Prologus (Ioannes Moschus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74


JoaMos.Prolog5 74 Joannes Moschus550-619 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Prologus Joannes Moschus dilecto suo in Christo Sophronio Sophistae.

Pratorum faciem verno maxime tempore esse jucundissimam, fili charissime, perspicuum omnibus est; quam scilicet omnigenum florum grata varietas efficit, intuentium in se provocans aspectum, ac praetereuntes detinens, ipsosque varie pascens; namque arridet oculis, ac mulcet olfactum. Hujus vero prati pars rosarum rubore vernat, pars item albescens liliis, ab aspectu roseo intuentes ad se facile advocat. Alia 863 item ex parte violae rutilant, coloreque suo purpuram regis imitantur. Prorsusque varius ac differens florum innumerabilium aspectus atque fragrantia undique gratiam pullulat. Hujusmodi praesens quoque opus arbitrare, sancte ac fidelissime fili Sophroni; quippe reperies in eo virtutes sanctorum virorum qui temporibus nostris claruere, ac juxta Psalmistae sententiam, secus decursus aquarum plantati sunt (Psal. I). Qui cum omnes Deo accepti maxime gratique fuerint, alius tamen alio virtutis genere magis decoratur, atque ex hac suavi varietate virtutum grata venustas amoenaque facies surgit. Ex his ego flores pulcherrimos decerpens, coronam tibi ex immarcescibili ac perenni prato contexui, fidelissime fili, eamque tibi ac per te omnibus offero.

Quamobrem praesens quoque opus Pratum appellare placuit, propter oblectationem, suaveolentiam, et utilitatem quam ex eo legentes capient. Virtus enim, vitae morumque honestas est, ad quam non sola divinarum. rerum meditatio fidesque recta ducit, verum et aliorum conversatio, vitaque virtutibus plena in scriptis tradita. Quocirca hoc mihi negotium assumpsi confidens in Domino, fili charissime, idque vestrae charitati persuasum esse cupiens, quia apis in morem, utilia quaeque ac vera prosecutus, sanctorum Patrum recte facta, pro animarum lucro descripsi.