Quanto conficiamur

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Quanto conficiamur
1863
editio: incognita
fons: incognitus


DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. B. E. CARDINALIBVS AC VENEBABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ITALIAE.


PIUS PAPA IX.


Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quanto conficiamur moerore ob saevissimum sacrilegumque bellum in omnibus fere terrarum orbis regionibus catholicae Ecclesiae hisce asperrimis temporibus allatum, ac praesertim in infelici Italia ante Nostros oculos a Subalpino Gubernio plures abhinc annos indictum, et magis in dies excitatum, quisque Vestrum vel facile cogitatione assequi potest, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres. Verum inter gravissi mas Nostras angustias, dum Vos intuemur, maximo afficimur solatio et consolatione. Siquidem Vos quam vis omnibus iniustissimis, violentisque modis miserandum in modum vexati, et a proprio grege a- vulsi, in exilium eiecti, atque etiam in carcerem detrusi, tamen virtute ex alto induti nunquam in termisistis qua voce, qua salutaribus scriptis Dei, eiusque Ecclesiae, et Apostolicae huius Sedis causam, iura, doctrinam strenue tueri, vestrique gre gis incolumitati consulere. Itaque Vobis ex animo gratulamur, quod vehementer laetamini pro nomine lesu contumeliam pati, ac meritis Vos laudibus ef ferimus utentes Sanctissimi Nostri Decessoris Leo nis verbis: « Licet laboribus dilectionis vestrae ,

» quos pro observantia catholicae fidei suscepistis

» toto corde compatiar, et ea quae Vobis.... illata » sunt, non aliter accipiam, quam si ipse pertule- » rim , intelligo tamen magis esse gaudii , quam » moeroris, quod, confortante Vos Domino lesu » Christo, in evangelica apostolicaque doctrina in- » superabiles perstitistis....Et cum Vos inimici fi- » dei Christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede » divellerent, maluistis peregrinationis iniuriam pati, » quam ulla impietatis ipsorum contagione vio-

  1. lari. » (1)

Atque utinam Vobis tantarum Ecclesiae calami tatum finem nuntiare possemus ! Sed nunquam satis lugenda morum corruptela undique ingravescens, et irreligiosis, nefandis obscoenisque scriptis, ac sceni- cis spectaculis, et meretriciis domibus fere ubique constitutis, ac aliis pravis artibus promota, et mon- strosa omnium errorum portenta quaquaversus dis seminata, et abominanda vitiorum omniumque sce lerum increscens colluvio, et mortiferum increduli tatis ac indifferentismi virus longe lateque diffu sum, et ecclesiasticae potestatis, ac sacrarum rerum, legumque contemptio , despicientia, et iniusta ac violenta bonorum Ecclesiae depopulatio, et acerri ma, ac continua contra sacros Ministros, ac Reli giosarum Familiarum Alumnos, Virginesque Deo de votas insectatio, ac diabolicum prorsus adversus Christum , eiusque Ecclesiam, doctrinam, et hanc Apostolicam Sedem odium, et innumera fere alia, quae ab infensissimis rei catholicae hostibus patran-

(t) S. LeoEpist. 154. ad Episcopos Aegyptios, edit. Baller.


tur, et quotidie lamentari cogixnur, videntur opta-, tissimum illud protrahere ac: differre tempus , quo plenum sanctissimae nostrae religionis, iustitiae, ac veritatis triumphum videre possimus. Qui quidem triumphus deesse non poterit, etiamsi Nobis datum, non sit noscere tempus eidem triumpho ab omnipo tenti Deo destinatum, qui omnia admirabili divina sua providentia regit ac moderatur, et ad nostram dirigit utilitatem. Etsi vero caelestis Pater Eccle siam suam sanctam in hac miserrima et mortali peregrinatione militantem, variis aerumnis et cala mitatibus affligi et vexari permittit, tamen cum ipsa a Christo Domino supra immobilem et firmissimam petram sit fundata, non solum nulla vi, nulloque impetu convelli, et labefactari unquam potest, ve rum etiam ipsis « persecutionibus non minuitur, sed » augetur, et semper dominicus ager segete di- » tiori vestitur, dum grana, quae singula cadunt, » multiplicata nascuntur' » (1). Quod, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, luctuosissimis etiam hisce temporibus singulari Dei beneficio evenire con spicimus. Nam quamvis immaculata Christi Sponsa impiorum hominum opera in praesentia vehementer afflictetur, tamen de suis hostibus agit triumphum. Enimvero ipsa suos triumphat hostes , ,et mirifice splendescit tum singulari vestra, et aliorum Vene rabilium Fratrum totius catholici orbis Sacrorum Antistitum erga Nos, et hanc. Petri Cathedram fide, amore, observantia, et eximia constantia in catho lica unitate tuenda, tum tot pientissimis religionis,

(1) S. Leo Serm. 8*. ia aatal. Apost. Petri et Pauli.


et christianae caritatis operibus, quae, Deo auxi- liante, magis in dies multiplicantur in catholico or be, tum sanctissimae fidei lumine, quo magis in dies tot illustrantur regiones, tum egregio Catholicorum erga ipsam Ecclesiam , ac Nos, et hanc Sanctam Sedem amore et studio, tum insigni et immortali martyrii gloria. Nostis enim quomodo in Tunkini, et Cocinchinae praesertim regionibus Episcopi, Sa cerdotes, laicique viri, ac vel ipsae imbelles mulieres, ac teneri adolescentuli et adolescentulae veterum mar tyrum exempla aemulantes animo invicto, et heroica virtute crudelissimos quosque cruciatus despicere, et exultantes pro Christo vitam profundere vehementer laetantur. Quae sane omnia non levi Nobis, Vobis- que consolationi esse debent inter maximas, quibus premimur, acerbitates.

Veruin cum Apostolici Nostri ministerii officium omnino postulet, ut Ecclesiae causam Nobis ab ipso Christo Domino commissam omni cura studioque defendamus, iliosque omnes reprobemus, qui Ec clesiam ipsam , eiusque sacra iura , Ministros, et hanc Apostolicain Sedem oppugnare et conculcare non dubitant, iccirco hisce Nostris Litteris denuo ea omnia et singula confirmamus, declaramus, ac damnamus, quae in pluribus consistorialibus Allo cutionibus, aliisque Nostris Litteris cum ingenti ani mi Nostri molestia lamentari, declarare, et damnare coacti fuimus (1).

(1) Allocut. 20. lunii 1859. - 26. Scptemb. 1859. - 13. Iulii 1860.-28. Septemb. 1860. - 17. Decemb. 1860.-18. Mart. 1861..- 30. Septemb. 1861. -9. Iunii 1862. - Epist. Encycl. 18. lun. 1859. 19. lan. 1860* - Apostol. Liti. 26. Mart. 1860.


Atque hic, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, iterum commemorare et reprehendere opor tet gravissimum errorem, in quo nonnulli catholici misere versantur, qui homines in erroribus viven tes, et a vera fide, atque a catholica unitate alie- nos ad aeternam vitam pervenire posse opinantur. Quod quidem catholicae doctrinae vel maxime ad versatur. Notum Nobis, Vobisque est, eos, qui in vincibili circa sanctissimam nostram religionem igno- rautia laborant, quique naturalem legem, eiusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta se dulo servantes, ac Deo obedire parati, honestam re- ctamque vitam agunt, posse, divinae lucis, et gra tiae operante virtute, aeternam consequi vitam, cum Deus, qui omnium mentes , animos, cogitationes, habitusque plane intuetur, scrutatur et noscit, pro summa sua bonitate, et clementia minime patiatur quempiam aeternis puniri suppliciis qui voluntariae culpae reatum non habeat. Sed notissimum quoque est catholicum dogma, neminem scilicet extra ca tholicam Ecclesiam posse salvari, et contumaces ad versus eiusdem Ecclesiae auctoritatem, definitiones, et ab ipsius Ecclesiae unitate, atque a Petri Suc cessore Romano Pontifice', cui vineae custodia a Salvatore est commissa (1), pertinaciter divisos, ae ternam non posse obtinere salutem. Clarissima enim sunt Christi Domini verba: « Si Ecclesiam - non au- » dierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus (2) »:

(1) Concil. Oecum. Chalcedonen. in Relat. ad Leonem Papam.

(4) Mallh. c. 18. v. 17.


» Qoi vos audit, me audit, et qui vos spernit, me » spernit, qui autem me spernit, spernit eum, qui » misit me » (l):Qui non crediderit condemnabi- » tur » (2): Qui non credit, iam iudicatus est » (3):

» Qui non est mecum, contra me est, qui non col- » ligit mecum, dispergit » (4). Hinc Apostolus Pau- » lus huiusmodi homines dicit subversos r et proprio indicio condemnatos (5) , et Apostolorum Princeps illos appellat « magistros mendaces, qui introdu- » eunt sectas perditionis, Dominum negant, super it ducentes sibi ederem perditionem » (6).

Absit vero, ut catholicae Ecclesiae filii ullo un quam modo inimici sint iis, qui eisdem fidei cari tatisque vinculis, Nobiscum minime sunt coniuncti, quin immo illos sive pauperes, sive aegrotantes, sive aliis quibusque aerumnis afflictos omnibus Chri stianae caritatis officiis prosequi adiuvare semper studeant, et in primis ab errorum tenebris, in qui bus misere iacent, eripere, atque ad catholicam ve ritatem, et ad amantissimam matrem Ecclesiam re ducere contendant, quae maternas suas manus ad ' illos amanter tendere, eosque ad suum sinum re vocare nunquam desinit, ut in fide, spe, et caritate fundati, ac stabiles, et in omni opere bono fructi ficantes, aeternam assequantur salutem.

(1) Luc. 10. v. 10.

(8) Mare. c. ult. v. 10.

(3) loan. c. 3. v. 18.

(4) Luc. c. 11. v. 23.

(5) id Tit. c. 3. v. 11.

(6) Epist. 2. c. 2. v. 1.


Nunc autem, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, silentio praeterire non possumus alium per niciosissimum errorem, et malum, quo hac nostra infelicissima aetate hominum mentes animique mi sere abripiuntur, ac perturbantur. Loquimur nempe de effraenato ac damnoso illo proprio amore et stu dio^ quo non pauci homines, nulla plane proximi sui ratione habita, proprias utilitates, et commoda unice spectant et quaerunt; loquimur de insatiabili illa dominandi et acquirendi cupiditate, qua, hone statis iustitiaeque regulis omnino posthabitis, divi tias quovis modo cupidissime congerere, et cumulare non desinunt, ac terrenis tantum rebus assidue in tenti, et Dei, religionis, animaeque suae immemo- res suam omnem felicitatem in comparandis divitiis et pecuniae thesauris perperam collocant. Memine rint buiusmodi homines, ac serio meditentur gra vissima illa Christi Domini verba: « Quid prodest a homini si mundum universum lucretur, animae » vero suae detrimentum patiatur? (i) » et animo sedulo reputent quae Apostolus Paulus docet : » Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem » et in laqueum diaboli, et desideria multa inuti- » lia, et nociva, quae mergunt homines in interi- j> tum et perditionem. Radix enim omnium malo- » rum est cupiditas, quam quidam appetentes, er- » raverunt a fide , et inseruerunt se doloribus » multis » (2).

(1) Matlh. c. 16. v. 26.

(2) Epist. ). ad Timolh. c. 6. v. 9* 10.


Equidem homines iuxta propriam ac diversam cuiusque conditionem suis laboribus necessaria vi tae praesidia sibi comparare debent seu in litteris, ac scientiis excolendis, seu in artibus tum ingenuis, tum vulgaribus exercendis, seu in publicis , priva tisque muneribus obeundis, seu in rerum commer cio habendo, sed omnino oportet, ut omnia cum honestate, iustitia, integritate et caritate agant, et Deum prae oculis semper habeant, eiusque man data, ac praecepta diligentissime observent.

Iam vero dissimulare non possumus , acerbis simo Nos angi dolore , cum in Italia nonnulli ex utroque Clero reperiantur viri, qui adeo sanctae suae vocationis sunt obliti, ut minime erubescant exi tialibus etiam scriptis falsas disseminare doctrinas ac populorum animos contra Nos, et hanc Aposto- licam Sedem excitare, ac civilem Nostrum et ipsius Sedis principatum oppugnare, et nequissimis catho licae Ecclesiae, eiusdemque Sedis hostibus omni opera studioque impudenter favere. Qui ecclesiastici viri a suis Antistitibus, et a Nobis, atque ab hac Sancta Sede desciscentes , et Subalpini Gubernii, eiusque Magistratuum favore, et auxilio freti eo teme ritatis devenerunt, ut, ecclesiasticis censuris et poenis plane spretis, minime extimuerint, quasdam omnino improbandas Societates Clerico-liberali, Di mutuo soccorso , Emancipatrice dei Clero italiano vulgo ap pellatas, aliasque eodem pravo spiritu animatas con stituere, et quamvis a propriis Antistitibus merito interdicti a sacro ministerio obeundo, tamen minime pavent illud, veluti intrusi, in pluribus Templis perperam et illicite exercere. Quapropter et com-


memoratas detestandas societates, et improbam eo- rumdem ecclesiasticorum hominum agendi rationem reprobamus, damnamus. Atque eodem tempore hos infelices ecclesiasticos viros etiam atque etiam mo nemus, hortamur, ut resipiscant, et redeant ad cor, propriaeque saluti consulant, serio considerantes, quod « nullum ab aliis magis praeiudicium, quam » a Sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad » aliorum correctionem posuit, dare de se exempla » pravitatis cernit » (1), ac diligenter meditantes, districtam ante tribunal Christi rationem aliquando esse reddendam. Faxit Deus, ut hi miseri ecclesiasti ci homines paternis Nostris monitis obtemperantes velint Nobis eam adhibere consolationem , quam Nobis afferunt illi utriusque Cleri viri, qui misere decepti, et in errorem inducti ad Nos in singulos dies confugiunt poenitentes, ac supplici prece errati veniam, et a censuris ecclesiasticis absolutionem hu militer enixeqne implorantes.

Optime autem noscitis , Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, impia omnis generis scripta e tenebris emissa, ac dolis, mendaciis, calumniis, et blasphemiis plena, et scholas acatholicis magistris traditas , et templa acatholico cultui destinata, ac multiplices alias diabolicas sane insidias, artes, co natus , quibus Dei hominumque hostes in misera Italia catholicam Ecclesiam, si heri unquam posset, funditus evertere, ac populos, ct improvidam prae sertim iuventutem quotidie magis depravare, corrum pere, et ex omnium animis sanctissimam nostram

(1) S. Gregor. M. Hotnil. 17. in Evangel.


fidem religionemque radicitus extirpare connituntur. Itaque nihil dubitamus,' quin Vos, Dilecti Filii No stri ac Venerabiles Fratres, confortati in gratia Do mini Nostri Iesu Christi pro egregio vestro episco pali zelo pergatis , ut adhuc cum maxima vestri nominis laude fecistis, concordissimis animis et in* geminatis studiis constanter opponere murum pro Domo Israel, et certare bonum certamen fidei, et ab adversariorum insidiis fideles curae vestrae com missos defendere, illosque assidue monere, et exhor tari , ut sanctissimam fidem , sine qua impossibile est placere Deo , et quam a Christo Domino per Apostolos tenet ac docet catholica Ecclesia, constan tissime teneant, ac stabiles et immoti permaneant in divina nostra religione, quae una est vera, aeter- namque parat salutem, ac civilem etiam societatem vel maxime sospitat atque fortunat. Quapropter ne desinatis per parochos praesertim , aliosque eccle siasticos viros vitae integritate, morum gravitate, ac sana solidaque doctrina spectatos tum divini verbi praedicatione, tum catechesi populos curae vestrae traditos veneranda augustae nostrae religionis my steria, doctrinam, praecepta, disciplinam continen ter et accurate docere. Etenim apprime scitis, in gentem malorum partem ex divinarum rerum, quae ad salutem necessariae sunt, inscitia plerumque oriri, ac propterea probe intelligitis , omnem curam in dustriamque esse adhibendam, ut huiusmodi malum a populis depellatur.

Antequam vero huic Nostrae Epistolae finem fa ciamus, Nobis temperare non possumus, quin me ritas Italiae Clero laudes tribuamus, qui ex parte


longe maxima Nobis et huic Petri Cathedrae , ac suis Antistitibus ex animo adhaerens a recta via mi nime declinavit, sed illustria suorum Antistitum ex empla sequens, et asperrima quaeque patientissime perferens munere suo egregie perfungitur. Ea profe cto spe nitimur fore, ut Clerus idem, divina auxi- liante gratia, digne ambulans vocatione, qua voca tus est, splendidiora suae pietatis, ac virtutis spe cimina exhibere semper contendat.

Debito quoque laudum praeconio prosequimur tot Virgines Deo sacras, quae a propriis Monasteriis violenter exturbatae, ac suis redditibus spoliatae, et ad mendicitatem redactae haud tamen fregerunt fidem, quam Sponso dederunt, sed omni constantia tristis simam suam conditionem tolerantes non cessant diur nis nocturnisque precibus levare manus suas in san cta, Deum pro omnium et suorum etiam persecu torum salute obsecrantes , et misericordiam a Do mino patienter expectantes.

Meritis etiam laudibus Italiae populos ornare gau demus , qui catholicis sensibus egregie animati tot impias contra Ecclesiam molitiones detestantur, et filiali Nos, et hanc Sanctam Sedem, ac suos Anti stites pietate , observantia , et obedientia prosequi vehementer gloriantur, quique gravissimis licet dif- . ficultatibus, ac periculis praepediti singularis sui erga Nos amoris, studiique significationes modis omnibus quotidie exhibere, et maximas Nostras, et Aposto- licae huius Sedis .angustias tum collatitia pecunia, tum aliis largitionibus sublevare non desistunt.

In tantis autem acerbitatibus, tantaque contra Ecclesiam excitata tempestate , ne despondeamus


unquam animum. Dilecti Filii Nostri ac Venerabi les Fratres, cum « consilium nostrum, et fortitudo » sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per » ipsum cuncta possimus , qui confirmans praedi— » catores Evangelii, et Sacramentorum ministros, » ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus » usque ad consummationem saeculi (1) », et cum certo sciamus, inferi portas nunquam esse praeva- lituras adversus Ecclesiam, quae semper stetit, sta- bitque immota, custode et vindice Christo Iesu Do mino Nostro, qui eam aedificavit, et qui fuit heri , et hodie , ipse et in saecula (2).

Ne desinamus autem, Dilecti Filii Nostri ac Ve nerabiles Fratres, ardentiore usque studio in humi litate cordis nostri orationes et postulationes Deo per Iesum Christum dies noctesque offerre, ut, hac turbulentissima tempestate depulsa, Ecclesia sua san cta a tantis calamitatibus respiret, et ubique terra rum optatissima pace ac libertate fruatur, et novos ac. splendidiores de suis inimicis agat triumphos , utque omnes errantes divinae suae gratiae lumine perfusi ab erroris via ad veritatis, iustitiaeque iter revertantur, ac dignum poenitentiae fructum facien tes perpetuum sancti sui nominis amorem et timo rem habeant. Ut autem dives in misericordia Deus ferventissimis nostris precibus facilius annuat, invo cemus potentissimum Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae patrocinium, ac suf fragia petamus Sanctorum Apostolorum Petri et Paul li, omniumque Beatorum Caelitum , ut validis suis

(1) S. Leo Episl. 167. ad Rnstic. Narbon. Episcop.

(2) S. Paul. Epist. ad Ucbr. c. 13, v. 8.


apud Deum deprecationibus implorent omnibus mi sericordiam et gratiam in auxilio opportuno, et o- mnes calamitates et pericula, quibus Ecclesia ubique, ac potissimum in Italia alfiigitur, potenter avertant.

Denique certissimum singularis Nostrae in Vos benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Dilecti Filii No stri ac Venerabiles Fratres, et gregi curae vestrae commisso peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 10 Augusti Anno 1863.

Pontificatus Nostri anno decimoctavo.