Quaestionum Evangeliorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Quaestionum Evangeliorum
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

PROLOGUS

Hoc opus non ita scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis, sed pro arbitrio et tempore consulentis cum quo legebatur, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa et fortassis obscuriora praetermissa sunt, quia iam ea noverat, qui ea quae nondum noverat inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in his quae ante iam sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi memoriae stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt, quoniam quaedam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine iam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quaerens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quaerendum excitasset, taedio perturbati ordinis offenderetur (quando quidem ea quae carptim ut poterant dictabantur in unum collecta et contexta cognovi), feci ut ad ordinem numerorum praescriptis titulis, quod cuique opus esset facile investigaret.

LIBER PRIMUS

QUAESTIONES IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

QUAESTIO 1. Cum diceret: Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit: Et cui voluerit Pater revelare, quemadmodum cum diceret: Nemo novit Patrem nisi Filius, addidit: Et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intellegendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intellegamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut quod postea intulit: Et cui voluerit Filius revelare, non Patrem tantum sed etiam Filium accipias; ad totum enim quod dixit illatum est. Verbo enim suo se Pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.

2. Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas et manducare, quod nisi confricantes eas facere non possent, hoc est: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 1id est quia quisque non transit in corpus Christi nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis. Hinc est Exuite vos veterem hominem 2hinc est et: Circumcisionenon manufacta in expoliationem carnis 3.

3. In lino fumigante notandum quia desertum lumine facit putorem.

4. Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, id est qui non credit et subditus est diabolo, qui non intellegit et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est: Ore confessio fit in salutem 4, vel qui non dat laudem Deo.

5. Quod dixit: Et si ego in Beelzebub eicio daemones, etiam secundum vestram sententiam: igitur pervenit in vos regnum Dei, quia regnum diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini. Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii et a fidelibus de peccatis suis penitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis abillo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa eius dicit omnes infideles. Nisi prius alligaverit fortem. Alligaverit dixit potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo et obtinendo regno Dei.

6. Progenies viperarum eos dicit, quia et diaboli filios eos appellat. In tantum enim quis filius eius est, in quantum eum peccando imitatur.

7. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbatum noctem et diem et noctem dominicam cum eodem die illucescente; ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista 5, alter vero post octo dies dicit 6, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus adnumerans, ut intellegas eum qui dixit post sex dies solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras 7 ad significandum lapsum hominis; nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est: De tenebris lumen clarescere 8quia a peccatis homo liberatus pervenit ad lucem iustitiae.

8. Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. Quod dictum est: Assumit secum alios septem, intellegitur quia cum quis ceciderit de iustitia etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per penitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus requiescat, avidius redit et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo Dei per sanam doctrinam. Et quoniam non solum habebit illa septem vitia, quae septem virtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere simulabit, propterea assumptis secum aliis septem nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novissima hominis peiora quam erant prima.

9. Quod dicit: Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum: centesimum martyrum propter sanctitatem vitae vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim otium concedi sexagenariis post militiam vel post actiones publicas; tricesimum coniugatorum, quia haec est aetas proeliantium, ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur.

10. Omnis immunditia in segete zizania dicuntur. Quod primo separantur zizania dicitur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis, quod per bonos Angelos intellegitur fieri, quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo iudex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.

11. Granum sinapis ad fervorem fidei vel quod dicatur venena expellere maius fit omnibus holeribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est quod placuit singulis sectis.

12. Fermentum quod accepit mulier et abscondit in farinae satis tribus: mulierem sapientiam dicit; fermentum dilectionem, quod fervefacit et excitat; in farinae autem satis tribus vel tria illa in homine: Ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente 9, vel tria illa fructifera: centenum, sexagenum, tricenum 10, vel tria illa hominum genera: Noe, Daniel et Iob 11.

13. Thesaurum in agro absconditum dixit duo Testamenta Legis in Ecclesia, quae quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere. Et vadit et vendit omnia sua et emit agrum illum, id est contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.

14. Quod dixerunt Iudei: Unde huic sapientia haec et virtutes? Sapientia in his quae loquebatur, virtutes in his quae operabatur. Ideo et Apostolus cum dixit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 12, virtutem ad signa retulit propter Iudeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est Gentes.

15. Quod dixerunt discipuli fantasma esse, significat id quod dictum est: Putas inveniet fidem in terra? 13, quia quidam qui cesserint diabolo de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam; quod et Paulus significat dicens: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem 14. Quod sequitur ut adorantes omnes qui in navi erant dicerent: Vere Filius Dei es, significat claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.

16. Munus quodcumque est ex me tibi proderit, id est munus quod offers causa mei ad te iam pertinebit. Quibus verbis significant filii iam non sibi opus esse parentum pro se oblationes quod ad eam aetatem pervenissent, ut possent iam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant pharisei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem.

17. Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur, id est carnalis cupiditas, secundum quam sentientes offendebantur de praetermissis rerum signis vel etiam traditionibus suis et praecepta vitae non curabant, quae a cupiditate animum purgant.

18. Quod et puerum centurionis et filiam Chananeae mulieris non veniens ad domos eorum salvat, significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intellegenda est Ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii; nam simul omnes quibus constat Ecclesia mater dicitur; singuli autem idem ipsi filii appellantur.

19. Quod turbae obtulerunt Domino mutos, qui Deum non laudant vel non confitentur fidem, caecos, qui non intellegunt, etiamsi obtemperent iubentibus, surdos, qui non obtemperant, etiamsi intellegant, claudos, qui praecepta non implent.

20. Quod dixit Dominus: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum, id est sanguine passionis Christi in primo adventu indulgentia peccatorum datur, et mane: Hodie tempestas, rubet enim cum tristitia caelum, id est quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo caeli iudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum caelum vespere, et item de tribulatione ante adventum suum futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia caelum.

21. Quod dixit Dominus: Helias quidem venturus est et restituet omnia, id est vel eos quos persecutio antichristi conturbaverit, vel ut ipse restituat moriendo quae debet.

22. Quod dixit: Saepe cadit in ignem et aliquando in aquam. Ignem ad iram quod alta petat, aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli: Quare nos non potuimus eicere eum?, ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam,admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret.

23. Quod dixit: Ergo liberi sunt filii, in omni regno intellegendum est liberos esse filios, id est non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.

24. Quod Dominus dicit: Qui autem scandalizaverit unum ex pusillis istis, id est ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro aerario Apostolus dicit, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo eius, et praecipitetur in profundum maris 15, id est congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci colligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.

25. Quod oblatus est domino debitor decem milium talentorum, et iussit eum venundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, intellegendum est decem praeceptorum Legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tamquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse, quod est pretium eius; pretium enim venditi supplicium damnati intellegitur. Quod dixit: Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem et cetera, intellegendum: tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt domino quae fiebant, potest intellegi Ecclesia, quae illum solvit et illum ligat.

26. Quod ait Dominus divitem non intrare in regnum Dei, et discipuli dicunt: Quis potest salvus fieri?, cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, intellegendum quod omnes qui talia cupiunt in eorum numero haberi animadverterint.

27. Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert, ad confirmandum in posterum testimonium fecit, quia dixit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 16ut enim neque vulgaretur quod dicebat neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit; vel ad sacramentum caritatis ostendendum, minus enim quam inter duos caritas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata caritate passurus.

28. Ab Iericho egreditur Dominus, iam de ista terra resurrectione discedens. Sequuntur eum turbae multae, credunt in eum populi et Gentes. Duo autem caeci sedentes iuxta viam significant de utroque populo quosdam iam cohaerentes per fidem dispensationi temporali, secundum quam Christus via est, et desiderantes illuminari, id est aliquid de Verbi aeternitate intellegere, quod transeunte Iesu impetrare cupiebant, id est per meritum fidei, qua creditur Filius Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem quasi transit Iesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent, id est tam perseveranter intenderent animum orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tamquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritalia impedientem fortissima intentione superarent. Itaque audiens Iesus, qui ait: Petenti dabitur et quaerens inveniet et pulsanti aperietur 17, venientes ad se, ipso scilicet desiderii ardore pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit atque illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis ita etiam Verbi aeternitas transit, quae in se ipsa manens innovat omnia 18. Quapropterquia fides incarnationis temporalis ad aeterna intellegenda nos praeparat, transeunte Iesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim transeunt, aeterna stant.

29. Quod Dominus dicit discipulis : Dicetis monti huic: tolle et iacta te in mare, de superbia dixit, quae ad saeculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit, vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse Dominus, qui mons appellatus est 19, ablatus est a Iudeis, ut in Gentes tamquam in mare porro iaceretur.

30. Quod Dominus dicit: Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit conteret eum, de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt, ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent. Super quos autem cadit,veniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo dixit conteret eos, ut sint impii tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae 20.

31. Quod dixit Dominus: Simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo: nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit: Tauri mei et altilia occisa sunttauros dixit principes plebium, altilia vero omnia saginata. Quod dominus dixit: Ite ad exitus viatum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptiasviae intelleguntur dogmata Gentium, quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est Christo crediderunt.

32. Quod Sadducei dicunt Domino: Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus et ceteri intelleguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit; postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt.

33. Quod Dominus dixit : In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae: pendet dixit, id est illo refertur, ubi habet finem.

34. Quod Dominus dixit: Quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum?, et item dixit: Quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum?, intellegendum templum et altare ipsum Christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.

35. Quod Dominus dixit: Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit: Decimare illos minuta quaeque. Camelum glutientes refertur ad id quod dixit: Praeteritis graviora legis, misericordiam et iudicium et fidem, ut iste sit sensus: minima observatis, maxima contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo possunt haec per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam 21,quia videlicet ipse non solveret sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant, occiderent autem Dominum, spiritaliter sabbatum insinuantem per iudicium et misericordiam et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida, quia hoc animal et strependo inquietat et sanguine delectatur; et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem congruenter intellegitur Dominus.

36. Quod dixit Dominus ad Ierusalem: Quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas et noluisti. Hoc genus animantis magnum affectum in filios habet ita ut eorum infirmitate affecta et ipsa infirmetur, et quod difficilius in ceteris animantibus invenies, alis suis filios protegens contra milvum pugnet. Sic etiam mater nostra Sapientia Dei per carnis susceptionem infirmata quodammodo unde Apostolus dicit: Quod infirmum est Dei fortius est hominibus 22, protegit infirmitatem nostram et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione quod illa adversus milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate.

37. Quod Dominus dixit: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est ne impedimento aliquo detineamini, quia et hieme imbribus vel frigore et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; vel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inveniatur a die illa.

38. Quod Dominus dixit Sicut enim fulgur exit ab oriente et pervenit usque ad occidentem, ita erit et adventus Filii hominis: orientis et occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia incipiente Evangelio ab Ierusalem 23, secundum illum sensum quo dixit: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus 24Convenienter enim Ecclesiam nunc fulgur nominavit, quod maxime de nubibus solet emicare. Constituta ergo auctoritate Ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet atque omnes fideles et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque hereticis credant. Unumquodque enim schisma et unaquaeque heresis aut locum suum habet in orbe terrarum partem aliquam tenens, aut occultis atque obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait: Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum, aut in penetralibus aut in deserto, quod significat occulta et obscura conventicula hereticorum. Quod ergo dixit ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait sicut fulgur, contra eos valet qui occulte congreganttamquam in penetralibus, et paucos tamquam in deserto. Ad manifestationem quippe claritatemque Ecclesiae pertinet fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila saeculi huius; tunc enim fulguris candor apparet.

39. Quod Dominus dixit: Ab arbore autem fici discite similitudinem: arborem fici genus humanum intellege propter pruritum carnis. Cum iam ramus eius tener fuerit, id est cum filii hominum per fidem Christi ad spiritales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei eminuerit.

40. Quod Dominus de Iuda dixit: Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam, ut usitate locutus sit? Non enim potest bonum esse aliquid ei qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Iudae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata?

41. Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significavit per Iudam Iudeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt. Quod quia sexta aetate mundi fecerunt, sexies quinos tamquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. Quo tempore talibus insultat propheta dicens: Filii hominum, quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 25, ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quae per Dominum Iesum praedicabatur et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei 26. Quod quia noluerunt, habent sexies quinquies impressam imaginem principis saeculi et non habent Christum, per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 27. Et quia eloquium Domini argentum est 28, illi autem etiam ipsam Legem carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.

42. Quod Dominus dicit: Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae, id est in caelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto, quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur. Illo congregabuntur aquilae dictum est de spiritalibus, qui eius passionem humilitatemque imitando tamquam de eius corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit.

43. Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis: Non bibam amodo de hac generatione vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intellegi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat, unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum, quid aliud novum vinum nisi immortalitatem renovatorum corporum intellegere debemus? Quod cum dicit vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit; vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo 29, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem, de cuius vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Iudeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitae accessuram, cum ingressa plenitudine Gentium omnis Israel salvus fiet 30.

44. Quod dictum est: Expuerunt in faciem eius, significavit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt. Item tamquam colaphis eum caedunt qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes.

45. Quod Petrus necdum solidatus in fide Dominum ter negavit, videtur ipsa trina eius negatio pravum errorem hereticorum designasse. Nam error hereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate eius aut de humanitate aut de utroque falluntur.

46. Quod ad passionem euntem Dominum a longe sequitur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam passionem Domini, sed longe differenter; Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.

47. Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita et tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est opponitur timor mortis; sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis opponitur timor ignominiae et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris. Non absurde ergo intellegitur propter trinam tentationem passionis ter Dominum orasse ut transiret calix, sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.

LIBER SECUNDUS

QUAESTIONES IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

1. Quod Zacharias orans pro populo audit ab angelo: Exaudita est oratio tua, ecce Elisabeth uxor tua concipiet et pariet filium, et vocabis nomen eius Iohannem, primo hoc attendendum est, quia non est veri simile ut cum pro populi peccatis vel salute vel redemptione ille offerret, sequidem populus eum expectabat offerentem, quod potuerit relictis publicis votis homo senex uxorem habens anum pro accipiendis filiis orare, praesertim quia nemo orat accipere quod se accepturum esse desperat; usque adeo autem ille iam se habiturum filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur: Exaudita est oratio tua, pro populo intellegendum est. Cuius populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, ad hoc nuntiatur Zachariae filius nasciturus, quia praecursor Christi destinabatur. Quod autem ei non credenti angelo, ab eodem angelo dicitur: Et ecce eris tacens donec impleantur haec in tempore suo, intellegendum est significasse quod prophetia usque ad Iohannem tamquam sileret a sono intellegibili, quia non est intellecta, donec in Domino compleretur.

1. Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus, quando Dominus de auctoritate Ecclesiae docet Gentes. Quod Dominus ascendens in navem, quae erat Petri, rogat eum a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intellegant; vel prius in proximis regionibus Gentibus praedicandum, ut quod dicit item Petro: Duc in altum et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores Gentes, quibus postea praedicatum est, pertineat, sicut Isaias dicit: Tollite signum in gentes, ad eas quae prope et ad eas quae longe 1. Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam diruptione pacis exeuntibus inde heresibus et schismatibus tanta remaneret et tanta esset futura illi amissio fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videatur talis Ecclesia: Exi a me, quia peccator homo sum, tamquam turbis carnalium repleta et eorum moribus pene submersa regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce linguae dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini, mores autem in eo quod ait : Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad litus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum Petrus et Iacobus et Iohannes, potest significare finem temporis, quo ab huius mundi salo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri sunt.

1. Quod Dominus dicit leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses in testimonium illis, hic videtur approbare sacrificium quod per Moysen praeceptum est 2, cum id non receperit Ecclesia. Quod ideo iussisse intellegi potest, quia nondum esse coeperat sacrificium sanctum sanctorum 3, quod corpus eius est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis 4. Non enim oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum praedicantium et fide credentium populorum.

1. De paralytico potest intellegi animam dissolutam membris, hoc est bonis operationibus, Christum quaerere, id est voluntatem Verbi Dei, impediri autem turbis, nisi testa, hoc est operta Scripturarum, aperiat et per haec ad notitiam Christi perveniat, hoc est ad eius humilitatem fidei pietate descendat. Hi autem a quibus deponitur bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea iubetur portare et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animae hoc opus restare intellegatur, ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae, sed magis ipsa contineat affectiones carnales et tendat ad requiem secretorum cordis sui.

1. Non absurde quaestio proponitur, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph; nam Mattheus eum dicit genitum ab eo qui vocabatur Iacob 5, Lucas vero filium esse dicit eius qui vocabatur Heli. Neque hoc loco illud dici potest, quod unus homo, sicut non solum apud Gentes sed etiam apud Iudeos accidere solere manifestum est, duo nomina habuerit; cetera enim serie generationum qui hoc putat facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis ceterisque maioribus dicturus est, quorum diversa nomina singuli evangelistae in sua quisque narratione contexunt? Quid postremo de ipso numero, quando quidem Lucas a Domino usque ad David quadraginta tres generationes enumerat 6, Mattheus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel viginti septem 7? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quaerendum igitur, quomodo duos patres potuerit habere Ioseph. Et mihi quidem in praesentia tres causae occurrunt, quarum aliquam evangelista secutus sit. Aut enim unus erat Ioseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat. Aut more Iudeorum, cum sine filiis unus decessisset, uxorem eius propinquus accipiens filium quem genuit propinquo mortuo deputavit 8, ut cum ab altero alteri genitus esset, Ioseph convenienter duos patres habere diceretur. Aut unus evangelista patrem eius a quo genitus est nominavit, alter vero vel avum maternum vel aliquem de cognatis maioribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum in filii loco Ioseph non absurde constitueretur, ut inde iam usque ad David non eumdem quem Mattheus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videtur infirma quam secundo loco posuimus, quia cum quisque apud Iudaeos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxore eius exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere 9. Ergo aut adoptio solvit istam quaestionem aut origo maiorum aut aliqua alia causa, quae nobis in praesentia non occurrit. Quapropter tanta est eorum dementia qui facile delabuntur ad evangelistarum aliquem de mendacio criminandum quam causas quaerunt, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas quibus id recte fieri potuerit, cum tamen ad solvendam quaestionem vel unam invenire sufficiat.

1. 1. Quid sibi velit quod septuaginta septem personae secundum generationes quas Lucas secutus est inveniuntur, quaeri potest. Nam et huius numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset; ait enim non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum 10. Unde recte creditur commemoratione huius numeri omnia peccata iussisse dimitti, quando quidem ipse, per quem peccata omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum evangelistae memorati testimonium, ad homines humaniter venire dignatus est. Convenientissime autem, cum sit etiam alia series generationum quam Mattheus explicat 11, hanc ille tenuit qui baptizato Domino generationes ipsas per septuaginta et septem personas sursum versus enumerat. Nam et reditus et tamquam ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus, cum sursum versus per illas generationes ascenditur. Et utique per baptismum fit omnium remissio peccatorum 12, quae illo numero significatur. Non enim in baptismo Domini 13 ipsi Domino peccata dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quae misericordia eius et potestate donata est hominibus, per illum baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque signata est.

1. 2. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. Hoc autem in undenario et septenario considerandum est qui numeri per se multiplicati ad tantum perveniunt; nam undecies septeni vel septies undeni septuaginta et septem fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant. Ac si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud quod omnes conducti ad vineam denario remunerantur 14, quod fit cum septenaria creatura Trinitati Creatoris adiungitur, manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio 15. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur, unde est quod ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente diligere iubemur Deum 16, quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo coniunctis homo constans non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus: unum, duo, tria, quattuor et cetera, sed cum dicimus: semel, bis, ter, quater. Quapropter, ut dixi, non septem et undecim, sed septies undecim significant transgressionem, quae motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi 17, ut tanto post per prophetam animae diceretur: Sperabas, si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. Ex quo initio superbiae omnia peccata silvescunt 18, quae cum dimittuntur, septuagies septies ignoscendum esse admonemur 19, ut intellegamus nullum peccatum excipi, quod penitenti et veniam deprecanti per Ecclesiam, cuius personam Petrus gestat, non dimittatur.

1. Quod dicit Dominus Iudeis de eo qui habebat manum dexteram aridam: Interrogabo vos si licet sabbato bene facere an male, animam salvam facere an perdere, quaeritur, cum corpus curaverit, quare sic interrogaverit: animam salvam facere an perdere. Vel quod illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae; vel quod ipsa sanatio manus dexterae salutem animae significabat, quae a bonis operibus cessans aridam quodammodo dexteram habere videbatur; vel animam pro homine posuit, sicut dici solet: tot animae ibi fuerunt.

1. Quod Dominus dicit: Date et dabitur vobis, mensuram bonam et confertam et coagitatam et superfluentem dabunt in sinum vestrum, ex illa sententia accipi potest qua dicit alio loco: Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 20, ut plebi praeceptum videatur quod dictum est: Date et dabitur vobis, secundum quam sententiam dicit Apostolus: Communicet qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis 21. Non enim diceret: Dabunt in sinum vestrum, nisi quia per illorum merita, quibus vel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem caelestem recipere merebuntur 22.

1. Quod Dominus dicit: Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt?, fortasse hoc ideo subiunxerit, ne sperarent a levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit: Dabunt in sinum vestrum, quoniam ipsis decimas dabant 23, quos caecos dixit, quia Evangelium non tenerent, ut illam remunerationem per discipulos Domini potius plebs inciperet iam sperare, quos imitatores suos volens ostendere addidit etiam: Non est discipulus super magistrum.

1. Quod Dominus dicit: Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis est. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram; fodere dixit humilitate christiana terrena omnia exhaurire de corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat; in altum autem fodere donec ad petram perveniat, in tantum Christum gratis sequi et gratis eum colere, ut non solum non propter superflua, sed nec propter illa quae videntur huic vitae necessaria et quae sine culpa a quovis iusto sumi et haberi possunt, tamen temporalia atque terrena sunt, colendus putetur Deus.

1. De pueris sedentibus in foro et ad invicem clamantibus converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait: Lamentavimus et non plorastis, ad Iohannem pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum penitentiae significabat; quod autem ait: Cantavimus tibiis et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum ceteris cibo et potu laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Iohanne nec cum Christo gaudere voluerunt, dicentes illum daemonium habere, istum voracem et ebriosum et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subiungit: Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intellegere nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantia per abundantiam non se corrumpendi atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas multum interest, cum videamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare, alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et vel ante ora positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. Magis ergo interest non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae valitudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his vel oportet vel etiam necesse est carere, ut illud in animo christiani compleatur quod Apostolus dicit: Scio et minus habere, scio et abundare, in omnibus et in omnibus imbutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat 24; et illud: Neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus, egebimus 25; et illud: Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium, et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis addidit: in Spiritu Sancto 26. Iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intellegunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem vero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non variari oportere per tempora sed perpetuo retineri.

1. Quod Dominus dicit : Nemo autem lucernam accendens operit eam vase aut subtus lectum ponit, sed super candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen; qui verbum Dei timore carnalium incommodorum abscondit, ipsam carnem utique praeponit manifestationi veritatis, et eam quasi cooperit verbum timendo praedicare. Eum itaque vasis et lecti nomine appellavit, sub quo lucernam ponere ait, qui hoc facit.

1. Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio daemoniorum, significatae sunt Gentes, quae multis daemonibus serviebant; quod sine vestimento erat, non habebat fidem; quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat; quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Quod etiam talibus vinculis disruptis agebatur a daemonio in heremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae iam vulgarem consuetudinem excederent. Quod autem in porcos pascentes in montibus daemonia ire permissa sunt, significat immundos et superbos homines, quibus daemonia dominantur per cultus idolorum. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod iam clarificata Ecclesia et liberato populo Gentium a dominatione daemoniorum in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt 27, caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes ista nuntiarunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quamquam christianam legem fugiant, potentiam tamen eius per Gentes stupendo et mirando praedicare. Quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum et mente sana sedere ad pedes Iesu, et cognoscentes quid factum sit, rogant Iesum ut ab eis discederet magno timore perculsi, significat multitudinem vetusta sua vita delectatam honorare quidem sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit iam esse cum Christo et dicitur ei: Redi domum tuam, et enarra quanta tibi fecit Deus, ex illa Apostoli sententia recte potest intellegi, cum ait: Dissolvi et esse cum Christo multo magis optimum, manere in carne necessarium propter vos 28, ut sic quisque intellegat post remissionem peccatorum redeumdum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum praepropere iam vult esse cum Christo, neglegat ministerium praedicationis, fraternae redemptioni accommodatum.

1. Sicut viginti quattuor horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita ministerium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur; vicies quater enim terni septuaginta duo faciunt. Quod autem binos mittit, sacramentum est caritatis, sive quia duo sunt caritatis praecepta 29, sive quia omnis caritas minus quam inter duos esse non potest.

1. Si quod lumen est in te tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae? 30; lumen dixit bonam intentionem mentis qua operamur, tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est quomodo exeant atque proveniant eis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque enim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benivola intentione praestamus.

1. Nunc vos, Pharisei, quod deforis est calicis et catini mundatis. Hinc et deinceps quod dicit in Phariseos et Legis doctores 31 hoc est quod superius dixit: Obfirmaverat faciem in Ierusalem 32, ut eis aperte diceret vitia et peccata eorum.

1. Ideo dicitur Spiritus Sanctus digitus Dei 33, propter partitionem donorum quae in eo dantur unicuique propria sive hominum sive angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis.

1. Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio: in tribulatione ad propitiandum Deum pro peccatis, in gaudio vero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus; tunc enim desolabuntur, et in merore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum Sanctum gaudia consolatoria retribuantur. Quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fit per laetitiam, iam renovati in vitam spiritalem convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dicit eos tamquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cuius particula quae ad ieiunium ciborum valet inopportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. Cuius quasi pannum, id est partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est spiritalibus praeceptis, facilius disrumpi quam id posse continere dicit. Erant autem iam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis eius orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum Sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diversis Gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni 34. Novum enim vinum iam novis utribus venerat.

1. Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, ipse Adam intellegitur in genere humano; Ierusalem civitas pacis illa caelestis 35, a cuius beatitudine lapsus est; Iericho luna interpretatur et significat mortalitatem nostram propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit; latrones diabolus et angeli eius, qui eum spoliaverunt immortalitate et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semivivum, quia ex parte qua potest intellegere et cognoscere Deum vivus est, homo, ex parte qua peccatis contabescit et premitur mortuus est, et ideo semivivus dicitur 36. Sacerdos autem et levita qui eo viso praeterierunt sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quod non poterat prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum est cohibitio peccatorum; oleum consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis; vinum exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Iumentum eius est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere. Stabulum est Ecclesia, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. Altera dies est post resurrectionem Domini. Duo denarii sunt vel duo praecepta caritatis, quam per Spiritum Sanctum acceperunt Apostoli ad evangelizandum ceteris, vel promissio vitae praesentis et futurae, secundum enim duas promissiones dictum est: Accipiet in hoc saeculo septies tantum, et in saeculo futuro vitam aeternam consequetur 37. Stabularius ergo est Apostolus. Quod supererogat aut illud consilium est quod ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do 38, aut quod etiam manibus suis operatus est 39, ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret 40, cum ei liceret pasci ex Evangelio 41.

1. Quod Martha excepit illum in domum suam, significat Ecclesiam quae nunc est, excipientem Dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes Domini et audiebat verbum eius, significat eamdem Ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror eius non adiuvet, occasio datur sententiae Domini qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa vero ministerii, quamvis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia cui ministratur transierit.

1. Amicus ad quem venitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consoletur labores. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus, qui sine taedio largissime donat quod petitur, sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae Trinitatem. Amicus autem quem dicit ille qui petit venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. Serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat propter omnia per tempus transeuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur; sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua Creatoris Trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit aerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. Et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum esse, puerosque eius cum eo esse in cubili, significat tempus famis verbi, cum intellegentia clauditur, et illi qui evangelicam sapientiam tamquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patris familias iam sunt in secreta quiete cum Domino; et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.

1. De pane et pisce et ovo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem et scorpionem, intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illa cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops; cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intellegitur fides invisibilium, vel propter aquam baptismi vel quia de invisibilibus locis capitur; quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur; cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit 42. In ovo intellegitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur; cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus venenatus retro timendus est sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt se extendat 43.

1. De eo quod dicit Dominus scribis vel doctoribus Iudeorum:Tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui intrabant prohibuistis, quod in Scriptura Dei humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi volebant.

1. Quod Dominus dicit discipulis: Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum, et utique, si hoc tibi dedit quod plus est, quanto magis dabit quod minus est?

1. Quod Dominus dicit: Sint lumbi vestri accincti, propter continentiam ab amore rerum saecularium; lucernae ardentes, hoc ipsum ut vero fine et recta intentione faciatis.

1. Quod Dominus dixit Petro: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?; mensuram dicit propter modum capacitatis quorumque audientium.

1. Quod Dominus dixit: Cum videritis nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat; ex illo enim omnibus terris imber evangelicae praedicationis infusus est; austrum flantem ante aestus tribulationes leviores ante iudicium.

1. Quod Dominus dixit: Si enim quod minimum est non potestis, cum de augenda corporis statura diceret: minimum est hoc, scilicet Deo corpora operari.

1. 1. Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: Et nolite in sublime extolli. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si vulneratus quis iactet, quia habeat multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut vulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro.

1. 2. Congruenter hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat, sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit iumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur. Hydropem autem recte comparamus diviti avaro, sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste quanto est copiosior divitiis quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit, illam vero ita morbo incurvam, ut se erigere non possit, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut divina cogitare non valeat.

1. Quod de civitate adducit invitatos ad cenam, de ipsa gente Iudeorum qui crediderunt significat, debiles peccatis non habentes superbiam quasi iustitiae, quae mendax primates eorum a gratia prohibebat. Quod autem de sepibus et viis alios adduci iussit, cum adhuc locus esset, Gentes significat propter diversas vias sectarum et spinas peccatorum.

1. Sumptus ad turrem aedificandam vires ad discipulatum Christi obtinendum et decem milia praeliaturi cum rege, qui habet viginti milia, simplicitatem christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius, in affectu constituit renuntiantis omnibus quae sunt eius, ita enim concludit: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. Inter quae omnia etiam ipsa temporalis vita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. Sicut autem de turre non perfecta per opprobrium deterruit dicentium: Quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare, sic in rege cum quo dimicandum est ipsam pacem accusavit, cum ait: Adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo tentationum non sustinere homines qui non renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. Turrem quippe aedificare et contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumptus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra viginti milia regis, renuntiare est omnibus quae sunt eius.

1. Salem infatuatum apostatam, ovem perditam omnes peccatores dixit qui per penitentiam reconciliantur Deo; quam humeris suis portat, quia humiliando se tales erexit. Ideo autem illas nonaginta novem dixit quas reliquit in deserto, quia superbos significant, tamquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum enim quisque a vera unitate divellitur, superbia divellitur; suae quippe potestatis esse cupiens non sequitur unum, quod Deus est. Ideoque et in nonaginta novem ovibus et in novem drachmis ponit eorum significationem, qui de se praesumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. Unum enim deest et ad novem ut decem sint, et ad nonaginta novem ut centum sint, et si per ceteros numeros hoc consideres. Nam et nongentis nonaginta novem unum deest ut mille sint, et ad novem milia nongentos nonaginta novem unum deest ut decem milia sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt quibus unum deest ut perficiantur, ipsum vero unum sine varietate in se manens cum accesserit perficit, cui deputat omnes per penitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur.

1. 1. Homo habens duos filios Deus habens duos populos intellegitur, tamquam stirpes duas generis humani, unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad colenda idola deseruerunt Deum. Ab ipso autem exordio creaturae mortalium consideratio debet intendi. Maior ergo filius ad cultum unius Dei pertinet; minorem in regionem longinquam profectum esse dicit. Petiit enim ut sibi pars substantiae quae eum tangeret daretur a patre, tamquam anima potestate sua delectata id quod illi est vivere, intellegere, meminisse, ingenio alacri excellere. Omnia ista divina sunt munera, quae in potestatem accipiens per liberum arbitrium, quia divisit pater filiis substantiam, minor filius in regionem longinquam profectus est, male utendo naturalibus bonis eo ipso quod patrem deseruit cupiditate fruendi creatura relicto ipso Creatore 44. Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre proficisceretur in regionem longinquam, quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae et deserere eum a quo condita est praefidens viribus suis 45, quas vires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior. Regio itaque longinqua oblivio Dei est. Fames autem in illa regione est indigentia verbi veritatis; unus civium regionis illius aliquis aerius princeps ad militiam diaboli pertinens; villa eius modus potestatis eius; porci immundi spiritus qui sub ipso essent; siliquae quibus porcos pascebat saeculares doctrinae sterili vanitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos Gentium pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur. Unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus et non poterat. Hoc est enim quod ait: Et nemo illi dabat.

1. 2. In se autem reversus, iam scilicet ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam, dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus! Unde hoc scire poterat in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio iam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Iam enim poterat talis animadvertere multos praedicare veritatem, inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum saecularium commodorum, de quibus dicebat Apostolus esse quosdam qui Evangelium adnuntiarent non caste 46, existimantes quaestum esse pietatem 47. Non enim aliud adnuntiabant sicut heretici, sed hoc quod apostolus Paulus, non eo tamen animo quo apostolus Paulus, unde mercenarii recte appellantur, in eadem quidem domo eumdem panem verbi tractantes, non tamen in aeternam hereditatem vocati, sed temporali mercede conducti. De talibus dictum est: Amen, dico vobis, perceperunt mercedem suam 48. Ego ergo, inquit, hic fame pereo. Deinde ait: Surgam, quia iacebat, et ibo, quia longe abierat, ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Cetera verba sunt penitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis. Non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intellegas igitur hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in Ecclesia constitui per fidem, ubi iam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio. Quid ergo patri dicturum se esse dicit? Pater, peccavi in caelum et coram te, et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. Utrum hoc est peccavi in caelum quod est coram te, ut caelum appellaverit ipsam summitatem Patris, unde est etiam illud in psalmo: A summo caelo egressio eius 49, cum ab ipso Patre vellet intellegi, an potius peccavi in caelum coram sanctis animis, in quibus est sedes Dei, coram te autem in ipso penetrali interiore conscientiae?

1. 3. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, antequam intellegeret Deum, sed tamen cum iam pie quaereret, vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tamquam ante oculos non habere; ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur dici solent. Et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius. Non enim Pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 50, et ipse Dominus ait: Pater in me manens ipse facit opera sua 51. Quid est autem cadere super collum eius, nisi inclinare et humiliare in amplexum eius brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est? 52, quod est utique Dominus noster Iesus Christus. Et osculatus est illum. Consolari verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum hoc est post longa itinera remeantem a patre mereri osculum caritatis. Et incipit iam peccata constitutus in Ecclesia confiteri; nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud: Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum esse per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat: Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat, quod post osculum patris generosissime iam dedignatur. Stola prima est dignitas quam perdidit Adam; servi qui eam proferunt reconciliationis praedicatores; anulus in manu pignus Spiritus Sancti 53 propter gratiae partitionem, quae digito bene significatur; calciamenta in pedes praeparatio evangelizandi ad non tangenda terrena; vitulus saginatus ipse idem Dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud nisi ut praedicent eum et adnuntiando venire faciant in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum iubet hoc est ut mortem eius insinuent; tunc enim cuique occiditur, cum credit occisum. Et epulemur, inquit. Hoc ad laetitiam valet propter illa quae consequenter dicit: Quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et istae epulae atque festivitas nunc celebratur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri et pascit totam domum.

1. 4. Cum interea maior filius, populus Israel secundum carnem, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est, in agro autem est, id est in ipsa hereditaria opulentia Legis et Prophetarum terrena potius operatur et in quibuscumque Israelitis consideratioribus. Nam multi tales inventi sunt in eis et saepe inveniuntur. Veniens de agro domui propinquare coepit, id est labore servilis operis improbato ex isdem Scripturis Ecclesiae libertatem consideravit. Audit simphoniam et chorum, scilicet Spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare 54, quibus dictum est: Obsecro vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes 55, et concorditer conversantium animam et cor unum 56 in laudes Dei. Vocat unum de servis et interrogat quae illa sint, sumit utique ad legendum aliquem Prophetarum et in eo quaerens quodammodo interrogat, unde ista festa in Ecclesia celebrentur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta: Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit; in extremis enim terrae fuit frater tuus. Sed inde maior exultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus eius ab extremis terrae 57. Et propter eum qui absens erat occisus est vir in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem 58, quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt intellexerunt 59. Sed indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire.

1. 5. Cum ergo plenitudo Gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam omnis Israel salvus fiat, cui ex parte caecitas facta est velut absenti in agro, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria Gentium constituti redux ad manducandum vitulum intraret 60. Erit enim quandoque aperta vocatio Iudeorum in salutem Evangelii. Quam manifestationem vocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium. Deinde quae respondet idem maior filius duas quaestiones habent: quomodo accipiatur ille populus numquam mandatum Dei praeterisse, et quem dicat haedum quem numquam accepit, ut cum amicis suis epularetur. Sed de mandato non praetergresso facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum alium Deum praeter unum Creatorem omnium colere iussus est 61; neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intellegitur habere personam, qui numquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamquam enim tamquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus; unde in Psalmo ex persona Synagogae, quod interpretatur Asaph, convenienter accipitur dictum: Quasi pecus factus sum ad te, et ego semper tecum 62. Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur cum dicit: Tu mecum es semper; non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans ad perfruitionem potioris atque iocundioris exultationis invitat.

1. 6. Quis est ergo haedus quem numquam accepit ad epulandum? Peccator profecto haedi nomine significari solet 63. Sed absit ut antichristum intellegam; non enim exitum invenio huius sententiae. Multum enim absurdum est eum, cui dicitur: Tu mecum es semper, hoc a patre optasse, ut antichristo crederet. Neque omnino in eis Iudeorum qui antichristo credituri sunt istum filium fas est intellegi. Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse esset antichristus, qui non ei crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius quem recepit Pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo quod in re obscurissima sine praeiudicio diligentioris inquisitionis dixerim ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. Cum enim haedus est illi Genti, id est cum eum sabbati violatorem 64 et profanatorem Legis 65 existimat, iocundari epulis eius non meruit, ut quod ait: Numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, tale sit ac si diceret: Eum qui mihi haedus videbatur numquam mihi dedisti ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit cum amicis meis aut ex persona principum cum plebe intellegitur, aut ex persona populi Ierosolimitani cum ceteris populis Iuda. Meretrices autem cum quibus dissipasse substantiam suam filius iunior accusatus est, recte intelleguntur superstitiones relicto uno connubio legitimo verbi Dei cum turba daemoniorum cupiditate turpissima fornicari.

1. 7. Quid deinde sibi vult quod, cum pater diceret: Tu mecum es semper, quod iam tractatum est, addidit: et omnia mea tua sunt? Qua in re primo cavendum est, ne intellegas ita dictum omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris aut tamquam terrena hereditate patiaris angustias, quomodo possint esse omnia maioris, si habet ibi etiam iunior partem suam. Sic enim a perfectis et perpurgatis ac iam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. Sed quomodo omnia? Num et Angelos, ait aliquis, et virtutes sublimes ac potestates atque universa caelestia Dei ministeria Deus in possessionem tali filio subiecisse putandus est? Si possessionem sic accipias, ut eius possessor ipse sit dominus, non utique omnia. Non enim domini erunt, sed consortes potius Angelorum, de quibus dictum est: Erunt aequales Angelis Dei 66. Sin vero possessio sic intellegitur, quomodo recte dicimus possidere animas veritatem, non invenio cur non vere ac proprie possimus accipere omnia quae dicta sunt omnia; non enim illud ita loquimur, ut dominas veritatis dicamus animas, quam ab eis dicimus possideri. Aut si nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, id quoque auferatur. Non enim ait pater: Omnia in possessionem tibi dabo, sive: Omnia mea possides vel possidebis, sed: Omnia mea tua sunt. Nec tamen ita sunt eius ut ipsius Dei. Quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae vel alimentum esse vel ornamentum vel aliquid huiusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille posset suum dicere, non video quae ipsius recte sua vocare non possit, diversis dumtaxat modis. Cum enim beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad vivendum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. Congaudeat igitur securissimus maior frater, quia frater iunior mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.

1. 1. In villico quem Dominus eiciebat de vilicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus ut de ipsa fraude elemosinas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna tamquam debitores Dei et Domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint; de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam 67. Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intellegamus: si laudari potuit ille a Domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt, sicut etiam de iudice iniquitatis qui interpellabatur a vidua 68 comparationem duxit ad iudicem Deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est.

1. 2. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum choris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter atque in levitas Iudei quisque operatur in Christi Ecclesiam, abundet iustitia eius super Scribarum et Phariseorum 69, ut cum illi decimas darent 70, iste dimidias det, sicut non de fructibus sed de ipsis bonis suis fecit Zaccheus 71, aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando superet impendia Iudeorum. Mammona vero iniquitatis ob hoc a Domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae; a iustis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditantur.

1. Quod dicit: Si in alieno fideles non fuistis, alienas appellat terrenas facultates, quia nemo eas secum moriens aufert 72. Hoc est quod dicit David: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria eius 73.

1. Quod ait: Aut unum odiet et alterum diliget, aut uni adherebit et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt; non enim passim aut quasi temere dicta sunt. Nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum respondet se diligere sed potius odisse; Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet et alterum diliget, ut fieri debet, odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Quod vero adiunxit: Aut alteri adhaerebit et alterum contemnet: adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur, contemnet autem Deum. Non dixit: odiet, sed contemnet, sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adicias peccatum super peccatum et dicas: Miseratio Dei magna est 74.

1. Regnum caelorum vim patitur, et qui vim faciunt diripiunt illud 75. Non solum ut quisque ista contemnat sed etiam linguas deridentium se talia contemnentem. Hac enim vi facta invadit quodammodo quasi praedator violentus regna caelorum. Hoc enim subiunxit evangelista, cum dixisset derisum fuisse Iesum a Phariseis, cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur 76.

1. 1. Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide et cetera per allegoriam sic accipi possunt, ut in divite intellegantur superbi Iudeorum, ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere 77. Purpura et byssus dignitas regni est. Et auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur Genti facienti iustitiam 78. Epulatio splendida iactantia Legis est, in qua gloriabantur plus ad pompam elationis abutentes ea quam ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, quod interpretatur adiutus, significat indigentem veluti gentilem aliquem aut publicanum, qui tanto magis adiuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit. Tales erant illi duo qui orabant in templo, unus publicanus et alius phariseus 79. Dives ergo dicit, tamquam satiatus iustitia non inter illos beatos numerandus qui esuriunt et sitiunt iustitiam 80: Gratias tibi ago quia non sum sicut publicanus iste; pauper autem, qui se adiuvari desiderat, dicit: Propitius esto mihi peccatori 81. Desiderat tamen saturari de micis quae cadunt de mensa divitis iacens ad ianuam; non enim admittebatur ad epulas eius qui nec bene illis utebatur nec egenti dabat, tamquam scriba claves habens regni caelorum, nec ipse intrans nec alios intrare permittens 82. Micae cadentes de mensa divitis sunt quaedam verba Legis, quae illi iactantes quasi proiciebant in terram, cum superbe populo loquerentur. Ulcera sunt confessiones peccatorum velut mali humores a visceribus intimis foras erumpentes; canes qui ea lingebant nequissimi homines amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens detestatur; sinus Abrahae requies beatorum pauperum, quorum est regnum caelorum 83, quo post hanc vitam recipiuntur; sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat; quos tamen Dominus in ista narratione dicit videre de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non possunt.

1. 2. Quod autem linguam sibi vult refrigerari, cum in flamma utique totus arderet, significat quod scriptum est: Mors et vita in manibus linguae 84, et quia ore confessio fit ad salutem 85, quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti vel minimam operationem misericordiae significat, qua per Spiritum Sanctum subvenitur. Cum autem ei dicitur: Recepisti bona in vita tua, illud tangitur quia felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter illam in qua superbus tumebat adamavit. Lazarum autem mala dicit recepisse, quia intellexit huius vitae mortalitatem, labores, dolores et aerumnas poenam esse peccati, de quo scriptum est: Fuimus et nos naturaliter filii irae sicut et ceteri 86; de quo iterum scriptum est nec infantem cuius est unius diei vita super terram mundum esse a peccato 87, quia omnes utique in Adam morimur 88, qui factus est transgressione mortalis 89.

1. 3. Quod autem dicit ad ea loca, in quibus torquentur impii, iustos etiam si velint non posse transire, quid aliud significat nisi post hanc vitam ita receptis in carcere, ut non inde exeant donec reddant novissimum quadrantem 90, per incommutabilitatem divinae sententiae nullum auxilium misericordiae posse praeberi a iustis, etiam si eam velint praebere. Quo admonet scilicet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt, ne postea, etiam si optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est: Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 91, non de superbis et immisericordibus scriptum est, qualis iste dives fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in illa tabernacula mereantur, sed de his qui sibi amicos officiosissimis operibus misericordiae fecerint, quamquam nec ipsos iusti velut propria potestate quasi gratificando recipiant, sed promissione atque permissione illius qui eos consilio praemonuit ut sibi amicos facerent, et qui se ipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque minimorum suorum liberatoris bonitate dignatus est 92. Quamquam illa receptio utrum statim post istam vitam fiat an in fine saeculi in resurrectione mortuorum atqua ultima retributione iudicii, non minima quaestio est. Sed quandolibet fiat, certe de talibus, qualis ille dives insinuatur, nulla Scriptura fieri pollicetur.

1. 4. Quinque autem fratres quos habere se dicit in domo patris sui Iudeos significant. Appellati enim sunt quinque, quia sub Lege detinebantur quae per Moysen data est 93, qui libros quinque conscripsit. Quod vero Lazarum petit mitti ad fratres suos, sensit se utique indignum qui testimonium perhibeat veritati; et quia non impetraverat paululum se refrigerari, multo minus credit relaxari se posse ab inferis ad praedicationem veritatis. Quod Abraham dicit: Si volunt credere, habent Moysen et Prophetas, non istos Evangelio praeposuit; sed quia Evangelium, sicut dicit Apostolus, testimonium habet a Lege et Prophetis 94, illis credendo posse eos significat ad Evangelium pervenire, sicut alio loco ipse Dominus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; ille enim de me scripsit 95. Denique ad hoc pertinet quod etiam postea dicit: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent, quia eum praenuntiaverunt Moyses et Prophetae qui surrexit a mortuis, hoc ipsum etiam de illo quod resurrecturus esset a mortuis, quibus non credendo utique nec Christo volunt credere. Multo minus ergo cuilibet possunt credere qui a mortuis resurrexerit, quando ei non credunt cuius resurrectionem Moyses et Prophetae praedicaverunt, quibus nolunt credere.

1. 5. Aliter etiam intellegi potest ista narratio, ut Lazarum Dominum significari accipiamus iacentem ad ianuam illius divitis quia se ad aures superbissimas Iudeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, quaerens ab eis vel minima opera iustitiae, quae suae mensae, hoc est suae potestati per superbiam non usurparent, quae opera misericordiae atque humilitatis, quamvis minima et sine disciplina et perseverantia vitae bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae cadere de mensa solent. Ulcera passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam pro nobis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Iudaei, et tamen passiones Domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per totum iam orbem suavitate devotissima lambunt. Iam sinus Abrahae intellegitur secretum Patris, quo post passionem resurgens assumptus est Dominus 96, quo eum portatum ab Angelis ideo dictum credo, quia ipsam receptionem, qua in secretum Patris abscessit Angeli adnuntiaverunt discipulis intuentibus. Dicendo enim: Quid statis aspicientes in caelum? 97, quid aliud dixerunt nisi nullo modo posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum quo ibat Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in caelum? Iam cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt, quia secretum Patris bene intellegitur, ubi etiam ante resurrectionem iustorum animae vivunt cum Deo. Tanto enim verius ubique est Deus, quanto nullo continetur loco, sicut et latroni dictum est: Hodie mecum eris in paradiso 98, unde numquam recessit Dei Filius, quamvis ab hominibus per susceptam carnem in civitate Iudeorum tanta pateretur.

1. 1. Quod dixerunt discipuli: Domine, auge nobis fidem, potest quidem intellegi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae non videntur; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis sed rebus ipsis praesentibus creditur, quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia per quam facta sunt omnia 99. De qua fide rerum lucisque illius praesentatae forsitan Paulus apostolus dicit: Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem 100, dicit enim alio loco: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 101. Sicut enim hic ait de gloria in gloriam, ita et ibi ex fide in fidem, de gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam ipsius incommutabilis et manifestae veritatis, qua tunc commutati perfruentur, ita ex fide verborum, quibus nunc credimus quod nondum videmus, in fidem rerum, qua in aeternum quod nunc credimus obtinebimus. Secundum hanc sententiam etiam illud dictum est a Iohanne in Epistula ad Parthos: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 102. Unde enim nunc filii Dei sumus, nisi quia dedit nobis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius 103, ut videamus in enigmate? Unde autem tunc similes ei erimus, nisi quoniam, ut ipse ait, videbimus eum sicuti est? Quod etiam dictum est: Tunc autem facie ad faciem 104.

1. 2. Illam ergo fidem praesentissimae veritatis plerisque non intellegentibus videri potest Dominus noster discipulis suis non ad id quod petierant respondisse. Cum enim dixissent: Domine, auge nobis fidem, ait illis: Si haberetis fidem tamquam granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, et oboediret vobis. Deinde sequitur: Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicit illi statim: Transi, recumbe; et non dicit ei: Para quod cenem, et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quaecumque praecepta sunt vobis, dicite: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere fecimus. Quid haec pertineant ad id quod dictum est: Domine, auge nobis fidem, difficile apparet, nisi intellegamus ex fide in fidem 105, id est ex fide ista qua ministratur Deo in illam fidem eos significasse transferri ubi fruantur Deo. Augetur enim fides, cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur. Sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno tribuitur; summa vero quies illa praemium est iustorum laborum, qui in Ecclesiae ministratione peraguntur. Et ideo, quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est in vita saeculari vel terrena verset negotia vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat, opus est ut post illos labores domum veniat, hoc est Ecclesiae societur, laboret etiam ibi ministrans Domino suo donec manducet et bibat; nam et esuriens ille poma quaesivit in arbore 106, et a Samaritana aquam sitiens postulavit 107: manducet ergo et bibat confessionem et fidem Gentium ministrantibus, hoc est evangelizantibus, servis suis.

1. 3. Quo pertinet etiam illud quod de grano sinapis eis primo respondit, prius illos fidem habere debere praesenti vitae necessariam, quae minima videtur quamdiu thesaurus est in vasis fictilibus 108, sed vi maxima effervet et germinat 109, cum Dominus noster Iesus Christus, qui vult pasci ministerio servorum suorum, hoc est in suum corpus quasi mactatos et manducatos transferre credentes, etiam hic pascit eos verbo fidei et sacramento passionis suae. Non enim venit ministrari sed ministrare 110. Dicant ergo illi servi per sinapis granum arbori huic moro, hoc est ipsi Evangelio crucis dominicae, per poma sanguinea tamquam vulnera in ligno pendentia victum populis praebiturae; dicant ergo illi ut eradicetur de perfidia Iudeorum et in mare Gentium transferatur atque plantetur. Hac enim domestica servitute esurienti et sitienti Domino ministrabunt 111.

1. 4. Tunc demum quaerant escis incorruptibilibus in aeternum divinae sapientiae perfrui, cum dixerint: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere fecimus, nihil nobis operis restat: cursum consummavimus, agonem perfecimus, superest nobis corona iustitiae 112. Omnia enim dici possunt de illa ineffabili perfruitione veritatis; et tanto magis omnia dici possunt, quanto minus digne dici aliquid potest. Nam et lux est illuminatorum et requies exercitatorum et patria redeuntium et esca indigentium et corona vincentium, et quaecumque bona temporaliter transeuntia per creaturae partes error appetit infidelium, veriora in aeternum manentia in Creatore omnium simul inventura est pietas filiorum.

1. 1. In decem leprosis quos Dominus ita mundavit cum ait: Ite, ostendite vos sacerdotibus, multa quaeri possunt, quae merito quaerentes movent: non solum de numero, quid sibi velit quod decem sunt, et quod unus ex eis solus gratias agit - haec enim libere quaeruntur, ut etiam non investigata vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis -; sed illa potius, cur ad sacerdotes eos miserit, ut cum irent mundarentur, nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit invenitur misisse ad sacerdotes nisi leprosos, nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis 113; deinde qualis mundatio spiritalis possit intellegi eorum quos ingratos extitisse redarguit, secundum corpus enim facile est videre posse hominem non habere lepram et tamen animi esse non boni, secundum significationem autem huius miraculi conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus.

1. 2. Quaerendum est igitur, quid ipsa lepra significet; non enim sanati sed mundati dicuntur qui ea caruerunt; coloris quippe vitium est, non valitudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. Leprosi ergo non absurde intellegi possunt qui scientiam verae fidei non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem et iactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione vel narratione hominis, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam veris falsisque colorum notis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent, sicut isti decem steterunt a longe, et levaverunt vocem dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri. Nam et quod praeceptorem vocant, quo nomine nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergit.

1. 3. Sacerdotium vero Iudeorum nemo fere fidelium dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum. Nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus tantum et sacerdotibus fiebat; et quod ait Petrus ad christianum populum scribens: Regale sacerdotium 114, utrumque nomen illi populo convenire declaravit, quo illa unctio pertinebat. Cetera itaque vitia tamquam valitudinis et quasi membrorum animae atque sensuum per se ipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit. Doctrina vero vel imbuendi per sacramenta vel catechizandi per sermonem sonantem atque lectionem, ubi color quidam intellegitur verus atque sincerus, quia in promptu est et foris eminentissimus, non enim in occultis cogitationibus sed in manifestis operationibus haec aguntur, Ecclesiae proprie contributa est. Itaque et Paulus voce Domini audita: Quid me persequeris? et: Ego sum Iesus quem tu persequeris 115, ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet et verus eius approbaretur color 116. Non quia non potest per se ipsum Dominus omnia facere - nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia? -, sed ut ipsa societas congregatorum fidelium approbando invicem atque communicando verae fidei doctrinam in omnibus quae dicuntur verbis vel signantur sacramentis, tamquam unam speciem veri coloris obducat. Ad hoc etiam pertinet quod idem dicit Apostolus: Deinde post annos quattuordecim ascendi Ierosolimam cum Barnaba assumpto etiam Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico in gentibus, seorsum autem his qui videntur, ne forte in vacuum curro aut cucurri. Et paulo post: Cum cognovissent, inquit, gratiam quae data est mihi, Iacobus, Petrus et Iohannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis 117. Ipsa enim collatio unam doctrinae speciem exclusa omni varietate monstrabat, quod salubriter etiam Corinthios monet dicens: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes 118. Cornelius etiam, cum et elemosinae eius acceptae et preces eius auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen sacramentorumque unitatem ad Petrum iubetur mittere, tamquam illi et suis diceretur: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Nam et cum irent, mundati sunt; iam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento nondum spiritaliter ad sacerdotes pervenerant; et tamen infusione Spiritus Sancti et admiratione linguarum eorum mundatio declarata est 119.

1. 4. Quae cum ita se habeant, iam facile est etiam illud videre fieri posse, ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae fidei regulam edisserat, distinguat a Creatore creaturam 120 eoque manifestetur varietate mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo, quia elatus superbia gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur similisque efficitur eis de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt aut gratias egerunt 121. Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos. Ideoque tales in novenario numero tamquam imperfecti remanebunt. Unum enim si addatur ad novem quaedam effigies unitatis impletur. Quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur; et haec per infinitatem numeri regula custoditur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint; unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem ut illi novem qui gratias non egerunt reprobi effecti a consortio unitatis exclusi sunt, ita unus ille qui gratias egit unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est. Et quia illi erant Iudei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum caelorum, ubi maxime unitas custoditur iste vero qui erat Samaritanus, quod interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam 122, per gratiarum actionem regi subiectus, unitatem regni humili devotione servavit.

1. Quid est quod dicit Dominus: Qui fuerit in tecto et vasa eius in domo, non descendat tollere illa? In tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter vivit. Vasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandam veritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus erraverunt. Huius ergo spiritalis viri iam vasa ista vacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate sapientiae veluti caelo apertissimo fruitur. Caveat ergo iste, ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad vasa huiusmodi tollenda descendat.

1. Quid est quod dictum est: Similiter et qui in agro fuerit non redeat retro? Qui operatur in Ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat 123 non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.

1. Quid significavit uxor Loth? Eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe divinae promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est 124, ut admonendo homines ne hoc faciant tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.

1. 1. Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari: unum eorum qui otium et quietem eligunt neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est; alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit, et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum, quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae; tertium eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio tamquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur 125. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiae membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia aliqui permanent aliqui cadunt, qui permanent assumuntur qui cadunt relinquuntur. Ergo unus assumetur et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocte dixit in illa tribulatione.

1. 2. Ad ipsa tria genera quae assumuntur arbitror pertinere etiam tria illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberandos Ezechiel propheta pronuntiat: Noe, Daniel et Iob 126. Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat Ecclesiae 127. Daniel autem, quia elegit caelibem vitam, id est nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret cogitans quae sunt Dei 128, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Iob autem quia et uxorem habuit et filios et amplas terrenarum rerum copias 129, ad illud genus pertinet cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus sicut ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. Nec puto esse alia genera hominum quibus constat Ecclesia quam ista tria habentia binas differentias propter assumptionem et relictionem, quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inveniri.

1. 1. Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo voluit parabolam ponere, qui cum Deum non timeret et hominem non revereretur, viduae tamen assiduis interpellationibus cessit ut eam vindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de servo illo cui Dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est et ipse conservo suo dilationem saltim dare noluit 130, et de feneratore qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant ab eo plus dilectus est cui plus donavit 131, et de homine qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem 132, et innumerabilia huiusmodi; de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei cui adhibentur insinuandae aut requirendae; aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? 133 Ad hoc genus pertinet etiam illud quod de servo ait cui dominus denuntiaverat ut a vilicatu removeretur; fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis debitoribus eius, quantum commodum visum est, relaxaret. Neque ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur; sed si fraudando quia sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a domino, quanto maiore alacritate sibi providere debent in aeternam vitam quibus, ut iuste operentur, iubetur amicos facere de mammona iniquitatis 134, quod suo loco expositum est 135. Ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit 136, quanto magis Deus, qui suos diligens 137 ut petamus hortatur, dabit bona petentibus se 138. Itaque illud superius genus his verbis adiungi potest: Sicut illud ita et illud, hoc autem posterius his verbis: Si illud quanto magis illud, aut: Si non illud quanto minus illud. Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur.

1. 2. Hic ergo iniquus iudex non ex similitudine sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae vel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuerit perseverantia deprecantis. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. Si autem movet, cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur 139, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus 140, intellegendum est eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis: aut conversione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate qua nunc adversus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiamsi omnes homines converterentur ad Deum, inter quos sunt etiam inimici pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae 141, remaneret in saeculi fine damnandus. Quem finem iusti cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.

1. 1. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum et reverti, ipse Dominus noster Iesus Christus intellegitur; regio longinqua Ecclesia Gentium usque ad fines terrae. Reverti se tamen dicit; abiit enim ut plenitudo Gentium intraret, revertetur ut omnis Israel salvus fiat 142. Decem mnas Legem significat propter decalogum, decem autem servos quibus sub illa positis gratia praedicata est. Sic enim intellegendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt eam ipsam Legem remoto velamine 143 ad Evangelium pertinere. Cives eius qui post eum miserunt legationem, dicentes se nolle ut regnet sibi, Iudei sunt, qui etiam post resurrectionem eius miserunt persecutores Apostolis et praedicationem Evangelii respuerunt. Rediit autem accepto regno, quia in manifestissima et eminentissima claritate venturus est 144, qui eis humilis apparuit cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo 145.

1. 2. Quod autem servi reddentes rationem ex eo quod acceperant laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperant ad augendas divitias domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt in illo significati sunt qui monetam suam in sudario servavit. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare aut ministrare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus Lex data non est neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere, cuius invisibilia a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur 146? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum Legis aut Evangelii non ministratum est; hoc autem veluti periculum iudicii devitantes pigro languore a verbi ministratione conquiescunt. Et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperant. Mensam quo danda erat pecunia professionem ipsam religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti.

1. 3. Quod autem unus eorum qui bene usi sunt decem adquisivit et alter quinque, significat eos esse adquisitos in gregem Dei, a quibus ipsa Lex per gratiam intellecta est, sive quia Decalogo continetur, sive quia ille per quem lata est libros quinque conscripsit. Ad hoc pertinent et decem et quinque civitates quibus eos praeponit. Multiplicatio enim intellegentiae in ipsa veritate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquoque libro pullulat, ad unum redacta quasi civitatem facit viventium rationum aeternarum. Est enim civitas non quorumlibet animantium sed rationalium multitudo, unius legis societate devincta. Quod autem ab illo qui uti noluit aufertur quod acceperat, et ei datur qui decem habebat, significatur et illum posse amittere munus Dei qui habens non habet, id est non utitur, et in eo augeri qui habens habet, hoc est bene utitur. Inimicos ergo suos, quos iubet coram se interfici, significat impietatem Iudeorum qui ad eum converti noluerunt.

1. Quid est quod ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei? Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum147. Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiam si facultatibus huius mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant: Et quis poterit salvus fieri?, cum incomparabiliter maior turba sit pauperum, videlicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intellegi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus 148? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait: Quae impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo, ut per verbum eius, sicut et iam factum esse et cotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.

1. 1. Possemus de propinquantibus ad Iericho sic intellegere, ut iam inde egressi prope tamen adhuc essent ad eam civitatem. Quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri posset hoc dictum quoniam Mattheus egredientibus eis ab Iericho dicit illuminatos duos caecos qui iuxta viam sedebant 149. De numero quippe nulla esset quaestio, si alter evangelistarum de uno tacuisset unius reminiscens; nam et Marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus eis ab Iericho dicat illuminatum 150, cuius et nomen dixit et patrem, ut intellegamus eum fuisse notissimum alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quae consequuntur in Evangelio secundum Lucam apertissime ostendunt id quod ipse narrat adhuc venientibus eis Iericho factum esse, nihil aliud restat intellegere, nisi bis esse factum hoc miraculum, semel in uno caeco, cum adhuc veniret in illam civitatem, et iterum in duobus, cum inde egrederetur, ut illud unum Lucas illud alterum Mattheus enarraret, neque hoc sine aliquo sacramento. Si enim Iericho lunam et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans Dominus Iudeis solis lumen Evangelii iusserat praedicari, quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat, a morte autem resurgens atque ascendens et Iudeis et Gentibus, quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Mattheo.

1. 2. Templum in Evangelio ipsum hominem intellege vel etiam adiuncto corpore eius, quod est Ecclesia 151. Secundum autem id quod est caput Ecclesiae dictum est: Solvite templum hoc et triduo suscitabo illud. Secundum id vero quod etiam adiuncta Ecclesia intellegitur templum videtur dixisse: Auferte ista hinc. Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis vel speluncam latronum 152. Significavit enim futuros in Ecclesia qui sua negotia potius agerent vel receptaculum ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem Christi sequerentur et peccatorum confessione accepta venia corrigerentur.

1. Ad id quod dixit: Non enim ultra incipiunt mori, quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem; ubi ergo mors non est, neque connubia. Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius saeculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita, quoniam verbum Dei quo fruemur nulla decessione ac successione syllabarum completur, sed omnia quae habet semper manendo simul habet, ita participes eius, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo sibi decedent neque nascendo succedent.

1. Quod dixit Dominus discipulis: Orate ne intretis in tentationem. Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis, tamquam hoc eos admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est usque ad ipsum perducerent intentionem Legis, quae scripta erat in lapide 153. Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis Legis est Christus ad iustitiam omni credenti 154.

1. 1. Quod scriptum est de Domino: Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet. Non enim omne quod fingimus mendacium est; sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas talibus dictis. Non enim homo qui habuit duos filios, quorum minor accepta parte patrimonii sui profectus est in regionem longinquam et cetera quae in illa narratione contexuntur 155, ita dicuntur tamquam vere fuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit aut fecerit. Ficta sunt ergo ista ad rem quandam significandam tam longe alteque maiorem et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intellegatur. Sicut autem dicta ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam. Unde est etiam illud eiusdem Domini, quod in fici arbore fructum quaesivit eo tempore quo illa poma nondum essent 156. Non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse veram; quivis enim hominum sciret si non infecunditate vel tempore poma illam arborem non habere. Fictio igitur quae ad aliquam veritatem refertur figura est, quae non refertur mendacium est.

1. 2. Quid ergo significat quod se ire longius Dominus finxit, cum comitaretur discipulis exponens eis sanctas Scripturas utrum ipse esset ignorantibus? Quid putamus nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit, ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent servis eius, ut cum dicere coeperint: Domine, quando te vidimus hospitem et adduximus?, tamquam eum scilicet qui longe abscesserat, respondeat ille: Cum uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis 157. Tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat, sicut Apostolus dicit: Communicet qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis 158, et alio loco cum dixisset: Necessitatibus sanctorum communicantes, statim subiecit: hospitalitatem sectantes 159. Et isti enim catechizati erant verbo, cum eis exponeret Scripturas; et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores Legis iusti sunt apud Deum, sed factores Legis iustificabuntur 160.

51. 3. Quod Dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt fucata 161, significati sunt hi haeretici, qui eum aiunt non verum corpus habuisse, sed fictum.