. Hoc primum. Deinde observandum studiose, quid homines nostri, non tantum eruditi (non enim est satis) sed etiam casti illius, incorrupti, minime infuscati, et nativi sermonis periti aut amplectantur, aut aspernentur. Quare Paulus Manutius in explanatione epist. 4. lib. 2. negat latine dici, certiorem reddere: cuius viri non levis est apud me auctoritas. Lege caetera.

Discipulus.
Quibus te certiorem feci de omnibus, quae te scire velle non dubitabam: tamen cum mihi praeceperis.

Magister.
Varia illud (praeceperis).

Discipulus.
Iusseris, in mandatis dederis, imperaveris, iniunxeris, imposueris.

Magister.
Perge.

Discipulus.
Cum mihi imposueris, ut quam frequentissimas ad te literas darem.

Magister.
Duo peccata. Primum, quamvis, praeceperis, iusseris, et reliqua duo cum particula, ut, et optativo et subiunctiuo non vitiose coagmententur, tamen voces, iniungere, imponere, nisi cum accusandi casu non significant quod tu sentis: dicendum quippe, iniungere aut imponere alicui munus, onus, necessitatem, provinciam, servitutem et similia. Itaque loquitur barbare vulgus, cum ait: Philippus iniunxit mihi, ut se expectarem. Pater imposuit filio, ne noctu eat ambulatum. Alterum, cum supra dixisses, ad te literas dedi, mutanda erat locutio, ut diceres: quam frequentissimas, seu creberrimas ad te epistolas mitterem. Oportet enim te non solum pure, non sordide, proprie, non improprie, verum etiam copiose loqui, scriptaque tua verborum varietate, ac modis seu formis loquendi distinguere. Similitudo namque taedium legentibus generat, et sensus aurium est fastidiosissimus.

Discipulus.
Et cum haberem certum tabellarium, omnino scribendum putavi. Quod ad valetudinem meam attinet, quam tibi et suavissimae matri magnae sollicitudini esse non me clam est, valeo recte, et Christo Salvatori.

Magister.
Consiste. Offendit plerosque omnes Ciceronianos ista vox, Salvator, pro ea utuntur Servator. Verum accuratissimus ille Manutius comment. in lib. 2. Act. 2. in Verrem, seu Verrinam quartam, docet non idem declarari hoc nomine, quod illo altero Christiani declarant, et Salvatoris voce Graecum σωτὴρ exprimi. Eum leges cum tempus venerit. Apud Arnob. lib. 2. est Sospitator, quae etiam in Christum convenit.

Discipulus.
Christo Salvatori gratias ago, qui me vivum ac sospitem hucusque clementissime conservavit.

Magister.
Commode, suaviter, religiose.

Discipulus.
De victu vestituque meo nihil est quod cogites, Pater, non egeo. Pecunia non suppeditat, qua libros studiis meis, in quae mense Octobri me ingressurum spero, oratoria videlicet, utiles ac necessarios parare queam. Adde quod ob eam caussam aes alienum conflavi. Id etsi pauxillum est, nihilominus eo quamprimum exire cupio: atque id te quoque velle mihi persuasissimum est. Quapropter 12. aureos in praesens te rogo pater mi charissime. Quos si miseris (mittes autem) filium me habebis ex sententia.

Magister.
Mirifice laetus sum ista industria, quam te in discendo adhibuisse claret. Fac ne abs te ipso desciscas.

Discipulus.
Vale.

Magister.
Aliter.

Discipulus.
Valebis, cura ut valeas, valetudinem tuam cura diligenter, da operam ut valeas.

Magister.
Quo pacto adscripsisti locum et tempus?

Discipulus.
Augustae Idib. Februariis Anno M. D. LXXXIX.

Magister.
Macte. Ecquid legendo observasti, quemadmodum a nostratibus scriptoribus hoc idem varie efferatur?

Discipulus.
Maxime. Anno post Christum natum, Christi nati, anno a Deipara virgine, a puerpera virgine, a partu virginis, a salute humana, hominum generi data, restituta, recuperata, salutis per Christum restitutae.

Magister.
Dignus es qui lauderis laudibus, et ad cuius exemplum ceteri omnes sese componere studio sibi habeant.

Notae


1 MACTE: Vox est, inquit Manut. in epist. 7. lib. 7. ad Att. qua recte facientes laudamus simul, et hortamur: ut exempla declarant. Veteres ea et absolute, et cum nominibus usi sunt. Haec ille et plura. Est autem mactus pontificale verbum, quo in sacris et libationibus utebantur, valetque magis auctus. Vide Isid. lib. 10. Turneb. lib. 11. cap. 5.

2 Nemo nos iure accuset, opinor, si, cum in hoc progymnasmate, et deinceps sequenti Praeceptorem breviter doceamus, quo pacto is suorum scripta emendet, aliquot super hoc officio leges, a nobis e doctissimorum commentariis de ratione docendi studiose collectas, hoc loco, ubi id quam commodissime videtur posse fieri, in medium proferamus.

1. Inter emendandum vacet omni acerbitate et contumeliis Magistri oratio.

2. Si quis emendatus irascetur, ipse nihilo secius emendet: ceterorum enim ducenda est ratio, qui recta censebunt esse, quae Magister non emendata reliquerit.

3. Condonandum aliquid aetati, et ad vitia quaedam connivendum, quoad ingenium iudiciumque confirmentur: ne videlicet ob emendationis severitatem desperent, doleant, et exercitationem cum Magistro oderint: dumque omnia timent, nihil conentur. Non adhibent teneris frondibus falcem agricolae.

4. Sit hilaris et iucunda emendatio, ut remedia alioqui insuavia parumque grata leniantur. Quaedam commendet, alia mutet, alia ferat, alia illuminet, nonnunquam sua interponat, rationem etiam facti aliquando reddat. Sed quae bene posita fuerint, ea interdum laudet palam: quo et ipsi adolescentes hac gloriola deliniti in cursu alacriores fiant, et reliqui eiusdem honoris expectatione exemploque ad diligentiam incitentur.

5. Consueverunt medici nonnulla in aegrotis laudare, non quia talia sunt, sed quo facilius talia esse possint. Ita convenit Magistrum tardiores negligentioresque nonnunquam hyperbolicis laudationibus ad acrius bene scribendi studium inflammare.

6. Dum unius epistolam seu scriptionem corrigit, aliquando de improviso alios de iis quae in manu sunt interroget: quo et iudicium ipsorum cognoscat, et attentos faciat, eademque opera consequatur, ut interim in suis ipsi scriptionibus aliquid emendent.

7. Quitam segniter vitioseque et inepte ineleganterque scripserit, ut emendari scripta non possint, eum eadem de re de integro scribere iubeat: data significatione spei, illum, si diligentiam modo adhibuerit, melius scripturum.

8. Sunt quaedam vitia, quae in adolescentibus displicere Magistris non debent, ut sublimior spiritus, verborum luxuries, nimis exquisitae voculae, sublecta hemistichia, aut integri versus, apertior imitatio, parva quaedam furta, compositio curiose numerosa et similia. Dicendum, laudare nos ista adhuc, venturum tempus, quo ea non concederemus. Sic et ingenio gaudebunt, et iudicio non errabunt.

9. Seu quid laudes, seu quid reprehendas, utrumvis modice et varie. Lauda in hoc sermonis puritatem, in illo perspicuitatem, in alio leporem, in quibusdam inventionem, in aliis dispositionem, in his gravitatem, in illis ornatum. Contraria in vituperatione servabis.

10. Quorundam illiberalibus ingeniis ac rustico pudori blanda et privata monitione succurrendum.

11. Ne celeritatem compositionis requirat Magister. Danda opera, ut quam optime scribamus, celeriter deinde ut scribamus, consuetudo dabit. Et cito scribendo non fit ut bene, bene scribendo fit ut cito.