| Lux Veritatis et ingenuus Fervor |
|
(e Selectis Frederici Schiller carminibus)
Deo fidelis Fredulus
In cunctis debitis
Fuit minister sedulus
Savernae Comitis,
Herae benignae, placidae;
Sed etsi quidquam tumide
Austera famulum jussisset;
Is pie ultro paruisset.
Ab ortus primo lumine
In noctem peragit
Mandata solers dominae,
Nec sibi satagit.
Jussusque requiescere,
Vix audet se reficere,
Vultumque lacrymis rigabat,
Labore forte si vacabat.
Prae ministrorum agmine
Hinc herae placuit,
Laus ejus usque dominae
Ex ore sonuit.
Quae non velut mancipium,
Ut pium habet filium,
Et mente candida, jucundâ
Adspectat ora verecunda.
Conservi pectus invidum
Hinc iris ferviut,
Quod dudum tetro callidum
Livore tumuit.
Qui vafer adit Comitem
Consilii praecipitem,
Quem redux e venatione
Exasperat suspicione.
«Quam fausta tibi omnia! —
Versutus occipit,
Non tibi cura dubia
Quietem praeripit.
Cui uxor formâ splendida,
Pudica, mente candida
Sacrata tori jura fovet,
Quam ars adulteri non movet».
Cui herus torvo lumine:
«Quid gannit garrulus?
Mutabiline feminae
Confidam credulus?
Nil femina mobilius;
Hoc stat spes fulta firmius,
Quod nostrum temerare torum
Vix ausit quis adulterorum».
Tum alter: «Recte statuis.
Fas est contemnere
Stultum, qui verna tenuis
Haec audet temere:
Lascivâ qui cupidine
Potentis ardet dominae».
«Quî?— refert herus iris tremens —
Vivitne, haec qui ausit demens?» —
«Nescis, quae fama hominum
Per ora crepitet?
Quod te volentem dominum,
Per me hem! latitet».
«In malam crucem, nebulo!» —
Fulgente herus oculo —
«Quis procus meis instat toris?» —
«Nae tuae famulus uxoris.
Est puer satis lepidus —
Pellax prosequitur,
Dum Comes friget rigidus,
Mox iris uritur. —
«Quî? herus solus nesciat,
Ut herae servus inhiat?
Te ipsum negligit protervus
Heus! procus herae, vilis servus.
Amorem hoc en carmine
Profatur fatuum, ...»
«Amorem?» — «rogans dominae
Amorem mutuum.
Celavit, ut est facilis,
Haec servi ausum humilis.
Me temere profati piget;
Nam quo nunc mens dolore riget!» —
Tum Comes pergit turbidus,
In sylvam frondeam,
Quâ liquat ignis torridus
Vim aeris ferream.
Diu noctuque seduli
Hic flammas urgent famuli,
Scintillae micant, strident folles,
Ceu totos liquaturi colles.
In operis en fluctibus
Est ignis socius,
Inmensis rotam orbibus
Volutat fluvius.
Continuus ad numerum
Inraucat fragor verberum,
Dum malleorum vi severâ
Et dura ferri mollent aera.
Duos ardente adciet
Fornace famulos,
Aitque: Huc qui veniet,
Missus rogatum vos, —
“Num paruistis jussibus?” —
Hunc his inferte ignibus,
In cineres ut conburatur
Mihique jam non offendatur». —
Exactum iri ocyus,
Ambo promittere;
Nam pectus ferro: durius
Nescit mitescere.
Urgere folles properant,
Flammae furores asperant;
Quem truci letho sunt daturi,
Carnifices exspectant duri.
Dissimulato odio
Tum vafer: «Dominus
Te vult quid —— inquit socio —
Accede protinus!» —
Cui herus: «Illuc permea,
Quâ massa liquet ferrea,
Scitatum, quae a me injuncta,
Num his sit rite turba functa». —
Quocumque hero lubeatl
Jam pergit volitans.
«Num quid me hera jubeat?»
Se rogat haesitans.
«Me — inquit jubet dominus!
Adire fabros protinus.
Dic ergo, quid me forte velis,
Nam tibi famulor fidelis». —
Cui hera: «Sacris Domini
Adesse cupio,
Supremo supplex Numini,
Aegro pro filio.
Tu nostras vices agito,
Piasque preces fundito
Sacroque quum intersis festo,
Et nostri pie memor esto». —
Jucundum hoc officium
Minister celerat,
Et pagi ad initium
Priusquam venerat;
Campana turri tinniens,
Ad sacra pios conciens,
Mortalem quemvis jubet reum
Piâ placare prece Deum.
«Deum — haec secum loquitur —
Ne fuge obvium» —
Fanique jam ingreditur
Altum silentium.
Nam messis plane fervuit,
Piosque sacris arcuit;
Aedituus nec erat praesto,
Qui sacro rite adsit festo.
Parato ergo animo
Agit aedituum.
«Deo servire Maximo
Non est superfluum». —
Ait, mystamque cingulo
Et stolâ ornat sedulo,
Et vasa cuncta, sacris vota,
Inponit arae rite lota.
His bene dum perfungitur,
Ministrum induit,
Sacrifico praegreditur,
Et cuncta instruit,
Ad arae bina cornua
Vicissim flectit genua;
Ter sanctum Nomen dum vocatur,
Campana illi ter pulsatur.
Sacerdos dum piaculum,
Adorat cernuus,
Christumque, dium ferculum,
Dum levat arduus;
Aedituus absentibus
Campanae refert vocibus,
Qui genû flexo pectus tundunt,
Praesenti Christo preces fundunt.
Sic rite cuncta peragit,
Quae vult religio,
Legique sanctae satagit
Solerti studio,
Nihilque prorsus negligit,
Donec sacerdos exigitas
Statutum coelitus libamen,
Dimittens turbam voce Amen.
Loco tum curat singula
Suo reponere,
Lavatque sancta vascula,
Tum pergit propere,
Tenditque mente placida
In loca ferro horrida,
Bis sexies dum illo tendit,
Quas Jesus docet, preces pendit.
Jam servos fumo squalidos,
Adstantes limini:
«An lex est — rogat horridos —
Exacta domini?» —
Ringentes illi horridum
Caminum monstrant torridum:
«Is conditus, pol, nec mussabit;
Herus nos promptos conprobabit». —
Responsa hero protinus
Haec refert propere
Qui, servum videns eminus,
Vix sibi credere.
«Dic, unde pedem referas?» —
«E fabrica». — «Quî poteras?
Heus ubi ergo es moratus?» —
«In fano, here, sum precatus.
Nam ut a te discesseram, —
Dixisse liceat, —
Ex domina quaesiveram,
Num quid me jubeat.
Sacris adesse jubeor,
Quod munus lubens tueor.
Sic piâ mente vacans preci
Pro herâ teque vota feci». —
At Comes tum adtonitus:
«Heus, quod ex fabricâ
Responsum — rogat percitus
«Reportas? Indica!» —
«Obscura, here, refero.
Dixerunt risû effero:
Is conditus pol nec mussabit;
Herus nos promptos conprobabit». —
«Robertum, missum pariter
Per sylvas asperas—
Tum Comes tremens graviter —
Nusquamne videras?» —
«Quacunque, here, iveram,
Robertum nusquam videram». —
«Hanc causam — infit is, et tremit, —
Judex coelipotens diremit!» —
Clemens ut nunquam Fredulum
Tum prensat dubium,
Ad heram ducit famulum
Ignaram omnium.
«Hic puer sanctis sanctior
Sit porro tibi gratior.
Ut dirus error nos pellexit;
Hunc Deus mire praesens texit».
| Lux Veritatis et ingenuus Fervor |
|