1584 Rieti, 26 octobre 1289.
Studium generale apud Montempessulanum instituitur.
(Reg. 44 , c. 564 , f. 240 v°; Lap. du Theil , II, 287; Potth., 23101.)
Dilectis filiis doctoribus et scolaribus universis apud Montempesulanum, Magalonensis diocesis, commorantibus, tam presentibus quam futuris. «Quia sapientia que... Cum autem locus Montispesulani celebris plurimum et famosis aptus valde pro studio, consideratis diligenter ejus conditionibus, dinoscatur, nos, utilitati publice quamplurimum expedire credentes, ut in loco ipso cultores sapientie inserantur, fructum desideratum, largiente scientiarum domino, in tempore producturi, auctoritate presentium indulgemus ut in dicto loco sit deinceps studium generale, in quo magistri doceant et scolares libere studeant et audiant in quavis licita facultate. Et si qui processu temporis in eodem studio fuerint qui, scientie bravio assecuto, sibi docendi licentiam, ut alios licentius erudere valeant, petierint, impertiri sancximus ut in jure canonico et civili necnon et in medicina et artibus examinari possint ibidem, et in eisdem facultatibus dumtaxat titulo magisterii decorari, statuentes ut, quotiens aliqui ad magisterium fuerint promovendi, presententur .. episcopo Magalonensi, loci diocesano, qui fuerit pro tempore, vel ei quem ad hoc idem episcopus duxerit deputandum, qui, magistris facultatis illius in qua examinatio facienda fuerit de universitate vestra in eodem studio presentibus convocatis, eos, gratis et difficultate quacumque sublata, de scientia, facundia, modo legendi et aliis que in promovendis ad doctoratus officium requiruntur examinare studeant diligenter, et illos quos ydoneos repererint, petito secrete magistrorum eorumdem consilio, quod consilium in ipsorum consutentium dispendium vel jacturam revelari quomodolibet, sub divine maledictionis interminatione districtissime prohibemus, approbent et admittant, eisque petitam licentiam largiantur, alios minus ydoneos penitus repellendo postpositis omnino gratias, odio vel favore. Ceterum ne, vacante Magalonensi ecclesia, contingat promoveri volentes ad magisterium impediri, volumus ut, cum in ipsa ecclesia tres esse archidiaconi asserantur, majori presenti vel, eo in remotis agente vel forsitan prepedito, secundo vel, illis prepeditis aut absentibus, tercio promovendi hujusmodi vacationis tempore presententur, qui eos examinent et examinatos approbent vel reprobent, secundum modum in episcopo pretaxatum. Illi autem qui in loco prefato examinati et approbati fuerint ac docendi licentiam obtinuerint, ut est dictum, ex tunc, absque examinatione vel approbatione alia, regendi et docendi ubique plenam et liberam habeant facultatem, nec a quoquam valeant prohiberi. Sane, ut rite in prefatis examinationibus procedatur, precipimus ut magistri legere in eodem studio cupientes, antequam incipiant, prestent publice juramentum quod ipsi vocati ad examinationes easdem venient, nisi fuerint legitime impediti, ac gratis, sine difficultate, odio et favore postpositis, dabunt examinatori fidele consilium qui de examinatis vel ut digni approbari debeant aut ut indigni merito reprobari. Qui vero juramentum hujusmodi prestare noluerint, nec ad legendum nec ad examinationes easdem, nec eitem ad aliqua universitatis vestre compda vel beneficia ullatenus admittantur... Dat. Rome, apud Sanctam Mariain Majorem, vii kalendas novembris, anno secundo. »