Qui pluribus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPISTOLA ENCYCLICA

AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES
ARCHEPISCOPOS ET EPISCOPOS.


VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Qui pluribus jam abhinc annis una Vobiscum, Ve¬
nerabiles Fratres, episcopale munus plenum laboris,
plenum sollicitudinis pro viribus obire, ac Dominici
gregis partem curae Nostrae commissam pascere ni¬
tebamur in montibus Israel, in rivis, et pascuis u-
berrimis, ecce ob mortem clarissimi Praedecessoris
Nostri Gregorii XVI, cujus certe memoriam, atque
illustria, et gloriosa facta aureis notis inscripta in
Ecclesiae fastis semper admirabitur posteritas, prae¬
ter omnem opinionem, cogitationemque Nostram, ar¬
cano divinae Providentiae consilio, ad Summum Pon¬
tificatum non sine maxima animi Nostri perturba¬
tione ac trepidatione evecti fuimus. Etenim si sem¬
per grave admodum et periculosum Apostolici mini¬
sterii onus merito est habitum, atque habendum, hi¬
sce quidem difficillimis Christianae reipublicae tem¬
poribus vel maxime formidandum. Itaque infirmita¬
tis Nostrae probe conscii, et gravissima supremi
Apostolatus officia in tanta praesertim rerum vicis¬
situdine considerantes, tristitiae et lacrimis Nos pla¬
ne tradidissemus, nisi omnem spem poneremus in
Deo salutari Nostro, qui numquam derelinquit spe-



nutes in Eo, quique, ut potentiae suae virtutem
ostendat, ad suam regendam Ecclesiam infirmiora
identidem adbibet, quo magis magisque omnes co¬
gnoscant Deum ipsum esse, qui Ecclesiam admira¬
bili sua providentia gubernat, atque tuetur. Illa etiam
consolatio Nos vehementer sustentat, quod in anima¬
rum salute procuranda Vos socios et adjutores ha¬
beamus, Venerabiles Fratres, qui in sollicitudinis No¬
strae partem vocati, Qinni cura et studio ministe¬
rium vestnun implere, ac bonum certamen certare
contenditis. Hinc ubi primum in sublimi hac Prin¬
cipis Apostolorum Cathedra, licet immerentes, collo¬
cati in persona Beati Petri gravissimum munus ab ipso
asterno Postorum Principe divinitus tributum accepi¬
mus pascendi, ac regendi non solum agnos, universum
scilicet Christianum populum, verum etiam oves,
boc est Antistites,, nihU certe Nobis potius, nihil
optabilius fuit, quam ut intimo caritatis affectu Vos
omnes alloqueremur. Quamobrem vix dum ex more
institutoque Decessorum Nostrorum in nostra Late¬
ranensi Basilica Summi Pontificatus possessionem
suscepimus, nulla interposita mora has ad Vos Lit¬
teras damus, ut eximiam vestram excitemus pieta¬
tem, quo majore usque alacritate, vigilantia, con¬
tentione custodientes vigilias nectis super gregem
curae vestrae commissum, atque episcopali robore
et eoastontja adversus teterrimum humani generis
bastera dimicantes, velati boni milites Christi Jesu,
strenue opponatis murum pro Domo Israel.

Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, hac
nostra deploranda aetate acerrimum ac formidolosissi¬
mum contra catholicam rem universam bellum ah


iis hominibus conflari, qui nefaria inter se Societate
conjuncti sanam non sustinentes doctrinam, atque
a veritate auditum avertentes, omnigena opinionum
portenta e tenebris eruere, eaque totis viribus exag¬
gerare, atque in vulgus prodere, et disseminare con¬
tendunt. Horrescimus quidem animo, et acerbissimo
dolore conficimur, cum omnia errorum monstra, et
varias multiplicesque nocendi artes, insidias, machi¬
nationes mente recogitamus, quibus hi veritatis et
lucis osores, et peritissimi fraudis artifices omne pie¬
tatis, justitiae, honestatis studium in omnium ani¬
mis restinguere, mores corrumpere, jura quaeque di¬
vina et humana perturbare, catholicam religionem,
civilemque societatem convellere, labefactare, immo,
si fieri umquam posset, funditus evertere commo¬
liuntur. Noscitis enim, Venerabiles Fratres, hos in¬
fensissimos christiani nominis hostes, caeco quodam
insanientis impietatis impetu misere raptos, eo opi¬
nandi temeritate progredi, ut inaudita prorsus audacia
aperientes os suum in blasphemias ad Deum (1) pa¬
lam publiceque edocere non erubescant, commenti¬
tia esse, et hominum inventa sacrosancta nostrae re¬
ligionis mysteria, catholicae Ecclesiae doctrinam hu¬
manae societatis bono et commodis adversari , ac
vel ipsum Christum et Deum ejurare non extimescant.
Et quo facilius populis illudant, atque incautos prae¬
sertim et imperitos decipiant, et in errores secum
abripiant, sibi unis prosperitatis vias notas esse com¬
miniscuntur, sibique philosophorum nomen arrogare
non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota


(1) Apotjalyps». XIII. 6.



io naturae veritate investiganda versatur, ea respuere
debeat, quae, supremus et clementissimus ipse totius
naturae auctor Deus singulari beneficio et misericor¬
dia hominibus manifestare est dignatus, ut vetam
ipsi felicitatem .et salutem assequantur. Hinc prae¬
postero sane et fallacissimo argumentandi genere
numquam desinunt humanae rationis vim et excel¬
lentiam appellare, extollere contra sanctissimam Chri¬
sti fidem, atque audacissime blaterant, eam huma¬
nae refragari rationi. Quo certe nihil dementius, ni¬
hil magis impium, nihil contra ipsam rationem ma¬
gis repugnans fingi, vel excogitari potest. Etsi enim
fides sit supra rationem,. nulla tamen vera dissen¬
sio, nullumque dissidium inter ipsas inveniri umquam
potest, cum ambae ab uno eodemque immutabilis
aeternaeque veritatis fonte Deo Optimo Maximo
oriantur, atque ita sibi mutuam opem ferant, ut re-
eta ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defen¬
dat; fides vero rationem ab omnibus erroribus libe- 1
ret, eamque divinarum rerum cognitione mirifice il¬
lustret, confirmet atque perficiat. Neque minori certe
fallacia. Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis
inimici humanum progressum summis laudibus ef¬
ferentes, in catholicam religionem temerario plane,
ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac
si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset,
aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis
modis perfici queat. In istos tam misere delirantes
percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui tem¬
poris philosophis merito exprobrabat, qui Stoicum ,
et Platonicum , et Dialecticum Christianismum protu-



Ierunt (1). Et sane cum sanctissima nostra religio
non ab humana ratione luerit inventa, sed a Deo
hominibus clementissime patefocta, tum quisque vel
focile intelligit, religionem ipsam ex ejusdem Dei lo>
quentis auctoritate omnem suam vim acquirere, ne¬
que ab humana ratione deduci, aut perfici umquam
posse. Humana quidem ratio, ne in tanti momenti
negotio decipiatur et erret, divinae revelationis fo¬
etum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi con¬
stet Deum esse loquutum, ac Eidem quemadmodum
sapientissime docet Apostolus, rationabile obsequium
exhibeat (2). Quis enim ignorat vel ignorare potest,
omnem Deo loquenti fidem esse habendam, uihilque
rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis
acquiesceret finaiterque adhatrere, quae a Deo, qui
neo falli nec follere potest, revelata rase consistent ?
. Sed quam multa» quam mira, quam splendida
praesto sunt argumenta, quibus humana ratio lucu¬
lentissime evinci omnino debet, divinam esse Chri¬
sti religionem, et omne dogmatum nostrorum princi¬
pium radicem desuper ex caelorum Domina accepis¬
se (3), ac propterea nihil fide nostra certius, nihil
securius, nihil sanctius exstare, et quod fir¬
mioribus innitatur principiis,. Hanc scilicet fides
vitae magistra» salutis index» vitiorum omnium ex¬
pultrix , ac virtutum fecunda parens altrix, di¬
vini sui auctoris et consummatoris Christi Jesu na¬
tivitate, vita, morte, resurrectione, sapientis, pro-


(1) Tertull. de Praescript. cap. VHF.

(2) Ad Rom. XIII. i.

(3) S. Joaan. Chrysost. Homil. I. in Iui.



digiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae
hice undique refulgens, ac coelestium divitiarum di¬
tata thesauris, tot Prophetarum praedictionibus, tot*
miraculorum splendore, tot Martyrum constantia»
tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis'
salutares proferens Christi leges, ac majores in dies
ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens,
universum orbem terra marique, a solis ortu usque
ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit, atque ido¬
lorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine,
triumphatisque cujusque generis hostibus omnes po¬
pulos, gentes, nationes utcumque immanitate barba-'
ras, ac indole, moribus, legibus, institutis diversas
divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissi¬
mo ipsius Christi jugo subjecit, annuntians omnibus
pacem, annuntians bona. Quae certe omnia tanto
divinae sapientiae, ac potentiae fulgore undique col¬
lucent, ut cujusque mens et cogitatio vel facile in-
lelligat cbristianam fidem Dei opus esse. Itaque hu¬
mana ratio ex splendidissimis hisce, aeque ac firmis¬
simis argumentis clare aperteque cognoscens Deum
ejusdem fidei auctorem existere, ulterius progredi
nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus
abjecta, atque remota, omne eidem fidei obsequium
praebeat oportet, cum pro certo habeat a Deo tra¬
ditum esse quidquid fides ipsa hominibus meden¬
dum, et agendum .proponit.

Atque hinc plane apparqt in qptaiito errore illi
etiam versentur, qui ratione abutentes, ae Dei elo¬
quia tamquam humanum opus existimantes, proprio
arbitrio illa explicare, interpretari temere audent, cum
Deus ipse vivam constituerit auctoritatem, quae ve^



rum legitimumque coelestis suae revelationis sensum
doceret, constabiliret, omneaque controversias in ro¬
bus fidei, et morum infallibili judicio dirimeret, ne
fideles circumferantur omni vento doctrinae in ne¬
quitia hominum ad circumventionem erroris. Quae
quidem viva, et infallibilis auctoritas in ea tantum
viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum
totius Ecclesiae Caput, Principem et Pastorem, cu¬
jus fidem numquam defecturam promisit, aedificata
suos legitimos semper habet Pontifices sine inter¬
missione ab ipso Petro ducentes originem in ejus
Cathedra collocatos, et ejusdem etiam doctrinae, di¬
gnitatis, honoris ac potestatis heredes et vindices.
Et quoniam ubi Petrus ibi Ecclesia (1), ae Petrus
per Romanum Pontificem loquitur (2), et semper in
suis successoribus vivit, et judicium exercet (3), ac
praestat quaerentibus fidei veritatem (4), idcirco di¬
vina eloquia eo plane sensu sunt accipienda, quem
tenuit ae tenet haec Romana Beatissimi Petri Ca¬
thedra, quae omnium Ecclesiarum mater et magi¬
stra (5) fidem a Christo Domino traditam, integram
inviolatamque semper servavit, eamque fideles edo¬
cuit, omnibus ostendens salutis semitam, et incor¬
ruptae veritatis doctrinam- Haec siquidem principa¬
lis Ecclesia, unde unitas Sacerdotalis exorta (fi), haec
pietatis metropolis, in qua est integra cbristianae re-


(1) 8. Ambros. in Psal. 40.

(2) Concit. Chalced. Aci. 2.

(3) Synod. Epbes. AcL 3.

(4) S. Petr. Chryso!. Epist. ad Eutich.

(5) Conci!. Trid. Sess. VII. de Baptis.

(6) S. Cyptian* Epist, 83. ad Cornei. Ponlif.


ligionis ac pcrfeeta soliditas (1), in qua semper Apo¬
stoli cae Cathedrae viguit Principatus (2), ad quam
propter potiorem principalitatem necesse est omnem
convenire Ecclesiam, hoe est qui sunt undique fide¬
les (3), eam qua quieumque non colligit, spargit (4).
Nos igitur, qui inscrutabili Dei judicio in bac veri¬
tatis Cathedra collocati sumus, egregiam vestram
pietatem vehementer in Domino excitamus, Venera¬
biles Fratres, ut omni sollicitudine et studio fideles
curae vestrae concreditos assidue monere, exhortari
connitaraini, ut hisee principiis firmiter adhaerentes
numquam se ah iis decipi, et in errorem induci pa¬
tiantur , qui abominabiles facti in studiis suis hu¬
mani progressus obtentu fidem destruere, eamque
rationi impie subjicere ac Dei eloquia invertere con¬
tendunt, summamque Deo ipsi injuriam inferre non
reformidant, qui eaelesti sua religione hominum bono
atque saluti dementissime consulere est dignatus.

Jam vero probe noscitis, Venerabiles Fratres, alia
errorum monstra et fraudes, quibus hujus saeculi filii
catholicam religionem, et divinam Ecclesiae aucto¬
ritatem, ejusque leges acerrime oppugnare, et tum
sacrae, tum eivilis potestatis jura coneulcare conan¬
tur. Huc spectant nefariae molitiones contra hanc
Romanam Beatissimi Petri Cathedram, in qua Chri¬
stus posuit inexpugnabile Ecclesiae suae fundamen¬
tum. Huc clandestinae illae seetae e tenebris ad rei


(1) LiUer. Syn<xk Joan. Conata uti nop. ad Horuuad. Pontif. et
Soxom. Hiator. Lib. 3. Cap. 8.

(2) S. August. Epist, 102.

(3) 3. Irenaena Lib. 3. contra hoeresea cap. 3.

(4) S. Hieronym. Epiat. ad Danaa. Pontif.



tum-sacrae, tum publicae exitium et vastitatem emer¬
sae, atque a Romanis Pontificibus Decessoribus No¬
stris iterato anathemate damnatae suis Apostolicis
Litteris (1), quas Nos Apostolicae Nostrae potesta¬
tis plenitudine confirmamus, et diligentissime ser¬
vari mandamus. Hoc volunt vaferrimae Biblicae So¬
cietates, quae veterem haereticorum artem renovan¬
tes, divinarum Scripturarum libros contra sanctissi¬
mas Ecclesiae regulas vulgaribus quibusque linguis
translatos, ac perversis saepe explicationibus inter¬
pretatos, maximo exemplarium numero, ingentique
expensa omnibus cujusque generis hominibus etiam
rudioribus gratuito impertiri, obtrudere non cessant,
ut divina traditione, Patrum doctrina, et catholicae
Ecclesiae auctoritate rejecta, omnes eloquia Domini
privato suo judicio interpretentur, eorumque sensum
pervertant, atque ita in maximos elabantur errores.
Quas Societates Suorum Decessorum exempla aemu¬
lans recol. mem. Gregorius XVI, in cujus locum me¬
ritis licet imparibus suffecti sumus, suis Apostolicis
Litteris reprobavit (2), et Nos pariter damnatas esse
volumus. Hac spectat horrendum, ac vel ipsi natu¬
rali rationis lumini maxime repugnans de cujusli-
bet religionis indifferentia systema, quo isti vetera¬
tores, omni virtutis et vitii, veritatis et erroris, ho¬
nestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines
in cujusvis religionis cultu aeternam salutem assequi


(ft) Clemens XII Const. /n eminenti, Beaed. XIV Const. Pro -
vidas, Pius VI! Const. Ecclesiam a Jesu Christo, Leo XII Const.
Quo graviora .

(2) Gregor. XVI In Litteris Encyciicis ad omnes Episcopos,
quarum initium Inter praecipuas machinationes .

 

posse comminiscuntur, perinde ac si ulla umqtiam
esse posset participatio justitiae cum iniquitate, aut
societas lucis ad tenebras, et conventio Christi ad
Belial. Huc spectat foedissima contra sacrum- cleri¬
corum caelibatum conspiratio, quae a nonnullis etiam,
proh dolor! ecclesiasticis viris fovetur, qui propriae
dignitatis misere obliti, se voluptatum, blanditiis et
illecebris vinci et deliniri patiuntur; huc perversa in
philosophicis praesertim disciplinis docendi ratio, quae
improvidam juventutem miserandum in modum de¬
cipit, corrumpit , eique fel draconis in calice Baby¬
lonis propinat; huc infanda, ac vel ipsi naturali juri
maxime adversa de Communismo, uti vocant, doctri¬
na, qua semel admissa, omnium, jura, res, proprie¬
tates, ac vel ipsa humana societas funditus everte¬
rentur; huc tenebricosissimae eorum insidiae, qui in
vestitu ovium, cum intus sint lupi rapaces, mentita
ac fraudulenta purioris pietatis, et severioris virtu¬
tis, ac disciplinae specie humiliter irrepunt, blande
capiunt, molliter ligant, latenter occidunt, homines¬
que ab omni religionis cultu absterrent, et domini¬
cas oves mactant atque discerpunt. Huc denique, ut
cetera, quae Vobis apprime notk ac perspecta sunt,
omittamus, teterrima tot undique volantium, et pec¬
care docentium voluminum ac libellorum contagio,
qui apte compositi,, ac fallaciae et artificii pleni, im-
manibusque sumptibus per omnia loca in Christia¬
nae plebis interitum dissipati, pestiferas doctrinas
ubique disseminant, incautorum potissimum mentes,
animosque depravant , et maxima religioni inferunt
detrimenta. Ex hac undique serpentium errorum col¬
luvie, atque effrenata cogitandi, loquendi, scriben-



dique licentia mores in deterius prolapsi, sanctissi¬
ma Christi spreta religio, divini cultus improbata ma¬
jestas, hujus Apostolicae Sedis divexata potestas* Eo*
elesiae oppugnata atque in turpem servitutem reda¬
cta auctoritas* Episcoporum jura conculcata* matri¬
monii sanctitas violata* cujusque potestatis regimen
labefactatum, ac tot alia tum christianae* tum civilis
reipublicae damna * quae communibus lacrimis ana
Vobiscum flere cogimur, Venerabiles Fratres.

In tanta igitur religionis, rerum ac temporum
vicissitudine de universi Dominici gregis salute No¬
bis divinitus commissa vehementer solliciti, pro Apo-
stolici Nostri ministerii officio nihil certe inausum *
nihilque intentatum relinquemus, quo cunctae chri¬
stianae familiae bono totis viribus consulamus. Ve¬
rum praeclaram quoque vestram pietatem, virtutem,
prudentiam summopere in Domino excitamus * Ve¬
nerabiles Fratres, ut caelesti ope freti una Nobiscum
Dei * Ejusque Sanctae Ecclesiae causam pro loco ,
quem tenetis* pro dignitate, qua insigniti estis, im¬
pavide defendatis. Vobis acriter pugnandum esse in-
telligitis, cum minime ignoretis quibus quantisque
intemerata Christi Jesu Sponsa vulneribus afficiatur,
quantoque acerrimorum hostium impetu divexetur.
Atque in primis optime noscitis, vestri muneris esse
catholicam fidem episcopali robore tueri, defendere*
ac summa cura vigilare * ut grex Vobis commissus
in ea stabilis et immotus persistat, quam nisi quis¬
que integram , mviolatamque servaverit , absque dubio
in aeternum peribit (1). In hanc igitur fidem tuen¬


ti) Ex Symbolo Quicumque.


 

dam, atque serrandam pro paBtorali vestra sollici¬
tudine diligenter incumbite, neque uinquam desinite
omnes in ea instruere, confirmare nutantes, contra¬
dicentes arguere, infirmos in fide corroborare, nihfl
omquam omnino dissimulantes ac ferentes , quod
ejusdem fidei puritatem rei minimum violare posse
videatur. Neque minori animi firmitate m omnibus
fovete unionem cum Catholica Ecclesia, extra quam
nulla est salus, et obedientiam erga hanc Petri Ca¬
thedram , cui tamquam firmissimo fundamento tota
sanctissimae nostrae religionis moles innititur. Pari
vero constantia sanctissimas Ecclesiae leges custo¬
diendas cnrate, quibus profecto virtus, religio, pie¬
tas summopere vigent et florent. Cum autem ma¬
gna sit pietas prodere latebras impiarum , et ipsum in
eis , cui serviunt, diabolum debellare (1), illud obse¬
crantes monemus , ut omni ope et opera multifor¬
mes inimicorum hominum insidias, fallacias, erro¬
res, fraudes, machinationes fideli popnlo detegere ,
eumque a pestiferis libris diligenter avertere, atque
assidue exhortari velitis, ut impiorum sectas, et so¬
cietates fugiens tamquam a lacie colubri, ea omnia
studiosissime devitet, quae fidei, religionis, morum¬
que integritati adversantur. Qua de re numquarh
omnino sit, ut cessetis praedicare Evangelium, quo
christiana plebs magis in dies sanctissimis christia-
nae legis praeceptionibus erudita crescat in scientia
Dei, declinet a malo, et factat bonum , atque am¬
bulet in viis Domini. Et quoniam nostis Vos pro
Christo legatione fungi, qui se mitem et humilem

t

(1) S. Leo Seno. VIU. cap. 4. '



corde est professus, quique non venit vocare justos,
$ed peccatores, relinquens nobis exemplum; ut se¬
quamur vestigia ejus; quos in mandatis Domini de¬
linquentes, atque a veritatis et justitiae semita aber¬
rantes. inveneritis, haud omittite eos in spiritu le¬
nitatis. et mansuetudinis paternis monitis, et consi¬
liis corripere atqjue arguere, obsecrare, increpare in
qmni bonitate, patientia et doctrina, cum saepe plus er¬
ga corrigendos agat benevolentia , quam austeritas, plus
exhortatio, quam comminatio, plus caritas, quam pote¬
stas (1). Illud etiam totis viribus praestare contendite.
Venerabiles Fratres, ut fideles caritatem sectentur, pa¬
cem inquirant, et quae caritatis et pacis sunt se¬
dulo exequaqtur, qqo cunctis dissensionibus, inimi¬
citiis, aemulationibus, simultatibus penitus extinctis,
omnes se mutua caritate diligant, atque in eodem
sensu, in eadem sententia perfecti sint, et idem
unanimes sentiant, idem dicant, idem sapiant in Chri¬
sto Jesu Domino Nostro. Debitam erga Principes, et
potestates obedientiam ac subjectionem christiano
populo inculcare satagite, edocentes juxta Apostoli
pipnitum (2) non esse potestatem nisi a Deo, eosque
Dpi, qrdinationi resistere, adeoque sibi damnationem
acquirere, quj potestati resistunt, atque idcirco prae—
ceptupi potestati ipsi obediendi a nemine umquam
citra piaculum posse viqlari, nisi, forte aliquid im¬
peretur, quod. Dei et Ecclesiae legibus adversetur.

Verum cum nihil sit, quod ,. alios magis ad pie¬
tatem, et Dei cultum assidue instruat, quam eorum


(ft) Concil. Trident. S ens. XIII. Cap. i. de Reformat.
(2) Ad Roman. XII. I. 2.



vita el exemplum , qui se divino ministerio dedica¬
runt (1), et cujusmodi sunt Sacerdotes, ejusmodi ple¬
rumque esse soleat et populus, pro vestra singulari
sapientia perspicitis, Venerabiles Fratres, summa
cura et studio Vobis esse elaborandum, ut in Clero
morum gravitas, vitae integritas, sanctitas, atque
doctrina eluceat, et ecclesiastica disciplina ex Sacro¬
rum Canonum praescripto diligentissime servetur,
et ubi collapsa fuerit, in pristinum splendorem re¬
stituatur. Quapropter, veluti praeclare scitis, Vobis
summopere cavendum, ne cuipiam, juxta Apostoli
praeceptum, cito manus imponatis, sed eos tantum
sacris initietis ordinibus, ac sanctis tractandis ad¬
moveatis mysteriis, qui accurate exquisiteque explo¬
rati, ac virtutum omnium ornatu, et sapientiae laude
spectati, vestris dioecesibus usui et ornamento esse
possint, atque ab iis omnibus declinantes, quae Cle¬
ricis vetita, et attendentes lectioni, exhortationi, do.
ctrinae, exemplum sint fidelium in verbo , in conver->
satione , in caritate , in fide, in castitate (2), cunctis-
que afferant venerationem, et populum ad Christia¬
nae religionis institutionem fingant, excitent, atque
inflamment. Melius enim profecto est, ut sapientissi¬
me monet immortalis memoriae Benedictus XIV De¬
cessor Noster, pauciores habere ministros , sed pro¬
bos, sed idoneos, atque utiles, quam plures qui in
aedificationem Corporis Christi, quod est Ecclesia,
nequidquam sint valituri (3). Neque vero ignoratis,

(J) Concil, Triti. Sess. XXII. 1. de Reform..

(2) Ad Timoth 4. 12.

(3) Bened. XIV. in Epist. Encycl. ad omnes Episcopos cujus,
initium » Ubi primum .



majori diligentia Vobis in illoram praecipuo mores»
et scientiam esse inquirendum, quibus animaram
cura et regimen committitur» ut ipsi tamquam fide*
les multiformis gratiae Dei dispensatores plebem sibi
concreditam sacramentorum administratione, divini
verbi praedicatione ac bonorum operum exemplo con¬
tinenter pascere» juvare, eamque ad omnia religio¬
nis instituta, ac documenta informare, atque ad sa¬
lutis semitam perducere studeant. Intelligitis nimi¬
rum Parochis officii sui ignaris, vel negligentibus,
continuo et populorum mores prolabi, et Christia¬
nam laxari disciplinam, et religionis cultum exBolvi,
atque convelli, ac vitia omnia et corruptelas in Ec¬
clesiam facile invehi. Ne autem Dei sermo, qtd vi¬
vus , et efficax, et penetrabilior omni gladio andpiti (1)
ad animarum salutem est institutus, ministrorum vi¬
tio infructuosus evadat, ejusdem divini verbi prae¬
conibus inculcare, praecipere numquam desinite. Ve¬
nerabiles Fratres, ut gravissimum sui muneris offi¬
cium animo reputantes, evangelicum ministerium non
in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, non m
profano inanis et ambitiosae eloquentiae apparatu et
lenocinio, sed in ostensione spiritus et virtutis reli¬
giosissime exerceant, ut recte tractantes verbum ve¬
ritatis, et non semetipsos, sed Christum Crucifixura
praedicantes, sanctissimae nostrae religionis dogmata,
praecepta juxta catholicae Ecclesiae et Patrum do¬
ctrinam gravi ac splendido orationis genere populis
clare aperteque annuncient, peculiaria singulorum of¬
ficia accurate explicent, omnesque a flagitiis deter—


(1) Ad Hebr. 4. V. IS.



reant, ad pietatem inflamment, quo fideles Dei ver¬
bo salubriter imbuti atque refecti vitia omnia decli¬
nent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas
evadere, et caelestem gloriam consequi valeant. Uni¬
versos ecclesiasticos viros pro pastorali vestra solli¬
citudine et prudentia assidue monete, excitate, ut
serio cogitantes ministerium, quod acceperunt in Do¬
mino , omnes proprii muneris partes diligentissime
impleant, domus Dei decorem summopere diligant,
atque intimo pietatis sensu sine intermissione instent
obsecrationibus et precibus, et Canonicas horas ex
Ecclesiae praecepto persolvant, quo et divina sibi
auxilia ad gravissima officii sui munera obeunda im¬
petrare, et Deum Christiano populo placatum ac pro¬
pitium reddere possint.

Cum autem, Venerabiles Fratres, vestram sapien¬
tiam minime fugiat, idoneos Ecclesiae ministros non¬
nisi ex optime institutis clericis fleri posse, magnam-
que vim in recta horum institutione ad reliquum
vitae cursum inesse, pergite omnes episcopalis vestri
zeli nervos in id potissimum intendere, ut adolescen¬
tes clerici vel a teneris annis tum ad pietatem so-
lidamque virtutem, tum ad litteras severioresque di¬
sciplinas, praesertim sacras, rite informentur. Quare
Vobis nihil antiquius, nihil potius esse debet, quam
omni opera, sollertia, industria clericorum Seminaria
ex Tridentinorum Patrum praescripto (1) instituere,
si nondum existunt, atque instituta, si opus fuerit,
amplificare, eaque optimis moderatoribus, et magi¬
stris instruere, ac intentissimo studio continenter ad-

(i) CodcH. Trid. Sm XXIII. Gap. 18 de Befonn.


vigilare, ut inibi juniores clerici in timore Domini,
et ecclesiastica disciplina sancte, religioseque edu¬
centur, et sacris potissimum scientiis juxta catholi¬
cam doctrinam ab omni prorsus cujusque erroris pe¬
riculo alienis, et Ecclesiae traditionibus, et sancto¬
rum Patrum scriptis, sacrisque caeremoniis, ritibus
sedulo, ac penitus excolantur, quo habere possitis
navos atque industrios operarios , qui ecclesiastico
spiritu praediti, ac studiis recte instituti valeant in
tempore dominicum agrum diligenter excolere, ac
strenue proeliari proelia Domini. Porro cum Vobis
compertum sit ad ecclesiastici ordinis dignitatem, et
sanctimoniam retinendam et conservandam pium spi¬
ritualium exercitiorum institutum vel maxime condu¬
cere , pro episcopali vestro zelo tam salutare opus
urgere, omnesque in sortem Domini vocatos mone¬
re, hortari ne intermittatis, ut saepe in opportunum
aliquem locum iisdem peragendis exercitiis secedant,
quo, exterioribus curis sepositis, ac vehementiori stu¬
dio aeternarum divinarumque rerum meditationi va-
.cantes, et contractas de mundano pulvere sordes de¬
tergere,. et ecclesiasticum spiritum renovare 'possint*
atque expoliantes veterem hominem cum actibus suis,
novum induant, qui creatus est in justitia, et san¬
ctitate. Neque Vos pigeat si in Cleri institutione qt
disciplina paulo diutius immorati sumus. Etenim mi¬
nime ignoratis multos existere, qui errorum varie¬
tatem, inconstantiam, mutabilitatemque pertaesi, ac
sanctissimam nostram religionem profitendi necessi¬
tatem sentientes, ad ipsius religionis doctrinam, prae¬
cepta, instituta eo facilius, Deo bene juvante, ample¬
ctenda colenda adducentur, quo majori Clerum, pie—



tolis, integritatis, sapientiae laude, ac virtutum
omnium exemplo, et Splendore ceteris antecellere con-
spexerint.

Ceterum, Fratres Carissimi, non dubitamus, quin
Vos omnes ardenti erga Deum et homines caritate
incensi, summo in Ecclesiam amore inflammati, an¬
gelicis pene virtutibus instructi, episcopali fortitudi¬
ne, prudentia muniti, uno eodemque sanctae volun¬
tatis desiderio animati, Apostolorum vestigia sectan¬
tes, et Christum Jesum Pastorum omnium exemplar,
pro quo legatione fungimini, imitantes, quemadmo¬
dum decet Episcopos, concordissimis studiis facti
forma gregis ex animo , sanctitatis vestrae splen¬
dore clerum populumque fidelem illuminantes, atque
induti viscera misericordiae, et condolentes iis, qui
ignorant et errant, devias ac pereuntes oves evan-
gelici Pastoris exemplo amanter quaerere, persequi,
ac paterno affectu vestris humeris imponere, ad ovile
reducere, ac nullis neque curis, neque consiliis, ne¬
que laboribus parcere umquam velitis ,. quo omnia
pastoralis muneris officia religiosissime obire, ac omnes
dilectas Nobis oves pretiosissimo Christi sanguine
redemptas, et curae vestrae commissas a rapacium
luporum rabie, impetu, insidiis defendere, easque ab
venenatis pascuis arcere, ad salutaria propellere, et
qua opere, qua verbo, qua exemplo ad aeternae sa¬
lutis portum deducere valeatis. In majori igitur Dei
et Ecclesiae gloria procuranda viriliter agite, Vene¬
rabiles Fratres, et omni alacritate, sollicitudine, vi¬
gilantia in hoc simul elaborate, ut omnibus errori¬
bus penitus depulsis, vitiisque radicitus evulsis, fides,
religio, pietas, virtus majora in dies ubique incre-




menta suscipiant, cunctique fideles abjicientes opera
tenebrarum, sicut filii lucis ambulent digne Deo per
omnia placentes, et in omni opere bono fructifican¬
tes. Atque ititer maximas angustias, difficultates ,
pericula, quae a gravissimo episcopali vestro mini¬
sterio hisce praesertim temporibus abesse non pos¬
sunt, nolite umquam terreri, sed confortamini in
Domino, et in potentia virtutis Ejus, qui nos in con¬
gressione nominis sui constitutos desuper spectans, vo¬
lentes comprobat , adjuvat dimicantes, vincentes coro¬
nat (1). Cum autem Nobis nihil gratius, nihil jucun¬
dius, nihil optabilius quam Vos omnes,quos diligimus
in visceribus Christi Jesu, omni affectu, consilio, opera
juvare, atque una Vobiseum in Dei gloriam et ca¬
tholicam fidem tuendam, propagandam toto pectore
incumbere, et animas salvas facere, pro quibus vitam
ipsam, si opus fuerit, profundere parati sumus, ve¬
nite, Fratres, obtestamur, et obsecramus, venite ma¬
gno animo, magnaque fiducia ad hanc Beatissimi
Apostolorum Principis Sedem, Catholicae unitatis cen¬
trum, atque Episcopatus apicem, unde ipse Episco¬
patus, ac tota ejusdem nominis auctoritas emersit,
venite ad Nos quotiescumque Nostrae, et ejusdem
Sedis auctoritatis ope, auxilio, praesidio Vos indi¬
gere noveritis.

fn eam porro spem erigimur fore, at Carissimi
in Christo Filii Nostri Viri Principes pro eorum pie-
tate, et religione m memoriam revocantes regiam
potestatem sibi non sohtm ad mundi regimen, sed ma¬
xime ad Ecclesiae praesidium esse collatum (2), et Nos

(1) S. Cyprian. Epist. 77 ad Nemesianum et cetero» martyres.

(2) S. Leo Epist. 136 alias 1S3 ad Leonem Aognstom.



cum Ecclesiae camam, tum eorum regni agere , et sa¬
lutis, ut provinciarum suarum quieto jure potiantur (1),
communibus nostris votis, consiliis, studiis sua ope
et auctoritate faveant, atque ipsius Ecclesiae liber¬
tatem incolumitatemque defendant, ut et Christi
dextera eorum defendatur imperium (2).

Quae omnia ut prospere, f&ie iterque ex senten¬
tia succedant, adeamus cum fiducia, Venerabiles Fra¬
tres, ad thronum gratiae, atque unanimes in humi¬
litate cordis nostri Patrem misericordiarum, et Deum
totius consolationis enixis precibus sine intermissione
obsecremus, ut per merita Unigeniti Filii Sui infir¬
mitatem nostram omnium caelestium Charismatum
copia cumulare dignetur, atque omnipotenti sua vir¬
tute expugnet impugnantes nos, et ubique augeat
fidem, pietatem, devotionem, pacem, quo Ecclesia
sua sancta, omnibus adversitatibus et erroribus pe¬
nitus sublatis, optatissima tranquillitate frualur, ac
fiat unum ovile, et unus pastor. Ut aurem clemen-
tissimus Dominus facilius indiuet aurem suam in pre¬
ces nostras, et. nostris annuat votis, deprecatricem
apud Ipsum semper adhibeamus sanctissimam Dei
Genitricem Immaculatam Virginem Mariam, quae no¬
strum omnium dulcissima mater, mediatrix, advo¬
cata, et spes fidissima ac maxima fiducia est, cujus
patrocinio nihil apud Deum validius, nihil praesen-
tius. Invocemus quoque Apostolorum Principem, cui
Christus ipse tradidit claves regni caelorum, quem¬
que Ecclesiae suae petram constituit, adversus quam
portae inferi praevalere numquam poterunt, et Coa-

(1) S. Leo Epist. 43 alias 34 ad Theodosium Augustum.

(2) Idem ibid.




postolum ejus Paulum, atque omnes Sanctos Coeli- 1 -
tes, qui jam coronati possident palmam, ut deside^
ratam divinae propitiationis abundantiam universo
christiano populo impetrent.

Denique coelestium omnium munerum auspicem,
et potissimae Nostrae in Vos caritatis testem, acci¬
pite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo
corde depromptam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres,
et omnibus Clericis, Laicisque Fidelibus curae ve-
strae concreditis amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem
die IX Novembris Anno MDCCCXLVI Pontificatus
Nostri Anno Primo.