Quod nunquam

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

P I I

DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE IX.

EPISTOLA ENCYCLICA

AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS REGNI BORVSSICI

VENBRABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOP1S
ET EPISCOPIS REGNI BORVSSICI.

PIVS PP. IX.

Venerabiles Fratres

Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quod nunquam eventurum arbitrati sumus, animo repu¬
tantes ea, quae ab hac Apostolica Sede communi consilio cum
suprema Borussiae Potestate anno huius saeculi vicesimo \v. i-
mo pro rei catholicae incolumitate et bono constituta fuerant,
id infeliciter his temporibus factum esse perspeximus. Vene¬
rabiles Fratres, in istis regionibus vestris, ubi tranquillitati,
qua fruebatur Ecclesia Dei, saeva et inopinata successit tem¬
pestas. Legibus enim, quae non ita pridem adversus Ecclesiae
iura latae fuerant, quaeque perculerunt complures e Clero et
e fidelibus strenue officio perfunctos, aliae additae sunt, quae
divinam Ecclesiae constitutionem penitus subvertunt, et omni¬
no sacra Episcoporum iura pessumdant.

Ac sane his legibus facta potestas laicis iudicibus, ut Epi¬
scopos aliosque animarum curationi praepositos, e dignitate
et muneris exercitio deiicerent ; multa et gravia impedimenta
iis obiecta, qui pro Pastoribus absentibus ad legitimam iuris-
dictionem exercendam essent constituti ; indictum Capitulis Ca-
thedralibus, ut Vicarios eligerent, nondum vacante,, iuxta ca¬
non 1 s. Episcopali Sede; denique, ut alia omittamus, deman-
dala facultas provinciarum Praefectis, ut viros etiam acatho-


licos deputarent, qui Episcopis sofferti eorum vice parique iure
in Dioecesibus administrationi bonorum temporalium praeessent,
sive sacris personis, sive usui ecclesiastico eadem sint desti¬
nata. Probe scitis, Venerabiles Fratres, quae damna, et vexa¬
tiones ex his omnibus legibus, et aspera earumdem exequu-
tione fuerint insequnta Consulto haec praeterimus, ne com¬
munem dolorem luctuosa recolendo augeamus ; at reticere non
possumus calamitatem Dioecesium Gnesnensis et Posnaniensis,
ac Dioecesis Paderbonensis ; traditis enim in custodiam Vene¬
rabilibus Fratribus Miecislao Gnesnensi et Posnaniensi Anti
stite, ac Conrado Episcopo Paderbonensi, ac in eos sententia
lata, qua ab Episcopali sua Sede et auctoritate per summam
iniuriam deiecti declarantur, memoratae Dioeceses subsidio
egregiorum Pastorum suorum orbatae in gravium difficultatum
et aerumnarum molem misere coniectae sunt. Atque ipsi qui¬
dem praedicti Venerabiles Fratres non deplorandi Nobis, sed
suspiciendi et gratulatone prosequendi videntur , quippe qui
divini memores effati « Beati eritis cum vos oderint homines,
et cum separaverint vos et exprobraverint, et eiecerint nomen
vestrum tamquam malum propter Filium hominis » (1) non
solum detenuti non sunt impendenti periculo et legum animad¬
versione, quin pro ministerii sui gravitate Ecclesiae iura et
mandata custodirent, verum etiam decori sibi duxerunt et glo¬
riae, sicut et alii istius regionis speditissimi Episcopi, quod
damnationem immeritam et nocentium poenas propter iusti-
tiam subirent, egregiam exhibentes virtutem in aedificationem
totius Ecclesiae redundantem. At quamquam ipsis laudis or¬
namenta potius quam miserantis lacrymae debeantur; contem¬
ptus tamen Episcopalis dignitatis, violatio libertatis et iurium
Ecclesiae, vexationes, quae non modo supramemoratas illas,
sed et alias Borussici Regni Dioeceses premunt, a Nobis fla¬
gitant, ut pro Apostolico munere, quod Nobis , quamvis im¬
merentibus, concredidit Deus, querelas Nostras contra leges
illa-;, unde tot mala parta sunt et adhuc plura timenda, offe¬
ramus, et libertatem Ecclesiae iniqua vi depressam , ea qua
possumus ratione et saoeta divini iuris auctoritate vindicemus,
(lj Luo. Vi. 22.



Ad Ii o s enimvero partes Nostri muneris implendas intendimus
pei' _iasee literas aperta testatione denunciantes omnibus, ad
quos ea res pertinet, et universo Catholico Orbi leges illas ir¬
ritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus
adversantur. Non enim potentes huius saeculi praefecit Domi¬
nus sacrorum Antistitibus in iis , quae ad sanctum ministe¬
rium attinent ; sed Beatum Petrum, cui non modo agnos, sed
et oves suas pascendas commendavit (1), proindeque a nulla
quantumvis sublimi saeculi potestate episcopali officio privari
possunt ii, quos Spiritus Sanctus,posuit Episcopos regere
Ecclesiam Dei (2).

illud p rro accedit indignum illustri gente, idque ab aca-
tholicis ipsis, partium studio haud obnoxiis, perspectum iri
arbitramur, quod eae leges, severis munitae sanctionibus, acres
animadversiones non obtemperantibus comminantes, et milita¬
rem manum paratam habentes ad executionem, pacatos atque
inermes cives, merito ab iis aversos propter conscientiae di-
ct amen, quod neque ignorare, neque contemnere ipsarum le¬
gum latores poterant, in ea ferme conditione saepe constituant,
in qua sunt miseri afflictique homines, quos premit atque urget
vis maior, quam nequeant avertere. Quare eae leges non li¬
beris civibus indictae videntur ad rationabile obsequium exi¬
gendum ; sed quasi servis impositae, ut coactam obedientiam
vi terroris extorqueant.

Haec tamen non ita volumus accipi, quasi iusta excusa¬
tione purgatos eos censeamus , qui propter metum hominibus
obedire maluerunt, quam Deo: multoque minus quasi impune
habituri sint a Divino. Iudice improbi homines, siqui sunt, qui
unius civilis auctoritatis praesidio suffulti, paroeciales Eccle¬
sias temere occuparunt, et sacrum ministerium in iis capessere
«nisi sunt. Imo perditos istos et quotquot in posterum sese
in Ecclesiarum regimen simili crimine intruserint, in maio¬
rem excommunicationem iuxta sacros canones incidisse, et in¬
cidere ipso iure et facto declaramus ; monentes pios fideles,
ut ad eorum sacra haud accedant, neque ab iis sacramenta

K \) loann. XXI. IO. 17. — S . August, de iund. A ap. 4.

U) Act. XX . 28.

Ada, Tom. V ILI, fase. L XXXIX. II




suscipiant, atque ita ab eorum commercio consortioque pru¬
denter abstineant, ne malum fermentum massam intaminataro
corrumpat.

Has inter calamitates valuit ad leniendum dolorem Nostrum
fortitudo et constantia Vestra, quam profecto. Venerabiles Fra¬
tres, in aspera dimicatione obeunda certatim aemulati sunt re¬
liquus Clerus et fideles, quorum tanta fuit animarum firmitas
in catholicis servandis officiis, tanta cuiusque in suo genere
laus, ut omnium, vel alienissimorum, oculos et admirationem
in se converterint. Nec secus fieri poterat: nam « quantum
perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi,
in tantum contra utile est et salutare cum se Episcopus per
firmamentum, fidei fratribus praebet imitandum, P ( 1 ) .

Utinam levamen aliquod in hisce rerum angustiis Vobis
afferte valeremus! Firma interim hac Nostra protestatione quoad
ea omnia, quae divinae Ecclesiae Constitutioni, eiusque legi¬
bus opponuntur, nec non quoad vim, quae iniuste vobis in¬
fertur ; consilio certe, opportunisque monitis pro rerum cir¬
cumstantiis Vobis non deerimus.

Illud autem sciant qui Vobis infesti sunt, quod renuentes
vos praestare Caesari, quae Dei sunt, nullam Regiae aucto¬
ritati iniuriam allaturi estis, et nihil ex ea detracturi ; scri¬
ptum est enim « Obedire oportet Deo magis, quam homini¬
bus » (2); ac simul noverint, unumquemque vestrum tributum
et obsequium Caesari dare paratum esse, non propter iram,
sed propter conscientiam in iis, quae civili subsunt imperio et
potestati.

Sic utraque officia rite obeuntes. Deique ordinationi obse¬
quentes, alacri estote animo, atque uti coepistis, sic pergite.
Non enim modica lucrati estis, quod patientiam habetis et sus-
tiniustis propter nomen Iesu et non defecistis ( 3 ). Ipsum su¬
spicite, qui vos graviora patiendo praecessit, et « poenam pro¬
brosae mortis oppetiit, ut membra Eius videlicet discerent
favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate


(1) S. Cypr. Epist. 4.

(2) Act. V. 29.

(3) Apoc. II. 3.



adversa diligere, prospera formidando declinare » (1). Ipse,
qui vos in hac acie constituit, pares cert imini vires praebe¬
bit. In illo spes est, ei nos subdamus et misericordiam prece-
mur (2). iam illud, quod ipse praenuntiavit evenisse, cerni¬
tis : quod igitur Ipse promisit, indubie ab Eo praestandum
esse confidite. In mundo, ait, pressuram habebitis; sed con¬
fidite, ego vici mundum (3).

Huic itaque victoriae confisi pacem interea et gratiam a
Spiritu Si neto suppliciter adprecamur, et praecipuae dilectionis
Nostrae testem Apostolicam Benedictioneai Vobis , universo
Clero, et Fidelibus vigilantiae Vestrae commissis peramanter
impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 5. Februarii Anno 1875.
Pontificatus Nosti! An. XXIX.

PIVS PP. IX.


(1) S. Gregor. M. Reg. Pa>(. p. I. c. 3.

(2) S. Aug. ser m. 55.

Ioann. XVI. 33.