Quaestiones super Numeros

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Numeros
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Quaestiones super Numeros (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. Catalogus mansionum.

(0395D) DISCIPULUS.--Prima nobis quaestio oritur, cur hic liber Numeri nomen accepit?

MAGISTER.--Ideo hic liber unus ex quinque libris Moysi, Numeri appellatus est, eo quod egressae multitudinis Israeliticae ex Aegypto in eodem perfectorum (0396D)virorum computatio et numerus teneatur insertus: in eo etiam profectiones eorum, et mansiones a finibus Aegypti usque ad locum et tempus, in quo Moyses defunctus est, numerantur. In quo dies dedicationis tabernaculi, et oblationum modus, non sine mystici numeri sacramento rationeque dinumeratus est. Catalogus autem mansionum filiorum Israel, quae a prima usque ad ultimam numerantur, simul quadraginta (0397A)et duae sunt. De quibus Matthaeus loquitur: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim, id est, generationes simul quadraginta et duae. Per has currit Hebraeus, qui de terra festinat transire ad coelum, et Aegypto saeculi derelicto terram repromissionis ingreditur. Nec mirum si illo numeri sacramento perveniamus ad regnum coelorum, sub quo Dominus et Salvator a primo patriarcha pervenit ad Virginem, quasi ad Jordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratia redundavit.

Prima mansio est Rameses urbs, quae in extremis finibus Aegypti erat, in qua populus congregatus exiit in deserto altera die post Pascha in conspectu Aegyptiorum. Rameses interpretari quidam commotionem, vel tonitruum putaverunt, utique quia cum commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, excitati tonitru cum gaudio eximus in mense primo, quando (0397B)hyems praeteriit, quando verni exordium est, quando cuncta renovantur: eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum paschae pleno mensis lumine post esum agni immaculati; et calceatos pedes habentes de Apostolo, ei accinctos lumbos de pudicitia, et baculos in manibus praeparatos.

CAPUT II. Pascha secundi mensis. Secunda mansio est in Socoth: in qua coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula. Unde et locus nomen accepit. Socoth quippe interpretatur tabernacula seu tentoria. Cum ergo exierimus ex Aegypto, id est, a saeculo, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad interiora pergendum, et ad sanctam terram coeleste iter accelerandum.

Tertia mansio est Ethan, quae est in extremo solitudinis, in qua primum videtur Dominus praecedens populum in columna ignis. Ethan sonat fortitudo sive professio. Praeparemus ergo nobis (0397C)fortitudinem, assumentes perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad terram sanctae repromissionis pervenire valeamus.

Quarta mansio est Phi hahiroth, quae est contra Belsefon. Phi hahiroth interpretatur os nobilium. Proinde assumpta fortitudine nobilitemur in Domino, contemnentes et Belsefon, qui interpretatur Dominus aquilonis, ejusque superbiam declinemus. Ab hac mansione profecti filii Israel transierunt per medium mare in deserto, viderunt Pharaonem cum suo exercitu pereuntem, Mariam praecinentem in tympanis.

Quinta mansio est Marah, ad quam venerunt filii Israel transito mare post triduum. Marah autem interpretatur amaritudo. Post praedicationem enim Evangelii, et tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem fidei, et post baptismum atque (0397D)victoriam, rursus venitur ad amaritudinem, ut voluptas atque luxuria vitae amaritudine terminetur, et per crucis lignum quasi per cruciatum, iterum suavitas compensetur.

Sexta mansio est Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: in figura duodecim apostolorum et septuaginta discipulorum secundi ordinis. De quorum fontibus doctrinae potum haurimus, et dulces fructus victoriae carpimus. Unde et bene Elim vertitur in arietes fortes: ipsi enim sunt robusti principes, gregis duces ovium, doctores gentium.

Septima mansio est iterum ad mare Rubrum. Quaeritur hic, quomodo post transitum Rubri maris et fontes mare et Elim [ F. et Marah et fontes Elim], rursus ad mare Rubrum venerint: nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrit, juxta quem castra metati sunt. Aliud est enim transire mare, aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicae doctrinae disciplinam, (0398A)et cibos dulcissimos triumphorum aperire nobis interdum mare, et praeterita discrimina poni ante oculos.

Octava mansio est in solitudine Sin, qua tenditur usque ad montem Sinai. Interpretatur autem Sin rubus, vel odium: quia posteaquam venerimus in locum Ecclesiae, de qua nobis sit Dominus locuturus, grande odium mereamur inimici.

Nona mansio est Daphca: quae dicitur pulsatio, juxta quod et Dominus ait: Pulsate, et aperietur vobis. Sensusque manifestus, quia postquam venerimus in locum Ecclesiae, incipimus sacramenta pulsare.

Decima mansio est in Alus, quod interpretatur fermentum, quod tollens mulier, commiscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum: in hac solitudine murmurat populus propter famem, accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manua; et nota, quod in decima mansione manna tribuitur, id est, post Decalogi perfectionem angelorum (0398B)panem manducare.

Undecima mansio est in Raphidim, quae interpretatur dissolutio fortium, vel remissio manuum. In hac sitienti populo fons de petra Horeb in similitudinem Christi aqua erupit. Ibi Jesus in typo Salvatoris contra Amalech militat, et in signo crucis daemonum adversum nos tentamenta surgentia devincuntur. Ibi venit Jethro ad Moysen, dans consilium seniorum septuaginta, et in typum Ecclesiae ex gentibus congregandae legis imminutio Evangelio suggerente completur. Pulchre autem dissolutio ac sanitas fortium Raphidim dicitur, vel propter dissipatum Amalech, vel propter sanatum Israel.

Duodecima mansio est in solitudine Sinai, ubi statim veniet in mente apostolicus numerus. Sinai quippe interpretatur rubus, et significatur Ecclesia in qua nobis apostoli praedicant. In hac mansione Moyses ascendit ad Dominum, ibique descendit Dominus in monte Sinai, dans legem populo suo: ibi fabricatur tabernaculum, ibi praecipitur veritas hostiarum, (0398C)vasorum diversitas, indumenta pontificis, sacerdotum ac Levitarum caeremoniae: ibi numerus populorum Levitarumque, et per singulas tribus populi distributio. Oblationes quoque principum in hac mansione descriptae sunt. Duae quoque argenteae tubae ad promovenda castra ibidem fieri jubentur. Ibique praecipitur immundis, qui primo mense Paschae interesse non potuerunt, ut mense secundo conveniant. Sed quid sibi velit quod hi qui longius habitant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense Pascha jussi sunt facere. Quod nimirum in typum intelligitur populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati, immundi videbantur in anima: salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem quasi ad secundum mensem transire praecipiuntur.

CAPUT III. De Nazaraeis. (0398D)Jubetur quoque in hac mansione Nazaraeis, ut vinum et siceram et omne quod de uvis est, non bibant, nec comedant: nec de uva quidem passa, sed nec acetum quidem ex vino. Sed in Proverbiis praecipitur: Potentes qui iracundi sunt, vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae. Quid ergo Nazaraenorum nomine, nisi abstinentium continentiumque vita signatur? Hic in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena. Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum oritur passione. Illi enim vinum non bibunt, et siceram bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines simulant habere virtutum. Uva passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam capiant ab hominibus. Acetum autem bibunt, qui post vitae sanctitatem in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecipit itaque Deus, ut eos qui sanctitatis (0399A)induerunt titulum, cunctis his careant vitiis; nullamque hujusmodi perturbationem appetant, qui a tanta mente revertuntur.

CAPUT IV De leprosis, fluxis et immundis. In hac mansione projiciuntur de castris leprosi, fluxi et immundi. Leprosi haeretici, fluxi cogitatione, immundi opere, ut tanquam contacti et morbidi a castris Ecclesiae separentur, ne contagione morum suorum vitam polluant innocentum.

CAPUT V. Aetas bellatorum. Ibi ab anno vicesimo annumerantur populi, qui ad praelium eliguntur. Sed cur ab anno vicesimo, nisi quia ab hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut habeant contra libidines conflictum, ne luxuria superentur.

CAPUT VI. Levitae et custodes vasorum. (0399B) Ibi etiam ab anno vicesimo et quinto Levitae tabernaculo servire mandantur, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt. Quid enim per annum quintum ac vicesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquemque vitiorum bella signantur. Et quid per quinquagenarium, in quo et jubilaei requiescunt in aeternum, nisi interna quies, edomito bello mentis, exprimitur. Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur. Levitae ergo anno vicesimo et quinto tabernaculo serviunt, et quinquagenario custodes vasorum fiunt: ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non praesumant. Cum vero tentationum bella subegerint, cum apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiantur. (0399C)Sed quis haec praelia perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari. In istis excitatur virtus, ne extolli debeant: in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant. Praecipit dehinc ibi lex levitas omnes pilos carnis radere: quia in his qui obsequiis divinis assumuntur, debent ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundi apparere, ne illicita cogitatione mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus deformem reddat.

CAPUT VII. Duae tubae. Post haec jubentur fieri duae tubae, quarum clangore populi moventur ad praelium. Sic enim scriptum est de his ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles. Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra. Per duas enim tubas (0399D)exercitus ducitur, quia per duo testamenta sive per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus evocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est ut hi qui vitam venturam praedicant, per tribulationum praesentium tonsiones crescant. Bene autem dicitur, Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra: quia nimirum cum subtilior ac minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur. Jam ab hinc promovent filii Israel de monte Sina, et transeunt in sepulcris concupiscentiae.

CAPUT VIII. Sepulcra concupiscentiae. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiae, ubi populus fastidiens coelestem panem, carnes (0400A)Aegyptias desideravit, multosque subitum voravit incendium, ex quibus edocemur, ut qui conversationem relinquimus saeculi et Aegyptias ollas, id est, carnalium desideriorum fervores contempsimus, non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulentias Aegyptiorum desiderare, quae sunt magnarum carnium, sed simplicem manna cibum, id est, puram coelestemque vitam ferre: alioquin si post percepta angelica manna, quae est coelestis vita, sive doctrina, rursus carnes Aegyptias, quae sunt carnales hujus saeculi voluptates, et concupiscentias pristinorum morum voluerimus appetere, vorabimur nausea, et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.

CAPUT IX. Septuaginta viri electi. (0400B)In hac mansione descendit Spiritus super septuaginta viros electos, et tunc Dominus descendit in nube, et retraxit de spiritu, qui erat super Moysen, et imposuit super septuaginta viros. Descendente enim in nube carnis Christo, diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia super populos, et septuaginta gentium linguis electos, venitque super omnes donum illud virtutis coelestis, quod quondam fuerat in Moyse et prophetis.

CAPUT X. Mariae obtrectatio. Quarta decima mansio est in solitudine Haseroth: in hac Aaron sacerdos locum incidens offensionis, cum sorore sua Maria, fratri uterque obtrectant, quod alienigenam accepisset uxorem: unde illico Maria contagio leprae effloruit, quo loco evidens fuit figura mysterii, quod sacerdotalis illa plebs patrum Christo Salvatori adversus Ecclesiam congregatam ex gentibus derogaret. Ideoque leprae sorde perfunditur, (0400C)nec redit ad Dei tabernaculum, donec statum plenitudinis gentium tempus adimpletur. Tunc enim eadem plebs pristinam poterit recipere sanitatem, dum eis septiformis spiritalis agnitio ad veniam fuerit suffragata.

Quinta decima mansio est in Rithma, quae transfertur sonitus, sive juniperus. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ejus cinere fuerint adopertae, usque ad annum perveniant. Ex quibus discimus post sepulcra concupiscentiae, sive antra transire, nos ad lignum tempore multo calens, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu, atque in altum exaltata voce Evangelium Domini praedicemus. Ab hac mansione usque ad tricesimam secundam hae continentur historiae, quae quia non sunt per mansiones singulas distributae, a nobis quoque in commune dicentur.

CAPUT XI. De duodecim exploratoribus. (0400D) Duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam: botrus refertur in ligno, et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans pugnat contra Amalech et Chananaeum nolente Deo, et victus intelligit quae debeat in terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron filii Chore consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron florem profert et folium, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur. Vitula rufa concrematur inholocausto, et cineris ejus peculiaris aspersio est, quorum quidem figuras breviter adnotantes, ex duodecim exploratoribus incipiemus. Exploratores missi ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum ne crederent posse accipere terram a Domino repromissam, Scribarum (0401A)et Pharisaeorum praetulerunt indicium. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent: ita et isti per Legem et Prophetas jussi sunt, ut Scripturarum pervestigatione Dominicum specularentur adventum. In quo erat terra, id est, caro sancta, in qua regnum Dei et ubertatem fructuum spiritalium, et vitam aeternam consequi possent. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei promissione confiderent: ita et isti Scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum, ne crederent Christum, ad Aegyptum saeculi hujus redire cupientes. Repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas putidas blasphemorum, et pepones vitiorum ac libidinum corruptione marcentes. Ille autem botrus uvae, quem in ligno de terra repromissionis duo advexere vectores: botrus pendens e ligno, utique Christus, ex ligno crucis promissus gentibus, de terra genitricis Mariae secundum carnem terrenae (0401B)stirpis, visceribus effusus. Duo bajuli qui sub onere botri illius incedebant, populus est uterque, cujus prior est Judaicus caecus et aversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus onere suspensi, cui subjicietur judicanti. De quibus dicitur: Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum eorum semper incurva. Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram, qui credens et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt, et quasi servus dominum et discipulus magistrum sequitur, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Si quis vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 25). Hic est botrus, qui effusus est in salutem nostram, et vinum sanguinis sui, crucis contritione perfudit, atque expressum passionis suae calicem Ecclesiae propinavit. Hic est botrus, quem malo granato socia muneris gratia secuta est, nostra scilicet Ecclesia mater, habens intra se per granorum numerum multitudinem populorum, per ruborem sanguinis Christi signaculo coruscantem: habentem etiam intus distinctam (0401C)gratiam sicut Apostolus ait: Divisa charismata et dona Spiritus sancti gratia distributa, quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lac et mel accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est, Christiani populi consecuti sunt; de cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). Ficum autem, quem cum botro de terra repromissionis attulerunt imaginem legis attulisse evangelicis edocemur exemplis. Sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum in Canticis canticorum Ecclesia de Christo dicit: Frater meus ut botrus Cypri (Cant. I), quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit.

CAPUT XII. De homine ligna colligente. (0401D)Post haec quidam homo die Sabbato ligna colligens, necatur a populo. Quid autem insinuat, quod tam atrociter jussu Dei fuerit idem ab omni trucidatus populo? Quod facile ab infidelibus proponitur. Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram. Ille autem pristinus carnalisque homo, qui diem Sabbatum violare ausus est, dum ligna colligeret, propter quod et punitus, formam significabat ejus qui hodie in Christo signatus invenitur agere carnale opus, id est, contrahere ligna, fenum, stipulam, ad escam ignis aeterni convenientem (I Cor. III), quae dum colligit in suam perniciem, si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus, et statim occiditur, dum judicatur a spiritalibus. Sic ergo omnia quaecunque illis Judaeis per legem acciderunt, formaliter intelligenda sunt.

CAPUT XIII. De Core, Dathan et Abiron. (0402A) Sequitur jam excidium Core, Dathan et Abiron, qui sibi, contra Moysen et Aaron sacerdotem, sacrificandi licentiam judicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt. Per quos itaque significantur hi, qui haereses et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et se a clero ejus plebis societate segregantes, constituere audent Ecclesias, et aliud altare, precemque alteram illicitis vocibus faciunt, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes, hi qui contra Dei ordinationem nituntur, ob temeritatis audaciam, terrae compaginibus ruptis, viventes profundo hiatu merguntur. Nec tantum hi qui duces errorum sunt, sed et illi qui consentiendo participes eorumdem effecti sunt, in ignem aeterni judicii praeparata ultione peribunt.

CAPUT XIV. Aaron cum thuribulo. (0402B) Deinde Aaron sanctus a ruina mortis populum trahere coepit, thuribulum accipiens cucurrit obviam quassationi, stansque in medio superstitum ac peremptorum lethalem plagam objecto sui quasi quidam murus exclusit. Iste sacerdos Dominus Jesus Christus est, principium. Sacerdos iste, ruinam mortis in mundo conspiciens, occurrit a summo coelo, venitque obviam quasi gigas ad currendam viam (Psal. XVIII); stetitque inter vivos et mortuos, quia natus est et mortuus. Sicque thuribulum passionis suae accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam pertulit mortem.

CAPUT XV. Virga florens. Virga autem Aaron, quae post siccitatem floruit, (0402C)caro insinuatur Christi, quae postquam de radice Jesse succisa est, vivacius mortificata reviviscit. Itaque virga post ariditatem virescens, Christus est, post mortem resurgens. Ipsam enim virgam, ipsum florem intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore ejus pulchritudo monstretur. Unde et in Canticis canticorum idem dicit: Ego sum flos campi, et lilium convallium. Alii virgam hanc, quae sine humore florem protulit, Mariam virginem putant, quae sine coitu edidit Verbum Dei. De qua scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, scilicet Christus, qui, futurae typum praeferens passionis, candido fidei lumine et passionis sanguine purpura, flos virginum, corona martyrum, gratia continentium est.

CAPUT XVI. Vitula rufa. Restat interea vitula rufa, in holocausto concremata, cujus cinis expiatio populi erat. Sic enim dicitur (0402D)de illa ad Moysen et Aaron: Praecipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum, tradetisque eam Eleazaro sacerdoti; quae educta extra castra immolabitur in conspectu omnium, et intinget digitum Eleazar in sanguine ejus, et asperget contra fores tabernaculi septies; comburetque eam cunctis videntibus; tam pellem et carnes ejus quam sanguinem et fimunt flammae tradetis. Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos mittit in flammam, quae vaccam vorat; et tunc demum lotis vestibus et corpore ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperam. Sed et ille qui combusserit, lavabit vestimenta sua, et corpus, et immundus erit usque ad vesperum, colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Habebunt hoc filii Israel, et advenae sanctum jure perpetuo, (0403A)et qui tetigerit mortuum, et propter hoc septem diebus fuerit immundus. Aspergetur ex hac aqua die tertio et die septimo mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, vel septimo, non poterit emundari. Vitula rufa caro est Salvatoris, rosea sanguine passionis, aetatis integrae, quia perfecta aetate passionem suscepit. Quod autem non est impositum super illam jugum, hoc ostendit quod caro Christi non est subjugata delicto, neque victa ab ullo peccato. Quod autem apprehensam ejecerunt filii Israel extra castra, astante Eleazaro sacerdote, populum Judaeorum significat, et consensum sacerdotem in necem Domini quem ejectum extra Jerusalem crucifixerunt. Sicut ergo qui offerunt vitulam immundi sunt, sic et qui apprehenderunt Dominum peccatores habentur, et sicut is qui colligit cinerem aspersionis, mundus est, sic et omnes mundi sunt, qui passionem Christi praedicaverunt gentibus et in toto orbe terrarum doctrinam ejus asperserunt, populosque Domino collegerunt. Lignum autem et hyssopum (0403B)crucem putamus, et baptismum. Per hyssopi enim fasciculum aspergebantur agni sanguine, qui mundari solebant, typice figurantes lavacrum baptismatis et ablutionem aeterni fontis. Per coccum autem bis tinctum figuram sacri sanguinis significari, quo peccatores abluuntur; bis tinctum autem, quia per eum et corpore et corde mundamur. Haec enim tria ad purgationem peccatorum sunt tradita: primo per cedrum, fides ligni crucis; secundo, per hyssopum, martyrium; tertio, per coccum sanguinis dominici sacramentum. Sicut autem illuc die tertia purgari jubentur, ita et omnis anima purgatur ab omnibus delictorum sordibus, quaecunque credit Christum Dominum die tertia a mortuis resuscitatum. Hujusmodi etiam homo mundus erit in die septima, id est, in regno sanctorum adveniente Domino, et beatus ac laetus partem coelestis illius regni potietur. Qui autem non fuerit aspersus, id est, hujus gratiae fide munitus, peribit anima illa de regno sancti sanctorum, (0403C)et de populo fidelium. Ex sanguine autem hujus vitulae ideo septies tabernaculum jubet aspergi, quia septem sunt Spiritus sancti charismata, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, per quam ab omni delicto purgantur, sicut Apostolus ait: Jam abluti estis in sanguine Christi, et passione ejus. Quod vero vitula cum pelle et ossibus suis comburitur, et agnus ille paschalis pari modo concrematur, ne ossa ejus confringantur, hoc ostendit quod Domini Jesu Christi corporis in passione non essent confringenda crura, sicut evangelista testatur. Moraliter autem vacca rufa, cujus cinis expiatio populi est, non aliter immolari et offerri ad altare Domini poterit, nisi qui terrena opera non fecerit jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligatus. Jam dehinc post exploratores et botrum, post excidium superborum et sacerdotale thuribulum, postque virgam florentem et vitulae combustae aspersionem, revertamur ad (0403D)mansiones.

Sexta decima mansio in Ramoth quod Latine dicitur mali Punici divisio, quae significat Ecclesiam, quasi multa grana uno cortice contegit, dum omnem turbam credentium in fidei unitate concludit.

Decima septima mansio in Lebna, quae Latine transfertur in laterem: legimus quod Aegyptius populus lateres faciens ingemuit. Ex quibus discimus in itinere istius vitae de alio in alium transitum nunc nos crescere, nunc decrescere, et post ordinem ecclesiasticum saepe ad laterem, id est, carnalia opera, transmigrare.

Decima octava est in Ressa, quae in frenos vertitur. Si enim post profectum rursum ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi.

Decima nona mansio est in Ceelatha, quae interpretatur Ecclesia, scilicet, ut vagi currentum gressus (0404A)frenis ad Ecclesiam retrahantur, et ad fores quas ante reliquerant rursus festinent intrare.

Vicesima mansio est in monte Sepher, qui interpretatur pulchritudo, id est, Christus; et vide quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt. De quo scriptum est: Venite ascendamus ad montem Domini (Isai. II).

Vicesima prima mansio est in Arada, quae vertitur in miraculum; et vide quam pulchre est ordo virtutum: post frenos in Ecclesia intromittuntur. Post habitationem ad Christi montem ascendimus, in quo positi miramur in eo quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II).

Vigesima secunda mansio est in Maceloth, quae in coetu vertitur, id est, Ecclesia; in hac enim consistit multitudo credentium, juxta quod scriptum est: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII).

(0404B)Vigesima tertia mansio est in Thahath, quae interpretatur pavor, quia dum quisque venit ad Ecclesiam, atque ascendit in montem pulcherrimum Christum, et stupore et miraculo Christi magnitudinem confitetur, adjungat deinde timorem, qui custos est beatitudinis, ut altum non sapiat, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV).

Vigesima quarta mansio est in Thare, quam nonnulli vertunt in malitiam, sive pasturam. Quod bene ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam animae refertur, ut sollicitus sit quisque qui habet pavorem, ne eo diabolus in caulas ovium, id est, in Ecclesiis per diversa vitiorum foramina introire nitatur.

Vigesima quinta mansio est in Methca, quae vertitur in dulcedinem. Ascendisti in excelsum Patris, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores. Dulcis te protinus fructus laboris insequitur, ut merito dicas: Quam dulcia faucibus (0404C)meis eloquia tua super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII).

Vigesima sexta mansio est in Hesmona, quae Latine festinationem sonat, scilicet, ut postquam dulces fructus laboris sumpserimus, nisi simus quiete contenti et otio, sed rursum ad altiora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus (Philipp. III).

Vigesima septima mansio est in Moseroth, quod interpretatur vincula, sive, disciplina, scilicet ut festino gradu pergamus ad magistros, eorumque teramus limina et praecepta, virtutem ac mysteria Scripturarum vincula putemus esse aeterna. Haec sunt Christi vincula, de quibus in Ecclesia seu in Isaia legitur: Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt servi; post te ambulabunt colligati vinculis. (Isai. XLV). Et alia diaboli vincula, quibus ruptis, vicit hostes Samson. De qualibus Propheta dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (0404D)(Psal. CXV).

Vigesima octava mansio est in Benejaacan, quae per interpretationem transfertur in filios necessitatis, seu stridoris. Qui sunt isti filii necessitatis? Ipse psalmus nos docet: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII); quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur. Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia, quae vincula veritatis sunt, scieris, contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus quondam atque captivis liberos Dei efficies, ut repente dicas cum Sion: Ego sterilis, et non pariens, transmigrata et captivata, et istos quis enutrivit? Ego destituta, et sola. Et isti ubi erant (Isai. XLIX)? Porro quod interpretatum est filios stridoris, ad illum sensum refert, quod, timore supplicii et ejus loci, ubi est fletus, et stridor dentium (Matth. XIII), deserentes diaboli vincula, Christo Domino credentium turbae colla submittant.

(0405A)Vigesima nona mansio est in monte Gadgad; Gadgad interpretatur nuntius, sive accinctio, vel certe concisio. Non enim aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus crudelissimos; in occisione eorum non parcat manus nostra, armum aut extremum auriculae de ore leonis extrahere a viro. De nuntio et accinctione breviter haec dici potest, quod filii necessitatis grandes ad virtutis stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos in rebellando docuerimus; horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit.

Trigesima mansio in Jetebatha, quod interpretatur bonitas, quae est Christus.

Trigesima prima mansio in Hebrona, quae interpretatur transitus, id est, mundus, de quo Apostolus ait: Praeterit figura hujus mundi (I Cor. VII). Huc venientes sancti Dei cupiunt ad meliora transire. (0405B)De quibus Psalmista canit: Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII).

Trigesima secunda mansio est in Asiongaber, quae transfertur in ligno viri. Possunt haec ligna viri saltuum et omnium arborum genera multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan, decem et octo continet mansiones, quae scriptae in catalogo in superiori itinere componuntur.

Trigesima tertia mansio est in deserto Sin. Haec est Cades (Num. XXXIII). Sin autem sancta interpretatur per antiphrasim, sicut lucus cum minime luceat, vel bellum, quod tamen sit horridum.

CAPUT XVII. Mariae mors. In hac mansione moritur Maria, et sepelitur. Videtur in Maria prophetia mortua, in Moysen et Aaron legis et sacerdotii Judaeorum finis impositus, (0405C)quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus mundi educere, nisi solus Jesus Deus, id est, Salvator verus Filius Dei.

CAPUT XVIII. Moysi titubatio ad petram. In hac propter aquas contradictionis Moyses offendit Dominum, et prohibetur transire Jordanem; turbatus enim murmure populi, dubitanter petram virga percussit, quasi illud non possit Deus facere, ut aqua de petra proflueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quod aquam de petra ejiciendam titubaverit? Hanc prophetiam fuisse de Christo recte intelligimus. Dum enim Moyses in Scripturis sanctis aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque inter propheticam pronuntiationem figurabat. Nam (0405D)sicut Moyses, petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit; ita ille populus qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum virtutem Dei esse non credidit; sed sicut percussa petra manavit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate Dei venerationem in ipsius Christi altitudine, Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi morte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut Apostolus ait: Petra erat Christus, ita ipse Deus: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V), se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia enim carnis vivit, cum tanquam petra (0406A)percussa Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus enim crucifixus Judaeis scandalum, gentibus autem stultitia est. Et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis Christus Dei virtus, et Dei sapientia est (I Cor. I).

Trigesima quarta mansio est in monte Hor. In extremis finibus Edom in quo ascendit Aaron juxta praeceptum Domini, et mortuus est anno quadragesimo egressionis ex Aegypto, eo scilicet anno quo novus populus repromissionis terram intraturus erat; et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, lexque eos qui eam impleverint perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audit quoque Chananaeus, quod venisset (0406B)Israel, et in locum exploratorum, ubi quondam offendisse populum noverant, ineunt praelium, et captivum ducunt Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant; per quod intelligamus ut cum nos Dei auxilio destitutos, hostes invaserint, duxerintque captivos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus, et in eodem loco triumphemus in quo fuimus ante captivi.

CAPUT XIX. De morte Aaronis et serpentum vulneratione. Trigesima quinta mansio est in Salmona. Trigesima sexta mansio est in Phunon. Hae duae mansiones in ordine historiae non inveniuntur. In his mortuo Aaron murmurant Israelitici populi contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. Sed quid illud significat quod morsus mortiferi (0406C)serpentium, exaltato et respecto aeneo serpente, sanabantur, nisi quod nunc in typo Salvatoris, qui ferreum antiquumque serpentem in patibulo triumphavit, diaboli venena superantur, ita ut qui vere expresseque imaginem Filii Dei passionemque ejus conspexerit, conservetur. Hoc enim significant et verba ipsius Domini dicentis: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Quod vero aeneus est serpens ipse, qui ligno suspensus est, aes quippe metallis caeteris durabilius esse solet; et apte aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortalis, et in aere significaretur aeternus, ut videlicet et indicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem. Pulchre autem prima mansio Salmona interpretatur imaguncula, quia nimirum ibi imago expressa est Salvatoris per serpentem aeneum, qui in ligno pependit. Pulchre (0406D)etiam et secunda Phunon interpretatur os, quia postea quam passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, legentes illud Apostoli: Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem.

Trigesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos, sive pythones. Unde monstratur quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos custodia circumdantes cor nostrum, obduramus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Syrenarum carmina negligamus (Psal. LVII).

Trigesima octava mansio est in Jieabarim, in finibus Moab, quae significat acervos lapidum transeuntium, id est, sanctos per istud saeculum ad alias mansiones transire festinantes.

CAPUT XX. De Seon rege Amorrhaeorum, et Og rege Basan. (0407A) Trigesima nona mansio est in Dibongad. In hac geritur bellum contra Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan. In his regibus licet res gesta cognoscatur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis significatio est subjecta. Seon namque interpretatur tentatio oculorum, per quam figuratur diabolus, qui se transfigurat velut angelum lucis (II Cor. XI), et per haeresim et schismata verisimilia mentitur, ut fallat incautos: hunc Amorrhaei, id est, amaricantes, habent regem. Nisi enim quaedam simulatio veritatis praecedat, non sunt haereses amaricantes, non schismata exacerbantes in Ecclesia. Iste ergo rex occiditur in unoquoque homine, quando quisque damnat simulationem, et diligit veritatem. Og vero rex interpretatur conclusio, Basan autem confusio. Id enim agit diabolus semper, ut concludat viam ad Dominum, opponendo idola sua, (0407B)ne credatur in Christum. Conclusio praecedit ut rex sequatur, confusio tanquam plebs, quia quos modo concludit, ne credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur. Mansio autem ista Dibongad, interpretatur fortiter intellecta tentatio, quia nimirum si superetur simulatio, quae per schisma vel haeresim exacerbat Ecclesiam, et conclusio quae per sacrilegium claudit fidei viam, nihilominus tentatio intelligitur, ac deinde intellecta fortiter superatur.

Quadragesima mansio de Dibon in Gad, in Helmondeblathaim, quae vertitur in contemptu palatharum, sive opprobriorum; et per hoc discimus, omnia dulcia ac illecebras voluptatum praetereuntium in saeculo contemnendas et opprobria diligenda: quae si falso objiciantur, beatitudinem pariunt, Salvatore plenissime perdocente, qui ait: Cum exprobraverint vos homines, beati eritis (Luc. VI).

CAPUT XXI Moysis mors. (0407C) Quadragesima prima mansio in monte Abarim contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria; porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illius (Psal. XVIII). Simulque considerandum quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, quae interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum est quam gloria cupiditatis, et jactantia, et animus conscientia virtutum tumescens.

CAPUT XXII. De Balaam et Balaac. (0407D)Quadragesima secunda mansio est in campestribus Moab super Jordanem, juxta Jericho, ubi fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Belsacham in planitie Moab. In quadragesima secunda, quae extrema mansio est, quaedam qualiter sint gesta narremus. Sedens in ea populus a divino Balaam, quem mercede conduxerat Balaac, Dei jussu benedicitur, et maledictio mutatur in laudes. Sed quid est quod iste Balaam, dum pervenire ad propositum tenderet, asina cui praesidebat, dum vidisset angelum, loquitur. Quae est enim haec asina, nisi bruta gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal et nulla ratione renitens poenitentiae, quo voluit errore substravit. Sed ista angelum Dei vidit quem homo videre non potuit. Et vidit et detulit, et locuta est, ut agnosceremus posterioribus temporibus sub adventu magni angeli Dei gentilem illam plebem, mutata duritia stoliditatis, solutis Deo linguis locuturam, ita ut quae (0408A)erat subjecta perfidiae, in vocem fidei et confessionis erumperet. Licet et caro nostra per hoc possit intelligi. Plerumque enim caro per molestias tacta flagello suae menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietate spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem, qui sibi obviat innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Corruptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum (II Petr. II), quod in hominis voce loquens prohibuit Prophetae insipientiam. Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum, quod tenere debeat, ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia, ad maledicendum pergens, vocem, non mentem mutavit; consilium quippe dedit regi Balaac, ut mulieres in meritorio poneret, et ante januas earum aras, ut venientes filii Israel prius sacrificarent idolis, et sic ingrederentur ad mulieres. (0408B)Unde et fornicatur Israel cum filiabus Madian. Sed quid est quod iste Balaam populum Dei posse decipi certa ratione colligit, dans consilium ut ex illa parte qua infirmari noverat filios Israel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum fornicationis ruina protinus lapsuros, quia concupiscibiles animos eorum praesciebat esse corruptos. Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritalis versuta malignitate in figura Balaam pertentant, illis praecipue affectibus animae insidiosis laqueo praetendentes quibus nos senserint aegrotare, ut, verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas, illo nos ordine decipere moliantur.

CAPUT XXIII. Phinees sacerdos. Sed Phinees sacerdos zelatus, ut Domini furorem placaret, Zambrem qui ad scortum ingressus est, arripiens pugionem, utrosque transfigit, significans (0408C)per crucem Christi, non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum vel concupiscentiam primi saeculi, et tunc placari Deum, dum carnis exstinguitur desiderium. Post haec rursum populus numeratur, et Levitae, ut, interfectis primis carnalibus, novus Dei populus censeatur, qui per Jordanis baptismum transeat, et coelestis haereditatis repromissionem percipiat.

CAPUT XXIV. Numerus populi. Porro quod sexcenta millia armatorum de Aegypto numerantur egressa, et ex ipsis non sunt amplius, quam duo tantum terram repromissionis ingressi, haec figura demonstrat multos per baptismum ad fidem transire, sed ad patriam coelestem valde paucissimos pervenire. Secundum illam figuram in Evangelio, in qua multi vocati, pauci autem inveniuntur electi (Matth. XX). Quod vero duo tantum ingrediuntur, (0408D)aut propter eos qui ex utroque populo regni coelestis promissiones adipiscuntur; aut propter illos, qui per duas vias actionis et contemplationis ad aeternam beatitudinem praedestinantur.

CAPUT XXV. Quinque filii Salphad. Interpellant dehinc quinque filiae Salphad, et judicio Dei haereditatem accipiunt inter fratres suos, nec legis plebs ab Evangelii possessione excluditur. Deinde Jesus Moysi in monte succedit, et discit quae spiritaliter debeat offerri in Ecclesia; legi enim succedit Evangelium, ibique lex facienda praecepta admonet et gratia complet.

CAPUT XXVI. Genera oblationum. Primum quidem quid offerri debeat per singulos dies: dehinc quid in Sabbato propter spem quietis (0409A)aeternae, quid in kalendis pro innovatione vitae, quid in Pascha, quando consepelimur cum Christo per baptismum quasi a mortuis transeuntes ad vitae novitatem, et quid in Pentecosten propter gratiam Spiritus sancti, et indulgentiam remissionis peccatorum; quid in neomenia mensis septimi, quid in jejunio ejusdem mensis decimi diei. Quid in scenopoeia, quando figuntur tabernacula, quinto decimo die supradicti mensis.

CAPUT XXVII. De morte Balaam. Dehinc texitur bellum contra Madianitas, et mors divini Balaam, in cujus nece error perfidiae ligno crucis interficitur; fitque deinde de Amalec praeda divisio, et oblatio ex ea animarum in tabernaculo Dei.

CAPUT XXVIII. Filii Ruben et Gad. (0410A) Post haec filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse circa Jordanem possessionem accipiunt, et in repromissionis terram haereditatem habere nolunt, figurantes quia quos multa mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae nequaquam desiderant.

CAPUT XXIX. Idoli destructio. Dehinc praecipitur ut populus in terra sancta idola destruat, et nullus de prioribus habitatoribus reservetur, ad significandum ut dum in terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria omnia etiam vitia exstinguamus.