Quaestiones super Deuteronomium

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Deuteronomium
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92

Quaestiones super Deuteronomium (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0409B)DISCIPULUS.--Deuteronomium, juxta fidem historiae, quae scribit?

MAGISTER.--In Deuteronomio namque quae est secunda lex, narrantur ea quae in Pharan, et Obet, Laban, et Aseroth usque Cadesbarne fuerunt populo dicta a Moyse, mandata videlicet atque promissa, maledictiones peccatorum, et promissiones beatitudinis. Ibi canit canticum Moyses, ibi dat benedictionem filiis Israel; ibique, terra repromissionis conspecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli autem Hebraeorum quatuor tantum libros computant, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, sive Numerorum. Deuteronomium autem repetitionem eorumdem librorum, et quasi quoddam legis meditatorium dicunt: ea duntaxat ratione, pro eo quod illa quatuor proprias rerum gestarum continet causas, iste vero omnium.

CAPUT PRIMUM. Quid significet quod undecim diebus Deuteronomium manu scribitur. (0409C) Liber Deuteronomii repetitio est praecedentium quatuor librorum legis. Nam dum illi in se proprias contineant causas, iste tamen replicat omnium: habet autem et ipse proprie innumera sacramenta, ex quibus parva pro exercitio lectoris studio memoranda innexui. Deuteronomium autem secunda legislatio dicitur, quod significat Evangelium, in cujus principio notandum est quid indicet quod undecim diebus Deuteronomium a Moysi scribitur, nisi ad significandum Judaicae plebis lapsum in Evangelio per transgressionem Decalogi mandatorum.

CAPUT II. De quadraginta annis laboriose peractis a filiis Israel. Quid autem significaverint XL anni, quibus laboriose peractis filii Israel ad repromissionis terram transierunt. Per hos quippe quadraginta annos totum (0409D)saeculi tempus significatur, in quo vivit Ecclesia sub laboribus et periculosis tentationibus, sperando quae non videt per patientiam, quousqne ad promissam aeternae felicitatis perveniat patriam. Ideo et Dominus quadraginta diebus jejunavit, et quadraginta noctibus tentatus est in eremo: corpus enim ejus, quod est Ecclesia, necesse est tentationes laboresque patiatur in hoc saeculo, quoadusque veniat illud tempus ubi post tentationes suscipiat consolationes. Porro quod vestis Israel per tot annos in eremo nulla vetustate corrupta est, et morticina pellis calceamentorum tandiu sine labe duravit, potest figurare figuram incorruptibilitatis corporum, (0410B)ubi ea quae corruptibilia sunt sine corruptione permanebunt.

CAPUT III. De non plantando ligno juxta altare Dei. Non plantabis omne lignum juxta altare Dei, ne plantes nemus in terra: dicitur quippe ne nemus plantetur in templo. Nemus frondentes arbores et infructuosae sunt, solummodo ad delectationem visus plantatae. Tales sunt et gentiles, qui rationem suam verborum decore componunt, et non convertunt se a vitiis, sed delectant atque istiusmodi seductione persuadent. Nos autem secundum praeceptum Dei, juxta altare Dei nemus non plantamus, si circa dominicam fidem nihil in verbis infructuosum, nihil audientiae saecularis illecebrosum componimus, sed sola puritate veritatis scientia praedicationis tenemus. Hoc nemus in praedicatione sapientiae plantare vitabat Apostolus cum dicebat: Loquimur non in (0410C)doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus et virtutis (I Cor. II, 13).

CAPUT IV De auferendo praeputia ligni pomiferi. Quando ingressi fueritis in terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum: pomorumque germina immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda: praeputia itaque lignorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia operum nostrorum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda existimamus, nostrisque cibis non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus boni operis intempestive comedatur.

CAPUT V. De non arando in primogenito bovis; et non tondenda primogenita ovium. (0410D) Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. In primogenito quippe bovis operari, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur: quia et si quid robustum incipimus exercere, hoc in aperto citius non debemus ostendere; sed cum vita nostra simplex, quidquid innocuum inchoat, ut (0411A)dignum est in secreti sui velamina non derelinquat, nec hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat. Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita ovium proficiant, ut si quid forte innocuum incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum, nullo laudis appetitu maculatur. Saepe autem conversationis primordia adhuc carnali sunt vitae commixta: et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent.

CAPUT VI. De non arendo in bove simul et asino. Non arabis in bove simul et asino. In bovis nomine populus ex circumcisione positus sub jugo legis accipitur; in asino autem populus gentium, (0411B)pertinens ad Evangelium. In bove quippe simul et asino arat qui sic recipit Evangelium ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat. Item nonnunquam in bove bene operantium vita, in asino stultorum vecordia designatur. Quid est ergo, Non arabis in bove simul et asino? ac si diceret: Fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet, et illi qui praevalet obsistas. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed ut pariter aequali potestate annuntient verbum Dei, non sine scandalo quique comites fiant.

CAPUT VII. De non alligando os bovis triturantis. Non alligabis os bovi trituranti. Dictum est quod in bovis nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur. (0411C)Dicit quodam in loco apostolus Paulus, reprehendens et dolens quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti, nisi quod aliud in loco quodam aperte exposuit dicens: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est ut carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Hoc significat non alligabis os bovi trituranti. Unde et idem Apostolus alio loco dicit: Dignus operarius est mercede sua (I Tim. V, 18). Vult ergo Scriptura doctoribus praestare carnalia, a quibus spiritalia consequuntur, quia qui praedicatores occupavit doctrina necessaria sibi providere non posse.

CAPUT VIII. De non coquendo haedum in lacte matris suae. Non coques haedum in lacte matris suae. Haedus hic sub peccatoris figura introducitur. Proinde peccans non est coquendus in lacte matris, id est, non est purgandus mediocribus tenerrimisque Ecclesiae disciplinis: sed austerioribus praeceptis ejus sunt excoquenda (0411D)peccata, cujus magna sunt crimina, ut qui per lasciviae blandimenta se perdidit, fortiori disciplina se redimat.

CAPUT IX. De non induenda veste ex lana et lino contexta. Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis quae ex lino lanaque conficitur, linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, et qui sub locutione innocentiae, intus subtilitatem celat malitiae. Hoc secundum moralem sensum; caeterum juxta altam allegoriam lineis vestibus miscere lanam vel purpuram prohibemur, id est, inordinate vivere; et diversis generibus professionis velle misceri, ut vel sanctimonialis habeat ornamentum nuptiarum, aut ea quae se non continens nupsit speciem viginitatis gerat: omnimodo hoc peccatum (0412A)est. Et si quid inconvenienter ex diverso genere vel religione in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.

CAPUT X. De non accipiendo loco pignoris superiorem et inferiorem molam. Non accipias loco pignoris superiorem aut inferiorem molam. Accipere aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae rapiendi sunt avidae, accipitres vocantur. Unde et Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit (II Cor. XI, 20); ac si diceret: Si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris, a debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam confessio peccati tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et (0412B)inferior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur: in peccatoris itaque mente incessanter debet spes et formido conjungi, quia poenitentia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam pertimescat: incassum justitiam metuit, si non etiam in misericordiam confidit. Loco igitur pignoris mola superior tolli prohibetur, quia qui praedicat peccatori tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat. Tollit enim superiorem molam, si flenti peccatori dicat, Non habebis veniam de commissis; tollit inferiorem, si peccantem deceptione palpet, ac dicat: Age mala in quantum vis absque metu, nam Deus pius est, et ad indulgentiam paratus: sed utiliter tunc mola utraque habetur, si et spes sit commodata formidine, et formido fuerit cum spe.

CAPUT XI. De non abominando Aegyptium. (0412C)Non abominaberis Aegyptium, quia fuisti incola in terra ejus. Quamvis enim mundo renuntiantes Aegyptiam terram, id est, pristinam saeculi conversationem vel concupiscentiam declinemus, tamen dum praesentis saeculi necessitatibus subdimur, quasi Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus: et licet ab ipsa discretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed simus secundum Apostolum victu quotidiano indumentoque contenti. Hoc enim figuraliter mandabatur in lege, Non abominaberis Aegyptium.

CAPUT XII. De non habendo in sacculo diversa pondera. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: non erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum; et modius aequalis et verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram. Hoc et idem legislator etiam in Levitico interdicit, (0412D)Salomone quoque parem super hoc sententiam numero proferente: Pondus magnum et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt utraque ante Deum: et qui facit ea, adinventionibus suis compedietur (Prov. XX, 10). Proinde non solum illo corporali, sed etiam spiritali modo studendum est nobis ut nec diversa pondera in cordibus nostris, nec in domo conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est, ne ipsi ea quae districtiori regula moliuntur, remissiore indulgentia praesumentes eos, quibus verbum Domini praedicamus, districtioribus praeceptis et gravioribus, quam ipsi perferre possumus, ponderibus obruamus. Quod cum facimus, quasi diverso pondere atque mensura praeceptorum Domini mercedem frugemque vel appendimus vel metimur. Si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras diversas aut mensuras duplices habeamus: secundum illam sententiam Salomonis, (0413A)qua dicitur: Abominatio est Domino pondus duplex et statera dolosa, non est bonum in conspectu ejus (Ibid. 23).

CAPUT XIII. De trium testimonio valituro. Non stabit adversus alterum unus testis, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Licet historialiter haec sit divina servanda sententia, tamen et cum contra quoslibet impios vel haereticos agimus, necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare. Sensus quippe nostri et attestatio sine his testibus non habent fidem. Unde magis convenit ad probationem, et ad firmum verbum intellectus mei adhibeo duos testes, Novum et Vetus Testamentum: adhibeo etiam et tres, Evangelium, Prophetam, Apostolum, sicque stabit omne verbum.

CAPUT XIV. De uxore fratris accipienda. (0413B)Illud vero quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est adducere ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine quod inde eidem nasceretur: quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, quia pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit ejus nomen accipiat. Denique hoc implens Apostolus non carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se commemorat genuisse suscitans eos, et increpans corrigit, volentes esse Pauli. Nunquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? tanquam diceret: Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani: at vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque (0413C)contemnitur: hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse Apostolus ait: Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 18). Et de quibus commemorat per Prophetam: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isa. LII, 7)! Qui enim sic Evangelicam fidem tenet, ut et sibi possit et Ecclesiae prodesse, et renuit, bene intelligitur utroque pede discalceatus. Qui autem sibi putat ideo quia credit satis esse consultum, curam vero lucrandorum aliorum refugit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.

CAPUT XV. De formidoloso et pavido ut non ingrediatur ad bellum. Homo formidolosus et corde pavido non egredietur ad bellum. Vadat et revertatur in domum suam, nepavere (0413D)faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. Quibus verbis edocet non posse quemquam professionem contemplationis vel spiritualis militiae arripere exercitium, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescunt, ne rursus ad infirmitatem mentis revertantur, suoque exemplo alios ab evangelica perfectione revocent, et infideliter in errore firment. Jubentur itaque tales ut discedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non potest duplici corde bella Domini praeliari. Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Tales quippe oportet ut ne initium quidem renuntiationis arripiant, quibus melius est ut in activa vita consistant, quam trepide contemplationem sequentes, majori discrimine semetipsos involvant. Melius est enim non vovere quam vovere et non reddere. Similiter et ille a tali malitia prohibetur qui uxorem duxerit qui plantaverit vineam, velut propagines filiorum. Non enim potest servire divinae militiae (0414A)servus uxoris. Sicut illud apostolicum: Qui cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori, et divisus est (I Cor. VII, 33): nec potest esse quis in studio contemplationis, qui adhuc in delectatione defigitur carnis. Nemo, inquit Apostolus, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4).

CAPUT XVI. De interemptione septem gentium, quas Dominus tradidit Israeli. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Etheum, Gergeseum, et Amorrhaeum, et Chananaeum et Pherezeum, et Eveum, et Jebuseum: septem gentes multo majores numero quam tu es, et robustiores, tradideritque eos tibi Dominus, percuties eos usque ad internecionem. Septem istae gentes septem sunt principalia vitia, quae per gratiam Dei (0414B)unusquisque spiritalis miles exsuperans exterminare penitus admonetur. Quod vero majoris numeri dicuntur esse, haec ratio est, quia plura sunt vitia quam virtutes. Sed ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes: in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur. Ita enim dicitur: Et deleveris gentes multas coram te. Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludibria atque stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraudulatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentiae, inhumanitas ac rapacitas: de ira, homicidia, clamor, et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia ac (0414C)praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque quam plura similia: quae cum sint multo majoris numeri quam virtutes, devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter cum his internecione delentur. Quod autem hae pestes etiam robustiores sunt, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus, fortius enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum quam studia virtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur. Habet enim unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem: sed si cum spiritalibus populis, id est virtutibus contra se dimicantibus, fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas (0414D)obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia morte operante occupaverat, incipiet excludere [ F. excolere] fortitudo salutaris, et plena gaudii laetitia possidebit; quem acedia vastabat, incipit excolore fortitudo; quem superbia conculcabat, incipit excolere humilitas! Et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est effectus contrarios, possidebunt filii Israel, id est animae videntes Deum.

CAPUT XVII. Quod cum Abraham de futuris Dominus loqueretur, non septem sed decem legitur gentes dinumerasse. Illud vero quod cum Abraham de futuris Dominus loqueretur, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini ejus danda promittitur, qui numerus adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum evidentissime adimpletur. Quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi vel impia gentium, vel blasphema Judaeorum (0415A)multitudo subjecta est, donec intellectuali Aegypto commoratur. Si autem abrenuntians quis egressus exinde per Dei gratiam ad eremum pervenerit spiritalem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiat.

CAPUT XVIII. De muliere capta in bello. Si, inquit, exieris ad bellum contra inimicos tuos, et videris mulierem decoram specie, et concupieris eam, rade omnes pilos capitis ejus, et ungulas ejus et indues eam lugubribus indumentis: et sedebit in domo lugens patrem suum et matrem suam et domum paternam suam, et post triginta dies erit tibi uxor. Dicant Judaei quomodo apud eos ista serventur. Quid causae, quid rationis est, decalvare mulierem, et ungulas ejus abscindi. Verbi causa ponamus quod si ita invenerit (0415B)eam is qui dicitur invenisse, ut neque capillos neque ungulas habeat, quid habuit quod secundum legem demere videretur? Nobis vero quibus militia spiritalis est, et arma non carnalia, sed potenti a Deo, si decoram mulierem, id est animam, quae a Deo pulchra est creata, in gentili conversatione invenerimus et sociari voluerimus eam corpori Christi, deposito idololatriae cultu, induitur lugubribus poenitentiae indumentis, deploratque patrem et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi ejusque carnales illecebras. Deinde verbi Dei novacula et doctrina omne peccatum infidelitatis ejus, quod mortuum et inane est, abradatur. Hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris: atque ita demum salutaris lavacri unda purificata jungitur sanctis Dei, scilicet cum jam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortiva ducuntur, habuerit, ut neque sensibus vel actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. Quod vero post triginta dies jubet eam duci in uxorem, ternario namque ac denario numero fides opusque (0415C)significatur. Per fidem ergo Trinitatis atque opus legis recte sociatur. Quaecunque vero anima Israelitae, corpori scilicet Christi adhaerens, illi sine macula, sinceritate fidei, et actuum puritate. Alii putaverunt hanc mulierem decora specie rationabilem aliquam disciplinam significare, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles. Hanc igitur a nobis repertam oportet primum de ea auferre et resecare omnem superstitionis ejus immunditiam, et sic eam in studio veritatis assumere. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud infideles sapientia est cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admixta.

CAPUT XIX. De eo quid significet securis e manubrio lapso. Illud autem quid significat quod Dominus per Moysen praecepit dicens: Si quis abierit cum amico suo (0415D)simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supra dictarum urbium fugiet et vivet, ne forte proximus ejus cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus. Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta convertimur: et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manum fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem protrahit: ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit: et amicum percutit et occidit, qui auditorem suum prolata contumelia spiritu dilectionis interficit; correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata (0416A)increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat: qui si ad poenitentiae lamenta conversus in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate, absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Quem exstincti proximus cum invenerit, non occidit: quia cum districtus judex venerit qui se nobis per naturae consortium junxit, ab eo procul dubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus venia spes, fides et charitas abscondit.

CAPUT XX. De pollutione somnii nocturni. Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus somnio sit, egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Nocturnum quippe est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione (0416B)turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus extra castra praecipitur egredi, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur: culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se existimatione despiciat. Pollutum ergo extra castra exire est turpi impugnatione laboranti sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperum aqua lavatur, cum defectum suum conspiciens ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod amicum occulta inquinatio accusat: sed post solis occasum ad castra redeat, qui defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatis bonum sumat. Post aquam quippe occumbente sole ad castra revertitur, quia post lamenta poenitentiae frigescente flamma, cogitationis illicitae ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe esse non aestimet quia mundum se per affectum intimi ardoris (0416C)gaudet.

CAPUT XXI. De paxillo ferendo. Jubetur praetera Israelitico populo per Moysen, ut cum egreditur ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et effossa humo abscondat quae gesta fuerint. Naturae enim corruptibilis pondere gravato, ab utero mentis nostrae quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamina erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis foetidum erumpit abscondat.

CAPUT XXII. De quadraginta flagellis delinquentibus adhibendis. (0416D) Quod autem pro mensura peccati quadraginta flagellis delinquentes argui jussit, jam praedictum est quod per quadragenarium numerum figura significetur hujus temporis in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa sub Decalogo legis vivit. Quadragenario numero delinquentes caedimur, cum in hoc tempore poenitentiae verberibus flagellamur. Debet ergo quisque peccator temporalibus flagellis atteri, quatenus in judicio purgatus valeat inveniri. Beatus enim homo, qui corripitur a Domino. Nulla enim in aeternum animadversio affligere poterit, quos hic poenitentiae disciplina percusserit. Si enim hic pro peccatis caedimur, illic sine peccato invenimur.

(no appara