Jump to content

Protagoras (ed. Bekker)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Protagoras
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, c. 1465
IV s. a.Ch.n

editio: ex Platonis Dialogi Graece et Latine, pars I, volumen I, Berolini 1816; Augustus Emmanuel Bekkerius recensuit
fons: librum vide


Undenam, o Socrates? an videlicet a venatione illa venis, ad quam honesta Alcibiadis indoles provocare te solet? Vidi eum nuper: etiam vir ingenitam speciem prae se ferre videtur. virum inguam, puta cui per genas plurima lanugo iam serpit. So. Esto: quid tum? an non probas Homerum, qui, gratissima est, inquit, primae lanuginis aetas? eam vero nunc Alcibiades agit. Fam. Immo vero. At in praesentia unde? numquid ab illo? et quomoede erga te nunc affectus est adolescens? So. Bene quidem, hodie pracsertim, mihi visus est. nam :mihi saepe hodie in dicendo succurrit; et ab ille nunc venio, Ac mirabile tibi quiddam referam: pracsentem illum minisae intuebar, et alio in‘endens ad eum vix advertebam. Fam. Quidnam tanti fuit, ut te ab illo diverteret? néque enim formosior uHus e nostris civibus adesse poterat. So. Immo aderat quidam admodum pulchrior. Fam. Quid ais? civiend? an Reregrinus? So, Peregrinus, Fam. Cuias. So. Abderites.. Fam. umquid adeo insigni forma praeditus tibi visus est peregrinus ille, ut Cliniae filio eum praestare putaveris? So. Quid pruhibet, o beate, quo minus quod sapientius est, sit et pulchrius? Fam, An forte a sapientis cuiusdam colloquio venis? So. Sapientissimi profecto omnium nostrae aetatis hominum, si modo saientissimns tibi aliorum omnium Protagoras esse videtur. Fam. n quid ais? numquid huc accessit Protagoras? So. Nudiustertius. Fam. An modo cum illo faisti? So. Modo: et multa jocutus sim, audivi etiam multa. Fam. Cur non illa nobis refers? Nisi quid prohibet, sedere hic licet. tibi quidem puer iste cedet. So. Referam euidem, et gratiam insuper, si audietis, habebo. Fam. Nos quin' etiam geminas tihi agemus, si dixeris, ‘gratias. So. Audite igitnr. ‘Superiori nocte ante lucis exortum Hippo: Apollodori ‘ius frater Phasonis ostium meum baculo'y enienter pulsavit: et com ostium aliquis aperuisset, repenté ingrésgus est, clamitans, Dormis, o Socrates adhuc, an vigilas?’ Ego autem cognita efus voce, ‘Hippocrates hic est, inquam. oa Hippocrates, num nid novi? Nihil, inquit, nisi gratum nitmtiatarus advenio. time, inquam. sed’ quid istud? quae ‘te hac cansa appulit? Protagoras venit, et prope me divertit. "Tum tego, Mle jamie venit: tu verte modo andisti? Vesperi per deos, inquit ille: scabeHumque contrectans' ad pedes meos subgedit: adiecitque, Hesterno vesperi sero admodum ex Oenoe' reversus; pucr enim me Satyrus fugerat:" cumqne persequi me filam aignificdi'é'tib? vellem, atio quodam interveniente oblitus quam. At cum’ venissem, coenatique: essemus, et sommo nos dare vellemus, tunc primum nuntiat frater venisse Protagoram. Illico ad te properare tentavi, sed intempesta nox detinuit. Sommo autem experrectus, laboreque levatus, mox ad te huc adventavi. ‘Ego vero eius fortitudinem stuporemque cognoscens, uid hoc ad te, inquam? num aliqua te iniuria Protagoras afcit? Tum ille subridens, Per deos, 9 Socrates, quoniam solus est sapiens, me vero non efficit sapientem, So. Immo certe et te sapientem reddet, si_mercede illi oblata persuaseris. Hip. O Iuppiter atque ceteri dii, neque meis neque, amicorum rebus parcerem, modo id me cons¢cuturum confiderem; atque idcirco te nunc adeo, ut apud eum pro me intercedas, Ego enim et iunior sum, ‘et Protagoram nunquam vidi aut audivi. puer enim tunc eram, cum huc primum accessjt. Virum quidem hance omnes, o Socrates, laudant, et in dicendo sapientissimum ferunt. Sed cur non properamus ad eum, ut domi illum conveniamus? divertit sane, ut audivi, apud Calliam Hipponici filium. eamus iam. So. Nondum, o bone vir, inquam, iluc eundum. nam valde adhuc profunda nox. sed ¢amus in aulam, ubi deambulabimus quoad aurora lucescat: postea Protagoram adibimus. neque enim summo mane domo exit Protagoras. Quapropter confide, domi namque illum comperiemus. His dictis, surreximus, et in aulam profecti sumus: ac volens ipse fortitudinis eius periculum facere, intuitus sum diligenter, atque ita interrogavi: Dic age, o Hippocrates, ad Protagoram nunc aceedis, mercedem pro te illi daturus? Ad qualem hominem vadis? et ipse qualis ex eo vir evasurus? Guenednodem si ad Hippocratem in nomine tecum consortem Coum et Aesculapii stirpe natum proficisci velles, Bro te mercedem erogaturus, et aliquis quaereret, Dic mihi, o Hippocrates, mercedem Hippocrati dabis? qualinam homini, et cuius ratione? quid responderes? Hip. Ut medico. So. Qualis et ipse futurus, id est, cuius gratia? Hip. Ut medicus evasurus. So. Sin autem aut Polycletum rgivum, aut Phidiam Atheniensem adires, mercede pro te oblata, et aliquis percontaretur, qualibus hominibus, et qua ratiene Polycleto, et Phidiae argentum offers? quid ad haec? Hip. Tanquam sculptoribus. So. Tu vero qualis homo futurus? Hip. sculptor videlicet. So. Attende. ad Protagoram nunc ego ac tu proficiscimur, et argentum ‘tui gratia dare ilk parati samus,si modo pocuniae nostrae sufficient, persuade-musque: sim minus, amicorunt insuper pecunias erogabimeas. Si quis ergo nos:ad haec aded propetantes intrrrogaret ; Dicite mihi obsecro,'o Socrates et Hippotrates, qualinam homini, et qua ratione Protagorae pecunies tribuere cogitatis?’ quid ili responderemus? quodnath potissimum Protagorae cognomentum andivimus? Phidiam quidem 'sculptorem nominant; Homerum' vero poetam: ‘Protdgéram autem? Hip. Sophistam, o Socrates, virum hunc appellant. 40. Ergo tanquam ad sophi stam mercede persuadendum pergintus? ‘ Hip. Maxime. So. Si quispiam te interroget, qua mente, et qualis evasurus ipse Protagoram adeas, quid ad illum? Hic Hippocrates erubuit: iam enim aurora’ paulisper illuxerat, quo vultus ¢ius patere habitus poterat. respondit deinde, Ut supra dicta concludunt, profecto tanquam ri dso et ipse futurus. So. An non vereris inter Graecos sophistae cognomen? Hip. Vellementer, o Secrates, si quod sentio proferendum est. So. Sed enim vide, o Hippoerates, ne furie alia tendat tuum hoc Protagoricae artis studium, quam -ut sophista efficiaris; quemadmodum grammatici ladaum, cithareedique, atque gymaastici, non artis ipsius exer eendee gratia frequentasti, sed quadam potius aviditate discendi, ut privatum ac liberum hominem decet. Hip. Talis omnino studii mei apud Protagoram ratio fytura videtur. So. Scisne, id nunc arus sis? an te fugit? Hip. Qua dere? So. nimi tui curam.vixo, ut ais, sophistae es cominissurus. Quid autem sophiste-sit si scias, summopere admirabor. quod si ignopas, nescis quale sit istad, benumae an malum, cui operam impendere studes, Hip. Scire equidem arbitror. So. Dic ergo, quid sophistam esse censes? Hip. Arbitror esse hunc, ut nomen significat, qui rationes ad sapientiam pertinentes intelligit. So. Idem quoque de pictoribus ac fabris licet dicere, eos esse videlicet qui rationes ad sapientiam pertincntes intelligunt. Vez rum si quis de pictoribus peteret, ad quarum rerpm sapientiam: responderemus utique, ad eficieudarum imagioump sapiensapientiam; similiterque de ceteris. Et si eodem modo de sophista interrogdremur, qualem eius sapientiam esse tesponderemus? vod eius officium? Hip. Saptentiam profecto qua hemines ed dicendum facundi redduntur. So. Vere sic: forsitan diceremus, hon tamen sufficienter. Responsio enim illa interrogationem aliam exigit, quibusnam dicendis sephista homines facundos efficiat. Citharista nempe iisdem dicendis a facit, in; quibus et eruditos, in pulsatronibus videlicet citharae. nonne? Hip. Certe. So. At vero sophista, quam dicendi facultatem praestat? quibus de rebus? patet, quod -de his quae intelligit. Hip. Verisimile id quidem. So. Quid ergo istud est, quod et ipse sophista intelligit, et alios docet? Hip. Per lovem, ignoro. So. An non vides, quanto discrimini animam tutim saubdas? numgquid si corpus tuum eidem discrimini suppositurus: esses, quo vel in melius verti, vel in deterius posset, non prius alicui tantum de te periculum facture committeres, quam diligenter considefasses, committendumne sit an non: amicos quinetiam, et profpinqnos diu de hoc ipso corsuluisset? Cum vero animum tuum pluris facias quam corpus, et ex: cius corruptele vel integritate contingat tha ormmia male; vel bene affici, utram committendus sit an ven huid hospit animus, nenrinem vel propinquorum vel amicorum constiuisti: sed: cam: hesterno vesperi adventum illius audiveris, ad etm summo tatne properas, nullo de hoc conmsilio habito, utram credere teipsan: il: debeas, necne. immo et tuas ommes, et umicoruny pevunias rogare :paratus es, quasi iam cogribveris oimtiao esse Protagorae adhacrendum, quem meque vidisti wnquam, ut ais, neque es allecutus. Sophistam vocas illym: et quid sophista: sit nescis, cul teipsum es dediturus. Bip Ver loryui videris; o Socrates. Se. Nonne sophista est, o Hippocrates; mervator quidam, et caupo victualium vuorundam, quibus anites: aliter? Hip. Talis mihi sane videtur. verum quibus slitur animus? So. Disciplinis. sed cavendum est, o amice, ne eum laudat sophista quaé vendit, nos decipiat, ut faciunt qui corporis epulas vendunt, mercatores quidam et caupones. Laudant illi quidem sua omnia, neque tatelligunt, utrum selubria sint am moxia corpori quae vendunt: idque ignorant et illi qui emunt; nisi forte illorum aliquis medicus sit, aut gymnasticus. Haud secus illi qui disciplinas varias per urbes venales circumferunt, et cauponantes eas emptoribus vendunt, laudant omnes. ac forte eoram nonnulli ignorant saepe, quid utile animo sit, quidve inutile ex his quae vendunt: similiter quoque qui ab illis emunt; nisi illorum aliquis sit mimi medicus. Si ergo intelligis ipse, quid ex his prosit, quidve obsit, tuto emere disciplinas et a Protagora et ab alio quovis putes. alioquin cave, o beate adolescens, ne in soummum iacturae discrimen, quae tibi carissima sunt, deducas. Nam longe gravius periculum est in disciplinis quamcibis emendis. Etenim qui esculenta emit et poculenta, potest antequam his veseatur, in aliis quibasdam vasculis illa domum deferre, tbique deposita diligenter examinare, et advocato aliquo istarum reram perito, quid edendum bibendumve sit, quid rion, qaantumque, et quando, deliberare. quamobrem baud grave est in emendo pericalum. Disciplinas autem non licet alio ih vase transferre, sed meecese est, ut qui.emit eas animo capiat, et relicto pretio abeat, intra se ferens, inquinatusque iam, vel ad meliora provectus. Haec itaque cum senioribus discutiamus. iupiores namque nos 6umus quam exigat tantae rei iudiciam. In praesentia tamen pergamus quo coepimus, virumque hune audiamus: quo audito cum aliis communicabimus. neque enim Protagoras ibi solus adest, sed etiam Eliensis Hippias, et Prodicus, ut arbitror, Chius, aliique permulti viri, et admodum sapientes. Placuerunt haec nobis, atque perreximus. Et ingressi vestibulum sermonem quendam, in quem inter eundum furte incideramus, tractavimus. ne ergo imperfectus relinqueretur, in vestibulo ipso colloquuti sumus, quoad in disputando convenimus. Audivit nos eunuchus quidam ianitor: sed propter sophistarnm turbam venientibus irascebatur. Pulsavimus: aperuit. Cum nos vidisset, Hui, sophistae etiam hi sunt, inguit. haud otium illi. et simul utrisque manibus nixus estium clausit. Pylsavimus iterom, sed ile clausis e foribus, O boni viri, inquit, non auditis, otium illi non esse? O bone vir, inquam, neque ad Calliam venimus, neque sophistae sumus. sed confide: Protagora indigemus, videre illum cupimus. hoc nuntiato. Vix tandem fores patefecit. Ingressi, Protagoram offendimus in vestibulo porticus deambulantem. Sequebantur eum multi, hinc quidem Callias Hipponici filius, et germanus eius ex matre Paralus Pericle natus, et Charmides Giauconis: inde vero alter Periclis filius Xanthippus, et Philippides Philomeli, et Antimocrus Mendaeus, qui inter omnes Protagorae auditores insiguior habebatur, discebatque ea mente facultatem illa ut et ipse sophista futurus eadem quandoque doceret. A tergo praeterea sequebantur alii auscultantes Protagoram, quorum plurimi peregrini esse videbantur, quos ex singulis urbibus, per quas circiunvagatur ille, congregat, mulcens eos yoce, tanquam Orpheus, et alliciens. illi vero vocem passim permulcti sequuntur. Aderant et nostrates quidam in eo churo. Hunc ego chorum cum contemplarer, ordo me illius mirifice oblectabat. diligenti siquidem cautione singuli observabant, ne passu Protagoram anteirent: sed cum retzo pedem verteret, pedissequi auditores apte nimium, et in circulam utrinque divisi, ita cedebant, ut postcri semper essent. Hunc post vidi, ut verbis Homeri loquar, Hippiam Eliensem sub opposite orticus vestibulo in throno sedentem. circa quem in subselliis nonnulli sedebant, Eryximachus Acumeni filius, Phaedrusque Myrrhinusius, Andron Androtione genitus, aliique nonnulli partim cives, partim etiam peregrini: qai de rebus naturae sublimibus, astrorumque progressibus interrogare Hippiam videbantur. ille autem in throno sedens dubitationes singulis enodabat. Vidi praeterea Tantalum. aderat porro Prodicus Chius, qui in tabernaculum quoddam secesserat, quo pro penu uti Hipponicus consueverat: sed ut omnis confluentium hospitum turba exciperetur, angulum quoque illum extractis obsoniis Callias houspitibus habitandum dederat. Involutus igitut recumbebat ibi Prodicus super villosis stramentis, et quidem mullis, ut videbatur. Sedibus autem proximis aliqui considebant, Pausagias Ceramensi., et penes eum adolescentulus quidam optimo ingenio et generosa indole praeditus, nomine, ut audivi, Agathon: neque mirum videri debet, si Pausaniae sit carissimus, erat ibidem et Adimantus uterque, tum Cepidis, tum Leucolophili filins, aliique permulti. Quac vero dissererent, haud satis extrinsecus percipere poteram, quamquaim vehementer audire Prodicum affectabam. sapientissimus enim divinusque vir mibi ‘esse videtur: sed reboatus quidam ex vocis ipsius rotunditate sub fornice continue revolutus, verbe singula confundebat. E vestigio post ingressum nostrum intravit Alcibiades, ut ais ipse, pulcher, et ego credo, et Critias Callaeschri filius. Nos autem, cum ingressi:de.quibusdam una disseruissemus, eaque essemus spectacula contemplati, accessimus ad Protagoram. Deinde, o Protagora, inquam, certa de causa ad te ego et Hippocrates huc venimus. Prot. Numquid seorsum ab aliis mecum loqui vultis? an coram omnibus? So. Ad nos quidem nihil refert: sed cum audiveris quam ob causam venimus, ipse videris. Prot. Quid ergo istud est, cuius gratia huc accessistis? So. Hippocrates hic nosiras est, Apollodori filius, nobili atqne felici geniere ortus. ipse vero cum aequalibus suis aemulatione concitus de virtute contendit, cupitque in republica vir illustris evadere, atque huius rei compotem familiaritate tua fore se sperat. Vide, utrum de hoc solos tecum, an coram aliis consultare nos deceat. Prot. Videris, o Socrates, recte saluti meae consulere. prudenti namque cautione indiget peregrinus is, qui amplas urbes circumlastrans, claris ubique iuvenibus persuadet, ut relicta aliurum omnium, tam suorum, quam alienigenarum, tam senum, quam iuvenum consuetudine, ipsi soli adhaereant, tanquam ipsius familiaritate praestantiores aliis evasuri. invidi adversus eum insurgant necesse est, multique malevoli huic insidientur. Ego vero artem suphisticam antiquam esse arbitror: priscos autem viros in ea peritos, invidiam hanc offensionemque veritos, sub aliarum artium specie dissimulasse: partim uidem sub poématis specie, ut Homerus fecit, et Hesiodus, et Simonides; partim vero sub sacroram oraculorumque appellatione, ut Orphens, et Musaeus, eorumque etiam sectatores. audivi practerea, nonnullos eam artem appellasse gymnasticam: quad Iccus Tarentinus fecisse videtur, et qui adhuc superest sophista nullo inferior Selybrianus Perodicus, qui prisca origine genus a Megarensibus ducit. Pythocles quinetiam, Chius sophista doctissimus, aliique permulti, sub musicae artis velamine sophisticam facultatem occuluerunt: Hi omnes, sicut diclum est, ut invidiam devitarent, vehementer dissimularunt, et sub artium aliarum praetextu sophisticam artem occuluere. Ego autem ab his omnibus in hoc dissentio:, acque conducere versutias istas existimo. Neque enim voti compotes eos fieri arbitror. nam viri in civitate praestantes dissimulationes eiusmodi omnes intelligunt. vulgus autem quodammodo non advertit, sed ea laudat, quae ipsi praedicant. Subterfugiendi vero studium istud cum non assequitur quod molitur, et inertem indicat fugientem, et advertentes homines reddit infensiores. existimant enim praeter cetera hunc versutum seductoremque esse. Ego igitur contrariam quandam viam sum ingressus. Confiteor me esse sophistam, aliosque docere: et hac ingenua confessione, tutius quam dissimulatione illa, vitari invidiam censeo, Aliis praeterea rationibus mihi prospexi, ut nihil mali, adiuvante deo, ob sophisticae professionem, sim passus, licet multos annos facultatem hanc exercuerim. Sum equidem grandis natu, et cuiusque vestrum aetate pater esse possem. Quamobrem gratissimum mihi erit, si de iis mecum, audientibus omnibus qui intus sunt, verba facere velitis. Hic ego eum suspicatus ostentare auctoritatem suam apud Prodicum et Hippiam velle, quod eius sapientis: aviditate inflammati ad eum audiendum profecti essemus, Cur non, inquam, Prodicum atque Hippiam, et eos qui hos comitantur, huc advocamus, ut et ipsi nos audiant? Prot. Advocemus. €. Vultis, sedes hic paremus, ut sedentes edisseratis? Conscnsimus omnes. et audiendi aviditate admodum festinantes sedes omnes collegimus, et iuxta Hippiam confestim paravimus. ihi enim plurima erant sabsellia. Tum Callias et Alcibiades adventarunt, Prodicumqne et adstipulatores ecius secum duxerunt. Pustquam igitur consedere omses, Repete, o Socrates, inquit Protagoras, his sentibus quae me paulo ante pro adolescente hoc obsecrabas. Ab eodem, inquam, exordio nunc, quo supra, incipiam. ne pocrates hic adhaerere tibi vehementer exoptat: verum quidnam sit ex hac consuetudine reportaturus, libenter audiret. hucusque nostra se extendit oratio. Prot. Petis, quid mecum lucraturus sis, adolescens? nunquam accedes ad me, quin abeas doctior, singulisque diebus mecum proficies. So. Haud mirum hoc, o Protagora: sic enim convenit: quandoquidem et tu tam grandis natu, tamque sapiens, si quae nescis ab aliquo disceres, praestantior abires. At vero non id dumtaxat exquirimus. Sed ‘perinde ac si Hippocrates mutata sententia versari cum adolescente hoc nuper huc profecto Zeuxippo cuperet, Heracleoti filio, eumque aggressus, ut te nunc, eadem ex illo quae ex te audiret, quod videlicct quotidie cum eo proficiet, ac deinde interrogaret Zeuxippum, qua in re sit profecturus, responderet utique, In pingendo: et si Orthagoram Thebanum conveniat, audiatque ex illo doctiorem se in dies eius consuetudine evasurum, sed, qua ip re ductiorem, interroget, In tibiarum sono, Orthagoras respondebit: eodem modo et tu huic adolescenti mihique pro illo petenti responde. Ais enim, Hippocratem, si Protagorae adhaerebit, in dies doctiorem fore. qua tandem in re? declara. Tum Protagoras, Scite interrogas tu quidem, o Socrates: et ego his qui probe interrogant, libenter respondeo. Hippocrates quidem, si mecum versetur, in eum errorem non incidet, in quem procul dubio incidisset cum sophistis aliis conversatus. alii siquidem iuvenibus obsunt. Invitos namque illos ad artes retrahunt, quas aufugerant, ratiocinationes porro computationesque, astronomiam, geometriam, musicam tradunt. et Hippiam simul aspiciens addidit, Quisquis . autem ad me venerit, solum id discet, cuius gratia venit: disciplina vero huiusmodi est, prudens in re familiari et republica consultatio, qua quis et domum recte gubernat, et civitatis negotia optime et dicendo transigit, et agendo. So. An intelligo quod vis, Protagora? civilem namque arlem dicere mihi videris, pollicerique viros optimos cives efficere. Prot. Hoc ipsum est, o Socrates, quod passim praedicas. So. O quam praeclarum nactus es artificium! si modo es nactus. nihil sane aliud erga te quam quod sentio proferendum. Id equidem, o Protagora, doceri non posse putaram. tibi tamen autumanti non praestare fidem neqneo. Oui vero ob causam neque doceri posse, neque ab hominibus ailiis aliis tradi censeo, iure declarare debeo. Equidem, quod et ceteri Graeci testantur, Athenienses viros sapientes appello. Video igitur, quando concione congregata aliquid de aedificando deliberare vult civitas, aedificatorum consilium expeti: et cum de navium fabrica, fabros navium accersiri. idem quoque faciunt in ceteris omnibus, quaecunque doceri et disci posse existimant. Et si quis alius consultare de artis illius opere pergit, cuius expertem esse putant, seu praeclarissimus in aliis vir sit sive ditissimus sive admodum generosus, nihilo magis admittunt, sed exsibilant et explodunt: quoad vel ipse tumulin deterritus a dicendo desistat, vel iubentibus magistratibus arciferi aut extrudant ipsum protinus, aut transfigant. Id itaque in omnibus ad perceptionem artium pertinentibus observare consueverunt. At cum de publica civitatis administratione consultandum est, consulit architectus aeque ac faber aerarius, aeque etiam cerdo, mercator, nauta, dives, pauper, ignobilis, generosus: neque borum ullus quemquam explodit, ut in superioribus cuntingebat, quasi nusquam didicerit, nullumque habuerit praeceptorem, attamen consultare audeat. Constat porro, quod doceri posse non putant. Neque publice solum hoc, sed et privatim conspicitur. etenim ui civili sapientia pollent, virtutem hanc in alium transfurnere nequeunt. Siquidem Pericles horum adolescentum pater, in his rebus quae sub magistro discuntur, diligenter eos crudivit: in his autem in quibus ipse sapit, neque ipse erudit, neque alteri cuiquam eommittit erudiendos: sed passim quasi pascentes sing custode pererrant, si forte casu quodam in hanc virtutem incidant. Idem quoque Pericles, cum esset Cliniae tutor fratris Alcibiadis huius minoris natu, illique metueret ab Alcibiade, ne forte consuctudine eius inquinaretur, segregavit eos, et Cliniam apud Ariphronem educavit: sed nondum sex inde exactis mensibus illi eum reddidit, cum ingenio illius diffideret. Multos praeterea commemorare possem, qui cum in republica excellentes viri essent, nullum tamen aut propinquoyum, aut alienorum edocuerunt. Equidem, o Protagora, dum haec animadverto, virtutem doceri posse diffido. Contra vero dum te audio haec asserentem, sententiam mutare cogor, et quae dicis haudquaquam arbitror contemnenda, existimans te usu multarum rerum doctrinaque et inventione sapientem esse. Ergo si potes clarius ostendere nobis, quod virtus doctrina aliqua comparetur, ostende obsecro, ne invideas. Prot. Haud invidebo, o Socrates. Sed utrum vobis tanquam senior iuniorihus fabulam referam? an prosequar disputando? Tunc sane audientium plurimi, utcanque mallet, dicere concesserunt. Prof, Gratiorem vobis fore fabulam arbitror. Olim quandoque dii soli erant, nulla vero mortalium genera. Sed cum tempus generationis fatale venisset, ipsa dii in terrae visceribus ex igni terraque finxerunt, intervenientibus iis, quae igni_terraeque miscentur. Cum vero educere illa in lucem vellent, Prometheo Epimetheoque mandarunt, ut competentibus viribus singula raemunirent. Prometheum itaque rogavit Epimetheus, ut distributionis illius munus ipsi concederet, dispartientemque consideraret. Consensit Prometheus: distribuit ille. Quibusdam robur absque celeritate indidit, quaedam imbecilliora velocitate donavit; armavit nonnulla, inermibus autem aliud quoddam ad salutem machinamentum excogitavit. Quae enim exiguo cor pore clauserat, partim per aérem pennis attolli, partim per terram subrepere iussit: quae vero in molem amplam auxerat, ea ipsa mole ad salutem suam munivit: similitérque in ceteris exaequans dispertiit singula, adeo ut nullum genus penitus deerdatur. Postquam ipsa ita instruxit, ut voraginem mutuam evitarent, excogitare iam coepit, qua ratione quam facillime sub divo agere vitam possent. Vestivit itaque illa confertissimis pilis setisque, pellibusque durissimis, quibus facile tum hiemis, tum aestus intemperiem tolerarent: et naturalia illis stramenta iisdem ex rebus cubiliaque paravit: pedibusque soleas addidit, ungulas, setas, callum, pelles itidem quam durissimas. Deinde alimenta aliis alia suppeditavit, quibusdam ex terra herbas, nonnullis ex arboribus poma baccasque, radices aliis, nec defuerunt, quibus daret ex alterna voragine victum. Ceterum voracibus animalibus genus quodammodo sterile: aliis autem fecundum dedit, ut hoc modo genus conservaretur. Cnm vero non esset admodum sapiens Epimetheus, dotes omnes inscius effudit in bruta: neque advertit nihil ex tanta sibi elargitione superfore, quo genus nostrum deinde donaret. Restitit ergo hominum genus immune: unde quo se verteret ambigebat. Dubitanti Prometheus adstitit partitionis illius consideratur, viditque cetera animalia suis quaeque falta muneribus bonisque referta, hominem autem nudum, inermem, calceorum, stramentorumque indigum. Jam vero imminebat fatalis ipse dies, qui in lucem terra exire cogebat. Cumque aliam salutis humanae viam consultans Prometheus non invenirct, surripuit Vulcani Minervaeque artificiosam cum igne pariter sapientiam. neque ‘enim fiert poterat, ut eam sine igne nancisceretur quis, vel etiam uteretur. Eam itaque sic hominum generi Prometheus est largitus: atque ita sspientiam quae victum suppeditat consecuti sumus. Deerat adhuc civilis hominibus sapientia. Erat illa quidem apud Iovem: cuius arcem ascendere Prometheo nondum licebat. horribiles enim Iovis. ipsius custodes circumstantes arcem Prometheum deterrebant. Ceteram communem Vulcani Minervaeque officinam, in qua artes excolebantur, clam jugressus furatus est igneam Vulcani artem, aliamque Mineryae, atque homini tradidit: qua vivendi facultas obtigit. Prometheus autem, ut fertur, propter Epimetheum furti poenas dedit., Quoniam vero solus ex omnibus animantibus homo divinae sortis particeps effectus est, principio solus ob hanc coguationem deos esse putavit, arasque illis statuasque dicavit. deinde vocem in verba articulatim arte distinxit, aedes construxit, vestes calceosque cunfecit, stramenta elaboravit, ex terra alimenta collegit. Ita homines ab initio constituti sparsim vagebantur habitabantque: nam urbes nondum construxerant. irgo a feris, cum imbecilliores essent, ‘passim laniabantur. artium enim facultas ad victum comparandum sufhciens crat, ad puguam vero contra bestias truculentas minime. Civilis namque peritiae, cuius pars quaedam est res militaris, expertes. erant. Ut igitur.se adversus eam pestem munirent, structis urbibus congregati sunt. Congregati autem invicem iniuriabantur, quippe qui civili arte carerent. quare dispersi iterum a feris lacerabantur. Verum [upiter, humanac saluti consulens, Mercurium misit, pudorem et iustitiam hominibus afferentem, ut duo haec civitates ornarent devincirentque, et mutua benevolentia cives conciliarent. Interrogavit ergo Mercurius, qua conditione pudorem et iustitiam hominibus traderet. Utrum ita haec, ut artes, distribui debent, inquit Mercurius? illae siquidem ita distributae sunt, ut unus in arte medicinae peritus: pro rudibus multis sufficiat, ceteraeque similiter. numquid ite udorem et iustitiam hominibus dabo? an omnibus inseram? mnibus, respondit Iupiter: omnes siquidem horum participes esse debent. neque enim civitates ullae constarent, si horum pauci, ut artium aliarum, participes essent. Legem praeterea meo nomine condas, qua quisquis omnino iustitiae pudorisque est expers, tanquam civitatis pestis quacdam ultimo afficiatur FY toe Hac de causa, o Socrates, tam alii omnes, quam Athenienses, quoties de architectura, vel alio quodam opificio, sermo est ,habendus, paucos ad cansilium adhibent; ceteros autem in artibus rudes excludunt, ut et tu ais, et ego approbo. Quoties autem de civili administratione initur concillum, quae virtus temperantia et iustitia constat, inure unumquemque admittunt: quippe cum oportcat omnes hutus virtutis esse participes, alioquin civitates nullas consistere. Haec, o Socrates, eius de quo Subitabatur est causa. Sed ne te decipi suspiceris, hanc insuper accipe coniecturam, quod omnes homines cenfeant singulos virtutis huius civilis, temperantiae scilicet et iuStitiae, compotes esse. Enimvero in ceteris facultatibus, ut ta ais, si quis se iactet, puta quod sit optimus tibicen, cam tamen in hoc ipso sit ranis, audientes hunc rident, eique plurimi indignantur: ipsum quoque propinqui admonent ut insanum, et increpant. Contra vero in civili virtute contingit. nam licet sciant aliqui quempiam iniustum esse, tamen si ille hoc coram nescientibus fateatur, insanire eum existimant, neque patefaciendam censent iniquitatem, immo semper, sive adsit, sive non, iustitiam ostentandam: eum vero, qui non simulat iustitiam, delirare: tanquam oporteat unamquemque civills virtutis quodammodo participem esse, vel ex hominum coetu vitaque exterminari. Ex his sufficienter ostensum puto, quod merito quemlibet de re civili consultorem admittunt, quia virtatis huius compotem quemlibet esse censeant. Quod autem virtutem neque innasci, neque sorte contingere putent, sed doctrina et studio comparari, deinceps tibi conabor ostendere. Nemo ob ca mala, quae vel natura vel casu fieri putat, succenset alicui vel obiurgat, vel gdocet, vel punit eos, qui hisce malis premuntur , ne tales sint: sed omnes potius miserantur, ceu deformes, parvos, valetudinarios homines. nam quis adeo demens, ut ista corripiat? intelligunt sanc, ut arbitror, omnes, haec mala, eorumque contraria, natura hominibus fortunaque provenire. Contra vero cum mala quaedam adesse cuiquam ex studio, consuetudine et doctrina existimant, tunc indignantur, increpant, atque puniunt. ex quorum numero est iniquitas, et impietas, ac sumimatim quidquid civili virtuti repugnat. quae idcirca quisque passim damnat et corripit, quod de industria atque disciplina tam ¢contraria pravitas, quam civilis virtus, adveniat. Si enim punitionis intentionem considerare volueris, Socrates, ex eo quoque intelliges, quod homines virtutem studio comparari putant. Nemo enim practeriti gratia punit, et ea mente iniustos affligit poenis, quia iniuriati sunt: nisi quis tanquam brutum absque ratione percutiat. verum qui ratione punire aggreditur, non praeteriti sceleris causa punit: (neque enim assequi potest, ut quod est factam sit infectum:) sed ad futurum respicit, ne iterum aut ipse delinquat, aut alius quilibet exemplo cius adductus. Quisquis autem hoc proposito censuraque eiusmodi animadvertit in errata, doctrina virtutem existimat comparabilem: nam absterrendi causa plectit. Hac mente opinioneque ad plectendum accedunt tam publice quam privatim, quicunque in peccantes animadvertunt. Condemnant autem puniunique cum ceteri-omnes, eos quos iudicant peccatores, tum maxime cives tui Athenienses. Quamobrem Athenienses quoque ex hac ratione in eorum numero esse consiat, qui doceri virtntem putant. Ex his aperte, ut arbitror, monstratum est, o Socrates, non iniuria ciyes tuos in civili administratione consilium aerarii fabri coriariique non respuere, atque eos, doctrina et studio per exercilationem adquiri posse virtutem existimare. Restat dubitatio illa, quam de viris virtute claris ipse movebas, Quam ab causam illi filios suos in omnibus quae sub praeceptore discuntur, erudiunt: quod vero ad paternam virtutem spectat, nihilo aliis hominibus clariores efficiunt. Ad hec rationem, o Socrates, non fabulam afferam. Sie enim cogita, Utrum est unum aliquid, aut non, cuius necesse sit cives omnes esse participes, ai modo constare civitas debeat. Ita enim haec tua ambiguitas solvitur, aliter vero minime. Si unum hoc exstat, peque est architectorum, neque aerariorum artificum, neque figulorum opificium, sed iustitia, temperantia, sanctitas, et, ut paucis comprehendam, viri propria virtus: si hoc est, inquam, cuius participes esse oportet omnes, et cum hoc discere et agere quodcunque placeat aliud; absque boc nequaquam: expertem vero huius doceri, corripique et puerum, ¢t virum, et mulierem, quaoad correptione tmelior efficiatur: si quis autem hanc spreverit disciplinam, eum tanquam insanabilem expel!i e civitatibus vel interfici: si ita est, inquam, ut diximus, virique praestantes in republica cives, in aliis erudiunt filios, in hoc nequequam, adverte, quam mirabiliter in eo excellentes evadant. quod enim doceri posse tam privatim quam publice opinantur, ostendimus. Cam vero et doctrina et cura acquiri hoc possit, alia filios docent, in quibus non est adversus nescientes mortis poena proposita: dn quibus autem mors-et exilium aut pecaniarum ablatio aut domorum subversio premit ignaros rudesque filios, in his non omni diligentia patres erudiunt: et ubi minae huiusmodi arent, doctrina curaque levior adhibetur? Existimare decet, o Socrates, a teneris annis usque ed vitae finem erudiri eos atque moneri. Nam cum primum puer quae dicuntur intelligit, mutrix, mater, pacdagogus, pater, ad hoc omni cura studioqae contendunt, ut in singulis tum verbis, tum operibus optimus puer evadat. sigillatim enim monstrant quid iustum, quid injustum; quid honestum, quid turpe; quid sanctum, quidve profanum; quae agenda sint, quae non. quibus si obtemperat puer, bene secum agi putant: sin contra renititur, tum velati contortum obliquumque lignum minis plagisque dirigunt. Posthaec ludimagistris pueros curandos tradunt, morumque boriorum diligentiam multo magis, quam literarum citharaeque doctrinam, a magistris exposcunt. praeceptores autem curant ct excolunt. Et postquam literas didicerunt, ad scriptaque convertuntur, poétarum in primis excellentium opera legenda illis ediscendaque proponunt, quibus monimenta quamplurima inscruntur, priscorumque virorum virtule praestantium gesta Jaudantur, ut puer aernulatione accensus praeclara maiorum facinora imitetur. Citharistae quoque aliis quibusdam talibus, praesertim temperantiae student, caventque ne quid perperam adolescentes agant. Atque ubi pulsare citharam didicerunt, pvoétarum iterum aliorum cantus modulatione praestantium cantilenas decent, quas ad citharam concinant: rhythmosque et harmonias puerorum animis conformare conantur, ut mitiores modeslivresque et concinniores effecti, ad agendum utiles sint, et ad dicendum. Qmunis enim homiaie vita numerosa quadam indiget consonantia. Post haec ad gymnasiorum magistros parentes filios mittunt, ut firmum aptumque adepti corporis habitum, optimae menti suggerant ministerium; ne_ fragililate corporum impediti, a militaribus civilibusque actionibus tanquam laboriosis absterreantar. Haec nempe observant maxime ii, qui maxime possunt. possunt -antem maxime o ulentissimt viri, eoram@ne flii, qui primi disciplinaruin scholas ingress, novissimi excont, Scholis autem egressi, a magistratihus leges iuraque discere, eernmque cxemplo vivere coguntur: ne quid ipsi proprio ingeniy> freti temere agant: sed quemadmodum literarnm magistri pucris adhuc:scribeudi ignaris calamo exemplar quoddam praesignant, ad cums characteres scribendi artificium imitando perdiscunt, ita civitas leges prareribans priscoram hominum in legibus ferendis prudentissimorum inventa, ad earum normasn imperare cogit quemlibet ct parere. Eos autem qui praevaricantur, punit: punitioque huiusmod) et apud vos, et apud alios multos, propterea qnod oo poena iudicialis dirigat transgressorem, dirccliv correctioque vecatur. Cum igitur talis tantaque sit virtutis tam privatim quam publice cura, an dubitas adhuc, o Socrates, mirarisque si virtus doceri queat? Neque vero mirari huc quisquam debet, imme multo magis si doceri non possit. Quacrebas practerea, Quam ob causam honorum patrum filii mali reperiuntur? Hoc iterum docere:te Pergo. rieque hoc mirum videri debet, si vera sunt quae dixi, videlicet virtutis curam non ad unum aliquem dumtaxat, sed ad omnes spectare oportere, si modo consistere Civitas debeat. Si autem ita est, ut loquor, immo certe cum ita sit, elige atque considera quamvis aliartm facultatum et doctrinarum: ut puta si non posset consistere civitas, nisi tibicines omnes esscmus, qualiscunque esse quilibet posset, nonne hoc quilibet privatim publiceque unumquemque doceret, huiusque ignarum sine invidiae livore corriperet? quemadmodum nunc qnae iusta et legitima sunt, quilibet sine invidia praedicat, neque haec, ut alia, celat. prodest enim omnibus communis iustitia virtusqae: atque idcireo omnes omnibus quae ijusta et Iegitima sunt, libentissime monstrant. Si ergo in tibiarum flatibus eadem animi flagrantia caritateque invicem nos erudiremus, num optimorum tibicinum fitii magis quam deteriorum in his sonis periti evaderent? Nequaquam, ut arbitror: sed quicunque natura ad tibias inflandas ingeniosus esset, lone proficeret; tardas autem parum: ac saepenumero periti tisicmis rudis evaderet filius; saepe etiam inepti filius, aptusVerumtamen omnes sufficientes esscnt tibicines, si cam his conferrentur, qui rudes sunt, nihilque de his rebus intelligunt. Similiter eum existima, Socrates, qui iniustissimus tibi videtur inter homines sub lege viventes, instum fore, iurisque auctorem, si quando cum illis hominibus conteratar, quibus nec disciplina sit, nec indicia, neque leges, neque necessitas ulla in vita, quae virtutem colere iubeat, efferatique sint, at illi quos anno praeterito in Lenaeo poéta Pherecrates erudivit: ac ol forte in eos homines incideres, qui ex corum coeta sint humani generis hostes, bene tecum agi putares, si Eurybatum offenderes et Phrynondam, deploraresque fortunam tuam, desiderans nostrorum hominum pravitatem. Nanc autem deliciosior videris, o Soerates; cum enim omnes pro.viribys virtutis praeceptorcs. sint, nullus tamen tibi talis apparet. quin etiam si quaereres, quis praeceptor nos Graece Joqut .docuerit nullus utique appareret. item si peteres, quis docuerit mechanicorum artificum lios ministerium illud, quod patres eorum consortesque alii eiusdem artis exercent, quodye filii imitantur; haud facile, o Socrates, praeceptor illorum reperiretur: innumecrabilium vero aliorum, perfacile. Ita de virtute dicendum, ac ceteris talibus. Verum satis yios habere putandum, si quis paulo commodius, quam ceteri, iuvenes ad virtutem provehat. Ex quibus unum me esse profiteor, subtiljusque ceteris omnibus rationem qua boni honcstique fiant, cognoscere, atque ita rem ipsam perficere, ut dignuyn est ea mercede quam exigo: immo etiam meré€ede maiori; ut ipsi discipuli iudicant. Exactionis autem meae haec est conditio. Postquam aliquis a me didicit, si vult ille quidem, retribuit quantum exigo argentum: sin minus, ingressus templum, iu: iurando adhibito aestimat, quanta mercede digna sibi mea documenta videantur, tantamque depon:t. Quod igitur virtus doceri discique pogsit, o Socrates, hac fabuia tibi sit et ratione probatum: quod et Athenienses ipsi testantur. ostendimus item, nihil mirum videri debere, si bonorum patrum mali sint filii, malorumve boni: quandoquidem’' et Polycleti filii, Parali et xanthippi istius aequales, si cum patre comparentur, intervallo quodam longissimo superantur: similiter etiam aliorum artificum filii. Neque dum adolescentes isti rerobandi sunt: spem quippe tenera praebet aetas. Cum haec ostendisset Protagoras, loquendi finem fecit. At ego diu post, utpote superiori oratione permulctus, in os Protagorae inhiabam, sequentium verborum desiderio inflamwatus, Veram postquam destitisse prorsus animadverti, me ij-ac recepi, et ad Hippocratem conversus, O fili ape inquam, quam ingentes tibi debeo gratias, quod me huc hodie adduxisti! nam plurimi facio haec a Protagora audivisse. Equidem superiori tempore haud humanam curam esse rebar, qua viri boni efficiuntur: munc autem eam esse persuasus sum. Sed paulum quiddam restat iterum declarandum, quod videlicet Prutagoras facile demonstrabit, postquam multa ‘haec edocuit. Etenim si quis de jisdem rebus ¢um aliquo forensium oratorum loquatur, forte tales sermones audiet, quales: Periclis-esse solent, ceterorumque eloquentium hominum. asi autem de aliquo percontetur, librorum instar, neque quid ie ape, neque quid interrogent, ipsi habent. Et si quis de aliquo dictorum interroget, velut aes percuseum alte resonant longeque vociferantur, nisi eorum dicta protinus admittantur. atque ita rhetores breve uiddam interrogati, prolixam producunt orationem. Verum tagoras iste copiose et ornate loqui potest, quod superior testatur oratio. potest etiam, cum rogatur, summatim ac breviter respondere: tolerareque interrogantem, accipereque et reddere rationem. quod quidem de paucis licet dicere. In praesentia igitur, o Protagora, parum quid ultra desidero: quod si declaraveris, putabo mihi in omnibus asatisfactum. Virtutem ais doctrinae studio comparabilem: et ego, si cui unquam, tibi maxime credo. Quod vero te dicente sum admiratus, aperias obsecro. Dicebas profecto Iovem iustitiam et pudorem hominibus infudisse: deinde procedente sermone, saepe iustitiam nominasti, temperantiam, sanctitatem, perinde ac s ista omnia sub una quadam virtute contmeantur, unumque aliquid ipsa virtus existat. Haec mihi liquido explanari velun, Utrum seilicet unum quiddam sit virtus; cuius partes sint iustitia, temperantia, sanctitas: an haec omnia, quae nunc retuli, nomina unius eiusdemque sint. hoc est, inquam, quod ultra requiro. Prot. At facilis est, o Sucrates, ad ista responsio, quod virtutis ipsius, quae summatim unum est, partes sunt quee interrogas omnia. So. Utram quemadmodum vultus unius partes sunt os, nares, oculi, aures? an sicuti auri partes nihilo differunt a toto, praeterquam magnitudine quadam et parvitate? Prot. Ita se habere mihi videntur, o Socrates, virtutis partes ad totam, ut vultus partes omnes ad totum. So. Utrum alii homines aliam virtatis partem accipiunt? an necease est, eum qui unam habet, omnes habere? Prot. Nallo modo: quoniam multi fortes quidem sunt, .sed iniusti: et alii iusti quidem sunt, sapientes minime. So. Numquid sapientia et fortitudo partes virtutis sunt? Prot. Omnino quidem, et praestantissima pare emnium est sapientia. Se. Estne boc quidem aliud, illud vero aliud? Prot. Est. So. Numquid et potentiam utrumque propriam habet? quemadmodum e vultus partibus oculus non est auribus similis, neque illorum potentia cadcm: neque alia quaelibet pars, alterius, aut potentia, aut alio quoquam est similis. Itane virtutis partes se habent, ut neque alia aliarum sit similis, neque idem, neque eadem sit potentia? an forte ita esse constat? siquidem naturae virtutum exemplar quod induximus, congruit. Prot. Sic certe est, Socrates. So. Noun est igitur pars virtutis alia talis qualis scientia, neque qualis iustitia, vel fortitude, vel temperantia, vel sanctitas. Prot. Non certe. So. Age consideremus una, quale quid istorum quodvis existit: primum quidem sic: lustitia res quacdam est, an nulla? Mihi quidem res uaedam esse videtur. tibi vero? Prot. Et mihi. So. duid vero? ai quis.a me et te sciscitetur, O Protagora atque Socrates, dicite quaeso, num res ista, quam modo iustitiam nominabatis, eo ipso quo est iustitia, est et iusta, an iniusta? Feo quidem justam esse dicam. tu vero una mecum senties? an aliter? Prot. -Tecum plane. So. Ego igitur interroganti responderem, talem esse iustitiam, quale et iustum. tu vero? Prot. Ego quoques So. Si quaererct iterum, numquid et sanctitatem aliquam esse dicamus, consentiremus utique, ut opinor. Prot. Consentiremus. So. An non et hanc rem aliquam esse dicitis, rogaret ille, nos autem assentiremur? Prot. Ft hoc. So. Num rei istius naturam talem putatis, ut sancta sit, an ut profana? Interrogationem hanc aegre ferrem, ad eumque conversus obiicerem, Bona verba, quaesu. Nunquam porro sanctum aliquid esset, nisi ct sancta ipsa sanetitas esset. quid et tu? an non similiter responderes? Prot. Similiter. So. Si his adiiceret, An quae supra dixistis, recte accepi? videbamini mihi paulo ante asserere, ita se invicem partes virtutis habere, ut non sit alia pars qualis est alia. inferrem equidem ad haec, quod alia recte acceperit: quod vero me in eo consensisse putarit, non recte. Nam Protagoras iste haec respondit: ego autem quaesivi. Ergo si dicat, O Protagora, vere loquitur Socrates: ipse es qni ais, virtutis partem aliam non esse talem, qualis est alia: tuus hic sermo test. qnid ill{ tu respondebis? Prot. Necesse est, o Socrates, assentiri. So. His concessis, quid illi potissimum respondebimus, si ultra sic obiecerit? Non ergo talis est sanctitas, ut res justa sit: neque iustitia talis, ut sancta: sed illa talis, ut nom justa, haec, ut non sancta. iniusta itaque illa, haec profana. Quid ad hacc, inquam? equidem mea ex sententia dtcam iustitiam esse sanctam, iustamque iterum sanctitatem. arbitror quoque pear te, ut tua vice haec ipsa respondeam, od videlicet aut idem est iustiltia quod est sanctitas, aut Haec duo invicem quam simillima: ut maxime omnium talis iustitia sit, qualis est sanctitas, et qualis sanctitas, talis sit et iustitia. Vide, utrum me ita respondere prohibeas, an ita sentias? Prot. Haud ita simplex istud mibi videtur, o Socrates, ut concedi possit, safictitatem esse iustam, sanctamve justitiam. verum differentia quaedam inesse mihi videtur. Sed quid tandem id refert? si vis, esto nobis sanctitas iusta, sanctaque iustitia. So. Haud haec admitto, Protagdra, neque desidero, ut mihi dicatur istud, si vis, et si tibi placet: sed et me, et te dicatur requiro. Dico autem et me et te, existimans tum demum recle sermonem discati, cam conditio fasta, Si, ex eo,tollitur. Prot. Enimvero simile quiddam habet justitia sanctitati. nam quodlibet cuilibet quiddam simile habet, praeter illa, quae omnino inter se contraria sunt, ut album nigram, molle durum. Atqui et illa, quae supra diximus aliam atque aliam inter se habere potentiam, nec tale unum esse, quale est aliud, cew vultys ipsius partes, quiddam simile inter se habent, eatque nodammodo tale unum, quale et aliud. Atque hac ratione licet haec refellas, si placet, quod cuncta invicem similia sint: non tamen quaecunque simile quiddam habent, similia vocanda sunt; neque etiam quaecunque dissimile quiddam, invicem diesimilia, si exiguum quiddam habent simile vel dissimile. So. Admiror equidem, o Protagora, numquid ita invicem iustum sanctumque se habent, ut parum quid simile inter se habeant. Prot. Haud ita omnino: neque tamen ita prorsus, ut ipse arbitrari videris. So. Postquam ista tibi molesta sunt, dimittamus: aliud vero quiddam ex his quae dicebas, consideremus. Insaniam a vocas? eiusque contrariam sapientiam esse dicis? Prot. Equidem. So. Utrum cum recte et frugaliter homines agunt, tunc ita operantes, temperanter agere tibi videntur? an cum contra operantur? Prof. Temperanter agere videntur mihi, cum frugaliter recteque agunt. So. Nonne temperantia temperanter agunt? Prot. Necesse est. So. Nonne quicunque non recte agunt, insane agant: et qui ita aguni, non temperanter agunt? Prot. Ita videtur. So. Ergo insane agere, contrarium eius est, quod temperate agere dicitur. /rot. Est utique. So. -Nonne igitur quac insane fiunt, insania fiunt’ quae temperate, temperantia? Prot. Profecto. So. Nonune quidquid robore fit, fit robuste? et quidquid debilitate, debiliter? Prot. Apparet. So. Et quidquid velocitate, velociter: quidquid autem tarditate, tarde? Prot. Et hoc. Se. Et quod eodem modo fit omnino, ab eodem efficitur: quod vero contrario modo, cfficitur a contrario? Prot. Assentior. So. Dic obsecro, estne pulchraum aliquid? Prot, Est protecto. So. Huic contrarium aliud quidquam est, quam turpe? Prof. Nihil aliud. So. Est et aliquid benum? Prot, Et bonum. So. Ei numquid aliud contrarium nisi malum? rot. Non alind. So. Estne aliquid in voce acutum? Prot. Sane. So. Num aliud ili ccntrarium praeter grave? Prot. Hoc ipsum. So. An non unicuique contrariorum non mula, ‘sed unum: est contrarium? Prot. Unum dumtazat. So. Resumamus iam quae hactenus a nobis concessa fuerunt. Concessimus plane, uni unum solum esse contrarium. Prot. Nempe. So. Hem quod contrario modo fit, a contyariis effici. Prot. Hoc quoque. So. Admisimus praeepea, contzario modo fieri quod insane fit, ef quod temperate, Prot. Etiam. .So. Kursus quod temperate agitur, a temperantia provenire: quod insane, ab insania. Prot. Convenit. So. An non, si contrario fit modo, fit a contrario? Prot. Utique. So Fit autem hoc quidem a temperantia, illud autem ab insania. Prot. Certe. So. Contrario modo? rot. Contrario, So. Nonne igitur a centrariis? Prot. Et a contrariis. Soe. Insania itaque temperantiae cuntraria est? Prot. Apparet. So. Hecordamur supra NOS coNncessisse, sapientiae insaniam esse Contrariam? Prot. Certe. So. Quin et uni unum solum csse contrarium? Prot. Et hoc. So. Utrum potius sermonem reiiciemus, Protagora? eum- ne, quod dicitur unum uni solum esse contrarium? an eum qui yolebat sapientiam a temperantia esse diversam; et utramque partem esse virtutis? ac etiam praeter id quod diversae hae utraeque sunt, dissimiles quoque esse tam ipsas, quam earum potentias, quemadmodum vultus ipsius partes? Utruov istorum yefutabimus? ambo quidem isti sermones haud satis musice proferuntur: neque enim invicem concinunt. nam qua ratione consonare possunt, si quidem necessarium sit, uni unum dumtaxat contrariam esse, pluribus vero nequaquam: insaniae autem, quum unum sit, sapientia et temperantia contrariae videantur? Itane, an aliter, o Protagora? Prot. Esto tandem: quid tum? So. An non hac ratione unum crit sapientia temperantiaque? et supra constitit idem quodammedo esse institiam ét sanctitatem? Age, Protagura, ne pigeat, sed pergamus ad reliqua. videtur tibi vir iniustus iniuste agendo temperanter sapere? Prot. Ego quidem confiteri hoc, o Socrates, non anderem: plurimi autem hominum asserunt. So. Utrum ergo ad illos, an ad te verba dirigam? Prot. Si placet, ad hunc primo vulgi sermomem edisseras, Sc. Nihil mea refert, modo ipse respondeas, sive tibi videantur haec, sive non videantur. sermonem namque ipsum maaime inprimisque ego discutio. contingit tamen ex hoc ct me interrogantem, et respondentem, examinari. Ad haec primum Protageras honestare se volens, sermonis difficultatem culpare coepit, postmodum vero respondere admisit. Age, inquam, ab initio mihi responde. Videntar aliqui tibi Gnitste agendo, sapere temperanter? Prot. Esto. So. Tempeyanter veru sapere, bene sapere vocas? Prot. Voco. So. Bene autem sapere bene consulere in eo, quod iniuste aguat? Prof. Esto. So. Utram si bene agunt vivuntque dum iniuriantur, an si male? Prot. Si bene. So. Dicisne bona quaedam esse? Prof, Pico. So. Num ea bona sunt, quae utilia sunt hominibus? Prot, Immo per Lovem, bona quaedam voco, etiamsi huminibus utilia rion siut. Cum autem viderctur mihi Protagoras subirasci, et ad responsione:n invitus descendere, mitius cum submissiusqne rogavi. Numquid ais, Protagora, quae null, hominiunn utilia yunt? an quae nullo modo utilia? et talia quaedam bona appellas? Prot. Nequaqiam. Sed ego multa novi hominibus inutilia, cibos, et potiones, et pharmaca, aliaque permulta: alia vero utilia. quaedam autem, quae ad homines neutra sunt, verum ad equos alicuins momenti sunt: et nonnulla ad boves, ad tanes alia: quaedam vero ad horum nulldm, sed ad arbores potius. et eorum, quae ad arbores, quacdam ita se habent, ut sacpe radicibus prosint, germinibus obsint: quemadmodum sterquilinium radicibus utile, ramusculis caulibusque admodum noxium. Oleanm quoque arboribus omnibus herbisque maxime prodest: pilis autem duimalium omnium, humanis exceptis, noe cet plurimum. nai et pilis hominmn et toti corpori confert. Atque ita varium quiddam et maltiforme bonum existit, unde et vleum externis nostri corporis partibus optimum, interioribus pessimuin. quapropter medici acgrotantibus olei usum ve- tant, nec ati permittunt, nisi quam paucissimo ad obsoniorum quorandamn male olentiun offensionem reiiciendam. Cum haec dixisset Prutagoras, praescntes frequenti applansu acclamantes, illius dicla comprobaverunt. At ego, o Protagora, inquam, sun equidem nimis obliviosus, ac si quis orationem in longui protrahat, de quo verba fiunt protinus obliviscor. profecto si surdus essem quodammodo, mecumque sermonem haberes, cxistimares altius mihi quam ceteris inclamandem: sic in praesentia cum obliviosum hominem alloquaris, coneisieribus mecum responsionibus utere, si modo curas ut te sequar. Prof. Quam exigis brevitatem? num brevioribus quam oporteat verbis agi tecum iubes? So. Minime omnium. Prot. An forte quot opus est verbis? So. Tot utiqne. Prot. Nwnquid ego orationi modum imponam? an tu potius debitum terminuin statues? quem non liceat transgredi, eumque loquendy sim obsecrvaturus, So. Audivi equidem, scire te adeo abunde, quoties placet, et ample loqui, ut nunquam tibi desit oratio: nec non Fes easdem paucioribus quam ceteri omnes verbis perstringere: ideme ut cetcri faciant, docere potes, ut andio. Si ergo mecum isputaturus es, brevi illa et concisa ratione dicendi utere quaeso. Prot. O Socrates, multis cum hominibus olim dicendo certavi. Ac si ita egissem, ut ipse mones, si, inguam, ad normam mihi ab auditore impositam verba fecissem, haud sane quovis alio homine insignior essem, nomineque Protagorae omni Graecia resonaret. Ego autem quum cognovissem, superiore respondendi modum ifli minime placuisse, ewmque sponte ita deinceps minime responserum ; haudquaquam expedire mihi censui, ut illis disputationibus interessem, atque idcirco, O Protagora, inquam, hau flagito disputationem nobis praeter sententiam tuam procedere: ctenim si velis ita disserere, ut ego assequi possim, adstabo equidem. nam ipse quidem, ut de te fertur, et tu profiteris, aeque potes eadem et summatim perstringere, et amplissime eluqni. es enim sapiens. ego autem ad prolixam orationem ineptus sum: atque utinam eins compos essem. Vernum tua intererat nobis aliquantulum indulgere, quandoquidem aeque es ad utrumque paratus, ut disputativ peragatur. postqnam vero non vis, et me usque adco negotia urgent, ut nequeam tecum hic diu orante commorari, quamvis ista libenter andissem: abco iam quo res ipsa me vocat. His dictis, surrexi protinus abiiurns, Sed Callias dextera manum meam prehendit, sinistra pallium, dicens, Haud te dimittemus, o Socrates. nam si exieris, pon amplius ita invicem colloqaenfur. Mane, obsecro: nullius mihi oratio gratior contingere posset quam tua cum Protagora disputatio. quare et mihi et omnibus his obsequere. At ego iam surrexeram exiturus, et ad Calliam inquam: O Hipponici fili, taam semper philosophiam admiratus sum: nunc laudo insuper atque amo. Quocirca gratificari tibi vchementer optarim, si possibilia poscas. quod vero nunc petis, perinde est, ac si orares, ut Crisonem Himeraeum carsorem iuvenemque aequis passibus sequerer, vel aliquem eoram, qui longissimum rateecalli excurrere solent, aut diurnum ¢ursum peragere. tunc sane obiicerem, multo magis me ipsum opture, quam te, hos cursores currendi viribus assequi: sed assequi nequeo. Quod si cupis me ct hunc quasi alterum Crisoncm spectare pariter concurrentes, ipsum ora, ut paribus me passibus ¢comitetur. nam ego quidem celeriter currere nequeo, hic autem tarde potest. Ergo si optas audire me et Protagoram dispntautes, eum obsecra, ut, quemadmodum a principio fecerat, ita nunc paucis verbis et ad propositam quaestionem respondcat. alioquin quis erit disputandi modus? Putabam equidem, aliud esse invicem colloqai disserendo, aliud concionari., Vides, o Socrates, inquit Callias, iuste loqui videtug Protagoras, dum censet licere sibi suo arbitratu disserere, tibt item tuo. Hic Alcibiades, haud recte loqueris, inquit, o Callia. Socrates enim hic concionandi impotentem se esse fatetur, et in hoc Protagorae cedit. si autem et in disputando, recipiendisque et reddendis rationibus cedat alicui, summopere admirabor. Si ergo Protagoras confitetur, Socrate se esse in disputando inferiorem, sat iam Socrates habet. sin autem hoc uoque sibi vendicat, cum interrogahte Socrate disserat et vicissim respondendo haud longas per ambages circumvagetur neque concionando occasionem intercipiat disputandi neque rationem reddere Socrati respuat, dum profusius loquitnr, quoad lurimi audientium id quo de agitur obliviscartur. Equidem pro Eocrate fideitubeo, eum quae dicentur oblivioni minime mandaturum, licet iocetur nobiscum, obliviosum esse se dicens. Mihi sane videtar Socrates aequiora admodum postulare. decet enim unumquemque sententiam suam exprimere. Post Alcibiadem, ut arbitror, inquit Critias, O Prodice atque Hippia, Callias quidem Protagorae vehementer suffragari videtur: Aleibiades autem contentiosus nimis est et pertinax, quocunque se verterit. Nos autem alteri magis quam alteri favere non decet, vel Socrati, vel Protagorae, sed communiter utrumque rogare, ne postquam coeperint, media in disputatione desistant. Cum haec le dixisset: Prodicus ait, probe loqueris, Critia. deect enim cos, qui disputationibus his intersunt, communes quidem ecse utrorumque auditores, acquos autem minime. neque vero idem hoc est et illud. communiter quippe audire utrumqe dicet, non autem aeque utrique tribuere, sapientiori quiem gies imperitiori vero minus. Equidem, o Protagora atque Socrates, arbitror vos invicem nonnihil debere concedere, et de his quae dicentur, ambigere quidem simul, contendere vero nequaquam. Ambigunt porro propter benevolentiam cum amicis amici: contendunt autem adversarii simul et hostes. Atque ita quam optime disputatio nostra procederet. Vos siquiem disputantes ita maxime a nobis audientibus probaremiuni, non lauderemini, inquam. Probant utique auditores ipsius Mentis iudicio absque deceptione: laudant verbis, plerumqut mendacio practer sententiam aliquid cxtullentes. Nos item auditores ita maxime force. non voluptate afficeremur. Gaudio afficitur ille, qui discendo et contemplando ipsa intelligentia delectatur: voluptate perfunditur, qui dum comedit, vel alio quodana oblectamento potitur, ipso sensu corporis delectatur. um haec dixisset Prodicus, praesentiam plurimi consenscrunt. Deinde sapiens Hippias sic exorsus est dicere: Arbitror, o viri praesentes, vos omnes cognatos, propinquosque et concives invicem esse natura, non lege. Simile namque simili natura cognatum. lex autem, tyrannus hominum, multa praeter naturam cogit. Turpe itaque esset, si nos, quirerum naturam callemus, sapientissimique Graecorum omnium sumus, postquam de hoc ipso disputaturi hanc in urbem convenimus, totins Graecae sapientiae arcem, hisque in aedibus, amplissimis sumtuosissimisque Atticarum omnium, congregati sumus, nihil] tanta hac amplitudine dignum ostenderemus, sed vilium homunculorum more altercantes, invicem dissentiremus. Mortor equidem vos et obsecro, o Socrates atque Protagora, ut libenter sub nobis tanquam arbitris conveniatis, qui vos ad medium reducemus. neque tu sermonis amplitudinem resecare debvs ad vivum, o Socrates, et istud tuum, ut ita dicam, breviloquium ad unguem penitus observare: laxa paulisper obsecro sermonibus gubernacula, ut magnificentiores splendidioresque appareant. Oro insuper Protagoram, ne tentis prorsus rudentibus, velisque inflatis temone relicto in altum sermonum mare protinus delabatur, unde nusquam tellus perspiciatur: sed ambo pariter annitamini, ut mediocritatem pro viribus observetis. Efficite quaeso quod consulo, utque id servetis integrius, eligite sceptriferum aliquem praesidem atque iudicem, qui verbis modum statuat observetque utrumque loquentem. Placuerunt haec praesentibus, omnesque ea laudarunt. Me vero ad idem hortatus est Callias: rogaruntque eligere arbitrum. At ego, Non dece}, inquam, iudicem huic disputationi pracficere. nam si nobis imperitior erit iudex, iniustum erit ut deterior aliquis potioribus praesit: sin autem similis, neque rursus recte ita agetur. similis enim nobis similia faciet. Quapropter supervacuus erit. Praestantiorem vero nobis quenquam cligere impossibile revera est, ut arbitror: quippe cum Protagora hoc sapientior alius eligt nequeat. quod si quem elegeritis nihilo doctiorem, asseretis tamen, dedecori Protagorae hoc dabitur, quod illi tanquam inscio et ignobili arbitrum praescripseritis. Mea vero nihil interest. terum ut disputare pergamus qnemadmodum cupitis, ita mihi videtur agendum. Si non vult respondere Protagoras, interroget saltem, ego autem respondcba; eique conabor ostendere, uo pacto respondere quis alteri, meo iudicio, dcbeat. Postuam ego illi ad quamlibet eins interrogationem responsionem edero, rursus ille mihi similem sermonem subiiciat. si forte tergiversari videbitur , ego simul et vos eum orabimus, quemadmodum vos me nunc oratis, ne coetum dissolvat. Neque vero opus est hnius gratia censorem unum proponere. vos enim omnes una censebitis. Consenserunt omnes ita esse agendum. Protagoras autem invitus ad haec descendere videbatur. tandem concedcre coactus est interrogaturum se, et postquam satis interrogaverit, breviter responsurum. Itaque in hunc modum interrogare coepit: Arbitror, o Socrates, praecipnam doctrinae artem in hoc consistere, ut quis in carminibus peritus evadat. st autem hoc, ut poétarum dicta intelligere possit, quae scilicet recte se habeant, quae non: sciatque discernere; et cum interrogatur, reddere rationem. Et nunc quidem interrogabit forte quispiam de eo quod utrique simul investigamus, de virtute videlicet. Sed hoc intererit, quod id ad carmina transferetur. Dicit enim Simonides ad Scopam Creontis- Thessalici, filium, difficile esse virum vere bonum fieri, manibus pedibusque cf mente tetragonum id est quadrangulum absque vitueratione fabricatum. Tenesne memoriter carmina, vel ut retram expetis? So. Nihil opus est. teneo namque, .et diligens mihi horum carminum cura fuit. Prot. Bene loqueris. Utram bene recteque dixisse tibi videtur Simonides, an non? So. Immo optime. Prot. Videturne recte loqui posta, si ipse sibimet contradixcrit? So. Minime. Prot. Attende itaque diligentins. So. Satis, o bone vir, attendimus. Prot. In cisdem carminibus postea dicit, Pittaci, licet sapientis viri, sententiam absonam sibi videri, qua inquit, Difficile est bonum manere. Cernis, eundem Simonidem haec et superiora dixisse? So. Equidem. Prot. Numquid eadem postea quae et antea protulit? Eadem, inquam, ut mihi videtur. Et simul metuens, ne quid ultra adiiceret, interrogavi, an non sibi quoque videretur, Rogas, inquit, utrum constare sibimet illum putem, qui hhaec utraque dixit? et primo quidem proposuit, honwm virum fieri vere difficile esse: paulo autem post, tanquain sui ipsius oblitus, Pittacum eadem cum illo dicenteni: difficile scilicet esse virnm bonum mauere, carpit, eins dicta respuens, qui eadem dixerat. Enimvero, cum opinionis ciusdem ac suae auctorem Pittacum accusat, seipsum damnat, Quapropter aut rius aut posterius nen recte dicit. His dictis acclamarunt autitoues plurimi, et Protagorum collaudarunt. Ego autem pri; mum, tanquam a pugili robusto percussus, calizantibus prae vertigine oculis vacillavi. nam ét eius vox, et aliornin clamor me prorsus obruerant. Deinde vero, (ut tecum ingenue verum fatcar,) gue moram ad puétac mentem investigandam caylaremm, ad Prodicum conversus inquam,,Concivis tuus, o redice, Simonides exstitit. ergo tua interest illi opem ferre. Videor equidem advocare te, quemadmodum inquit Homerum Scamandrum ab Achille obsessum Simvéntem adv ocasse: O'dulcis frdter, viri Auius una ambo vin comprimamus. Haud secus ego. te nunc accerso, ne Protagoras Simonidem nostrurh expugnet. Emendatio sane circa Simonidis verba. tua indiget musica, qua velle distinguis et cupere, et quae modo dicebas, multa atque praeclara. Et nunc quidem vide, num tibi idem quod mihi videatur: neque enim repugnare sibi in dicendo videtur Simonides. Ipse, o Prodice, sententiam tuam prior exprime. Idem tibi videtur fieri atque esse, an aliud? Aliad, inquit Prodicus. Nonne ia primis, inquam, Simonides mentem suam aperuit, quod virum vere bonum fieri difficile sit?) Vera narras, Prodicus ait. Pittacam autem improbat, non, ut censet Protagoras, idem dicentem, sed aliud. non enim dixit Pittacus, difficile esse virum fieri bonam, ut Simonides, sed bonum perseverare. Est autem non idem, o Protagora, sicut existimat Prodicus iste, esse et fieri. si autem non idem est esse quod ect fieri, haudquaquam sibi ipsi Simonides contraria ponit. Ac forsitan diceret Prodicus iste et alii malti secundum flesiodam, Effici bonum esse difficile: nam ante virtutem sudorem a diis positam ait; at cum ad summum verticem perventum est, facilem esse, quaimvis comparatu difficilis fuerit. Prodicas igitur cum hacc audisset, me laudavit. Protegoras autem, Emendatio, inquit, ista, o Socrates, absurdior ést quam quod emendas. Tum ego, o Protagora, inquam, male yoecum actum est, ut videtur; sumque ridiculas medicus: quipe qui dum curare cuntendo, morbum exangeo. Prof. Sic tamen res sec habet. So. Qua ratione? Prot. Nimis inscius poéta iile fuisset, si adeo virlutem parvi fecisset, ut facilem esse eius possessionem existimasset, cum sit omninm difficillima, velut omnibus videtur hominibus. So. Upportune, per lovem, nostris iste Prodicus sermonibus intervenit. Videtur sane, o Protagora, divina esse Prodici sapientia iamdudum, vel trahens originem a Simonide, vel etiam ab antiquioribus orta. Tu autem, quum multarum rerum sis aliarum peritus, huius tamen imperitus appares. ego vero eam expertus sum, cum fuerim Prodici istius discipu us. Atqui in pracsentia baud satis animadvertere mihi videris, ipsum quod difficile dicitur, forsitan Simonidem non ita accepisse, ut ipse nunc accipis: verum tanquam malum et grave quiddam intelligendum esse passim ma Prodicus admonet. nam quotiés vel alium laudans, vel te ita loquor: Protagoras sapiens vir est, ct dace, id est, vehemens gtavisqne: corripit me continao, quod bona gravia dicam; cum grave malum sit. Nemo enim ita loquitur ut dicat, graves divitias, gravem pacem, sanitatem gravem: immo gravem morbum, grave bellum, gravem paupertatem; quasi grave, id est, Onerosum, malum sit. Forte igitur Chii atque Simonides ipsum difficile, vel ut malum accipiunt, vel aliud quod ta minus intelligis: Ergo a Prodico sciscitemur: \decet enim de Simonidis scriptis hunc maxime percontari:) Quidnam, o Prodice, Simomides ipso difficilis nomine subintelligi voluit? Prod. Malum rofecto. So. Ob hoc, ut arbitror, Prodice, Pittacum repreendit, dicentem, difficile esse bonum manere: ac si dixisset, malum esse manere bonum. Prod. Et quid aliud patas, o Socrates, sibi voluisse Simonidem, quam vituperare Pittacum, quod nomina recte distinguere nesciebat, utpote qui Lesbius erat, et in voce barbarica educatua? So. Audis, o Protagora, quae Prodicus iste dicit? Quid ad haec? Prof. Permultum abest, ut ita sit, Prodice. certe equidem scio, Simonidem difficilis nomine,: id quod ct alii solent, significare voluisse, non malam, immo quod non facile, sed multis cum laboribus comparatur. So, Ego item hoc volauisse Simonidem arbitror, o Protagora, idemque Prodicum intelligere: sed iocari tecum, tentareque te, utrum sermoni tuo valeas suffragari. Quod enim Simonides difficile non mafum intelligi velit, arguimento sunt quae sequuntur. subiungit enim, quod solus Deus hoc muncre ' fruitur. Neque vero si vellet malum esse bonum perseverare, panic post adiungeret, solum Deum huius compotem esse, eoque soli munus id attribueret. dissolutum plane hominem, nec ullo modo Chiam Prodicus ita diceret fuisse Simunidem. Ceterum quid tandem sensisse in his carminibus Simonidem ducam, vobis aperiam, si vis de me periculym facere, quemadmodum circa poética sim affectns. sin autem vis, te audiam. Protagoras cum haec audisset, Ut lubet, inquit, o Socrates. verum Prodicus ect Hippias, aliique omnes agere me ita iusserunt. Conabor, inquam, quid de his earminibus sentiam, vobis exponere. Antiquissimum apud'Graecos et plarimum sapientiae studium in Creta et Lacedaemonia exstat, et sophistae plures ibi quam alibi usquam repcriuntur: ‘dissimulaot autem, et imperitos esse se fingunt, ne ccteros Graecos superare sapientia deprehendantur: (instar eorum, ques Protagoras sophistas supra Uicebat:) sed ut videantur re militari potius et forlitudine ceteros anteire; suspicantur enim, ne si forte mentis iNorum habitus patefiat, ceteri omnes idem stndium prosequanfur. Ergo celant decipinntque incolas, qui Lacedaemonios imitantur aurium circumcisione, involutione corigiarum, exercitationibns corporis, brevibus vestibus, perinde ac si huiuscemodi rebus Lacedaemunii ceteros Graecos exsuperent. Lacedaemonti vero quotics cum sophistis suis liberius convenire volunt, externorum hominum familiaritatem aegre ferunt, et clanculum congregantur, exclusisque peregrinis omnibns, una cum sophistis philosophantur. prohibent quin etiam et ipsi et Cretenses adolescentes alias urbes adire, ne quae apud eos docentur, alibi forte dediscant. Reperiuntur in bis civitatibus non viri tantum doctrina egregii, verum etiam mulieres. Quod autem vera loquar, et Laccdaemonii optime ad philosophiam sermonesque sint educati, hinc maxime intueri licet. Si- quis cum vilissimo quoque Lacedaemoniorum colloquatur, rudem plerumque in verbis apparere eum primo comperiet. deinde ubicunque rei ipsius opportunitas exigit, instar vehementis iaculatoris verbum non parvi momenti breve contortuinque eiaculatur, ut qui cum eo loquitur, nihil a puero differre existimetur. Quod autem Lacedaemoniorum virtus in sapientiae magis quam exercitationis studio consistat, intelligunt nonnulli nostrae aetatis homines, ct olim multi idem animadverteryut, scientes, verba eiusmodi enuntiare posse, viri absolute docti officium esse. Horum e¢ numero fuit Thales Milesius, et Mitylenacus Pittacus, Bias Priencus, nuster Solon, Cleobulus Lindius, Myson Chenaeus: septimus horum dictus est Lacedaemonius Chilon. Hi omnes aemuli studiosique fuerunt discipuli Lacedaemonicue sapientiae. Quorum sapientiam talem esse comperimus: verba brevia, memoratu unicuique digna. Hi facto concilio ex communi consensu, has Delphici Apollinis templo primitias sapientiae dedicarant, quae templo inscriptae, ab omnibus celebrantur: Cognosce teipsum, Nihil nimis. Haec ob eam causam refero, ut pateat, eam priscae philosophiae fuisse figuram, Lacedaemonicum scilicet quoddem, ut ita dixcrim, breviloquium. Atqui et Pittaci proprium hoe dictum circumferebatur, a sapientibus. eelebratum: Bonam manere difficile esse. Simonides itaqac, eam sapientiae gloriam cuperet, cognovit, si proverbium id refelleret convinceretque tanquam insignem certatorem, fore ut ipse ithustris ab omnibus haberetur. Quamobrem carmina ilfa compasuit, illi insidiatus, eius verba disturbaturus, ut arbitror. discutiamus haec una omnes, ut Videamus -utrum vera loquar. Primum quidem carmina iila priora insgnum hominem indicarent, si dicere volens, Virum effici bonum esée difficile, deinde iniecisset hanc particulam Quidem. hoc enim nulla ratione videtur iniectum: nisi qnis putet, adversus Pittaci verba certantem Simonidem lboqut:, et cam ile dicat, Difficile esse bapom manere, Simonidem ad hace obiicerc, Non ita est, o Pittace, immo bonum quidem virum effici difficile est, et vere, non revera bonum. Non ob hoc Revera, quia sint aliqui vere boni, alii autem boni quidem, sed non vere. absonum hoc utique videretur, neque Simonide dignum. sed ad superexcessumn edi oparict in versibus id quod vere dicit, supplendo ita Pittaci verba: ceu si poneremus Pittacum ipsum diccre, o viri, difficile est bonum manere: et Simonidem respondere, o Pittace, vera minime loqueris. non enim esse, sed ficri virum bonum, manibus pedibusque, et mente quadratum absque vituperatione aliqua fabricaium, est difficile vere. Ita videtur adversus sermonem hoc Quidem iniectum: et ipsum Vere haud ab re postremo locatum. atqui et quae sequuntur, omnia luic atlestantur, quod hunc in modum est dictum. Multa insuper exstant, quae recte disposita in his carminibus, sigillatim ostenderg possumus: scite namque et accurate composita sunt: sed prolixior foret uratio. Quare summatim poétae huius formam eonsiliumque exponendum. Intendit autem in singulis versibus Pittaci verba refellere. ait enim paulo post ferme in hunc modum, quod effici virnm bonam difficile vere: possibile tamen ad tempus. factum vero bonum, ey in habitu perseverare, esseque bonum, ut ipse ais, o Pittace, impossibile est, neque humanum: sed solus hoc Deis munere fungitur: hominem vero ita booum manere, ne rearsus labatur, impossibile est, quem fors inopina confringit. Quemnam potissimum inopinatus casus in navis gubernatione submergit? Non rudem hominem. nam semper ille succumbit. ct quemadmodum iacentem nullus deiicit, sed stantem quandoque,aliquis deiicit, ut iacere cogat; iacentem vero nequaqnam: ita solertem et sagacem hominem nonnunquam apnea casns circumvenit: eum vero qui nihil: _pensi unquam habet, minime. et gubernatori quandoque ingens fempestatis impetas improvisus superveéenit: et agricultori intemcries anni: et medico qhoque similia; adeo ut tunc improvidi faisse videantur. posset enim bonus aliquis malus fieri: quod alius poéta testatur, dicens, Vir bonus alias pravus, alias bonus est. ut autem malus efficiatur malus, fier1 non potest: esse enim semper necesse est. Quemobrem quoties casus inopinatus poocidum hominem sapientemque et bonum invadit, malus efHeitur. Tu vero dicis, o Pittace, difficile esse bonum manere. Res autem ita se habet, ut fieri bonum possibile sit, difficile tamen: perdurare autern bonum,_penitus impossibile. quilibet enim bene agens, bonus: male contra, malus. Quaenam circa Titeras bona est actio? quaeve actio virum ad illas bonum efhcit? constat quod harum perceptio. Quae item actio hona borium efficit medicum? morborum videlicet curandorum peritia. qui bene curat, honus medicus: qui male, contra malus. Quis ergo malus medicus nonnunquam efficitur? ille certe, cui primo hoc inest, ut medicus sit, deinde ut bonus medicus. hic enim malus quandoque medicus effici patcst. Nos autem medicinae artis ignari, nunquam male agendo aut medici, aut fabri efficeremur, aut aliud tale. quisquis autem non fit medicus, male operatus, neque etiam malus medicus. Ita et bonus vir ficri potest aliquando malus, vel propter tempus, vel laborem, vel morbum, ¢el alium casum: haec porro sola est actio prava, privari scientiz. Malas autem vir nunquam malus fieret: est enim semper. ac si malus fieri debet, oportet ut a me bonus efficiatur. Ad hoc itaque carmina illa tendunt, ut affirment, impossibile esse virum semper bonum perseverare: ficri autem bonum, eundemque rursus et malum, possibile: plurimum autem optimos esse. illos, quot dii diligunt. Haec itaque omnia adversus Pittacum sant illata, quod et sequentia clarius patefaciunt. Hac de causa, inquit, nunquam ego, quod fieri nequit, requirens frustra, spero, perpetuo sine reprehensione victurum hominem aliquem ex his qui fructibus terrae vescuntur. deinde vobis quae comperta mihi sunt, pracdico: et cetera, quae seuuntur, Ita passim in Pittaci verba vehementer invehitur. humquemque vero laudo amoque, libens qui turpe nil patrat. mecessitati autem neque dii ipsi repugnant. Id autem est ad hoc idem dictum. Neque enim e adeo rerum inscius erat Simoonides, ut illura laudare se dicerct, Qui turpe nihil sponte committit: quasi sint aliqui qui sponte male agant. Arbitror equidem, sapiente nullum putare, esse hominum aliquem, qui altro aberret, malaque et turpia sponte committat. sciunt etenim sapientes omnes, -qui mala turpiaque committunt, practer vuluntatem peccare, Atqui et Simonides nequaquam laudare se dicit illum, qui non sponte scelera patrat, immo de seipso id quod Sponte dicit, praedicat. Putabat enim, praeclarum bonumque virum saepe scipsum impulsurum, ut amicus laudatorque alicnius efficiatur, amareque ct laudare pergat: ut puta si illi morosi et iniqui parentes contingant, aut patria, aut tale aliquid. Improbos quidem censuit homines libenter in parentum patriaeque errata invehi solere, et passim illa omnibus divulgare, ut nemo illos, quod parentes et patriam negligant, corripere audeat. quare et vituperare parentes patriamque, ct ultra necessitatem voluntariis quoque odiis et inimicitiis agitare. Probos autem viros ocetltare potius, ct ad laudandum seipsos cogere: et si qua in re iure parentibus et pairiae indiantur, consolari scipsos, seque suis conciliare, ut etsi non ibenti animo laudent tamen et diligant. Saepe etiam Simonidem ipsum arbitror, non ex animi sui sententia, sed invitum, ad tyrannum quendam, aut alium talem laudandum et extulendum se contulisse. Haec igitur ad Pittacum refert: Ego quidem, o Pittace, non te ob id carpo, quod sim natura detractor; quandoquidem mihi satisfacit et ille qui non est malus, Dimiumve ignavus. Sciens quidem iuvabit civitatem iustam vir sanus. neque tamen ipse derogabo: neque enim derogandi sum stadiosus. Stultorum namque est. infinita progenies: quapropter si quis eos vituperare pergat, defatigabitur. Omnia porro honesta, -quibus furpia non miscentur. Haud hoc dicit perinde ac si diceret, Omnia alba, quibus nigra nulla miscentur: ridiculum nempe id esset: sed quasi dicat, media se accepturum, neque illa vituperaturam. Non quaero, inquit, hominem irreprehensibilem penitus inter eos, quicunque passim fructibus terrae vescuntur. Deinde vobis, quod mihi com m est, nuntio, qutod videlicet buins causa neminem laudaturus sum. verum mihi sufficit ille qui medium tenet, neque turpe quid agit. quoniam ego omnes sic diligo atque laudo. Hic utique Mitylenaeorum lingua est usus, tanquam adversus Pittacum sic dicens, Omnes autem laudo, et diligo libens. Hic oportct id quod libens dicitur, seorsum a sequentibus capere, addicere postmoduin quicunque nihil turpe committit. nam sunt et aliqui, quos ego non libens laudo et diligo. Quod si et tu, mi Pittace, mediocriter consentanea veraque dixisses, nunquama te reprehendissem. nunc vero, cum et maxime et in maximis falsa roferas, quae vera multis apparent, te reprehendere coor Fiaec mihi, o Prodice atque Protagora, his in carmifiibus §; monidis ipsius mens fuisse videtur. Tum Hippias, Bene, inquit, o Socrates, carmina haec exposuisse videris. est et mihi ratio illis accommodata: quam vobis, si vultis, ostendam. Immo vero, inquit Alcibiades, sed postea. prius autem peragcre decet, quae inter Socratem et Protagoram convenerunt. Et si Protagoras interrogare ulterius vult, respandere Socrates debet: sin autem respondere vult Protagoras, interrogare Sccrates. Atqui concedo, inquam, Protagorae quodcunque horum ipsi gratis est futurum. quod si placet, versus practermittamus, ea vero, quae abs te primo quaerebam, Protagora, libenter una tecum absolverem. Videtor enim mihi disputatio de rebus poéticis persimilis esse conviviis imperitorum plebeiogumque hominum. Qui cum propter inscitiam nequeant invicem propria voce suisque sermonibus colloqui, mercede exhibita tibicinas.introducunt, et aliena voce, hoc est, tibiarum flatu, convivium transigunt. Ubi autem boni pracclarique et eruditi viri conveniunt, neque tibicinas ibi, neque saltatrices, neque cantatrices ullas videbis, sed eos propria voce, remotis his nugis iocisque, convivium celebrare, et alternis interrogationibus responsionibusque modeste disserere, etiamsi vinum abunde biberint. Eodem modo si ad huiuscemodi disputatiunes viri tales conveniunt, quales esse nos plurimi praedicant, haudquaquam aliena voce et pottarum verbis indigent, quos percontari non datur de his, quae scribunt: et qui eorum testimonia in medium afferunt, partim hoc, partim illud sentire paétam interpretantar neque convincere possunt, neque rem ipsam, de qua isserunt, expedire. Tales ergo confabulationes sapientes viri dimittunt, ipsique per se invicem colloquuntur, vicissimque inenii periculum faciunt. Disputatores autem huiasmodi, ut aritror, ego et tu nunc imitari debemus, et, poétis posthabitis, nostris rationibus rem ipsam discutere, facereque tam ingenit nostri, quam veritatis examen. si ergo ultra quaerere cupis, reondere Aibi paratus som: sin aliter mavis, te mihi praebe et adiuva ad ea quae intermisimus peragenda. Cum haec aliaque huiusmodi intulissem, Protagoras, quid potissimum agendune eligeret, nequaquam aperuit. Tunc Alcibiades ad Calliam conversus, O Calla, inquit, videturne tibi nunc recte Protagoras facere, quum declarare nolit, utrum rationem reddere placeat, necne? mihi quidem non videtur. Sed iam vel disputet, vel disputare nolle se dicat, ut buic quidem haec adscribamus. So‘ erates autem cum alio quovis disserat; vel alins, quicunque vult, cum alio quopiam. Protagoras tunc, ut visus est mihi, verecundia motus propter Alcibiadis orationem, Calliaeque et aliorum praesentium preces, vix tandem ad disserendum descendit, iussitque Socratem ipsum interrogare, se respondere pollicitus. O Protagora, inquam, ne me tecum ob aliud disserere putes, nisi quia quae passim dubito, discutere velim. arbitror enim, haud ab re illud ab Homero dictum fuisse, Si duo simul congrediantur, alter altero magis intelexerit. Sagaciores Nnamque sumus cuacti ad quodlibet opus, verbum, ct sensum investigandum, si quis autem solus quippiam cugitat, mox passim perquirit aliquem, quicum communicet, approbetque, quoad inveniat. Quamwobrean ipse nunc tecum libentius, quam cum alio quovis disputo, existimans te optime omnium diiudicatu,rum et de aliis omnibus, quae ad probi viri iudicium spectant, et de his maxime, quae ipse quaercham, videlicet de virtute. Nam quem melius, quam te A facturum sperem? nempe plerique alii probi quidem ipsi sunt, sed alios tales efficere nequeunt. Tu autem non modo virtute praeditum esse te ducis, vert etiam ceteros homines eadem ornaturum te polliccris: atque adco tuo ingenio confisus es, ut cetcris omnibus dissimulantibus, solus ipse artem hanc profitearis, teque palam per omnes Graecos sophistam, quasi publico qnodam praeconio, pracdicts, doctrinae morumque magistrum, et primus merceem artificii istins exposcas. Quid igitur obstat, qnin ipse prae ceteris ad harum reram iudicium sis advocandus interrogandusque, et tecum communicanda sint omnia? Nihil penitas obstat. Aiqui et ipse nunc illa, de quibus primo interrogavi, cupio rursus partim abs te mihi in mentem reduci, partim communi iudicio discuti. Erat autem talis, ut arbitror, quaestio: Utrum sapientia, temperantia, furtitudo, iustitia, sanctitas, quinque nomina eciusdem rei sint, an unicuique horum nominum subsit propria quaedam essentia, et res quacdam vim propriam habens, adeo ut non sit unum quale est aliud. Dixisti tunc, nequaquam unius rei esse haec nomina, sed singula nomina rebus singulis adhiberi. quin etiam partes omnes has esse virtutis: haud sane perinde, ut auri partes inter se totiusque consimiles; sed ut vultus partes invicem totiusque dissimiles , propriisque discretas potcntiis. si haec iterum, ut supra, confirmas, exprime: sin aliter modo sentis, hoc discerne. Equidem tibz nihil in sermonibus imputabo, si nunc aliter dicas. neque evim mirarer, si illa tunc Socratis 1entandi gratia dixecris. Prot. Haec omnia partes virtutis esse dico, ex quibus quatuor satis invicem, consimiles sunt. fortitudo autem longe ab aliis differt. Quod autem vere loquar, hunc in modum cognosces. Heperics nonnullos homines iniustissimos, profanissimos, intemperantissimos, imperitissimos, qui tamen ceteris fortitudine praestant. So. Attende, amabo: considerandum est quod dicis. Utrum fortes, audentes voeas, an alios quosdam? /rvot. Immo etiam ad ea praecipites, a quibus plurimi deterrentur. So. Age itaque, virtutem honestum quiddam et pulchrum asseris, eamque ut pul ehrum aliquid duces? Prot. Pulcherrimum equidem, nisi Erte insanio. So. Utrum huius quiddam turpe est, quiddam pulchrum? an pulchrum totum? Prot. Totam, quam maxime esse potest, pulchrum. So. Scisne qui audacter in puteis natant? Prot. Immo vero: natatores enim. So. Utrum quia natare sciunt, an ob aliud? Prot, Quia natare sciunt. So. Quinam ex equis maxime pugnare audent? utrum equites, an equestris industriae rades? Prot. Equites. So. Quinam olipeis audacter pugnant? clipeiferine, an alii? Prot. Isti quidem: ct in ceteris omnibus, si istud quaeris, audaciores sunt, qui sciunt, quam qui nesciant: iidemque homines postqnam didicerunt, audent vehementius, quam cum ignorabant. So. Vidistine unquam aliquos horam ignaros omnium, ad haec omnia tamen audentes? Prot. Vidi equidem et audaces maxime. So. Numquid audaces isti fortes sunt? Frot. Turpe quiddam esset fortitudo: quandoquidem audaces isti furiosi sunt. So. An non dicis fortes audaces ipsos esse? Prot. Dixi equidem, et dico. So. Nonne isti, qui sic audent, fortes quidem minime, sed furentes apparent? et supra rursus sapientissimi illi audentissimi nobis apparuerunt? et quia audentissimi, ideo et fortissimi: atque ita secundum hanc rationem sapientia ipsa fortitudo esset? Prot. Haud satis recordaris, o Socrates, quae dixi supra, tibique respondi. Equidem interrogatus abs te, utrum fortes viri audentes essent, consensi: utrum vero et audentes fortes essent, non quaesivisti. quod si tunc interrogasses, respondissem, utique non omnes: Quod vero fortes audentes non sint, a me concessum nunquam monstrasses: quia non recte concessissem. Proinde scientes homines, ostendis ignurantibus, scipsis, et aliis audaciores esse: et idcirco idem esse sapientiam et fortitudinem arbitraris, Eadem ratione procedens, robur quoque sapientiam esse duceres: Nam si a me similiter in hunc modum quaesisses, utram robusti homines potentes sint, asseruissem utique. deinde, utrum palaestrae periti ad certandum potentiores sint, quam ignari, et ipsi postquam didicerunt, se ipsis dum ignorabant, hoc iterum admisissem. Haec me confitente licuisset tibi argumentis iisdem coniicienti dicere, per concessionem meam sapientiam robur existere. Ego autem nusquam in pracsentia potentes homines robustos esse confiteor: robustos tamen potentes esse autumo. Non idem esse robnr, et potentiam arbitror. nam et a scientia, et ab insania, et ab ira potest potentia provenire: robur autem a natura dumtaxat, et debita corporum nutritione procedit. Si_militer et in illis nequaquam idem esse censendum fortitudimem et audaciam. Quapropter contingit, fortes quidem audentes esse, non tamen audentes omnes esse fortes. Audacia enim ab arte hominibus, ab ira, ab insania datur, quemadmodum de potentia diximus: ‘fortitudo antem 4 natura, debitaue educatione provenit animorum. So. Dicisne, o Protagora, alios homines bene, male alios vivere? Prot. Dico equidem, So. Numquid bene vivere homo tibi videtur, si cum molestia doloreque vivat? Prot. Minime. So. Sin autem usque ad vitae finem iucunde quis vixerit, bene vixisse dicendus? Prot. Certe. So. Ergo iucunde vivere bonum: moleste malum. Prot. Si modo honestis fuerit delectatus. So. Numqnid ipse, Protagora; quemadmodum alii multi, iucunda quaedam mala vocas, tristia bona? Sic autem interrogo. Utrum in quantum iucunda sunt, in tantum non bona, non si quid ab illis provenit aliud: rursusque ulrum similiter tristia non ex eo quod tristia mala? Prot. Ignoro, Socrates, utrum ita simpliciter, ut interrogas, respondere me deceat, iucunda omnia bona esse, tristia mala. Sed iutius mihi fore videtur non solum ad praesentem quaestionem, verum etiam ad omneim vitae meae rationem, ut respondeam, esse iucunda quaedam non bona, et tristia quaedam non mala esse rursus et neutra, quae neque bona sint, neque mala. So. Num iucunda vocas ea, quae vel voluptatis participia sunt, vel efficiunt voluptatem? Prof. Prorsus. So. Duaers igitur hoc, utrum ex co quod iucunda sunt, non bona sint: utrum videlicet ipsa voluptas sit non bonum. Prot. Ut ipse ubique dicis, o Socrates, istnd consideremus: et si ad rem conducere hae¢c consideratio videatur, idemque jucundum bonumque appareat, concedemus: sin minus, tunc iam dubitantes obiiciemus. So. Utrum igitar ipse disputationis dux esse vis? an me ducere iubes? Prot. Aequum est te esse ducem. tu namque coepisti. So. WIoc modo forsitan quod quaerimus, patefiet: quemadmodum si quis ad dignoscendam haminis sanitatem, vel alium corporis habitum atque opus, vultum eius, et manus extremas contemplatus adiiciat, hes iam, pectus mihi dorsumque nuda, ut clarius inspiciam. Ita nunc ego idem ad iudicium id requiro. nam cum affectum tuum erga bonum et voluptatem ex tuis verbis agnoverim, tale aliquid mihi expedit dicere: Age Protagora, et in hoc tuam mentem aperias, quid de scientia sentis? numquid idem tibi quod aliis, an aliud placet? Plurimi.sane hoc de scientia iudicant, quod neque robustum aliquid sit, nec ducat, neque etiam dominetur. neque enim de ipsa ut de duce et principe cogitant: immo saepe homini praesente scientia, non ipsam dominari existimant, sed aliud aliquid, tum iram, tum voluptatem, alias dolorem, alias et amorem, et saepe forwnidinem. Atque ita de scientia cogitant, quasi de mancipio quodam, ab aliis omnibus undique tracto. Numquid et tu idem sentis? an potius praeclarum quiddam scientiam, et hominis principem arbitraris, ita ut si quis bona malave discernat, nunquam ab alio inducatur ad aliud, quam quod scientia inbet, agendum: sed sufficiens sit hominis adiutrix praesidiumque prudentia. Prot. Videtur mihi quod dicis, o Socrates. nam si cuiquam hominum turpe est negare, sapientiam scientiamque omnium rerum humanarum esse potentissimam, mihi certe turpissimum. So. Praeclare nimium vereque loqueris, Sed enim nosti, multos mihi et tibi non credere? aiunt porro, plerosque .bonorum conscios, cum bona agere liceat, agere illa nolle, sed alia. Et quotcunque rogavi, quae huius rei sit causa, ferunt homines voluptate, vel dolore, vel aliquo alio illorum, quae supra Fetulimus, superatos, haec agere, Prot. Alia quoque multe sunt, o Socrates, in quibus homines errant. So. Age itaque, una mecum conare hominibus persuadere, docereque illos, quaemam haec sit passio, quod aiunt sea voluptatibus superari, et hanc ob causam, quae cognoscunt bona, non facere. Forte mamque dicentibus nobis, illos errare, statim obiicerent, o agora et Socrates, si non est passio haec vinci a voluptatibus, quaenam est alia? quam dicitis vos? exponite. Prot. Quid vero mos ad multorum opinionem attendere decet, qui, utcunque contingit, loquuntur? So. Conducturum nobis hoc arbitror ad jnveniendum, quomodo ad ceteras virtatis partes fortitudo se habeat. Quare si in superiori conventione standum censes, ut videlicet ego ducam, qua maxime inveniri posse quod quaerimus, arbitror, sequere: sin minus‘hoc, et Bimitti mavis, mitto. Prot. Probe loqueris. perge igitur, ut coepisti. So. Si Herum a nobis sciscitarentur, Quid istud vos esse: dicitis, quod nos vinci a voluptatibus dicebamus? sic ego ad illos: udite iam. ego et Protagoras vobis istud declarare. conabimur. Numquid perinde hoc fieri dicitis, ut saepe contingit, homines ciborum paculorumque, et venereorum voluptate pelle étos victosque, asciscere illa, etiamsi mala esse cognoscant? Assentirentur illi. Tunc nos ita: Mala vero illa cur dicitis? utrum quia’ voluptatem hanc praesentem praebent, et suavitate delimiunt? an quia in posterum morbos, inopiam, et alia multa generis. huius adducunt? an etiam, si nihil tale in posterum ine ferunt tantumque delectant, nihilo minus mala sunt, ex-eo quod ecognoscentem hominem delectant? Putamusne eos, o Protagowa, aliter responsuros, quam quod non propter praesentem voluptatis ipsius illationem mala sunt, sed propter morbos, et alia qee uuntur? Prof. Sic vulgus arhbitror responsurum, So. onge dam merbos adducunt, dolores inferunt? dum egestatem, dolorem? Assentirentur, ut arbitror. Prot. Immo certe. So. Haec ergo, o viri, non ob aliud, ut ego et Protagoras arhitramayr , mala vobis apparent, quam quod jn dolores desinunt, ceterisque voluptatibus privant. Confiterentur. Prot: Procul dubio. So. Si contra rursus interrogaremas, O viri, qui bene iterum tristia esse fatemini, nonne eiusmodi quaedam dicitis, ceu exercitationes corporum, labores militiae, medicorum curationes, quae vel secando fiunt, vel urendo, vel pharmacis, vel inedia, bona dicitis, sed molesta? Consentirent. Prot. Et hoc. So. Utrum haec ex eo bona vocatis, quod praesentibus doloribus cruciatibusque conficiunt? an ob id potius, quod in posterum ex his sanitas, et bona mp rae habitudo, patriae salus, potentiae divitiaeque sequuntur? Ob id ipsum dicerent, ut existimo. Prot. Ego quoque id judico. So. An ob aliud haec bona sunt, quam quod in voluptates desinunt, et molestias pellunt? aliumne finem assignare potestis, ad quem respicientes haec bona vocetis, quam voluptates atque dolores? Non possumus, ut arbitror, responderent. Prot. Sic equidem puto. So, An non voluptatem, ut bonum sequimini, dolorem, ut malum fagitis? Concederent. Prot. Profecto. So. Ergo id malum existimatis, dolorem scilicet, bonum voluptatem: quandoquidem et ipsam ‘oblectationem tunc sane malam dicitis esse quande mairibas voluptatibus privat, quam praebet: vel quanvehementieres dolores infert illis, quas continet, voluptatibus. quoniam si ob aliud delectationem ipsam malam appellaretis, ad alium finem respicientes, nobis quoque monstrare tis.. sed nequaquam poteritis. Prot. Neque mihi posse vinent. Se. Similiter quoque dolorem ipsum tunc dumtaxat bonum dicitis, quum maiores fugat dolores, quam infert; aut volupiates molestiis vehementiores inducit. Quandoquidem si ad alin finem respicientes, dolorem bonum iudicaretis, nobis aperire possetis. sed non poteritis. Prot, Vera narras, o Socrates. So. Si me contra interrogaretis, o viri, quamobrem ubique multa de hgc loquar: Ignoscite mihi, protinus responderem. primo namque haud facile demonstrari hoc potest, quid est quod dicitis, a voluptatibus superari. deinde demonstrationes omnes in hoc ipso consistunt. et nunc etiam retractare licet, si quo modo habetis aliud qued bonum dicatis, quam voluptatem, et quod malum aliud, quam dolorem. An sufficit vobis vitam iucunde .absque tristitia ducere? Quod si sufficit, neque dicere potestis aliud bonum, vel malum, quod non ad haec tendat, audite quod sequitur. Aio equidem his ita se habentibus, ridiculum vobis esse sermonem, quando dicitis hominem mala cognoscentem esse mala, illa ‘nihilominus agere, cam liceat non agere, voluptatibus tractum atque perculsum. atque iterum quando dicitis, hominem bonorum conscium agere nolle, praesenti voluptate detentum. Haec autem ridicula esse atebit, nisi multis utamur nominibus, iucundo, tristi, bono ac malo. sed postquam dao haec esse apparuerunt, duobus ipsa pominibus appetlamus, primum quidem bono ac malo, postea iucundo ac itristi. His positis, ita dicamus, cognoscentem, hominem mala esse mala, illa nihilominus agere. Si quis autem quaerat, quamobrem, Quia videlicet victus, respondebimus. A quo? quaeret ille. Nobis autem non licebit ulterius a voluptate victum dicere. aliud enim nomen voluptatis loco suscepit, bonum. Ideo respondebimus illi, victum a bono. Tune, si ille Gui nos interrogat, contumeliosus forte vir sit, ridebit nos atque dicet quod absurdum est quod dicitis. si facit a mala, sciens mala,esse, cum non oporteat facere, victus a bonis: an bona haec digna sunt, ut maja vincant, vel non digna? Non digna dicemus. neque enim aberrassect ille, quem dicimus a voluptatibus superatum. Ad haec ille, Quamobrem bona indigna sunt, ut mala vincant? vel mala, ut bona? numquid ob aliud , a cum haec maiora sunt, illa minora? vel plura haec, illa pauciora? Non habebimus praeter hanc causam aliquam. Addet ille, Constat iam, qucd superari hoc dicitur, loco exiguorum bonorum maiora mala suscipere. Haec itaque sic se Gabeant. Mutemus igitur haec nomina, accipiamusque ad eadem iucundum ac triste; dicentes Hominem agere tunc diximus mala, dicamus nunc tristia, scientem tristia esse, a voluptariis superatum, talibus scilicet, ut victoria sint indigna. quae vero alia inest ad dolorem indignitas voluptati, quam excessus inter se atque defectus? hoc est, cum imter se haec maiora minorave fiunt, plura item, et panciora, vehementioraque, et re-missiora. Si quis autem dixerit: At multum differt, o Socrates, voluptas praesens a futura voluptate atque molestia: dicam equidem, Num alio quopiam, quam voluptate atque molestia? haud sane alio potest. Sed. pcrinde est ac si vir peritus ponderum, collectis voluptariis, collectisque tristibus, eminusque et cominus, lancibus supponerct, diceretque utra sint plura. Si enim voluptaria cum voluptariis libres, maiora semper et plura sunt eligenda: sin autem tristibus tristia compares, pauciora atque minora: sin-iucunda cum tristibus, et tristia a voluptariis excedantur, sive propinqua remotis, sive remota propinquis, ratio illa est eligenda in qua haec insunt: quod si iucunda a tristibus excedantur, minime. An aliter se res habet, o viri? scio equidem, nihil afferre eos aliud posse. Prot. Idem et ipse arbitror. So. Postquam vero ita se id habet, illos hunc in modum interrogabo. Apparent oculis vestris eaedem moles cominus maiores, minores eminus? Ita respondebunt. Et crassa, et multa similiter? et aequales voces prope maiores, longe vero minores? Consentient. Si in hoc bene agere, et felicitas nostra consisteret, hoc est, in magnis molibus fabricandis, accipiendisque, parvisque vitandis, quaenam nobis potissima vitae salus esset? Num ars dimetiendi? an apparentis potentia? Immo potentia haec nos deciperct, et errore confundens saepe nos cogeret eadem alias aliter iudicare, atque adsciscere, in actionibusque et electionibus magnorum ac parvorum saepius poenitere. Dimetiendi vero facultas apparens hoc abrogaret refelleretque, veritatemque aperiens animo quietem daret in veritate manenti, atque ita vitam servaret. Consentirentne homines ad haec, dimetientem artem servare nos an aliam? Prot. Hanc ipsam. So. Quid porro? si in ipsa paris imparisve electione salus vitae consisterct, quando quod plus est, recte eligi oporteret, et quando quod minus, vel ipsum ad seipsum, vel aliud forte ad aliud, sive prope, seu procul sit, quid potissimum noatram vitam servaret? nonne scientia? et non metiendi quidem, quum excessus atque defectus ars ista sit. cum vero paris, et imparis habenda ratio sit, non alia, quam numerandi scientia. Concederent homines haec, an non? Prot. Absqué controversia consentirent. So. Postquam vero salus vitae apparuit in recta voluptatis et doloris electione consistere, quoad plura et pauciora, maiora et minora, propinquiora et remotiora pertinet, nonne dimetiendi primo facultas excessus atque defectuas, aequalitatisque mutuae consideratrix? Prot. Necesse est. So. Quoniam vero metiendi facultas est, necesse est, ut ars et scientia sit. Prot. Admittent. So. one vero potissimum haec scientia sit, alias considerabimus. sufficit in praesentia, scientiam esse, quantum ad eam spectat pespeasioera quam ego et Protagoras vestrae eramus quaestioni daturi. Haec, si recordamini, erat quaestio. Nos quidem consensimus, nihil scientia potentius esse: immo semper, ubicunque adest, voluptati cunctisque aliis dominari. tunc vos obiecistis, voluptatem saepenymero scienti hoaini dominari. Quod cum vobis nequaquam daremus, statim vos ita rogastis: O Protagora atque Socrates, si hoc non est a voluptatibus superari, sed aliud quiddam, declarate vos quid istud. Si illico vobis respondissemus, inscitiam esse, nos protinus risissetis. nunc autem si nos deridetis, vos quoque ipsos irridebitis. Ipsi enim vos paulo ante confessi estis, defect scientiae aberrare illos, qui in voluptatum et dolorum electione delingqnunt. ca vero bona sunt, et mala. Neque defectu scientiae tantum dixistis, sed ulterius addidistis, defectu scilicet scienliae metiendi. Actio autem aberrans, absque scientia, ut et vos non latet, ab inscitia provenit. quapropter quod dici solet, a voluptatibus superari, extrema inscitia est: qyam veluti morbum Protagoras hic, et Prodicus, et Hippias curaturos se quasi medicos profitentur. Vos autem, quia aliud quiddam esse hoc quam inscitiam opinamini, neque vos ipsos, neque filios vestros, hisce sophistis rerum harum doctoribus curandos traditis, quasi virtus doceri non possit. sed, cum pecuniis indulgeatis nimium neque mercedem his praeceptoribus offeratis, privatim publiceque dclinquitis. Haec plane vulgo respondissemus. Nunc autem vos etiam, o Prodice atque Hippia, una cum Protagora hoc percontur, (communis enim vobis hic sermo,) nunquid vera vobis loqui videar, an falsa? Vere admodum dicta esse superiora, visum est omuibus. Conceditis igitur, inquam, quod iucundum est, esse bonumn, quod triste, malum. Distinctionem vero illam nominum, quam Prodicus hic inducere solet, reiicio, eiusque requirp iudicium. sive enim voluptarium, sive delectabile, setf lactum, seu quomodocunque aliter nomines, optime Prodice, hoc mihi nunc ad quod volo respondeas. Subridens Prodicus dassensus est: et alii pariter consenscrunt. Tum ego, Quid ad hoc, o viri? actiones omnes, quae ad iucunde et sine imulestia vivendum tendunt, nonne honestae et utiles? honestunque opus, bonum ct utile? Annuerunt. Si ergo iucundum ipsum bonum est, nemo vel sciens, vel existimans alia meliora esse his quae fecit ac potest, dcinde hace agit, dum. meliora potest. quod vero dicitur, ab affectibus superari, nibil est aliud, quam inscitia: et quod, affectibus duminari, sapientia. Placuit omnibus. Quid vero? inscitiam nonne tale quiddam dicitis, quando quis falsa opinione decipitur circa res plurimi faciendas? Hoc quoque dederunt. Nemo vero libens ad mala descendit, vel ad illa quae mala existimat. Neque. hoc, ut videtur, nataurae hominis inest, ot ad ca quae censet mala, loco bonurnm déclinare velit: et cum e duobus talis alterum cligere cogitur, nemo quod peius eligit, dum licet quod est minus malam eligcre. Haec omnia cunctis: nobis rata habenda visa sunt. Quid, inquam, timorem ac terrorem vocatis? numquid quod ego erga te dico, Prodice? exspectationem porro quandam mali, sive timorem, seu tetrorem dicatis, ipse voco. Visum est Protagorae atqae Hippiae, timorem ac ferrorem hoc esse: Prodico autem timorem quidem esse hoc, ferrorem vero minime. Nihil id refert, inquam, o Prodice: sed istud, si vera sunt supra dicta. Voletne aliquis ad illa proficisci, quae metuit, dum licebit ad ea quae minime timet? an fieri nequit, secundum ea quae iam concessimus? nam qaae quis metuit, constitit, quod inala esse patat; quodque nullas sponte ad illa descendit, et accipit qaae mala existimat. Haec quoque omnibus placucrant. His ita suppositis, o Prodice, inguam, et Hippia, primam eius responsionem Protagoras coram vobis tanquam veram defendat: immo vero nuné non primam. inquit enun, primo ex quinqne virtutis parlibus nallam talem esse, gualis est alia, et umamquamque prupriam habere potentiam. “Non hoc exigo nunc, sed quod postea dixit. inquit enim in sequentibus, Quatuor virtutis partes satis invicem propinquas esse: unam vero illarum, scilicet fortitudinem, a reliquis longe differre. Quod inde coniici posse dicebat, quod plerique invenirentur fortissimi viri, qui tamen profanissimi, iniustissimi, intemperantissimi, et insipientissimi essent: ex quo patere volebat, fortitudinem ab omnibus aliis virtutis partibus plurimam differre. Cuius eg, responsum statim vehementer sum admiratus, multoque etiam magis, postquam vobiscum haec tractavi. quare ab illo sciscitatus sum, utrum fortes audaces vocaret. Ille vero praecipites insuper addidit. Recordaris, Protagora, haec te respondisse? Prot. Recordor. So. Dic obsecro nobis, ad quid praeccipites homines fortes ponenpaat an ad ea, quae timidi agerediuntur? Prot. Non. 'So. Ergo ad alia? Prot. Nempe. So. Utrum timidi audenda aggrediuntur? metuenda fortes? Prot, Ita fertur, o Socrates. So. Vera narras. verum non istud requiro: immo vero tu ad quid praecipites fortes appellas? num ad mala, scientes esse mala perniciosaque? vel ad ea, quae taVia non sunt? Prot. Impossibile hoc esse, abs te superioribus rationibus est pstensum. So. Et in hoc quoque vere loqueris, Quamobrem, si hoc recte cst demonstratam, ea quac mala perniciosaque iudicat, nullus aggreditur: quandoquidem constitit, inscitiam esse quod dicitur ab affectibus superari. Prot. Plane. So. Enimverv omnes invadunt illa, quae audent, tam timidi, quam fortes: atque hac ratione cadem ct timidi, et fortes aggrediuntur. Prot. Immo contraria omnino sunt, o Socrates, va ad quae fortes et timidi proficiscuntur. nam ad bellum quidem ire hi volunt, illi vero nolunt. So. Utrum ire honestun, an durpe? Prot. Honestum. So. Nonne si honestun, eliam bonum esse supra consensirmus ? ommes enim actiones honestas et pulchras, etiam hLonas esse conveuimus. Prot. Vera loqueris: et mihi quidem semper ita videtur. So. Probe. Verum quusnam dicis in proelium ire nolle, cum iter id pulchrum bonumque sit? Prut. Timidus. So. Nonne si pulchrum et bonum, ctiam estiucundum? Prot. Concessum est. So. Numquid cognoscentes timidi ad pulchrum, melius et iucundius proficisci nolunt? Prot. At vero st istud admillimus, superiores conventiones pervertimus. So. Quid porro? vir fortis, nonne ad id, quod pulchrum, melius iucuudiusgite est, tendit? Prot. Necesse est confiteri, So. Omnino igitur fortes viri neque turpiter metuunt, si quando metuunt, negue turpiter audent Prot. Ita est. So. Si non turpiter, honeste ct pulchre. Prot. Certe. So. Sin honeste, etjam bene, Prot. Utique. So. Nonne et timidi, et ferocces, et fariosi, contra turpiter andent, et metuunt turpiter? Prot. Est istud. So. Cur turpiter et male audent, nisi propter ignorantiam et inscitiam? Prot. Ob hanc ipsam ‘causam. Se. Quid? vocas hoc, quo timidi ipsi timidi sunt, timifitatemne, an tortitudinem? Prot. Timiditatem. So. Timidi aut@m nonne_ propter metuendormm inscitiam apparucrunt? Prot, Sane. So. bropter hanc ergo inscitiam timidi sunt? Prof. Nempe. Se. Mlad autem quo timidi sunt, timiditatem esse asseruisti, Prot. Asserui. So. Nonne igitur metuendorum et non mewmenderum inscitia timnictitas erit? Prot, Erit. So. Enimvero contraria est fortitudo timiditati, Prot. Absque dubiv. So. An non sapientia metuendorum et non metuendorum, eorundem inseitiae contraria est? Prot. Prorsus. So. Horum verd inscitia timiditas? Prot. Et maxime quidem. So, Sapientia igitur metuendorum et non metuendoruin. fortitudo est,’ ecorundem inscitiae contraria existens. Haud ulterius annuit Protagores, sed siluit. Tum ego: Quid taces, Protagora? cur non aut annuis, aut renuis? Ipse rem perage, inquit. Concludam protinus, inquam, si unum hoc dumtaxat interrogavero, Utrum tibi nunc etiam, ut et supra, insipientierat quidam esse videantur, qui tamen fortissimi sint. ontendere nimis, inquit, videris, o Socrates, ut ipse respondeam. ergo morem tibi geram, Impossibile dico videri, ex his quae supra concessimus. Non ob aliam causam, inquam, de his omnibus te percontor, quam quod posse cupiam, qualia sint quae ad virtutem pertinent, quidve ipsa sit virtus. Scio equidem, hoc declarato statim notum fore et illud, quo de ego et ta tot iam verba consumsimus; dum ego quidem virtutem doceri posse negarem; tu vero posse asseverares. Atqui arbitror, nostrae disputationis exitum, si hominis instar vocem nancisceretur, derisurum nos, et his atque huiusmodi cerreptionibus reprebensurum, Quam absurdi estis, o Socrates atque Protagova. tu quidem ab initio dicehag, o Socrates, doceri non posse virtutem: nunc repugnarc tibi ipsi studes, dum ostendere niteris, omnia haec esse scientiam, justitigin scilicet, temperantiam, fortitudinem: qua ratione maxime virtutem doceri posse constat. Si enim aliud quiddam esset scientia quam virtus, quod Protagoras asserere supra tentabat, plane doceri non pusset. nunc autem si universum scientia apparebit, quod ipse infercre conarts, o Socratcs, mirum erit, si per doctrinam virtus ¢ cumparari non possit. Protagoras autem primo quidem doceri virtutem voluit: nunc contra adniti videtur, ut quodvis aliud potius quam scientia virus appareat; quo pacto minime omnium doceretur. Equidem, o Protagora, videns haec omnia sursum ‘deorsumque graviter perturbata, ut in lucem veniant, vehementer affecto. Velim autem, his inter nos enarratis, quid virtus est ostenderemus, rursusque utrum doceri possit necne, monstraremus: ne saepius nos Epimetheus ille fallat in consideratione decipiens, quemadmodum in distributione neglexit, ut tu narrabas. Prometheus enim ea in fabula mibi magis quam Epimetheus placuit: quo utens, et universae vitae meae providens hacc omnia tractv. Atqui si ipse velles, ut ab initio dixi, libentissime de his rebus tecum deliberarem. Tum Protagoras,

' sindium hoc tuum, inquit, o Socrates, sermonisque discursum

lando. etenim eum cetera, nisi me fallit opinio, a me absint vitia, invidia certe omnium remetissima. Et de te quidem multis iam dixi, me omnium quos convenecrim maxime te admirari, pequalium certe quam maxime. addo quinetiam, nil mirum mili ore, si sapientiae studio clarus evaseris. Ac de his alias, quandocunque voles, edisscremus, Nune iam hora est, ut me ad alia conferam. Ita, inquam, agendum est, si tibi videtur; quandoquidem et ipse iam pridem alio abire coyebar, ut dixi: verumtamen ut Calliae, hunesto adolescenti, morem gererem, per siti. His dictis atque auditis abivimus.