Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De illo qui proponit monachum profiteri, et cunctatur Parabola XII

E Wikisource
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII 

DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII[recensere]

Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in siluis aptiorem ad id materiam caederet, quantum ferri ad contignationem nexusque compagum satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset --- uide hominis insaniam! --- nihil horum egit, quae proposuerat. Atque eodem ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat, auxit, sed imminuit.

Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid, quod excusent, quo se impediri dicant. Hoc autem fit, quia semiplenam habent charitatem. Quam si perfectam haberent, nihil timerent. Charitas enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? Quaerite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est.

 DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII