Ratio embolismorum

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ratio embolismorum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


Ratio embolismorum

(0821A)In primo anno igitur embolismi, hoc est, in ogdoade tertia, sunt epactae viginti duo, et ideo est luna in Kalendis Septembris et Octobris viginti septem, in Kalendis Novembris et Decembris viginti novem; ipsa autem luna quae vigesima nona est in Kalendis Decembris, et exstinguuntur illic. Ipsa autem luna quae quarto Nonarum Decembris incipit primo, et terminatur in Kalendis Januariis, trigesimus embolismus est. Quae autem in Kalendis Januarii est, prima luna ipsius est, quam et ipsa in triginta terminare debet.

In secundo anno embolismi, hoc est, in ogdoade, septem sunt epactae, vigesima quinta luna in Kalendis Septembris, trigesima est, et exstinguuntur illic, luna ipsius est. Illa autem luna quae mutatur primo, quarto Nonarum Septembris, et finitur trigesima, in Kalendis Octobris embolismus est. Et illa quae incipit primo, sexto Nonarum Octobris, et finitur trigesimo nono, in tertio Kalendarum Novembris luna (0821B)Octobris est, in Kalendis Novembris et Decembris, fit luna secunda. In Kalendis Januarii quarta, sicut ordo est.

In tertio anno embolismi, hoc est, in ogdoade ultima, sunt epactae decem septem, luna vero in Kalendis Septembris et Octobris vigesima secunda, in Kalendis Novembris et Decembris viginti quatuor. In Kalendis Januarii vigesima sexta, in Kalendis Martii viginti sex, in Kalendis Aprilis et Maii viginti septem, in Kalendis Junii et Julii, viginti novem, in Kalendis Augusti, et in Kalendis septembris tertia. Cur facis unam aetatem lunae in Kalendis Aprilis et Maii? Quia nusquam sic in calculo reperitur. Ideo quippe quia luna quae secundo Nonarum Martii incipit primo, et vigesima sexta est in Kalendis Aprilis, in quarto Nonarum Aprilis vigesima octava, in secundo Nonarum Aprilis, trigesimus embolismus est, et exstinguitur; et illa quae initiatur, primo in nono Aprilis ipsa est Paschalis, et evenit decima quarta in decimo quarto Kalendas Maii, et terminatur vigesima (0821C)nona in quinto Nonarum Maii, luna vero quae est prima in quarto Nonarum Maii, et finitur trigesima in quarto Nonarum Julii, luna Maii est. Luna enim quae initiatur in quarto Nonarum Junii, finiturque vigesima nono Kalendarum Julii, luna Junii est. Luna quae incipit primo, sexto Nonarum Julii, terminaturque trigesima, secundo Kalend. Augusti luna Julii est, postea autem fit luna ratio Kalendarum Augusti primo, in Kalendis Septembris a quarto, sicut ordo est. Nam si non fuisset unam aetatem lunae in April. Kal. et Maii, evenisset tibi illud in termino paschali, quod est decimo quinto Kal. Maii, non decimo quarto, sed quindecimo, et fuisset error in Pascha, sive in aetatibus lunae.

In primo igitur anno embolismi, hoc est, in hendecade, sunt epactae viginti, et idcirco est luna in Kalendis Septembris et Octobris, vigesima quinta, in Kalendis Novembris et Decembris vigesima septima, in Kalendis Januariis vigesima nona, in quarto Nonarum (0821D)trigesima, quae est Januarii; illa autem secunda luna, quae quarto Nonarum Januarii incipit primo, et exstinguitur trigesimo Kalendarum Februarii, embolismus est; illa vero luna, quae quarto Nonarum Februarii incipit primo, et finitur sexto Nonarum Martii, vigesima nona luna Februarii est. Et si bissextus fuerit ipso anno, tunc ipsa luna Februarii trigesima computatur, sicut et in aliis bissextilibus annis. Porro luna quae quinto Nonarum ipsius mensis incipit primo, et finitur trigesima in Kalendis Aprilis, luna Martii est; illa autem luna quae quarto Nonarum Aprilis incipit primo, et finitur vigesima nona, secundo Kalendis Maii, luna Aprilis est. Quae autem in Kalendis evenit, prima luna ipsius (0822A)est. Caeteri vero ordinem suum sequuntur. In ipso autem embolismo, anno secundo in hendecade sunt epactae viginti tres, luna vero in Kalendis Septembris et Octobris vigesima octava, in Kalendis Novembris et Decembris trigesima: illa autem luna quae in Kalendis Novembris trigesima terminatur, luna ipsius est, et illa quae quarto Nonarum Novembris incipit primo, et in Kalendis Decembris trigesima terminatur, embolismus est. Quae vero prima quarto Nonarum Decembris, in Kalendis Januarii fit luna secunda, in Kalendis Februarii tertia: caeterae deinceps ordinem suum sequuntur. In ipso autem tertio embolismico anno, hoc est, in hendecade, sunt epactae viginti sex. Nullatenus tamen embolismum per ipsas epactas reperies, nisi ad epactas anni communis superioris revertaris. Nam in anno praeterito communi, fuerunt epactae quindecim. Ideo autem luna in Kalendis Augusti est vigesimo nono, ibique terminatur, quia luna ipsius est; illa vero quae quarto (0822B)Nonarum Augusti inchoatur primo, finiturque trigesima secunda Kalendarum Septembris, embolismus est; in Kalendis Septembris et Octobris per epactas viginti sex fit luna prima, caeterae vero ordinem subsequuntur. Sunt namque epactae in ultimo embolismo hendecadis octodecim; in Kalendis Septembris et Octobris, luna vigesima tertia; in Kalendis Decembris et Novembris, vigesima quinta; in Kalendis Januarii, vigesima septima; in Kalendis Februarii, vigesima octava; in Kalendis Martii, vigesima septima; in Kalendis Aprilis et Maii, vigesima octava; in Kalendis Junii, trigesima; in Kalendis Julii, prima; in Kalendis Augusti tertia, propter saltum lunae; in Kalendis Septembris, quinta. Ideo autem facimus unam aetatem lunae in Kalendis Aprilis et Maii, quia luna quae tertio Nonarum Martii incipit primo, et in Kalendis Aprilis est vigesima octava, in quarto Nonarum Aprilis, vigesima nona, in tertio Nonarum trigesimus embolismus est. Illa enim luna quae secundo Nonarum Aprilis initiatur primo, et extenditur usque (0822C)in sextum Nonarum Maii, vigesima nona luna Aprilis est, paschalis etenim est, et evenit decima quarta in quindecimum Kalendarum Maii; et nisi ita fecisset, evenisset ter in termino paschali luna decima quinta, et fuisset error in Pascha et in aetatibus lunae. Luna vero quae inchoatur in quinto Nonarum Maii, et finitur trigesima in Kalendis Junii, luna Maii est, Junii quoque luna, tertio Nonarum ipsius initium sumit, finiturque secundo Kalendarum Julii vigesima nona. Quae ergo tertio Kalendarum Julii est prima, et exstinguitur vigesima nona, luna Julii est. Et quamvis tertio Kalendarum Augusti trigesima terminari debuisset, unum diem amittit propter saltum rationum, et computatur luna Augusti tertia, in Kalendis ipsius, cum hanc ratione argumenti secundam existere doceat, quae etiam vigesima nona sexto Kalendarum Septembris finitur. Et caeterae ordinem suum sequuntur, Martius quinto, Aprilis primo, Maius tertio, Junius sexto, Julius primo, Augustus (0822D)quarto, September septimo, October secundo, November quinto, December septimo, Januarius tertio, Februarius septimo, September quinto, October quinto, November septimo, December sexto, Januarius nono, Februarius decimo, Martius nono, Aprilis decimo, Maius undecimo, Junius duodecimo, Julius decimo tertio, Augustus decimo quarto. Vigesimo sexto, decimo quinto, trigesimo quarto, vigesimo tertio, duodecimo, trigesimo primo, vigesimo, trigesimo quinto, quarto, vigesimo octavo, decimo septimo, trigesimo sexto, trigesimo quinto, trigesimo quarto, trigesimo tertio, trigesimo secundo, trigesimo primo, trigesimo, decimo quinto, quarto, trigesimo octavo. Ad terminum Septuagesimae, a septimo (0823A)Idus Januarii numera; ad terminum Quadragesimae a quinto Kalendarum Februarii numera; ad terminum Paschae, a quinto Idus Martis numera; ad (0824A)terminum Rogationum, a decimo septimo Kalendarum Maii, numera; ad terminum Pentecostes, a tertio Kalendarum Maii, numera.