Quae in patriarchatu

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quae in patriarchatu
1876

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1877 p.3

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

PII

DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE IX

EPISTOLA ENCYCLICA

AD ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS, CLERICOS, MONACHOS UNIVERSOSQUE FIDELES PATRIARCHATUS BABYLONENSIS CHALDAEORUM

GRATUM ET COMMUNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTES


Ven. Fratribus Archiepiscopis Episcopis, et dilectis Filiis Clericis, Monachis, universisque fidelibus Patriarchatus Babylonensis Chaldaeo rum gratiam et communionem Apostolicae Sedis habentibus.

PIUS PP. IX.

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii Salutem et Apostolicam Benedictionem

1. Quae in patriarchatu chaldaici ritus nonnullis abhinc annis gesta sunt et etiam nunc geruntur etsi vos ignorare non credamus, ea tamen recolere iuvat, ut probe sciatis quoam res devenerint, q a id a nobis fact .i m fuerit, quid modo agendum supersit, ut imminentia cathoi' >ae vestrae fidei et unitati damna propulsentur. Veremur ei/m, ne minus sincere actum vobiscum fuerit, et captiosis verborum ambagibus veritas obscurata sit ; facta autem vel calumniose exposita, vel in pravum omnino sensum fuerint detorta. Quapropter praedecessorum Nostrorum exempla sectantes, qui in similibus rerum adiunctis Episcopos, Clerum et populum edocere non praetermiserunt quis esset verus status re um, hoc ipsum apud vos praestare volumus, ne ulla ex parte Apostolatus Nostri officio deesse videamur.

2. Tanta est clades a Nestoriana haeresi in vestras regiones invecta, ut dominicam vineam istic olim florentem extermina veri t sicut aper de sylva, atque uti singularis ferus depastus sit eam. Siquidem paulatim evanuit accurata canonum disciplina, periit gravitas Pontificum, hominum Deum non timentium ambitio in ecclesiasticas dignitates insiliit, hereditariae patriarcharum successionis opprobrium invectum fuit: et catholica doctrina, nedum antiquis iam ferme obsoletis, sed etiam novis erroribus adeo infecta est, ut insum etiam Christianum nomen iam iam ferme delendum videretur. Horum malorum assiduam curam Romani Pontifices gerere non praetermiserunt, vix dum licuit Apostolicos viros in Orientem mittere; quorum laboribus et curis nonnulli identidem Nestoriani Praesules, haeresi eiurata, ad catholicam fidem et uni tatem reversi sunt. Quo autem studio quantaque charitate iidem excepti fuerint, sive qui litteras ad Praedecessores Nostros dederunt, sive qui posthabitis longae peregrinationis molestiis et laboribus, ad hanc sanctam Urbem venere, manifeste apparet ex Apostolicae Sedis actis, eiusque litteris quas in archivis vestris adhuc extare credimus.

3. Exoptata tandem illuxit dies, qua pluribus difficultatibus e medio sublatis, et praesertim haereditariae patriarcharum successionis impedimento amoto, sperare licuit, ut restituto atque composito ordine ecclesiasticae disciplinae, quae fidei repagulum est et custodia, revirescet ac reflorere posset Chaldaici ritus Ecclesia. Id Nos sperabamus futurum opera Ven. Fr. Iosephi Audu tunc episcopi Amediensis, quem hac spe permoti Vicarium Apostolicum patriarchatus Chaldaici constituimus, quando hunc vacare contigit per renuntiationem Isaiae Iacobi in manibus Nostris factam: et valde gavisi fuimus cum postea eumdem virum suffragiis Episcoporum ad patriarchalem dignitatem electum seu postulatum fuisse accepimus.

Hanc proinde electionem seu postulationem in consistorio diei undecimae Septembris ann. MDCCCXLVIII libens rissime confirmavimus, eumque patriarcham Babylonensem Chaldeorum auctoritate Nostra Apostolica instituimus, et a multis contradictoribus statim appetitum, strenue defendimus. Praeconceptam spem confirmarunt non solum fides et obedientia quam Nobis Nostrisque successoribus, sicuti omnium catholicorum patriarcharum mos est ac debitum, interposita iurisiurandi religione ipse promisit, verum et obsequentissisimae eius litterae, quibus egregios sensus suae devotae voluntatis, et animi Nobis atque huic S. Sedi devincti significavit.

4. Verum haud multo post et semel et iterum scripsit ad Nostram Congregationem de Propaganda fide, delatas ad se fuisse Malabarensium litteras, opera et studio haeretici cuiusdam Syro-Iacobitarum Episcopi ibidem commorantis; in quibus iidem Malabarenses, multis querimoniis et accusatinibus congestis contra Latinos Missionarios et Episcopos, forum curam Nostro nomine gerentes, postulabant sibi darr ; Patriarca Episcopum sui ritus. Etsi exploratum esset, ipsum Patriarcham nulla pollere iurisdictione in Malabarenses, horum tamen querimonie expendendae erant diligenter, ut spiritualibus illorum necessitatibus eo efficacius et alacrius occurreremus, quo maiorem eorum sollicitudinem Apostolica Sedes habere debet, quos per suos Vicarios regit et gubenat. Quapropter accuratissima veri investigatio instituta est, ut quid demum in eorum utilitatem decernendum esset, tuto iudicaremus. Cum itaque definitivum responsum deferretur , innotuit, quod postea comprobatum est autographis eius litteris datis die XXI Decembris an. MDCCCLVI ad quemdam Malabarensem presbyterum Emmanuelem nomine, ab ipso Patriarcha Malabarensium desideria excitari , spem foveri, modum quoque insinuari, quo demum voti compotes fierent, eosque moneri, ut querimoniis contra Missionarios crebrisque ac repetitis postulationibus Apostolicam sedem fatigarent. Interea Nos miti ratione rem componere cupientes, Pro-Delegato Nostro in Mesopotamia mandandum curavimus , ut Patriarcham a coeptis removeret, hic autem monitus est ne quid in Malabariam auderet.


5. Ipse vero dicto abiens non fuit, et Malabarensium regionem multo iure suam iam esse contendens, ftustra obnitente et prohibente etiam sub interminatione censurarum Ven. Fratre Henrico Aman ton Episcopo dum viveret Arcadiopolitano, Nostroque in Mesopotamia Delegato, Thomam Rokos e suis familiaribus elegit, et episcopali charactere auctum in Malabariam misit. Qui illuc profectus et falso asserens, se iussu Nostro ab eodem Patriarcha missum fuisse , ecclesiasticam iurisdictionem usurpavit, multos licet minus dignos ad ordines promovit, Malabarensem illam Ecclesiam sus deque vertere non dubitavit. Hisce ausibus permoti et querelis sacerdotum Malabarensium excitati, Ven. Fratri Bernardino Archiepiscopo Phaisaliensi, qui tunc temporis illi Ecclesiae vicaria nostra potestate praeerat, mandavimus, ut praedictum Episcopum Thomam moneret canonice ut illinc abiret, renuentem vero solemniter excommunicaret ; quod et factum est. Nos interim accitum Romam Patriarcham coram graviter reprehendimus de admisso facinore , eique praecepimus*, ut quem in Malabariam temere intru serat Episcopum Rokos ipsemet illico revocaret. Obedienti Patriarchae expetitam ab eo veniam et absolutionem a censuris benigne concessimus.

6. Tum vero rem omnem et cuncta quae gesta fuerant, expendi iussimus a Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationis de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis, in conventu habito die sexta Martii an. MDCCCLXV: in quo omnibus rite ac mature perpensis, concordibus suffragiis Nobisque probantibus definitum est, non expedire ut Patriarchae Babylonensis Caldaeorum iurisdictio in Malabariam extenderetur, et multa simul constituta sunt, tam ad Malabarensium incolumitatem procurandam , quam ad perturbationem animorum sedandam, quae inter Chaldaeos exciata erat ob ea quae a Patriarcha temere facta fuerant.

Hisce Apostolicis mandatis licet dolenter Patriarca acquievit aut saltem acquiescere visus est; quam opinionem confirmarunt posteriora eius gesta; etsi enim aliquid minus recte ab eo postmodum factum esse doleremus, se tamen Nobis morigerum uti par erat praebuit, Nostramque auctoritatem pro suo debito reveritus, praeclarum etiam obedientiae specimen exhibuit, tum evulgato uti iussimus Nostro decreto quo censuras ab eo temere latas abrogavi mus , tum denegata consecratione episcopali cuidam Malabarensi , quam nonnulli in ea regione no 'arum rerum molitores ab eo flagitabant.

7. Cum ita se res haberent, quod iamdudum Apostolica Sedes et Nos ipsi in votis habueramus, chaldaicae Ecclesiae prospiciendum duximus, ut ecclesiasticam disciplinam, quae incerta prorsus, collapsa , et etiam propter temporum asperitatem ferme obliterata erat , instauraremus , salvis tamen eius ritibus, qui a SS. Patribus instituti et ab hac Apostolica Sede probati fuisse dignoscerentur. Hoc animi Nostri propositum per Nostram Congregationem de Propaganda Fide Patriarchae de mandato Nostro significatum est die tertia Septembris an. MDCCCL XVili, atque una simul ad eum missum fuit exemplum Constitutionis Nostrae editae IV idus Iulii an. MDCCCLX VII, qua nonnulla disciplinae capita, praesertim de episcoporum electione, in Armenio patriarchatu servanda sancita fuerant. Quae ubi accepit, primo quidem per Episcopum Eliam Melius, qui Romae tunc aderat, tum per suas litteras [1] ad praefatam Congregationem semel et iterum datas, significatum nobis voluit, se quoad certas regulas in Episcoporum electione servandas a Nostra voluntate minime dissentire, quam omni studio et obedientia excipiendam profitebatur ; atque ex praemissa episcopalium electionum ordinatione bene sperare , si utilis Nobis et opportuna videretur; velle autem ut quod gaudio et laetitiae Nobis est, semper perficeretur. Inter haec vero, cum viduari contigisset pastoribus suis chaldaici ritus ecclesias Diarbeki riensem et Mardensem , aliquot sacerdotum nomina Nobis proposuit, ut quos digniores et magis idoneos in Domino iudicaremus, eos iisdem dioecesibus auctoritate Nostra praeficeremus; quod Apo- stolicis Nostris litteris datis die XXII Martii an. MDCCCLX1X factum est. Quibus devotionis et obedientiae significationibus adeo permoti fuimus, ut cum ipse umiliter exposuisset, malle se ut quem Amediensi praefeceramus Ecclesiae, hunc Mardensi daremus episcopum, et vicissim. Nos eius petitioni annuendum omnino duxerimus.

8. Post haec non diutius differendam censuimus ordinationem disciplinae in patriarchatu Chaldaici ritus, in qua ab Episcoporum electione rite peragenda initium ducendum omnino erat; nisi enim spectatissimi viri qui iuxta cor Dei et voluntatem eius faciant, ad onus illud angelicis humeris formidandum assumantur, gravissima damna et ferme immedicabiles calamitate* Ecclesiae obveniunt; quod omnium temporum et locorum historia testatur , experientia confirmat. Hunc in finem eoque consilio edita a Nobis est pridie Kalendas Septembris anno MDCCCLXIX Apostolica constitutio, cuius inititium Cum ecclesiastica disciplina : in qua circa electionem Episcoporum id ferme servandum constituebatur quod ipse Patriarcha, uti supra diximus, libenter egerat pro dioecesibus Diarbokiriensi et Mardensi; videlicet ut cum aliquam Sedem episcopalem vacare contingeret, tres Nobis spectati viri ab Episcoporum synodo proponerentur, ut quem digniorem et magis idoneum iudicaremus, eum vacanti dioecesi praeficeremus; irritum autem et inane fore decernebatur, si quid contra praemissa contingeret attentari.

9. Indictum iam tum fuerat oecumenicum Ooncilium Vaticanum, atque ad illud convocati cuiusque gentis et ritus Episcopi. Adfuit et inter eos idem Ven. Frater Patriarcha Chaldaeus cum omnibus ferme sui ritus Episcopis; quem tamen brevi valde mutatum ab illo dolentissime sensimus, a quo iampridem plura Nobis exhibita fuerant reverentiae et obedientiae argumenta. Nam diu renuit consecrare episcopos praedictarum Ecclesiarum Diarbekiriensis et Mardensis sacerdotes Petrum Attar et gabrielem Farso, quos inter ceteros ab eo propositos elegeramus, assignata unicuique quam ille nialuerat Ecclesia. Deinde cum ex Urbe esset discessuri, postulari ab eo iussimus declarationem adhaesionis aniruique sui submissionis Constitutioni de Ecclesia Christi editae in IV sessione oecumenici concilii Vaticani, cui sessioni ipse non adfuerat; quin et Nos ipsi ad hoc debitum officium praestandum illum hortati atque obtestati fuimus, exemplo proposito aliorum Episcoporum, qui eam declarationem, cum quartae sessioni non interfuissent, edere non dubitarunt. Ille autem primo moras nectere coepit ac tergiversan, tum pervicaciter asserere, id se utilius acturum, postquam in Sedem suam reversus esset, pollicendo simul se nihil omissurum quo Nobis satisfaceret. Hoc factum, non potuit Nobis non afferre magnum dolorem et anxietatem , quae eo magis aucta fuit, cum ille Costantinopoli m advectus , Neoschismaticorum Armeniorum blanditiis, et fraudibus circumventus ac exemplis incitatus, cum iis etiam aliquando in divinis communicare non dubitavit : et dum suam fidelitatem civilibus legibus solemni quodam actu profiteretur, non obscure insinuavit Apostolicas Nostras constitutiones iisdem adversari. Quo tempore illud etiam accessit, ut ipsi Legato Nostro extraordinario tunc Constantinopoli commoranti debita etiam urbanitatis officia exhibere neglexerit : et litteris a Nostra Congregatione missis, quibus opportuna monita erant concredita, nullum omnino responsum dederit ; ac praeterea in Mesopotamiam reversus, novarum rerum molitoribus studuerit . et multa temere dixerit, quae, uti relatum fuit, non modo cum catholici Episcopi officio, sed etiam cum ipsa orthodoxa fide componi non poterant.

10. Haec nobis dolentissime audientibus , obversabatur animo dominicum praeceptum B. Petro datum confirmandi fratres, unaque debitum animarum salutis procurandae, et tuendi dominici gregis. Gravissima enim Nobis erat conditio, ad quam, inimicitia et pravis artibus quorumdam, qui se Patriarchae patrocinio suffultos dicebant, redactus erat Ven. Fr. Timotheus Archiepiscopus Chaldaeorum Diarbekiriensium : qui infensum in se eiusdem Patriarchae animum sentiens dolentissimas querimonias et preces et semel et iterum ad Nos dabat, ut eum permitteremus ab episcopali officio cessare, itaque Nos Ven. Fr. Zachariae Episcopo dum viveret Maroneae mandavimus , ut Mauxilium profectus Patriarcham conveniret, et admissa a Nobis renunciatione praefati Ven. Fr. Thimothei, eum auntorit ite Nostra Apostolicum Vicarium dioecesis Diarbekiriensis virum constitueret, quem idem Patriarcha maluisset. Hunc vero efficaciter adduceret ad debitam declarationem adhaesionis et submissionis suae decretis quartae sessionis Concilii Vaticani; quae omnino ipsi necessaria erat, non solum quia adversus illa Neoschismatici Armeni blaterabant, et ipsa quam post reditum suum Patriarcha tenuerat agendi ratio fidelibus admirationi erat, verum etiam ut aeternae suae saluti consuleret, et scandalum amoveret, aut saltem praeverteret quod ex eiusdem silentio iam suboriebatur.

11. Hisce monitis tandem aliquando memoratus Patriarcha acquievit, suamque edidit adhaesionem scriptis consignatum, adiecta tamen declaratione, qua sibi omnia iura et privilegia patriarchalia reservata et conservata volebat. Qua in re etsi suspicari possemus, minus sincere Nobiscum agi, tamen antiquam eius fidem, cuius in ipsa declaratione meminerat, et vim ac potestatem quam in eum iam tum exercebant improbi considerantes, unaque simul Eius exempla prae oculis habentes de quo scriptum est[2], calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet, maluimus in ea declaratione desiderium potius Patriarchae perspicere, quam iniquam conditionem, aut limitationem professionis fidei. Itaque eum adhaesionis actum ita Nos recipiendum duximus, ut manifeste declararemus quo eum sensu excipere intendebamus; ideoque catholicam doctrinam traderemus tam de Pontificio primatu quam de iurihus patriarcharum. Prohinde has dedimus ad eum Apostolicas litteras die XVI Novembris ann. MDCCCLXX11


Venerabili Fratri Iosepho

atriarchae Babyloniensi Chaldaeorum

PIUS PP. IX.

Ven. Frater salutem et Apostolicam benedictionem.

13. « Gratias agere bonorum omnium debemus Auctori , qui quod assiduis precibus exorare non omisimus, id benigne concedere dignatus est, uti per tuas litteras die XXIX Iulii huius anni datas, de tuae devotionis pietate gaudentes cognovimus. Siquidem aperte declarasti adhaerere Te Decretis et Constitutionibus Sacri Concilii Vaticani, et praesertim doiumitic e definitioni de Romani Pontificis infallibili magisterio in rebus-fidei et morum, quae edita fuit in IV eiusdem Concilii sessione. Et gratissimum Nobis accidit a Te ipso accipere, quod Apostolicae huic Sedi ab infantia devotus, his omnibus firmiter ac semper adhaeseris, quae sancta. Ecclesia Romana docet ac praecipit ; et propterea , quae modo ad salutem ore confessus es, iam antea corde credidisse ad iustitiam.

« Neque profecto aliter fieri potuisset, quandoquidem nihil est manifestius in sacris litteris et in sanctorum Patrum scriptis , in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus, quam ea quae de suprema Romani Pontificis potestate Oecumenicum Concilium Vaticanum decrevit atque sancivit, renovando atque uberius declarando, prout recentiores errores postulabant, Oecumenicae Synodi Florentinae eadem super re definitionem, videlicet: Ecclesiam Romanam, disponente Domino , super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum ; et hanc Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse ; erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, veraeque Dbedientiae obstringuntur, non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore: hanc autem esse catholicae veritatis doctrinam , a qua deviare salva fide atque salute nemo potest. Quae quidem omnia et singula plene ac rite profiteri te voluisse, concilii Vaticani constitutionibus adhaerendo, minime ambigimus.

» Habes hinc Ven. Frater, quid Christus Dominus circa hierarchicum Ecclesiae regimen et ordinationem Ipse constituerit Episcoporum vero ( quibus iure divino communis dignitas est) distinctio et discretio potestatis iure ecclesiastico invecta fuit, ne~o>nnes sibi omnia vindicarent: sed essent in singulis provinciis singuli* quorum inter fratres haberetur prima sententia. , et rursus quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem , per quos ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret [3](1). Ab ipso enim quasi quodam capite dona sua voluit Dominus in corpus omne manare [4](2): et revera ab Eo eiusve successoribus maiores Sedes habuere quidquid rite obtinent honoris et potestatis. Quoniam autem Beatus Petrus, qui in propria Sede et vivit et praesidet [5](3), praestat quaerentibus fidei veritatem , Eiusque dignitas in successoribus non deficit , vides Ven. Frater, horum esse et debitum et ius ea de praemissis decernere, quae Ecclesiae bonum ac utilitas, et vera animarum salus, quae suprema lex est, pro diversis temporibus ac locorum adiunctis, in Domino suggesserint.

» Haec porro catholicae fidei documenta dum arroganter posthabentur, schismati bus quin et haeresibus latum iter aperitur, quod omnium temporum historia testatur: et etiam nunc ipso rerum monstratur effectu , cum a nonnullis nec iustitiae moderatio , nec fi'lei sit servata religio. Nostri Venerabilis Frater , luctuosum schisma quod nuperrime excitatum est Constantino-poli a nonnullis Armenis; qui etsi catholicos se nuncupare praesumat , ut incautis et imperitis tu- cura faciant, a veritate tamen et unitate catholica miserrime defecerunt, Nostroque iudicio et auctoritate condemnati sunt. Hi quidem pro recepto haereticorum more nihil non moliuntur, nihil non audent, ut abducant discipulos post se, suae- que perditissimae causae undequaque patrocinium conquirant: et eo consilio etiam fidelibus chaldaici ritus insidiati sunt et insidian non praetermittunt. Hinc non dubitamus, quin Tu "Ven. Frater , ad fideles tibi creditos in veritate et unitate catholica continendos, prouti dignitas et officium tuum omnino postulant, novum Armenium schisma a Nobis iam reprobatum fuisse aperte denuncies; atque illos doceas, nullam omnino eis licere communicationem cum iisdem Neoschismaticis praesertim in divinis. Ipsos quippe ab Ecclesia Catholica prorsus exclusos atque eiectos esse, vel ipsae litterae quae a Romano Pontifice, hoc est a prima et Apostolica Sede manaverunt, satis superque testantur [6](1).

> Hac autem occasione tacere non possumus, Ven. Frater, de Diarbekiriensi tui patriarchatus Ecclesia, quam non ignoras multis abhinc annis contentionibus et aemulationibus vexari ac dividi; et propterea multa passum fuisse, qui novis sime illi praefuit. Episcopum Petrum Di-Natale. Quo defuncto cum Te proponente eidem in Episcopum praefecerimus Ven. Fr. Petrum Timotheum Attar, contentiones praedictas non deferbuisse dolentissime accepimus; inimo Neoschismati A co spiritu afflante eo processisse ut, quod adeo improbaba! Apostolus in Corinthiis, alius se dicat esse Pauli, alius vero Cephae : atque ipse Ven. Fr. Timotheus et semel et iterum a Nobis enixe flagitaverit, ut ipsum tanta iactatum tempestate, ab officio quod ei commisimus cessare permitteremus. Huiusmodi schismata et scandala e medio tollere necessarium omnino est. Quapropter Te hortamur et in Domino Nostro Iesu Christo obsecramus, Ven. Frater, ut dissidiis istis componendis extinguendis operam omnem efficaciter et quamprimum adhibeas. Qua in re procuranda persuasum tibi esse volumus . consilium , operam atque auctoritatem Nostram nullo pacto tibi defuturam

« Vetus porro est itemque nofissimus haereticorum mos, catholicos quos fraudibus, metu, vi opprimere enituntur, dissociare primum et in factiones discindere ; tum calumniis et contumeliis etiam apud Reges et Principes urgere , ut hac ratione istorum patrocinium aucupentur, in catholicos vero odium excitent atque indignationem. Nihil autem solicitius agunt, quam ut* ab Apostolicae Sedis unitate et communione eos divellant, quos in factionem suam trahere, et socios proinde sceleris simul ac perditionis habere connituntur. Quam ob rem, dum fideles haeresi vel schismate exagitari contigit, so- lemne semper fuit catholicis, imprimis vero Episcopis, medicam Romani Pontificis mana m, uti aiebat magnus ille Basibus Caesariensis, exposcere, auctoritatemque invocare ; ut in Beati Petri Apostolorum Principis firmitate Orientalis Ecclesiae fundamenta solidarentur.

« Age itaque Ven. Frater, praecepta sectare atque exempla maiorum, qui loquuti sunt verbum vitae; quorum intuendo exitum conversationis, imitare fidem. Christus heri et hodie, ipse et in saecula : et quod Ipse constituit Ecclesiae fundamentum nemo unquam evellere poterit ; sicuti ab eo , quem universis praeposuit Pastorem , secedere nemini unquam licebit, qui in grege Dominico manere velit.

« Haec doce et exhortare in Christo Iesu; in his esto, ut nemo accipiat coronam tuam. Consenuimus ambo Ven. Frater , et velox est depositio tabernaculi nostri : proinde ministerium nostrum strenue quam qui maxime implere satagamus; Tu quidem in populum quem tibi Deus per Nos regendum commisit : Nos vero in universam Ecclesiam, quam imperscrutabili iudicio infirmitati Nostrae pascendam et gubernandam ipse Domiuus concredidit. Et si quid ea de causa nos pati contingat gaudeamus et exultemus, nos dignos habitos esse pro nomine Iesu contumeliam pati A et mercedem nostram copiosam fore in coelis.

« Haec Tibi, Ven. Frater, quem sincera charitate prosecuti semper fuimus et prosequimur, non minus quam Nobis a Deo enixe adprecamur: novumque interim pignus et arguentum dilectionis Nostrae his addere volentes, ac spiritualibus animi tui necessitatibus ob praesentes Orientalis Ecclesiae perturbationes occurrere cupientes, illis quantum est opus per Nostras hasce litteras Apostolica Nostra potestate et indulgentia plene consulimus.

« Inter haec novas tuas litteras accepimus datas die XVI Septembris huius anni, atque una simul chirographum a Ven. Fr. Simeone Archiepiscopo Senhanen, die prima eiusdem mensis signatum ad suam adhaesionem Sacri Concilii Vaticani constitutionibus comprobandam : quod et a Ven. Fr. Tho- ma Archiepiscopo Bassoren. die XXIX Iulii huius anni actum fuerat. Qua de re iisdem Ven. Fratribus tibique gratulamur, quod Praesules omnes tui patriarchatus unanimes et cum consensu ambulantes in domo Domini, hanc animorum consensionem non corde tantum foveant, sed solemniter et palam profiteantur : quo nihil est opportunius ad schismata vel impedienda vel etiam extinguenda, et pacem inter fideles conservandam.

« Ipse autem Dominus pacis confirmet Te in omni opere bono, et det Tibi pacem sempiternam ; cuius nomine et auctoritate Apostolicam Benedictionem Tibi, et universis Episcopis, clericis, monachis et fideli populo Babylonensis Patriarchatus, in communione et obedientia Apostolicae Sedis perseverantibus, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XIV Novembris an. MDCCCLXXI1 Pontificatus Nostri an. XXVII. »

14. In responso, quod hisce Nostris litteris dedit Patriarcha [7], multis verbis suam erga Nos et hanc Apostolicam B. Petri cathedram obedientiam ac devotionem profitebatur, seque omnino curaturum promittebat, ut fideles sui patriarchatus ab erroribus novii Armenii schismatis immune forent, eosque penitus et ex animo detestarentur. Et profecta rem prospere successisse gavisi fuissemus, nisi timendi occasionem praebuisset iterata petitio facultatis mittendi Episcopos sui ritus in Malabariam : ad quam obtinendam et gentis illius necessitates, quibus satis provisum non fuisse asserebat; et conscientiae suae anxietatem, nisi praesto esset, obtendere nitebatur. Quae omnia cum a memorata Nostra Congregatione" Orientalium Rituum negotiis praeposita sedulo expensa fuissent, Nos relatione accepta Patriarchae responderi ius» simus [8](1), eius postulatis quoad probe nosceremus id in utilitatem animarum minime cessurum: Malabarensium spirituali saluti satis per Nos consultum esse ; ideoque acquiesceret, omnemque hac de causa animi anxietatem deponeret. Plura etiam in eodem responso addita sunt, ut eius animus erigeretur, quem sciebamus improborum consiliis tentatum, iniu- riis lacessitum, minis perterritum.

15. At paulo post apparuit quo hominem ceteroquin probum adducere valeant pravorum molimina , cum eos tempus iuvat : et profecto nullum opportunius ad suos ausus desiderare potuissent. Iam tum enim novum Armenium schisma conflatum fuerat, iam exarserat, ad persequendos et expoliandos catholicos, iam aliorum rituum orientalium Ecclesias vel invitas in suas partes et perfidiam trahere nitebatur. Itaque die vigesimaquarta Maii anno MDCCCLXXIV in solemni die festo Pentecostes, Ven. Fr. Iosephus Patriarcha non timuit contristare Spiritum Sanctum. Nam eo ipso die duos Sacerdotes sui ritus Eliam alterum, alterum Matthaeum nomine, ad episcopalem dignitatem sacrilege evehere non reformidavit, assistentibus Elia Melius Episcopo Akrensi Chaldaeorum et Eliseo Abbate Generali Monachorum S. Hormisdae ; eorumque alterum Iezirensi, alterum Amediensi Ecclesiis temere et inaniter praefecit : etenim quominus id fieri ab eo posset, impediebat praedicta Nostra Constitutio edita anno MDCCCLXIX.

Tum, spretis aliis Apostolicae Sedis litteris et decretis, Episcopum Eliam Melius iu Malabariam destinavit: quem a suscipiendo itinere dimovere non valuerunt neque Nostra interdictio, neque indicta a Nobis suspensionis poena ipso facto incurrenda si illud aggredi ausus fuisset ; quae omnia illi opportune significata fuerant.

16. Horum facinorum serie et gravitate adducti, eumdem Patriarcham graviter admoneri iussimus per dilectum Filium Nostrum Alexandrum Tituli S. Mariae in Transtyberim S. R. E. Cardinalem Franchi, Praefectum memoratae Nostrae Congregationis de propaganda Fide pro Negotiis Rituum Orientalium. A quo litterae datae sunt ad Patriarcham die XXV11 Augusti eiusdem anni, ac in eius memoriam revocata Apostolicae Sedis mandata et prohibitiones ; argumenta quibus earum vim enervare ipse studuerat sunt dissoluta : improbata est missio memorati Episcopi Melius in Malabariam, improbata illegittima consecratio duorum episcoporum : declaratum est, horum electionem nullam esse omnique effectum carere; interdictum eisdem quodvis episcopalis ordinis exercitium ; ipsique Patriarchae expresse mandatum, ut Episcopum Melius ex Malabaria, alios a dioecesibus in quas ab eo intrusi fuerant ,[9] ipsemet revocaret , suorumque actorum rationem redderet : id nisi intra statutum temporis spatium faceret, Summum Pontificem licet invitum canonicis in ipsum poenis omnino usurum esse. Item moniti sunt, mandantibus Nobis, duo presbyteri Matthaeus et Elias ; denunciata eisdem nullitate electionis , interdicto exercitio pontificalium , iniuncto discessu a dioecesibus quas occupaverant, comminatis ni parerent ecclesiasticis poenis. Monendi adhuc erant qui sacrilegae consecrationis participes fuerant. Verum Abbatem Eliseum praeripuit Deus : ille enim haud multo post vita excessit, quin ulla daret poenitentiae argumenta. Episcopus vero Melius cum in Malabariam advenisset, a Ven. Fr. Leonardo Archiepiscopo Nicomediensi Vicario Apostolico Verapolitano, auctoritate Nostra, iuxta litteras ad eumdem. Vicarium datas die prima Augusti an. MDCCCLXXIV , quarum initium est Speculatores, solemniter fuit excommunicatus ; quandoquidem infrusus ille canonice monitus, ut illinc abiret, obedire recusavit.

17. Diu expectatum Patriarchae responsum [10](1) satis probavit, nolle eum acquiescere monitionibus Nostris : totus enim in eo erat ut fidei suae integritatem assereret, suamque erga Apostolicam B. Petri Cathedram devotionem et submissionem profiteretur, simul tamen praetensa sua patriarchalia iura tueretur ; et nos flagitaret, ut iisdem tranquille eum frui permitteremus, revocando quae circa Malabariam et electionem Episcoporum ab Apostolica Sede decreta sunt : demum suae aetatis canitiem et exantlatos a se labores commemorans, Nos ad sui suaeque gentis commiserationem excitabat. Interim vero neque a sententia desistebat, neque a temerariis ausibus, quandoquidem altera etiam vice epi copos temere et sacrilege consecrare non reformidavit, duos alios sui ritus presbyteros Cyriacum et Philippum Iacobum, quorum alterum dioecesi Zakuensi. alterum Indis destinavit, assistentibus et cooperantibus nefariae consecrationi Episcopo Thoma Rokos, et Matthaeo antea per eumdem Patriarcham sacrilege consecrato. Profecto Nos vehementissime doluimus considerantes , quo miserrime devenerit pravorum consiliis actus idem Ven. Frater iosephus Patriarcha, qui olim catholicae fidei et unitatis studiosissimum se exhibuit. Ac porro cogitantes, misericordiam non remissam, sed cum iudicio esse debere; ne si inordinate culpa dimittitur, is qui est culpabilis in reatu gravius a Istringatur ; neque misericordiae esse, sed torporis et socordiae aliquid indulgere, quod unius vel plurium libito satisfaciat, multorum autem saluti damno et exitio futurum sit, alias ad ipsum Patriarcham dandas litteras censuimus , in quibus misericordiam et iudicium pariter servare volentes, summatim recoluimus quae ab eo perperam facta fuerant et fiebant, inanitatem rationum quibus se tueri conabatur patefacere voluimus, illumque rursus monere, ut Apostolicis mandatis tandem aliquando pro suo debito obediret ; quod nisi quamprimum faceret, denunciaban)us Nos abstinere non posse a sectandi? tandem praedecessorum Nostrorum vestigiis, qui veteres quoque patriarchas excommunicatione atque etiam depositiones cum opus fuit, mulctare non omiserunt. Hoc consilio die XV Sept. an. MDCOOLXXV sequentes monito- jas litteras ad eum dedimus.

VEN. FRATRI IOSEPHO PATRIARCHAE BABYLONIEN. CHALDAEORUM

PIUS PP. IX.

Ven. Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem

18. « Responsum a te redditum die vigesima Februarii huius anni monitoriis litteris, Nostro iussu et auctoritate ad te datis a nostra Congregatione de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis, multo nos dolore et moerore affecit : ex eo enim intelleximus, adhuc cor tuum a Nobis longe esse , etsi verbis honorem Nobis redderes : quoniam non posse te exequi profitebaris , quae per eas litteras nostro nomine et auctoritate tibi significabantur. Cum itaque monitionibus praedictis obedire recusaveris, et hanc inobedien- tiam novis etiam sacrilegis factis confirmaveris , hoc unum superesset, ut ecclesiasticas regulas et sanctorum Patrum instituta sectantes, canonicis te censuris, uti par est, subiice- remus. Verum recogitantes ; catholicam fidem debitamque erga hanc Apostolicam Sedem reverentiam alias professum fuisse ac modo in tuis litteris profiteri, eamque etiam factis olim comprobasse, existimare maluimus te deceptum fuisse vaferrimis neo-haereticorum cavillationibus, quibus conciliari posse eam reverentiam cum inobedientia contenditur, quam te a catholicis tuis sensibus reapse defecisse.

» Quapropter Illius charitatem , quantum infirmitati Nostrae licet, imitari studentes, qui patienter agit, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti, a promeritis censuris contra te ferendis abstinemus , donec tibi haec Nostra reddatur epistola, quam peremptoriae et novissimae admonitionis loco esse volumus. Futurum enim speramus in Deo Patre misericordiarum , ut tu gestorum tuorum pravitatem, et causarum quas iis excusandis praetexis futilitatem, nec non gravissimum debitum quo urgens Ecclesiae Dei satisfaciendi agnoscens, redire velis ad cor ; quaeque perperam gessisti , detestari ac retractare non moreris.

» Quae post tuum ab Urbe discessum , Constantinopoli primum , mox in tuo patriarchatu egeris usque ad declarationem tuae adhaesionis et submissionis decretis Concilii Vaticani editam die XXIX Iulii an, MDCCCLXXII praetermittere iuvat Quae enim a te . eo temporis spatio, perperam patrata fuerunt, et Apostolicam Nostram sollicitudinem qua spiritualibus tuis necessitatibus consuluimus, probe cognoscis. Nos sperabamus nullam amplius doloris causam te Nobis esse praebiturum. Post hoc tempus litterae a te datae fuerunt die decimasecunda Maii an. MDCCCLXXII ad memoratam nostram Congregationem , quibus postulabas , ut tibi facultas daretur episcopos in Malabaria constituendi; cui petitioni cum Nos annuere non possemus ob causas iam pluries tibi significatas, haud multo post, praestitutos tibi terminos transgredi non dubitasti, posthabitis omnino et despectis tum. Apostolicis Nostris litteris, quarum initium Cum ecclesiastica, queis regulas circa episcoporum electionem servandas sancivimus, tum aliis quibus et semel et iterum tibi praecepimus, ne in Malabaria quidquam auderes. Nam duos presbyteros episcopali charactere, augere eosque dioecesibus regendis temere constituere, et episcopum Eliam Melius in Malabariam destinare contra mandata nostra non es veritus, qui eiusdem regionis metropolitam se nuncupare praesumit.

» Hos tuos ausus quae mala statim consequuta fuerint , et quae damna iidem catholicae ecclesiae tam in Malabaria quam in Mesopotamia intulerint, et quantum dedecus tuae dignitati et fidei irrogarint, satis defiere non possumus. Nam, adnitente praedicto Episcopo Elia, quem violatis Nostris iussis in Malabariam misisti, et solemni excommunicatione, aucto ritate Nostra confixum, illic manere iubes, perturbata ibi est disciplina ecclesiastica ; ad ordines etiam sacros promoti iu venes vel minus idonei vel prorsus indigni ; ecclesiae catholicis fraudulenter, vel etiam violenter ereptae; contumeliis et calumniis lacessiti non solum missionarii apostolici, sed et ipse Ven. Frater Leonardus Archiepiscopus Nicomedien, qui vicaria Nostra potestate in ea regione fungitur: et luctuosum schisma invectum est et fovetur. Hinc dissidia et contentiones excitatae inter fideles Malabaricos, aliis legitimo suo Praesuli firmiter adhaerentibus, aliis intruso Eliae studentibus ; qui omnes subdolas et nequissimas artes ad decipiendos incautos et simpli- plices adhibere non destitit. Quandoquidem filius iste perditionis, non solum Apostolicas Nostras litteras, quarum initium Speculatores, datas ad Malabarenses die prima Augusti elapsi anni coni meri ti cias esse publice affirmare ausus est ; verum eo devenit, ut Breve quoddam apostolicum, cui diem inscripsit vicesimam Augusti ann. LDOOCLXX11, effinxerit omnino et commentus sit ; illudque publice et solemniter tamquam nostras litteras promulgaverit. In quo ab isto falsario Apostolicarum litterarum calumniose dicitur, actum fuisse in oecumenico Concilio Vaticano de prae tenso tuo iure in Malabariam , illudque a Patribus agnitum, et a Nobis probatum fuisse ; non metuente huius sui mendacii tot testes , quot Patres oecumenico Concilio Vaticano interfuerunt. Interea per vos huiusmodi fallaciis effunditur animis error et caligo , et veritas in malitia adulteratur ; fluctuant fideles in diversa abstracti, et nonnulli ex iis, schismatico invasori adhaerentes, putant se Apostolicae Beatissimi Petri cathedrae adherere.

» Si vero spectemus quae in Mesopotamia facta sunt, ibi cum gravi dolore respicimus , dioecesibus praeesse episcopos nullam cum hac Beatissimi Petri cathedra communionem habentes, quin contra apostolica mandata per te temere et irrito electos, sacrilege consecratos, perperam institutos. An poteras ignorare tu, qui ab infantia te in fide catholica studiose eruditum fuisse saepius commemoras, nullum posse, contradicente Apostolica Sede, legitimum episcopum institui ; nullamque illi potestatem inesse, quem eadem Apostolica Sedes, omni iurisdictione carere declaraverit ? An parum tibi videtur subversio ecclesiastici ordinis tua opera excitata, fidelium perturbatio , contentiones et aemulationes , et gravissimum scandalum quod fidelibus illatum est , et infertur per tuam inobedientiam Apostolicis mandatis ; ob quam exultant infideles et haeretici, ancipites haerent qui debiles sunt in fide, firmiores autem dolent ac lugent ; et non vident qua ratione Patriarchae subesse possint, qui debitam Romano Pontifici obedientiam detrectat ?

» Haec te ipsum intelligere ac timere satis ostendunt litterae, quibus ven. Fratres episcopos tui patriarchatus contra ipsas constitutiones et mandata Nostra commovere, et in tuas partes trahere voluisti. Istud confirmant dicteria calumniose contra missionarios apostolicos ipsumque Delegatum Nostrum Ven. Fratrem Ludo vicum Archiepiscopum Damiaten. in vulgus sparsa ; confirmat cura quam a te adhiberi accepimus , ne fideles et imprimis clerus cum missionariis versentur, eorumque ope, consilio, ministerio fruantur, intentato etiam per te censurarum metu pro iis qui ad eos accesserint ; confirmat demum concitata in ipsos invidia civilis potestatis, cuius praesidium adversum Apostolicae Sedis mandata et censuras, quas te promeruisse sentis, diceris invocasse. His veluti cumulus accessit altera episcoporum nefaria consecratio, quorum unum Zakuensi dioecesi, alterum Indis destinasti: per quem eo maius scandalum fidelibus datum est, quo maiori illam apparatu et solemnitate in contemptum huius Apostolicae Sedis factam perspexerunt.

» Haec sunt Ven. Frater, ut alia omittamus , quae te auctore in Malabaria et in Mesopotamia evenerunt et eveniunt: quorum pro Nostro munere a te rationem exigere cogimur, qui longe graviorem redditurus es aeterno pastorum Principi. Verum te ista non recogitare, forte etiam contemnere, timere iubent memoratae tuae litterae ad Nostram Congregationem de Propaganda Fide, quibus innocentiam tuam demonstrare contendis, fidem tuam de postificio primatu asserens, et argumenta adducens ad praetensa tua iura circa electionem episcoporum, et circa regiones Malabaricas comprobanda.


» Frustra autem primatum Romani Pontificis agnoscere te ac revereri in tuis litteris profitens, nisi de eo ita ex omni parte sentias, sicuti oecumenicum concilium Florentinum definivit, et oecumenicum Vaticanum enucleatius explicavit et confirmavit. Primatum vero iurisdictionis admittere iure divino contitutum, eique patriarchalia, uti ais iura, ecclesiastica ordinatione instituta opponere, queis Romanus Pontifex pro temporum , locorum causarumque ratione derogare nequeat , catholicum certe non est : et catholico episcopo indigna prorsus est quaelibet iurium seu privilegiorum suorum reservatio, qua intendat eadem ipsa supremae, plenae ac legitimae B. Petri eiusque successorum ordinationi et potestati subducere.

» Iam vero Nos semper existimavimus, catholicam in te fidem in sua integritate vigere , et a totius Ecclesiae sensu ac doctrina te numquam dissentire voluisse. Quare cum in litteris adhaesionis tuae decretis Concilii Vaticani quas dedisti die XXIX Iulii an. MDCCCLXXII. declarabas tibi iura omnia, ut aiebas, et privilegia patriarchalia te velle reservata et conservata, existimare non potuimus, voluisse te limitationem vel conditionem catholicae illis professioni a te editae statuere : neutrum enim cum catholica veritate vel unitate componi potuisset. Quoniam vero durior et anceps haec tua dicendi ratio videbatur, Nos hanc ad sanam doctrinam, quam te profiteri velle affirmabas , perfecte exigendam putavimus, uti deprehendere potuisti in litteris quas occasione supradictae adhaesionis tuae, die XVI , ad te dedimus ; atque ita declarationem Nostram in iis expressam recepisti, ut ex his quae Nobis rescripsisti plane illi et cumulate acquiescere videreris.

» Post haec tamen non dubitasti tuam illam professionem apud tuos Episcopos propagare ad praetensa tua iura sustinenda. Ad quos si etiam misisses exemplum memoratae Nostrae epistolae, ipsi profecto intellexissent, tuam reservationem Nobis probatam non fuisse, traditamque a Nobis de patriarcharum privilegiis veram catholicam doctrinam ex iisdem Nostris litteris hausissent ; et demirati etiam essent benigni tatem erga te Nostram, quod cum Apostolicae Sedis indulgentia et absolutione indigeres ob ea quae a te perperam facta fuerant in illis orientalis Ecclesiae perturbationibus, eam tibi extraordinaria prorsum ratione et maxima verborum lenitate in eadem Nostra epistola impertivimus.

» Dissimulare autem non possumus , magnam Nobis afferri tristitiam et grave scandalum fidelibus, cum ad excusandam tuam inobedientiam Apostolicae Nostrae constitutioni, quae incipit Cum ecclesiastica, huius vim et efficaciam infirmare conaris asserendo a te acceptam non fuisse ; id vero citra fidei dispendium fieri potuisse eo quod eadem constitutio non dogmaticis" sed mere disciplinaribus accensenda sit. Quomodo vero admitti potest salva divina Ecclesiae constitutione, vim et efficaciam Apostolicarum Constitutionum ab acceptatione Episcoporum vel aliorum quorumcumque pendere ; eas vero quae disciplinam , non fidem respiciant , impune reiici posse ? Hoc certe non sentiebas tu, Ven. Frater, cum electionis tuae confirmationem postulans promittebas in tuis litteris [11](1), te Nobis obedientem et subiectum toto vitae tuae tempore futurum, et hanc subiectionem tua agendi ratione comprobabas. Hoc non senseruut qui ante te fuerunt cathcliei Chaldaeorum patriarchae. Hoc demum non sensit Simon ille Sulaka. quo praedecessore gloriaris, is enim primatum iurisdictionis Romani Pontificis ita professus est, ut idcirco promitteret se « tamquam obedientiae filium ordinationibus , praeceptis, censuris ac iussionibus Papae lulii 111 moderni et successorum suorum Rom. Pontificum canonice intrantium, et. Sedi Apostolicae fideliter et semper obtemperaturum. » Porro hanc fidei professionem in tuis archivis asservari existimamus , cum integre inscripta fuerit in Apostolicis litteris eiusdem lulii praedecessoris Nostri datis ad eumdem Sulakam X Kalendas Martii an. MDL1II quibus eiusdem electio in patriarcham confiimata fuit.

» Quid vero dicendum de excusatione quam petis ex timore malorum , quae tibi tuisque impendere dicis ab civili potestate, si memoratae constitutioni Nostrae obedias, exemplum malorum afferens quae Ven. Fratri Armenio patriarchae, et catholicis eiusdem ritus Ecclesiis contigerunt? En quo deveniunt vel fortissimi Ecclesiae Praesules, cum recedere incipiunt ab hac Sede Bmi. Petri Apostolorum Principis , in cuius soliditate firmatur omnium fortitudo sacerdotum ! Qbediendum esse saeculi Principibus, iisque tributa solvenda docuerunt sancti Dei Apostoli: et m ecclesia catholica , quae hanc doctrinam constantissime tenuit ac tenet, improbata ac damnata semper fuit rebellio contra legitimas potestates. Non tamen licebit a debita divinis et ecclesiasticis legibus obedientia et fide deficere, si quid eis contrarium civilis potestas quandoque iuberet. Qui enim dixit reddenda esse Caesari quae sunt Caesaris, idem praecepit reddenda esse Deo, quae Dei sunt : et cum de Christi Domini nostri praeceptis servandis ageretur, Apostoli intrepide pronunciarunt coram publicis potestatibus : obedire oportet Deo magis quam hominibus. Si tot sanctissimorum virorum et veterum martyrum exempla, qui asperrima quaeque passi sunt a potestatibus huius saeculi, ne a divinae vel ecclesiasticae legis custodia recederent, mente recolere et recogitare non vacat, circumspice catholicas, Ecclesias, tam quae in Oriente sunt praesertim Armeniam, quam quae in Occidente, potissimum Germanicam et Helveticam ; ibi episcopi, clerus, et primores etiam ex laicis, debitam plenamque fidem et subiectionem legitimis potestatibus servantes, earum minas non reformidant, cum reddenda sunt Deo quae Dei sunt ; neque poenarum metu veritatem aut officium suum produnt, vel ab Apostolica Sede recedunt ; sed rapinam bonorum, carceres, exilium libentissime ferunt, scientes optimam se habere repositam gratiam et mercedem in coelis.

» Quo autem praetensa tua iura in Malabariam tuearis, asseris eiusdem regionis fideles eo ipso tibi subiectos esse debere, quod chaldaicum ritum teneant, et quod chaldaeis patriarchis quondam obnoxii fuerint. Nostrum non est historicas quaestiones ingredi, de quibus diversi diversa sentiunt. Etsi autem ita se res haberent, uti ipse dicis, non tamen propositum assequereris. Ex quo enim alicui episcopo, cuiusvis dignitatis et ordinis ille sit, aliqua regio subdita olim fuerit, non sequitur hanc perpetuo eiusdem sedis episcopo subditam esse debere, ac non posse, legitima auctoritate, et causa interveniente, in alterius episcopi potestatem venire : qua de re plura exempla ab Ecclesiae annalibus, et veterum conciliorum actis suppeditantur. Ooecumenicam vero et universalem potestatem in omnes, ubivis terrarum sint, eiusdem ritus fideles, consueverunt sibi arrogare Nestoriani aliique schismatici patriarchae, qui disruptis vinculis queis huic Apostolicae Sedi coniuncti erant, superiorem non agnoscunt. Catholicis autem Praesulibus id numquam concessum aut permissum fuit a legitimis canonibus , neque a pontificiis constitutionibus.

» Praeterea contendisti iurisdictionem in Malabaricas oras tibi fuisse promissam, affirmans id tibi Ven. Fratrem Zachariam Episcopum Maroneae nuper evivis ereptum spopondisse. Atqui is cum multa retulerit quae istic ab eo facta fuerunt, nihil tamen de huiusmodi sponsione ad nostram Congregationem scripsit ; neque Nos illius peragendae ullam umquam ei dedimus potestatem. Nec porro apparet valida ulla ratio quae illum potuisset ad eam promissionem faciendam adducere ; non enim admittere possumus eum id fecisse, ut adhaesionem tuam Vaticani Concilii constitutionibus haberet, cum Concilii auctoritas hac adhaesione non indigeret, et haec agendi ratio non solum in tuae, sed in eius etiam conscientiae ac honoris labem cessisset.

» Concessiones praeterea Apostolicae Sedis probaturus , litteras protulisti fel rec.Iulii 111 praedecessoris Nostri datas IV Kalendas Maii an. MDLII1 quibus memorato Sulakae Chaldaici ritus patriarchae sacrum pallium et nonnullae facultates concedebantur. Quarum litterarum arabicam versionem, eamque non satis fidelem, in ecclesiis vulgari iussisti, ut nostris mandatis et constitutionibus decreta opponeres et litteras praedecessorum Nostrorum ; quos dicis et potestatem confirmasse patriarcharum Chaldaeorum in Indicas regiones, et episcopos eligendi arbitrium iisdem concessisse. Iulius III , ut tu ipse cognoscis, in memoratis litteris patriarchae Sulakae facultatem concessit confirmandi episcoporum et archiepiscoporum ipsi iure suo patriarchali subditorum electiones, rite et recte factas secundum Romanae Ecclesiae ritum et morem, ac eis sic electis episcopis et archiepiscopis , postquam eorum electiones confirmatae fuissent, munus consecrationis impendendi iuxta ritum et morem praedictos, recepto prius ab eis, Romani Pontificis et dicta Romanae Ecclesiae nomine, fidelitatis debitae solito iuramento. Verum animadvertere debes, ut patet cuique eas litteras legenti, nihil ipsum sanxisse aut constituisse, quoad loca ad quae patriarchicum ius illud Sulakae extendi deberet : concessaeque potestatis usum expresse interdixisse his in locis, in quibus praesules a Romano Pontifice instituuntur. Quapropter nil tibi suffragantur litterae illae ad protendendam iurisdictionem tuam extra fines quibus in praesentia continetur ; et ausibus tuis aperte contradicunt quoad Malabariam, ubi praesules a Romano Pontifice instituuntur, ex quo Christiani illi, eiurata in synodo Diamperi- tana anno MDXCIX haeresi Nestoriana, catholicae Ecclesiae aggregati sunt. In qua synodo ipsi formaliter spoponderunt, et iurarunt, nullum unquam episcopum, archiepiscopum, praelatum , pastorem vel gubernatorem se admissure* , praeter illum qui a sancta Sede Apostolica per Papam et Pontificem Romanum foret immediate constitutus. Quod Clementis VIII ac Pauli V praedecessorum Nostrorum auctoritate sancitum et confirmatum, ad hanc usque diem servandum est.

» Habes, Ven. Frater, in hac monitoria epistola argumentum singularis Nostrae erga te longanimitatis et chari- tatis ; qua urgente curavimus sophismatum, quibus deciperis, inanitatem ostendere, teque ad salubria consilia revocare; sperantes fore ut opitulante Dei gratia vocem Nostram tandem aliquando audiens resipiscas, teque et ecclesias ritus chal- daici tibi concreditas ab imminenti schismatis periculo eripias. Quapropter auctoritate Nostra apostolica, in virtute sanctae obedientiae et sub interminatione divini iudicii , tibi Ven. Frater districte praecipimus, ut Episcopum Eliam Melius et alios quoscumque tui ritus presbyteros , monachos vel forte etiam episcopos a Malabaria quamprimum revoces; eamque regionem, in qua nullam tibi inesse potestatem iam declaravimus et rursus declaramus , in pace et catholica tranquillitate legitimo suo Praesuli gubernandam relinquas.

» Praecipimus insuper, et presbyteros Eliam Matthaeum aliosque quos contra Nostram constitutionem nuper episcopali charactere auxisti, revoces a dioecesibus quibus eos temere, sacrilege et inaniter praefecisti: earumque tui patriarchatus dioecesium, quae legitimo carent pastore, regimen et administrationem committas aliis dignis et idoneis tui ritus presbyteris, donec de legitimis et rite electis episcopis iisdem dioecesibus provideatur. Quod Nostrum mandatum si adimplere neglexeris, Nos ipsi pro debito Nostri Apostolatus officio, illis dioecesibus consulemus.

» Praeterea te admonemus, ut omnino abstineas a censurarum ecclesiasticarum abusu, quas temere et sine iusta causa te frequenter comminatum esse et irrogasse accepimus. Si enim eas, ob causas non iustas et graves adhibeas, facere non poterimus quin fideles indignis poenis subiectos , et ad Nos iam confugientes, auctoritate Nostra , uti alias in eam Nos necessitatem adduxisti, absolvamus. Volumus denique ut omnia quae a supradicta Nostra Congregatione tibi mandata fuerunt, litteris datis die XXVII Augusti elapsi anni, omnino exequaris.

» Confidimus te religiose impleturum quae tibi in Domino praecipimus ; et in hunc finem in plenitudinem divininarum gratiarum tibi adprecamur. Quod si peremptoriae huic Nostrae admonitione quod absit, parere detrectes, et in contumacia persistas, noveris Nos praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, qui veteres etiam patriarchas, licet potentum patrocinio quandoque suffultos, ecclesiasticis poenis et censuris cum opus fuit coercere non praetermiserunt, et non solum excommunicationis sed etiam depositionis poena mulctarunt, hanc eamdem agendi rationem, dolentissime quidem at necessario tecum esse servaturos ; ne ministerium Nostrum prodidisse, ac fidei, et saluti tot animarum, quae in gravissimum discrimen adductae sunt, non prospexisse ab aeterno pastorum Principe arguamur.

« Caeterum rogamus te, Ven. Fraier, et in Domino Nostro Iesu Christo obsecramus, ut coram Domino tuam pravam agendi rationem, tuae dignitatis gradum, aetatem tuam, et gravissimum tuae aeternae salutis periculum serio recogites: atque implorato humilibus precibus divino lumine, ea tandem consilia capias, quae tuum erga Apostolicam Sedem obsequium, verbis saepe declaratum, facto ipso probent; quaeque eam ruinam avertant, in quam dum iniquis consiliariis aurem praebes, te ipsum, commissumque tibi auctoritate Nostra populum, te praecipitem agere deploramus. Quod ut divina misericordia benigne largiatur, Apostolicam benedictionem tibi Ven. Frater, nec non episcopis, clero, monachis et fidelibus, in communione et obedientia Apostolicae Sedis manentibus amanter in Domino impertimus.

« Datum Romae apud S. Petrum die XV Soptembris Anno MDCCCLXXV Pontificatus Nostri anno Tricesimo».

19. Responsio Nostris hisce litteris diu dilata est; quod quidem primum ex adversa eius valetudine contigisse accepimus, postquam vero con valuit nihil excusare poterat. In- terim vero facta eius, quae potissimum spectabamus, eloquentius quam litterae responsum reddebant. Etenim neque ex Malabarensi regione, qui illuc missi fuerant, revocabantur; neque a dioecesibus queis incubuerunt avocati sunt presbyteri episcopali charactere temere insigniti. Quin intrusus Amediensis aliquot monachos ad ordines promovere praesumpsit, quos paulo post ipsemet Patriarcha sacerdotio initiare non timuit. Porro sacerdotes pravae eius, agendi rationi consentire nolentes, minis vel censuris vexati, interdum traducti uti perturbatores populi 'et Patriarchae rebelles, interdum etiam civilis potestatis praesidio coerciti. Neque dissimulare possumus responsum ab eo datum die septima Februarii huius vertentis anni quorumdam Mauxiliensium epistolae. Etenim in eo perspicue declarabat, se neque cessisse, neque unquam cessurum praetensis iuribus suis; idque satis probari suis actibus, ad instar solis, uti aiebat, perspicuis: seque patriarchali munere fungi, sicut sui praedecessores catholici patriarchae functi fuerant, et sicut illos cohaerere in fide et disciplina cum Summo Pontifice: qua super re eos iubebat nullum dubium, nullam suspicionem habere. Claram vero hanc declarationem, clariorem etiam reddiderunt litterae ab iisdem Mauxiliensibus ad Patriarcham datae die XX eiusdem mensis Februarii, isti enim dum illi gratias agerent sibique animos et robur per eam declarationem augeri profiterentur, asserebant se idcirco unanimes esse et fore usque ad extremum vitae spiritu m cum eodem Patriarcha, in reiicienda Apostolica constitutione, in tuendis eius iuribus, atque continenter expediendis Episcopis in Malabariam.

20 . Dum haec passim et palam fierent, mirari fideles, virum hunc suae prorsus dignitatis immemorem totumque mutatum ab illo, qui fidem et obedientiam suam Apostolicae Sedi alias probaverat, adhuc impune abire: Chaldaeos Malabariae invasores hinc argumentum sumere ad tuendum schisma, quod illuc invexerunt, et ad negandam impudentissime veritatem vel iustitiam litterarum Apostolicarum, quibus in Episcopum Melius eiusque sectatores animadverti iussimus: alios demum eo usque impudentiae devenisse relatum est, ut negarent posse a nobis excommunicari Patriarcham.

21. Eo itaque ventum erat, ut iam non liceret Nobis diutius abstinere a canonicis poenis adversus Patriarcham ferendis, qui semel et iterum monitus obedire detrectaverat, suamque inobedientiam et factis et scriptis palam profiteri non reformidabat. Inter haec autem diu expectatum eius responsum, die XIX Martii huius anni datum, ad Nos delatum est; quo contumaciam eius satis superque confirmari non sine multo animi nostri dolore cognovimus. Quid enim Ineptius, vel iniuriosius excogitan potest, quam dubium, unde Patriarcha responsum exorditur, circa nostrarum litterarum authenticitatem, quae ad eum per Nostrum in Mesopotamia Delegatum de more missae fuerant? Totum autem responsum in eo est, ut suam catholicam fidem, suamque erga Nos obedientiam et semel et iterum, magno verborum apparatu ac lenocinio, profiteatur. Tum iura sua tueri ac vindicare conatur, tam quoad episcoporum electionem, quam circa Malabariam; ea rursus repetendo, quae pluries iisdem de rebus ad Nos scripserat; dissimulatis tamen et omnino neglectis responsionibus quae, ut omnem iustitiam impleremus, in monitoriis Nostris litteris ei datae fuerant. His multas addit, eadem semper iterando, querimonias contra Missionarios Apostolicos; in quos non minus calumniose quam inverecunde, cbaldaicae perturbationis causam confert. Deinde Nos obsecrare non veretur, ut approbationem Nostram manifestemus ad hoc, ut Episcopi chaldaici, ritus ab eo in Malabariam successive mittantur. Demum affirmat propositum sibi esse, aliquos e suis Episcopis post hyemale tempus convocare, et communicatis cum iisdem Nostris mandatis unanimiter decernere quid facto opus sit; id autem Nobis se quamprimum significaturum.

22. Videte, Ven. Fratres ac dilecti Filii, utrum post ea quae in praecedentibus Nostris litteris diximus , aliquod responsum huic postremae eius epistolae reddere possimus : monet enim divina Sapientia [12], ibi effundendum non esse sermonem, ubi auditus non est. Ipse quidem Patriarcha multa se passum commemorat ob tuendam ac propagandam catholicam fidem ; et ideo maiori cum eo usi sumus patientia. Meminerit autem, eum qui etsi totam legem servaverit, offendat autem in uno, factum esse omnium reum [13](2) : neque eum qui inceperit , sed qui perseveraverit usque in finem , hunc salvum fore. Quid de his dicendum quae adversus Missionarios congerit ? Exploratum Nobis est , eos suis muneribus religiose fungi : si quid autem ab eis prave fieri contingat, deferatur ad Nos , tota rei serie diligenter et accurate exposita ; neque debito deerimus reddendi unicuique ius suum. Vagis autem accusationibus faciles aures accommodandae non sani, praesertim cum sciamus Missionarios malevolorum obtrectationes et invidiam sustinere, quin "et gravissimis iniuriis iaterdum lacessitos fuisse, ipso Patriarcha nedum connivente ac dissimulante, sed ipsa etiam sua agendi ratione provocante.

23. Quae cum ita sint, manifestum est , Ven. Fratrem Iosephum Patriarcham licet pluries monitum, Nobis et Apostolicae huic Sedi neque satisfecisse neque velle satisfacere. Quid enim iuvat catholicum dogma de Primatu B. Petri eiusque successorum profiteri, catholicae fidei et obedientiae erga Apostolicam Sedem toties declarationes edidisse, cum reipsa verbis opera eius aperte refragentur ? Nonne immo eo inexcusabilior fit contumacia , quo magis debitum obedientiae officium agnoscitur? Num praeterea vel ad ea decernenda quae a Nobis mandata sunt Apostolicae Sedis auctoritas non protenditur, aut sufficit communionem fidei habere cum easine obedientiae subiectione quae quidem salva catholica fide, dici non possunt ? Nos tamen hactenus cum eodem Patriarcha mitissime egimus , tantaque patientia erga eum usi sumus , quantam a Nobis expectare minime debuisset. Verum et patientia et longanimitas modum habeant necesse est : ne, sicut monet B. Gregorius Magnus [14] predecessor Noster , nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse est vigor districtionis emolliatur. Et ipse Christus Dominus docuit eum qui semel et iterum inutiliter monitus, neque ipsam Ecclesiam audierit, sicut ethnicum et publicanum habendum esse. Quam ob rem Romani Pontifices, potestate divinitus accepta in universos cuiusque ordinis et dignitatis saepe usi sunt ad Catholicae Fidei et unitatis integritatem servandam, et ad rebellium contumaciam confringendam, ipsos etiam Patriarchas excommunicando vel etiam cum opus fuit deponendo, uti plura in Orientali Ecclesiarum annalibus exempla praesto sunt, quae vos ignorare minime potestis.

24. Necesse igitur est, ut Nos licet inviti et moerentes eamdem agendi rationem cum praefato Ven. Fratre Iosepho teneamus, ne ulterius Apostolicae huic Sedi populoque Christiano illudat blandimentis verborum ; ne catholica nobis- cum communione se tueri velit, qui contra Nos est, et mandata Patrum transgreditur. Idcirco has encyclicas litteras ad vos, Venerabiles Fratres, et ad universos et singulos vestri ritus fideles dandas existimavimus, ut verum reruirT statum edocti sciatis, qnaecumque a vestro Patriarcha hactenus uti supra gesta sunt et geruntur contraria prorsus esse Nostris et huius Apostolicae Sedis decretis et costitutionibus; eaque omnia a Nobis reiici ac reprobari: proinde vos neque debere, immo ne posse quidem, eidem obedire in his, quae contra Nostras et eiusdem Apostolicae Sedis ordinationes contigerit vel contingat ab eo mandari. Cavete ne decipiamini falsis narrationibus et calumniosis dicteriis quae invidiose circumferuntur ; perinde ac si de ritualibus vel nationalibus, uti aiunt, quaestionibus tractetur. Agitur enim, Ven. Fratres ac dilecti filii, agitur de obedientia Apostolicae Sedis praestanda vel neganda, agitur de agnoscenda suprema eius potestate in vestris etiam Ecclesiis nedum quoad fidem, verum et quoad disciplinam: quam qui negaverit, haereticus est; qui v-ro agnoverit, eique obedire contumaciter detrectet, anathemate dignus est. Si quis itaque rerum statum aliter se habere existimans, a recto tramite aberraverit, resipiscere festinet: omnes vero si ea, qua uti debent, erga suum Patriarcham afficiuntur sincera charitate, illum ad bonam frugem revocare co- nentur sive monitis, sive hortationibus sive assiduis ad Deum fusis precibus, prout unicuique Dominus dederit. Haec omnia ut fiant, adhuc quadraginta dies expectabimus, rogantes et Nos Deum cum gemitibus, ne induretur cor eius, sed audiat nunc demum vocem Nostram, et ad sana consilia convertatur, eaque ratione suam suaeque gentis veram [15]u" Uitatem, verumque bonum procuret. Quod si elapsis quadraginta diebus, postquam hae litterae in eius marius devenerint, ipse perseveret, quod Deus avertat, in sua contumacia et inobedientia, et cuncta quae a Nobis mandata sunt, opere non impleat, nulla amplius interposita mora ferre cogemur in eum sententiam, vi cuius


a Nostra, hoc est ab Ecclesiae catholicae communione omnino divelletur, et maioris excommunicationis vinculo innodatus, eo ipso privabitur omni et quavis spirituali iurisdictione erga fideles sui patriarchatus.

25. Tanta vero in eum miseratione et patientia uti non possemus, nisi simul animarum saluti efficaciter hoc eodem tempore consuleremus, iam nunc decernendo quidquid necessarium est ad illarum incolumitatem procurandam, easque eripiendas a gravissimis periculis, in quae ob Patriarchae inobedientiam adductae sunt et quotidie magis adducuntur. Quomodo enim ferre possumus, fideles dioecesium Iezirensis, Arnediensis, Zakuensis adhuc pseudopastorum arbitrio commissos, quorum sacrilega consecratio illegittima missio, nulla iurisdictio A Qui toti in eo sunt, ut simplicioribus illudant, incautos decipiant, infirmiores terreant, omnesque a communionis catholicae centro, licet expresse contrarium dictitent, dimovere conentur? Et cum in Patriarchali potestate praesidium et malitiae suae velamen se habere glorientur, eoque ad illaqueandas conscientias abutantur; nonne debemus hoc eos prae idio omnino privare, et Fideles dioecesium quibus incubuerunt, ab eorum tirannide eripere? Quapropter de consilio Ven. Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis orientalis ritus praepositorum, auctoritate Nostra Apostolica Venerabilem Fratrem Iosephum Audu Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum suspendimus ab omni et quavis iurisdictione in memoratas dioeces lezirensem, Amediensem, Zakuensem, et in alias quascumque sui ritus, quae legitimo Pastore iam carent, vel in posterum carere contigerit. Earum vero regimen et administrationem, quoadusque legitimi Episcopi iisdem rite praeficiantur. Nobis et Apostolicae huic Sedi reservamus.

26. Intrusos Episcopos Matthaeum, Cyriacum, atque Eliam, quos temeraria et sacrilega consecratio Episcopali charactere adauxit, et qui nullam omnino habent iurisdictionem, a praedictis dioecesibus statim recedere volumus atque edicimus, eaque omnia adimplere, quae per epistolas memoratae Nostrae Congregationis iisdem praecepimus. Haec omnia nisi infra quadraginta dies, uti supra, supputandos efficiant, et praesertim nisi a supradictis dioecesibus recesserint earumque prave usurpatam administrationem omnino et reapse deposuerit, ad maioris excommunicationis sententiam etiam contra ipsos procedemus.

27. Episcopum Thomam Rokos, qui in secunda sacrilega consecratione astitit Patriarchae Iosepho, alterum tenens locum consecrantium Episcoporum, quique licet semel et iterum monitus, contumacem tamen adhuc sese misere exhibet, excommunicationis poena similiter plectemus, nisi et ipse infra quadraginta dierum terminum, uti supra supputandum, facinus suum et cuncta quae a Patriarcha illegitime et contra Nostras constitutiones et mandata facta sunt, scripto reprobaverit.

28. Regimini autem dioecesium legitimo Pastore carentium Nos ipsi consulemus, earum administrationem committentes idoneis Sacerdotibus eisdem ritus Chaldaici cum opportunis et necessariis facultatibus ad earum regimen obeundum, independenter nedum ab intrusis pseudoepiscopis, quibus nulla potestas est vel esse potest, sed ab ipso etiam Patriarcha, cuius in easdem dioeceses quaevis iurisdictio per praesentes Nostras litteras sublata est.

29. Quoniam vero non ignoramus, ecclesiasticis censuris et poenis temere animadversum fuisse etiam a Patriarcha in sacerdotes, clericos, aliosque forte etiam fideles, eo quod pravis eius consiliis assentiri recusaverint, Nos declaramus, factam iampridem a Nobis fuisse specialem facultatem Ven. Fr. Ludovico Archiepiscopo Damiatensi, Nostro in Mesopotamia Delegato, earumdem censurarum ac poenarum, quas uti latas a legitimo Praesule nemo spernere potest, vi ac iustitia cognoscendi; et ab iisdem eos relevandi, quos iniuste damnatos fuisse in Domino iudicaverit. Hanc vero specialem et extraordinariam potestatem eidem Delegato Apostolico confirmamus, donec ipse Patriarcha Nobis et Apostolicae huic Sedi plene et cumulate non satisfecerit, vel aliter eadem facultas revocata non fuerit.


30. Dum haec omnia necessario decernentes, gravissimum Apostolatus Nostri munus adimplemus, non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin officio vestro tam erga fideles vobis commissos, quam erga Apostolicam Sedem eo diligentius satisfactum sitis, quo difficiliora sunt rerum adiuncta, in quibus versamini. Dolebitis forte et aegre feretis in vestrum Patriarcham iam nunc graviter animadverti, gravius forte animadversum iri. Dolemus et Nos , qui eum semper dileximus , et licet reluctantem et inofeedientem a Nostra charitate uon repulinus, Vosque testes appellamus, quanta cum eo charitate, patientia, et longanimitatis usi fuerimus. Verum dum idem Patriarcha mandatis ac monitionibus Nostris pervicaciter parere detrectat, aliisque inobedientiae exemplum praebet, Nobis non licet adhuc esse patientibus, et a ferendis in eum promeritis poenis adhuc abstinere. Metuimus enim et contremiscimus damnationem illam, quam Sacerdos Heli accipere meruit, eo quod negligenter filios suos castigasset, quos post primam et secundam monitionem in nequitia perseverantes [16] a templi aditu expellere oportebat. Quo factum est, ut et ipsi filii una die occisi fuerint, et triginta millia de populo interfecti, arca testamenti capta sit, et ipse sacerdos retrocadens fractis cervicibus misere obierit. Interim Vos eadem qua Nos charitate agite cum vestro Patriarcha, satagentes ne hoc poenitentiae spatium quod illi concessimus, vacuum ac irritum elabi patiatur. Instate apud eum, ne hanc longaevae suae aetati et excellentiori dignitati notam inurere velit, ut qui olim ad Fidei catholicae tutelam et incrementum adlaboravit, qui olim Nobis et Apostolicae huic Sedi obediens et devotus fuit, modo ab eadem Apostolica Sede coercendus, et ipsa, quam ab Ea accepit, potestate merito privandus sit. Hoc ipsum pro vestro modulo praestare vos oportet, Sacerdotes et Monachi, et quotquot in sortem Domini vocati estis; unaque simul et verbo et exemplo vestro populum edocere quae recta sunt; ne contingat hunc pravis doctrinis, falsisque sermonibus deceptum a firmis-i na petra vel inscium aut invitum seiungi, supra quam Christus Deus Ecclesiam suam aedificavit.

31. Demum Vos, universumque populum Chaldaici Ritus hortamur, ut lumen et potentem gratiae opem Patriarchae vestro aliisque misere errantibus apud Deum aeternumque Pastorum principem Christum Iesum, Beatissimae Dei Genitricis Mariae interventione adhibita, fervidis precibus impleretis; ac in auspicium caelestis praesidii et in pignus Nostrae dilectionis Apostolicam Benedictionem Vobis, Ven. Fratres ac Dilecti Filii, in communione et obedientia Apostolicae Sedis perseverantibus peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die prima Septembris ann. MDCCCLXXVI Pontificatus Nostri ann. XXXI.


  1. Lit. dat. die 31 Iulii 1368, aliae dat. die 24 Maii 1869.
  2. Isaiae Xliii. 3. — Matth. XII. 20.
  3. S. Leo PP. ad Anastas. Thessalonicen, ep. 14. Ed. Baller. Tom. I.
  4. S. Leo PP. ad Uilar. Areluten. ep. 10. Ed. Baller. Tom. 1.
  5. Epist. S Petri Crysolog. ad Eutich. inter Op. S. Leon Tom. 1. edit. cit.
  6. S. Nicephorus adv. Iconumacbos cap. 13 ap. Zoaaram in ean. 28 Cone» Chalced.
  7. Lett. dat. die 12 Maii 1873,
  8. Litt. dat. die 30 Septembris 1873.
  9. Aeia, Tom. X. fase. CIX
  10. Litt. dat. die 20 Februarii 1875
  11. Epist. 15 Decembris lb47.
  12. Eccl i. X XX it 6.
  13. lacob. II. 10.
  14. legal. Pastor, part. 3. admon. 17.
  15. Acta Tom. X, fase. CIX.
  16. Theodoret. Cyren. Lib. 1. Rete. int. 7.