Regula Magistri

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula Magistri
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88


Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

INCIPIT PROLOGUS REGULAE.

(0943B)O homo, primo tibi qui legis, deinde et tibi qui me auscultas dicentem, dimitte alia modo quae cogitas; et me tibi loquentem, et per os meum Deum te convenientem cognosce. Ad quem Dominum ex voluntate nostra per bona acta vel beneplacita justitiae ire debemus: ne per negligentiam peccatorum inviti rapiamur accersiti per mortem. Ergo, auditor, qui me audis dicentem, percipe quae tibi, non os meum, sed per hanc scripturam loquitur Deus: qui te, dum adhuc vivis, convenit de hoc quod ei post mortem redditurus es rationem. Quia quod adhuc vivimus, ad inducias vivimus: cum nos pietas Dei exspectat quotidie, emendari, et meliores vult esse nos hodie (0944B)quam fuimus heri. Ergo tu, qui me auscultas, ita attende, ut dicta mea et auditus tuus per considerationem mentis ambulando in trivium cordis tui perveniant. In quo trivio unam ignorantiae peccatorum, post dicta mea veniens; post te relinque: et duas observantiae praeceptorum ante jam ingredere vias. Et dum quaerimus ad Deum ire, stamus in Christo, trivio cordis nostri, et consideremus istas duas, quas ante nos scientiae conspicimus vias. In quibus duabus viis, per quam ad Deum possumus pervenire, consideremus. Si sinistram tenemus, timemus, quia lata est, ne ipsa sit, quae ducit magis ad interitum. Si dextram corripimus, bene imus, quia angusta est: (0945A)et ipsa est, quae diligentes servos ad proprium ducit Dominum. Ergo vacivus vester auditus sequatur meum eloquium. Et intellige, tu homo, cujus admonemus intuitum, quia te per hanc scripturam admonet Deus; ut modo dum adhuc vivis, et tibi emendare vacat, curras quantum potes! ne jam cum accersitus per mortem fueris, nullam Deo in die judicii, vel in poena aeterna excusationem afferas, quod nullus te de emendatione quoad vixisti convenerit: et cum ulterius tibi jam succurrere non potueris, in aeternum te incipiat sine remedio poenitere. Ergo amodo quae audis observa, antequam de hac exeas saeculi luce, quia si hinc exieris, non huc reverteris, nisi in resurrectione: de resurrectione, si hic modo bene egeris ad aeternam cum sanctis gloriam deputaberis. (0945B)Si autem hanc scripturam, quam tibi lecturus sum, non adimpleveris, in aeternum ignem gehennae (0946A)cum diabolo, cujus voluntatem magis secutus es, deputaberis. Audi ergo et age quod est bonum et justum, per quod Deus invenitur propitius. Haec regula, quae tibi ostendit, factis adimple. Quae regula ad perficiendum rectum regulae nomen accepit, sicut dicit Apostolus in Epistola sua: Secundum mensuram Regulae, quam mensus est nobis Dominus mensuram pertingendi usque vos (II Cor. X). Nam regula veritatis habet initium et justitiae finem. Sicut dicit Propheta: Reges eos in virga (Psalm. II); hoc est, in timoris vigore. Sicut item dicit Apostolus: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate? (I Cor. IV.) Item dicit Propheta: Virga recta est virga regni tui, in qua dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Psal. XLIV). Et iterum dicit Dominus: Visitabo in virga (0946B)iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII).

INCIPIT THEMA. (0945) (0945B)Propheta dicit: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII). Et dicit iterum: Factus sum illis in parabolam (Ibid LXVIII). De utero matris Evae terrae nati, et de patre Adam in excessibus concupiscentiae generati, in saeculi hujus descendimus viam; et peregrinae vitae temporale jugum suscipientes, perambulamus iter viae hujus, per ignorantiam bonorum actuum, et incertum mortis experimentum. (0945C)Multum enim nobis negligentiae viaticum peccatorum saeculi peregrinatio carricaverat: et humeris nostris lassatis de ponderosis sarcinis, vicinam sibi mortem jam lapsus laboris sudor invenerat; et aestuosa sitis in interitum anhelabat. Subito a dextra orientis conspicimus non speratum fontem aquae vivae: et festinantibus nobis ad eam divina exinde vox magis nobis in obviam venit, clamans ad nos et dicens: Qui sititis, venite ad aquam (Isai. LV). Et cum vidisset nos venientes oneratos sarcinis gravibus, repetivit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI). Nos vero audientes hanc piam vocem, projectis in terra sarcinis nostris, arguenti nos siti avidi ad fontem prosternimus; bibentesque diu surgimus renovati. (0945D)Et post resurrectionem stetimus stupidi nimio gaudio, disputatione intuentes jugum viae tam sancti laboris, vel sarcinas nostras, quae nos suo pondere usque ad mortem per ignorantiam fatigaverant. Dum haec intuentes diu consideramus, iterum audimus vocem de fonte, qui nos recreaverat, dicentem: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Nos audientes haec, dicamus jam invicem nobis: non revertamur post recreationem tanti fontis, et Domini invitantis nos voce, ad sarcinas peccatorum, quas projecimus; hoc est, quae abrenuntiamus euntes ad fontem baptismi: quae sarcinae peccatorum nos ante per ignorantiam (0946B)sacrae legis, vel cognitione ignorati baptismi: desperatos nos suo pondere in mortem fatigaverant. Nunc vero sapientiam Dei accipientes, et qui fueramus peccatorum sarcinis aggravati, Domini sumus voce ad requiem invitati. Renuntiemus ergo peccatorum pristinis sarcinis: habeat vias saeculi in negligentibus suorum pondere delictorum. Nos matrem nobis jam non de limo terrae Evam, sed (0946C)divinam nos vocantem ad requiem Christianam legem sentimus. Similiter et patrem jam non in arbitrio peccatorum Adam quaerimus, sed in voce Domini invitantis nos: et desideriis nostris meritis non audemus, tamen in renativitate nostra sacri fontis tui, ubi sis jam te invenimus.

Pater noster qui es in coelis. Videte ergo, fratres, si invenimus jam matrem Ecclesiam, et Patrem ausi sumus Dominum vocare de coelis. Ergo jam juste a nobis relinquendus est pater terrenus, et mater carnalis: ne binis obtemperantes parentibus, non solum vicibus offendantur; sed velut adulteri de duobus parentibus nasci, si carnales non dimittimus, judicemur. Per lignum enim offensionis natio nostra de paradiso in uterum; de utero in mundum; de (0946D)mundo usque in infernum descenderat: nisi denuo renati per baptismum, et per crucis lignum iterum reparati, Domini passio ageret ut resurgat, et illa redeat in paradisum generatio per gratiam, unde cum libero arbitrio ceciderit per offensam. Contrivit enim in nobis Dominus mortis, quae regnabat, aculeum; quando refugium crucis suae nobis contulit Christus. Et postquam nos gratiae suae restituit adoptionis, ad regna coelorum insuper nos non desinit invitare. Unde vox Dominica dicit: Si observaveritis mandata mea, ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios. Unde et nos, quamvis indigni, tamen propter agnitionem ejus baptismi, in oratione audemus eum patrem vocare; ideoque oportere nos passionis ejus esse participes, ut mereamur effici (0947A)ejus gloriae cohaeredes. Dicentes ergo, Pater noster qui es in coelo, jam tales nos exhibeamus fratres, quales nos cupit filios Deus habere; et digne in nobis divinitas filiorum inseret nomen, cum voluntate dissimile. Nam ipse est verus filius, qui non solum vult, sed et moribus similari patri. Cum ergo meruissemus jam dixisse: Pater noster qui es in coelis, sequimur deinde in oratione dicentes:

Sanctificetur nomen tuum. Non quod noviter optemus sanctificari nomen ejus quod est ab aeterno et usque in aeternum sanctissimum; sed in bonis actibus filiorum magis ipse sanctificet: ut et pater et Dominus in mentibus nostris tabernaculum suum, et inhabitatorem faciat Spiritum sanctum: ut adjuvet corda ipsa Deus, ut vos custodiatis ea (0947B)semper per gratiam suam. Deinde dicitur:

Adveniat regnum tuum Videte, fratres, ecce optamus advenire regnum Domini, et judicium ejus accelerari ultro rogamus; et rationes nostras adhuc paratas non habemus. Sic ergo a nobis omni hora agendum est, ut Dominus et pater postea nos ita suscipiat, et bonis coram eo actibus quotidie complacentes sequestrans nos ab haedis, a dextris suis in aeternis introducens nos regnis. Agnoscamus nobis in futuro judicio propitium judicem, quem in praesenti saeculo ausi vocaverimus patrem. Deinde dicimus:

Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. In hoc ergo verbo, fratres, pertinet in nobis liberi status arbitrii; et quidquid suasio antiqui serpentis nocive (0947C)nobis ingerit, si volumus, amputatur, cum Domini voluntas in nobis reparando perficitur: sicut dixit Apostolus: ut non quaecunque vultis illa faciatis (Gal. V). Exigit enim Spiritus ut voluntas in nobis Domini fiat: ut jam non perficiat anima, quidquid cum prava carne concupiscens sibi suaserat. Oramus ergo, ut voluntas in nobis Domini fiat. Si ergo a nobis sua voluntas semper perficiatur, non ergo erit propria; quae discussa de suis malis in die judicii condemnetur. Voluntas enim Domini sancta est, novit dare, non timere judicium: quae voluntas sua quibus impleta fuerit, promittitur etiam iis angelos judicare. Hanc sanctam voluntatem et Salvator noster per formam faciendi in se liberam, ut amputet in nobis carnis arbitrium, demonstrat nobis dicens: Non veni facere (0947D)voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Et iterum in sancta sua passione dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Haec vero in Domino vox timoris erat carnis indutae, ostendens nobis actus vitae semper debere bene tractari, si mors adveniens debet timeri. Et iterum erat interrogatio Domini apud Patrem, si quod a nobis in nobis volumus, potest impleri, aut quod nolumus potest nobis contra desiderium nostrum juste imponi. Unde subsequitur fidei forma, qua Dominus Patris committitur voluntati, dicens: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid.). Et iterum subsequitur: Si non potest auferri a me calix iste, nisi ut bibam illum, fiat voluntas tamen tua (Ibid.). Videte (0948A)ergo quia quidquid a voluntate nostra eligimus, injuste agnoscitur: et quidquid nolentibus nobis a juventute imponitur, juste proficit rationi. Nam quomodo versis in se oculis suis vultum suum respicere homo non potest; sic judex sui sibi ipsi esse non potest; nisi juste quod videtur ab alio judicetur. Si ergo vultum suum videre potest nemo, voluntatem suam justam probare quomodo potest, nisi in omnibus quod videtur ab alio judicetur? Et ecce fratres, quantam reparationi nostrae Dominus contulit pietatem, et qualem errori nostro salutis viam ostendit: ut in unigenito Filio suo demonstraret, quod in servis suis quaerebat perficere. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. In coelo, quod dixit, possumus bene agnoscere fratres; quia sicut ab angelis in coelis sancte (0948B)perficitur, ita et in terra ipsa per prophetas et apostolos praeceptorum Dei, et in carnalibus hominibus exoptatur ut fiat; ut secundum sanctam Scripturam dicentem in utrisque elementis, hoc est, in coelo et in terra, in beneplacitis suis regnet, et in nobis Dominus: et sit unus Pastor, et unus grex. Similiter et illud spiritaliter intelligere possumus, quod dixit: Fiat voluntas tua sicut in coelo; hoc est, in Domino, sicut in filio ejus. Quia coelestis dum descendit voluntas Patris perficitur, dicente ipso Domino: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Vides ergo si ipse Dominus Salvator ostendit, se ideo venisse, ut voluntatem suam non faceret, sed jussa Patris impleret; quomodo malus servus jussa mea neglexit, et meam facere voluntatem? (0948C)de quo dicit et Apostolus: Quis est qui ascendit, nisi qui et descendit in inferiora terrae? (Ephes. IV.) Ita ergo et in terra dixit, hoc est, corporis nostri machina de terrae limo formata; cui sententia Dei dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Similiter effici justitiam nobis Domini voluntas exposcitur, ut dum quotidie in nobis voluntas Domini fuerit operata, non inveniatur propria, quae in futuro judicio condemnetur ad poenam: sed sit in nobis voluntas Domini, quae coronetur ad gloriam. Deinde sequimur in oratione dicentes:

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo, fratres, cum supradicta Domini voluntas inculpabiliter a nobis quotidie fuerit adimpleta, et in timore (0948D)Domini omnia fuerint mandata explicita; digne operariis suis rogatur annonam ut tribuat, qui digno mercenario mercedem non negat. Deinde dicimus:

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Fratres, hoc orantes amplius timeamus, ne ad haec verba precum nostrarum respondeat nobis Dominus dicens: Judicio quo judicatis, judicabitur de vobis; et mensura qua mensi estis, remetietur vobis (Matth. VII). Et vide qui hoc petis, si quod tibi noluisti fieri alio non fecisti. Ergo antequam has voces Domini audiamus fratres, prius scrutemur corda nostra: si juste et nos petimus a Domino, quod et a nobis est petentibus non negatum. Nos petimus, Dimitte nobis debita nostra: audit (0949A)Deus, et cupit dimittere, sed si ante nos petentibus relaxemus. An dubito miser ego homo, ne benefactis meis divina non retribuat vices? Respice, agnosce, et considera, o miser homo, nunquid magis tu pius quam Deus? qui ut tibi aliqua justitiae, aut agenda ingerat pietatis, post mercedem vel dona ipsius, tibi proficit ipsi et quod agit. Nihil enim Dominus minus habet in sua potentia, nec aliquid tuum indiget in virtute, aut deest et in gloria: solummodo nostra illi opus est salus, quam pro nobis providet gratia ejus; quamque per nostram negligentiam illi de nobis possidet minus. Deinde dicimus:

Et ne nos inducas in tentationem. Satis nos admonent, fratres, verba ista esse sollicitos: ideoque rogandus est Dominus, et crebris gemitibus tundenda (0949B)sunt nobis corda atque pectora, ne patiatur Dominus servos suos sine suo adjutorio aliqua nos hora consistere; ut non habeat potestatem neque aditum, per quod adversarius noster diabolus, qui circuit nos ut leo quotidie, quaerens aliquem nostrum devorare; et pravis suasionibus suis quaerit corda nostra inficere (I Petr. V). Ergo incessabiliter est precandum ad Dominum; ut dignetur adjutorii sui custodia muro nos suae gratiae circumdare, et tentationum in nobis aditus sua munitione obstruere; ut non patiatur plasma facturae suae captivum fieri, et servitutibus cedere inimici. Si tamen supradicti hostis tentationibus non ultro nostrum tradamus assensum, et velut nosmetipsos ipsi nos captivantes, hostem nostrum incipiamus magis desiderare, quam fugere. (0949C)Sequimur deinde complentes orationem, dicentes:

Sed libera nos a malo. Amen. Fratres sanctissimi, ante hoc Deus in nobis cupit perficere, quam rogetur: quia potens est, et nihil est ei difficile, sed si nos hoc mereamur: nec enim vult machinam cadere nostram, quam manibus suis ipse construxit. Festinat enim eruere nos de laqueo, si sensum nostrum non ultro tradamus suasionibus inimici: sed rogantes incessabiliter Dominum, ut attributo nobis suae gratiae adjutorio, digne dicamus: Quoniam a dextris est nobis Dominus ne commoveamur (Psal. XV); et securi de Domino iterum repetamus: Non timebo mala quoniam tu mecum es (Psal. XXII). Ut qui in principio hujus orationis ostendit nobis per gratiam, Dominum Patrem audere dicere, iterum ipse in fine (0949D)orationis a malo dignetur nos liberare. Amen.

Ergo, fratres, finita ad Dominum oratione, ipso juvante agamus nunc de caetero de nostri servitii opere: ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis nostris actibus contristari. Ita enim ei omni hora de bonis suis in nobis parendum est, ut non solum iratus Pater suos nos aliquando filios exhaeredet; sed metuendus Dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuo tradat in poenam, qui eum sequi noluerunt ad gloriam. Exsurgamus tandem aliquando ut pigri, excitante nos Scriptura ac dicente: Jam enim hora est nos de somno surgere (Rom. XIII); et apertis oculis nostris ad lumen deificum, (0950A)attonitis auribus audiamus quae divina quotidie clamans nos admonet vox, dicens: Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). Qui dicit: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII). Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant, et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum auditorem, iterum reclamat dicens: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? (Ibid.) tu qui audis responde: Ego. Et Dominus tibi dicit: Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam (Ibid). Et cum haec feceritis oculi mei super vos justos, et aures meae in (0950B)preces vestras. Et antequam me invocetis, dicam vobis: Ecce adsum. Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres? Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus vitae viam. Succinctis ergo per fidem vel observantiam bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Evangelii pergamus itinera ejus; ut mereamur eum, qui nos in regnum suum vocavit, videre: in cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curratur, minime pervenitur. Sed interrogemus cum Propheta Dominum, dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Psal. CXIV.) Post hanc interrogationem, fratres, audiamus contra nos Dominum iterum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, dicendo: Qui (0950C)ingreditur sine macula, qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; qui non fecit proximo suo malum; qui opprobrium non accepit adversus proximum suum (Ibid.): qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatus ejus tenuit, et allisit ad Christum petram. Qui timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos; sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri aestimantes, operantem in se Dominum magnificant, illud cum Propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Nec Paulus apostolus de praedicatione sibi aliqua imputavit, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV). Et (0950D)iterum dicit ipse: Si gloriari oportet, non expedit mihi (II Cor. XII). Ergo subsequitur Dominus viam vitae beatae per monita sua dicens: Qui jurat proximo suo, et non decipit eum; qui pecuniam suam non dedit ad usuram, qui munera super innocentes non accepit (Psal. XIV). Et subsequitur nobis Dominus in Evangelio dicens: Qui audit haec verba mea, et facit ea, non movebitur in aeternum (Matth. VII). Et nos interrogemus eum, dicentes: Quomodo, Domine, non movebitur in aeternum? Respondit nobis iterum Dominus: Quomodo? quia similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram (Ibid.). (0951A)Haec complens Dominus tacet, spectans nos quotidianis sanctis suis monitis factis nos respondere debere, ideo quotidie nobis propter emendationem malorum hujus vitae dies ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: An nescitis quia patientia Dei ad poenitentiam nos adducit? (Rom. II.) Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum; sed si compleamus habitatoris officium. Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum obedientiae militanda: et quod minus habet in nos natura possibile, (0952A)rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenam ad vitam volumus perpetuam pervenire, dum adhuc vacat, et in corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est modo, quod in perpetuo nobis expediat. Constituenda est ergo a nobis Dominici schola servitii, ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes, et in hujus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam mereamur esse participes, ut et regni ejus Dominus nos faciat cohaeredes.

INCIPIT DE GENERIBUS, VEL POTIUS DE ACTU ET VITA MONACHORUM IN COENOBIIS. CAPUT PRIMUM. De quatuor generibus monachorum. (0951B) Monachorum quatuor esse genera manifestum est: Primum coenobitarum, hoc est, monasteriale, militans sub regula vel abbate. Deinde secundum genus est anachoretarum, id est, eremitarum; horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, secuti jam sine consolatione alterius, sola manu, vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum cum Deo et spiritu repugnare sufficiunt. Tertium vero monachorum deterrimum genus est sarabaitarum, quod melius adhuc laicum dixissem; si me propositi sancti (0951C)non impediret tonsura: qui nulla regula approbati, et experientia magistra, sicut aurum fornacis; sed in plumbi natura molliti, adhuc factis servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini aut terni, aut certe singuli, sine pastore non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint, vel elegerint, hoc dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non licere: et dum in proprio arbitrio quaerunt habere cellas, arcellas et recellas, ignorant quia perdunt suas animellas. Simul et ii, qui nuper conversi immoderato fervore eremum putant esse quietem, et non putantes insidiari et nocere diabolum, singularem cum eo pugnam indocti et securi invadunt, sine dubio inducti lupi faucibus occursuri. Quartum vero (0951D)genus est monachorum nec nominandum; quod melius tacere, quam de talibus aliquid dicere, quod genus nominatur gyrovagum: qui totam vitam suam per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas et monasteria hospitantes; cum pro hospitum adventu a diversis volunt quotidie noviter suscipi; et pro gaudio supervenientium exquisita sibi pulmentaria apparari, et animantia pullorum sibi curant quotidie a diversis hospitibus pro adventu cultello occidi, gravare se ita diversos non (0952B)credunt, commutando quotidie hospites, pro adventu novitatis sub importuna charitate diversos cogant sibi praeparare diversa, et velut ab invito a diversis hospitibus exigentes praeceptum Apostoli, in quo dicit: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII): per occasionem praecepti cum inquietos sibi pedes post viam fomentari expostulant, per occasionem itineris intestinas suas latiori coena vel prandio inquinatas, infinitis poculis magis quam pedes desiderent. Et post exinanitam a famelico hospite mensam, et miculas ipsas panis post viam detersas, sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes, si calix hoc casu defuerit, rogatur hospes in ipsa patella ut misceat. Et postquam ex utraque parte nimietate cibi et potus percalcati usque ad vomitum (0952C)fuerint, totum laboriosae vitae imputant, quod gula lucravit: et antequam novus lectus lassatum magis a potionibus, vel ab escis quam a via, hospitem suscipiat, laborem suae vitae pro magno hospites enarrantes, dum mercedem repausationis largioribus pulmentariis, et infinitis poculis hospitem sibi cogunt largire, rationem erroris sui per peregrinationem, et captivitatem celando excusant, et mox de vicinis monachis aut monasterii positione interrogant; ubi cum inde levaverint, ponant vel applicent velut lassi. Et quasi quibusdam universus clausus sit mundus, et ex toto eos nec loca, nec silvae, nec latus ipse Aegypti eremus capiat, nec universa monasteria ad servitium Dei eos suscipiant; et eos, ut diximus, totus mundus non capiat; inde se dicunt juste errare, et ex (0952D)toto locum repausationis, et refrigerium animae, et integram se observationem disciplinae nusquam posse invenire. Quasi dicant se ita multum sapientes, ut totum ipsis solis displiceat, quidquid Deo et hominibus placet. Ideoque magis eligunt ambulare, et noviter per diversos quotidie hospites mutatas et varias refectiones, et per occasionem sitientes viae repropinata pocula sumunt. Hoc ergo agunt, ut gulae suae magis quotidie peregrinari videantur quam animae. Et cum eis post biduum ad unum hospitem apparatus (0953A)ipse in pulmentariis jam minuendo subducitur; et mane alia die facto, cum non ad refectionem coquendam, sed ad laborem cellulae suae viderint hospitem occupari; mox quaeri sibi alium hospitem placet. Et adhuc non venit, et jam vadit. Tunc vale festinant avaro jam hospiti dicere: et cum migrare de tali hospitali satagent, orare post egressum suum hospitem postulant. Sic festinant, quasi ab aliquo impellantur; quasi eos jam exspectent aliorum hospitum prandia praeparata. Et non longe ab ipso monasterio, si invenerint cellulam monachi, repausantes dicunt se porro a finibus advenire Italiae: et noviter aliquid de peregrinatione, aut de captivitate, et ipsi hospiti quasi humili et inclinato capite mentientes, cum pro pietate longi itineris cogunt pii (0953B)hospitis totam paupertatem in cacabis et in mensa exinaniri: sine dubio et ipse hospes nudus et a gluttonibus exinanitus post biduum relinquendus. Et cum post triduum et ipse, et cella ejus, et mores, et ejus displicuerit disciplina: et cum subducta eis post biduum ab eo minus exhibuerit mensa, mox et ipse reconsignare bisaccias cogitur, quas diversorum hospitum jam panes tosti impleverant: cum in diversorum hospitaliis, in mensis recentes sumunt, illos servatos cogunt per avaritiam mucidare. Ergo postquam eis bisacciae consignantur, mox et de pastura miser asinus revocatur, cui post recentes viae labores misero pastura placuerat, si domino ejus hospitale non displicuisset in biduo: et noviter restratus, et diversis tunicis et cucullis resarcinatus, (0953C)quas aut importunitas a diversis exegerat, aut inventa occasio fraudis diversos hospites nudaverat, et ut alios petant, fingunt se pannos advestiri: et vale et ipsi hospiti dicentes, adhuc non venerunt, et jam vadunt, cum ad alia jam hospitalia in animo invitantur. Caeditur, pungitur, ustulatur, lordicat miser asellus; et non vadit: vapulant aures ejus, postquam clunes defecerint. Ideo miser perocciditur, et manibus lassus impingitur; quia festinatur et satagitur, ut ad alterius monasterii prandium occurratur. Et cum pervenerint ad alterius monasterii aut monachi regias, ita hilari et clamosa voce de foris, Benedicite, clamant; et quasi jam illum calicem in manum acceperint, quem mox ingressi monasterium pro siti sunt petituri: et intrantes regias, adhuc non (0953D)renuntiati et suscepti, excarricant; et quasi pro aliquo debito, aut ex alicujus delegatione ibi adveniant, ante intus bisacciae porriguntur, quam ipse hospes suscipitur. Et non prius ad oratorium festinatur, nisi pro labore desiderandi vini per occasionem viaticae sitis: ut tu pro charitate hospiti vinum porrigas, ab illo sic mane aqua exposcitur. Hi enim tales cum ipsi jejunia ambulando ignorant, et ad quoscunque supervenerint jejunantes, aut pro superventu hospitali cogunt eos jejunia frangere; aut non erubescunt sua voce eis hoc dicere, magis eos propter avaritiam jejunare, ut non hospitem velint recreare post viam; et per vagam suae consuetudinis gulam cogunt perseverantium jejunia violari: cum illi laborioso (0954A)itineri imputant quidquid praesumunt, et nesciunt, quia ut eis non liceat jejunare, aut abstinere, aut aliquo nesciant aliquando loco stare, non eos aliqua ambulare compellit necessitas, sed gulae cogit voluntas: cum securi et supervenientes alieni laboris quaerant panes comedere, et diversorum lectis peregrinis straminibus sudores suos amant abstergere. In quibus straminibus cum indigesti prae crapula cibi et potus cupiunt satisfacere somno; vel cum quidam occupatione gulosae ambulationis, Psalmos aliquando neglexerint meditari, ipsorum ore respondent, se lassis post viam ossibus non posse de lectulo surgere, cum visi fuerint sani in mensa serotina manducare. Mox matutinorum expleto opere Dei surgunt velut gementes et lassi. Sic primo mane (0954B)calefacti mero, petito panis fragmento ficti aegroti succos desiderantes; monasteria ipsa aut cellulas false exeunt, lordicando de ficta infirmitate, absconse securi, quod sanitatis gressus sint ab ipso limine reformantes. Nam sibi nolunt sub imperio monasterii abbatem de omnibus necessariis cogitare, vel ipsi alicubi suo viventes arbitrio facta cellula persistendo, vel ipsi sibi necessaria vitae debuerant cogitare. Et si nostra illis displicet vita, vel suam nobis ostenderent formam. Unde nunquam persistentes acti sunt quotidie ambulando mendicare, sudare et gemere; quam uno loco stando laborare, et vivere: et quotidie noviter diversorum cellas ut humiles intrent hospites; solo capite inclinati: deinde superbi et velut ingrati post biduum (0954C)migraturi, et veluti quibus diversorum vita et actus, et omnium monasteriorum disciplina non placeat, eligunt magis ambulare, quam sistere. Qui per diversa semper vagando ignorant apud quem taedia sua suscipiant: et quod est ultimum, nesciunt ubi suam constituant sepulturam. Unde ergo magnum existimantes primum genus coenobitarum, cujus militia vel probatio voluntas est Dei, ad ipsorum regulam revertamur.

Fratres, clamat nobis quotidie Dominus dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I). Conversio ergo nostra ad Deum, fratres, non aliud est nisi a malis reversio, dicente Scriptura: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXX). A quibus autem malis cum avertimur, Dominum intuemur; (0954D)et ille nos statim suo illuminans vultu, donans nobis adjutorium suum, mox gratiam suam petentibus tribuit, quaerentibus ostendit, pulsantibus patefacit. Haec tria Domini dona concessa ipsis conveniunt, qui Dei voluerint, non suam facere voluntatem. Quia aliud nobis Dominus in spiritu imperat, aliud caro cogit in anima: et quis a quo victus fuerit, ipsius et servus est. Ecclesiae suae namque Dominus secundum Trinitatis nomen tres gradus doctrinae constituit; primum prophetarum, apostolorum secundum, doctorum tertium: sub quorum imperio vel doctrina Christi regerentur Ecclesiae et scholae; ut pastorum vice sanctis ovilibus divinas oves et cludant et doceant, dicente Domino per (0955A)Isaiam prophetam: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Joan. XV), et ipso Domino dicente: Simon Joannis, pasce oves meas: docentes eas servare ea quae mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Ideoque omnes, quibus adhuc insipientia mater est, expedit sub unius esse potestate majoris: ut doctoris arbitrio ambulantes, iter voluntatis propriae discant nescire. Per doctorem enim nobis imperat Dominus: quia, sicut dixit superius, cum ipsis doctoribus est semper omnibus usque ad consummationem saeculi: sine dubio non aliud, nisi nos aedificaturus per eos, dicente ipso Domino discipulis suis, doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit (0955B)me spernit (Matth. X). Ergo si quae a doctoribus audivimus, et facimus, non jam quae volumus exercemus: ut in die judicii nihil habeat in nobis quod secum diabolus vindicet in gehennam, quia in nobis hoc semper egit Dominus, quod judicaret ad gloriam.

CAPUT II. INTERROGATIO DISCIPULI. Qualis debeat esse abbas?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminere debet quod dicitur, et nomen majoris factis implere. Christi enim agere creditur vices in monasterio, quando ipsius vocatur pronomine, dicente Apostolo: Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Domino, Abba pater (0955C)(Rom. VIII). Ideoque hic abbas nihil extra praeceptum Domini, quod absit, debet aut docere, aut constituere, aut jubere: ut jussio ejus, vel monitio, sive doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur. Memor semper abbas, quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, ambarum rerum in tremendo judicio Domini facienda erit discussio. Et sciat abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tandem iterum erit liber, ut si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor eorum in judicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Non abscondi in corde meo veritatem tuam; et salutare (0955D)tuum dixi: Ipsi autem contemnentes spreverunt me (Psal. XXXIX; Isai. I). Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis: id est, omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendere; quomodo intelligentibus discipulis mandata Domini proponat; duris corde vero et simplicibus factis suis divina praecepta monstret. Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria, in se factis indicet non agenda: Ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX); ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare vero tu enarras justitias meas, et sumpsisti testamentum meum per os (0956A)tuum? Tu vero odisti disciplinam (Psal. XLIX, Matth. VII). Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti? Non ab eo persona in monasterio discernatur; non unus plus ametur quam alius; nisi quem in bonis actibus invenerit meliorem. Non convertenti servo pro merito nationis praeponatur ingenuus. Quare? quia servus sive liber omnes in Christo unum sumus; et sub uno Domino aequalem servitii militiam bajulamus. Quia non est apud Deum personarum acceptio (I Cor. XVII; Rom. II). Solummodo in hac parte apud Deum discernimur, si ab aliis meliores factis inveniamur. Et tamen ut ostendat Deus circa omnes pietatis suae clementiam, pariter jubet elementa, vel terram justis vel peccatoribus famulari aequaliter. Ergo aequalis (0956B)sit ab eo omnibus charitas; una praebeatur in omnibus disciplina. In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim. IV): id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum; id est, indisciplinatos et inquietos debet arguere: obedientes et mites, et patientissimos, ut in melius proficiant, obsecrare: negligentes et contemnentes ut increpet admonemus. Humilitatis vero talem in se eis formam debet ostendere, qualem Dominus contendentibus de gradu fortiori apostolis demonstravit; id est, cum apprehensa manu infantem in medio eorum deduxisset, dixit: Qui vult esse inter vos fortior, sit talis (Matth. XVIII). Ideoque quidquid (0956C)abbas discipulis pro Deo agendum injunxerit, impleat factis, et tradens omnia ordinationis suae protelo sequantur membra, qua duxerit caput. Charitatem vero vel gratiam talem debet circa omnes fratres habere, ut nullum alii praeferens, omnibus discipulis vel filiis suis amborum parentum in se nomen exhibeat: matrem, eis suam praebens aequaliter charitatem: patrem, se eis mensurata pietate ostendat. Meminisse debet abbas semper quod dicitur. Quia cui plus creditur, plus ab eo exigitur: et sciat, quia qui suscepit animas regendas, paret se ad rationes reddendas. Et quantum sub cura sua fratrum habere sciverit numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum tantas est redditurus Domino rationes; (0956D)sine dubio addita et sua: quia ut fratres in monasterio propriam non agerent voluntatem, hujus semper jussionibus omni odedientia militarunt. Quia cum discussi fuerint de omnibus actibus suis, dicturi sunt in judicio Domino, omnia facta sua per obedientiam a jussione impleta esse magistri. Ideoque debet semper cautus esse magister, ut omnia quae imperat, omnia quae docet, omnia quae emendat, de praeceptis Dei, justitia dictante, monstrentur, quae futuro judicio non condemnentur; timens semper futuram discussionem pastor de creditis ovibus. Quia et cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus; et cum de monitionibus suis emendationes aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus. (0957A)Quidquid vero abbas pro utilitate monasterii agere aut facere voluerit, cum consilio fratrum agat: et convocatis omnibus fratribus de utilitate monasterii tractetur communiter: ita tamen non libero ausu fratres aut invito suae pietatis arbitrio, sed jussione et imperio abbatis eligendis forte consiliis applicentur. Nam ideo omnium quaeratur consilium, quia quot homines, tot sunt pro diversitate interdum sententiae: ne forte, a quo non speratur, melius subito detur consilium, et communi utilitati hoc magis proficiat: et de multis consiliis quod eligatur facile invenitur. Quod si de omnibus nullus aptum potuerit dare consilium, tunc abbas, reddita ratione consilii sui, constituat quod vult. Et justum est ut membra caput sequantur. Ideo omnes fratres diximus ad consilium (0957B)debere vocari; sed in sententiam monasterii: quia res monasterii omnium est, et nullius est. Ideo omnium, quia proficiendo successionem quandoque in monasterio vicibus de se fratres exspectant: ideo nullius, quia nihil in monasterio aliquid sibi a fratribus peculiariter vindicatur. Et nullus suo aliquid constituit ut faciat arbitrio, sed omnes sub imperio degunt abbatis. Qui ergo abbas sanctae hujus artis sit artifex, non sibi ipsius artis, sed Domino assignans ministerium, cujus in nobis gratia fabricatum, quidquid a nobis sancte perficitur: quae ars doceri et disci debet in monasterii officina et exerceri, prout cum spiritalibus ferramentis.

CAPUT III. INTERROGATIO DISCIPULI SEQUENTER. (0957C) Quae est ars sancta, quam docere debet abbas discipulos in monasterio?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Quae haec est ars sancta? primo credere, confiteri et timere Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate, et trinum in unitate; trinum in una deitate, solum et unum in trina majestatis potentia. Ergo hunc ex toto corde et ex tota anima diligere, et proximum tanquam seipsum. Deinde non occidere, non adulterare, non facere furtum, non concupiscere, non falsum testimonium dicere; honorare patrem et matrem: et quod sibi quis non vult fieri, alii ne faciat. Abnegare semetipsum, ut sequatur Christum; corpus pro anima (0957D)castigare, delicias fugere, jejunium amare, pauperes recreare, nudum vestire, infirmum visitare, mortuum sepelire, in tribulatione subvenire, dolentem consolare, mutuum dare indigenti: a saeculi actibus se facere alienum: nihil amori Christi praeponere, iram non perficere; iracundiae tempus non reservare; dolum in corde non tenere; de conscientia pacem falsam non dare, fratri fidem servare; non amare detrahere; promissum complere, et non decipere, charitatem non derelinquere; non amare jurare, ne forte perjuret; veritatem ex corde et ore proferre; malum pro malo non reddere; injurias non facere, sed et factas patienter sufferre; inimicos plusquam amicos diligere; maledicentes se non remaledicere, (0958A)sed magis benedicere; persecutionem pro justitia sustinere, non esse superbum, non vinolentum, non multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmuriosum, spem suam Deo committere: bonum aliquid in se cum viderit, a Deo factum magis quam a se existimet; malum a se factum judicet, et sibi et diabolo imputet: desideria sua a Deo perfici optare: substantiam suam non in solo labore manuum suarum, sed plus a Deo sperare: diem judicii timere, gehennam expavescere: vitam aeternam et Jerusalem sanctam desiderare: mortem quotidie ante oculos suspectam habere: actus vitae suae omni hora custodire: in quovis loco a Deo se respici pro certo scire; cogitationes malas cordi suo advenientes ad Christum mox allidere debere: os suum a malo vel (0958B)pravo eloquio custodire; multum loqui non amare; verba vana aut risui apta non ex toto loqui; risum multum aut excussum non amare; lectiones sanctas libenter audire; orationi frequenter incumbere; mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu Deo confiteri in oratione quotidie: de ipsis malis de caetero emendare: desideria carnis non perficere: voluntatem propriam non audire: obedientiam admonitione abbatis parere: non cupere dici se sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur, et sic dici debere. Praecepta Dei factis quotidie adimplere; castitatem amare; nullum odire; zelum non habere; invidiam non exercere; contentionem non amare: ante solis occasum cum inimico redire in gratiam; omnibus bonis ex toto corde obedire; et (0958C)de Deo nunquam desperare.

Ecce haec ars est sancta, quam ferramentis debemus spiritalibus operari: quae ars sancta cum fuerit a vobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et cum unusquisque in diem judicii Domino Deo futurorum et factorum suorum opera signaverit, tunc haec ars, quae ex Dei voluntate descendit, cum a nobis perfecta et inculpabiliter Domino fuerit in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino repensetur, quam nobis fidelis Dominus promittit, quae praeparatur sanctis, et Deum timentibus, et haec praecepta factis implentibus; habitandi in perpetuo terram, septies argento lucidiorem: de cujus camera coeli non istius solis vel lunae, non stellarum candor, sed ipsius Dei perpetua majestas lucebit. In cujus (0958D)terrae fulgore mellis et lactis, vini et olei flumina in aeternum currentia praeparantur. In quorum ripis diversarum fructus arborum varios et diversos duodecies in annum nascentes, non cultura hominis, sed abundantia Deitatis, qui non fame delectant ad vescendum, vel esurie appetuntur ad manducandum, sed postquam oculi nostri ipso visu fuerint saginati, insuper unicuique hoc sapit in os quo fuerit delectatus. Sonant ibidem jugiter super ripas illorum fluminum posita organa hymnorum: quae ad laudem regis ab angelis psallentibus simul sanctis archangelis decantantur: quarum dulcedine vocum ita sanctorum delectantur auditus, ut ipsa modulatione canoris nimia delectatione garrula mens plus (0959A)libeat exsultare: cum in duplici fulgore coeli terraeque diviniter radiantis, in ipso candore terreni luminis ornata auro vel gemmis Jerusalem civitas diversarum margaritarum rutilatione coruscet. Cujus muri vel portae, plateae, vel vici canorae vocis suavi modulamine personant Alleluia. In qua exsultatione sancti in imagine coelesti fulgentes, gaudebunt se de perditione saeculi liberatos, has divitias coelestes a Deo in perpetuum meruisse. Unde quo tramite ad talia perveniendum sit, ad textum superioris paginae recitamus.

CAPUT IV. INTERROGATIO DISCIPULI CONSEQUENTER. Quae sunt ferramenta spiritalia, cum quibus operari possumus artem divinam?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0959B) Quae? fides, spes, charitas, pax, gaudium, mansuetudo, humilitas, obedientia, taciturnitas; prae omnibus castitas corporum, conscientia simplex, abstinentia, puritas, simplicitas, benignitas, bonitas, misericordia; prae omnibus pietas, temperantia, vigilantia, sobrietas, justitia, aequitas, veritas, dilectio, mensura, modus, et perseverantia usque in finem.

INTERROGATIO DISCIPULI. Quae est materies vel causa malorum, quae in fornace timoris Dei excoqui debet? Vel quae est aerugo, vel sordidatio vitiorum, quam de nobis decet lima justitiae mundare?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0959C) Cavenda nobis vitia haec sunt: Primo superbia, deinde inobedientia, multiloquium, falsitas, avaritia, cupiditas, zelus, invidia, iniquitas, odium, inimicitia, ira, rixa, contentio, fornicatio, ebrietas, voracitas, murmuratio, impietas, injustitia, pigritia, furtum, detractio, scurrilitas, levitas, immunditia, vaniloquium, risus multus, vel excessus; subsannatio, concupiscentia, dolus, ambitio, vacatio. Haec omnia non sunt a Deo, sed opera sunt diaboli: quae in die judicii a Deo meritum suum, perpetui ignis gehennam, merentur.

CAPUT VI. INTERROGATIO DISCIPULI. Quae est officina divinae artis, vel operatio spiritalium (0959D)ferramentorum?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Officina vero monasterium est; in qua ferramenta cordis in corporis clausura reposita opus divinae artis diligenti custodia perseverando operari potest.

CAPUT VII. INTERROGATIO DISCIPULI. De obedientia discipuli, qualis debeat esse.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Sed haec forma paucis convenit, et perfectis; his, qui nihil sibi a Christo charius aliquid aestimantes propter servitium sanctum quod professi sunt, vel propter metum gehennae, vel divitias vitae (0960A)aeternae, mox ut aliquid imperatum a majore audierint, moram pati nesciunt in sequendo. De quibus Dominus dicit: Obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII). Et item dicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequuntur: et veluti uno momento praedicta magistri jussio, et perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter citius explicantur. Sed haec paucorum perfectorumque forma, infirmorum, et pigrorum animos in desperatione sua satis non reddat attonitos, sed moneat imitandos non considerantes in nobis diversa (0960B)esse vasa flebilia, cum multum in diversis pigritiae contulit tarda natura. Nam quorumdam auditus noscuntur surdo stupore hebescere, quorumdam etiam animos fusione subita in silvosis cogitationibus cernimus aberrare. Ideoque remissius districtionem obedientiae in doctoribus relaxamus, ut combinata praeceptione discipulis et jussionem suam magistrum non pigeat repetere, secundum testimonium Domini, qui vocavit, Abraham, Abraham (Gen. XXII). Quae ergo repetitio manifestat nobis Dominum ostendisse, non posse sufficere unam vocem auditui. Nam in ipsis interrogationibus repetita magistri vox repraebetur discipulis. Secunda ideo interrogatio non respondentibus juste indulgetur, ut prima adhuc discipuli taciturnitas non reatui, sed reservatae magistro reverentiae (0960C)custodia deputetur. In qua reverentia utilis discipulus tarde creditur frangere taciturnitatem, quam continet; ut non ad interrogationem tuam mox praeceps in lingua suis te responsis occupet prius. In praeceptionibus vero ideo magistri jussio repetitur, ut quamvis tardi aut negligentes sint auditores, cum secundo eis dicta primitus repetuntur, usque adeo dignum est, ut secunda jam obedientibus factis mora rumpatur. Si vero tertia, quae absit ut contingat, in discipulis obedientiae mora fuerit, culpa contumaciae reatui deputetur. Nam et illud de duabus vitiis congrue hic et convenienter taxandum est (Matth. XVII): id est, latam, quae ducit ad mortem; et arctam, quae ducit ad vitam. In quibus duabus vitiis diversorum hominum obedientiae gradiuntur: (0960D)id est, per latam viam saecularium, et sarabaitarum, et gyrovagorum monachorum: qui aut singuli, bini et terni sine majore ipsi sibi aequaliter viventes, et voluntarie ambulantes, et pro alterno imperio quidquid placuerit sibi, vicibus invicem imperantes, et quae voluerint peculiariter in se defendentes: cum in proprio unusquisque consilio non vult se vinci, scandalum sibi tales nunquam faciant esse absentem. Mox post studiosam litem male congregati, a se invicem separantes, et sicut grex sine pastore oberrans, per diversa dispersus, sine dubio lupi faucibus occursurus; providentes sibi, non Deo, sed proprio arbitrio novas iterato cellas, et de se solo sibi soli abbatis nomina imponentes, (0961A)monasteria videas plura esse quam monachos. In hoc enim via lata a talibus creditur ambulari, cum in nomine monachi communi more viventes, cum laicis solo tonsurae habitu separati, obedientias suas magis desideriis subministrant, quam Deo; et suo judicio putant sibi licere, quae mala sunt: et quidquid voluerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Et acceptum ducentes, ut cogitationibus suis corpori eorum magis provideatur, quam animae; id est, victum, vestitum, et calcearium magis sibi melius ipsi posse cogitare, quam alium: nam de futuris ratiociniis animae negligendo ita se reddunt securos, ut sine majorum probationibus sub proprio arbitrio militantes, credant se omnem legem et justitiam Dei perfecte in cellula (0961B)operari. Nam si forte supervenientium quorumdam majorum cum emendationum quaedam eis monita ministrantur, et inutilis eis docetur talis solitaria dispositio habitandi, mox eis displicet cum ipsa doctoris persona consilium; et statim non in consentiendo ei, vel in sequendo eum emendationem promittunt; sed respondent, se vivere debere simpliciter: nescientes illud quod dixit Propheta: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal. XIII). Et illud testimonium Salomonis, quod dicit: Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. IV). Ideo enim via lata a talibus ambulatur, quia quocunque eos desideriorum duxerit pes, mox assensu sequuntur: et quidquid concupierint, concupiscentiae eorum illico (0961C)paratissimus servit effectus; et novos sibi licentiae calles, vel ut liberi sine magistro arbitrii facientes, viam vitae suae illicitis voluptatum diversitatibus delectant; et quocunque etiam delectationes voluerint progredi, licentes et patulos sibi praebeant gressus: illud semper scire nolentes, quia homini creato mors juxta introitum delectationis posita sit (Eccli. XVIII). Et quod eis dictum sit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntatibus tuis averte (Ibid.); surdo auditu pertranseunt. E contrario, quibus vero ad vitam aeternam ambulandi amor incumbit, ideo angustam viam arripiunt, ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluntatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio, et imperio, non solum in supradictis desideriis suis et voluntatibus coarctantur, (0961D)et facere suum nolunt, cum possunt, arbitrium; sed etiam alieno se imperio subdunt, et in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. Et sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam, quae dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Et proprium non facientes arbitrium, abnegantes propter Christum semetipsos, sequuntur Deum, quocunque abbatis praeceptio duxerit. Et non solum de temporalibus necessariis, id est, victum, vestitum, et calcearium non coguntur sibi sub abbatis sollicitudine cogitare; sed et de futuris suae ratiociniis animae solam in omnibus praeceptori obedientiam ministrando, de caeteris utilitatibus suis, tam corporis (0962A)quam animae, redduntur securi. Quia sive bene, sive male, pastori incumbit quod in ovibus exercetur; et illum tanget in discussionis judicio rationem reddere, qui imperat, non qui imperata perficit, sive bona sive mala. Ideo enim via angusta a talibus creditur ambulari, quia propria in eis desideria minime adimplentur: et non quod volunt perficiunt, sed alieni judicii jugum trahentes, quo ire delectationibus suis voluerint, repelluntur; et a magistro eis quod agere aut facere denegatur. Amaricatur voluntati eorum quotidie in monasterio pro Domino, et ad probationem quaeque injuncta fuerint, sustinent velut in martyrio patienter; sine dubio illud Domino cum propheta dicturi in monasterio: Propter te morte afficimur tota die; aestimati (0962B)sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII). Et item dicturi postea in judicio Domino: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum, induxisti nos in laqueum: posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra (Ibid. LXV). Cum ergo dicunt: Imposuisti homines super capita nostra, noscuntur habere super se debere majorem constitutum vice Dei, quem in monasterio timeant. Et subsequentes testimonium convenienter item Domino dicent in illo jam saeculo: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Ibid.); hoc est, transivimus per amaricationes voluptatum nostrarum, et servitio obedientiae pervenimus ad tuae refrigerium pietatis. Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, (0962C)si quod jubetur non tepide, non tarde, vel cum murmuratione, vel cum responso nolentis efficiatur. Quia obedientia, quae majoribus praebetur, Deo datur. Sicut dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Et alibi dicit: Obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII). Ergo ipsa obedientia, cum bono animo a discipulis praebeatur; quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Nam si cum malo animo discipulus obedit, non solum nobis ore, sed et Deo de corde improperat, quod malo animo facit. Et quamvis impleat, quod eis fuerit imperatum; tamen acceptum jam non erit Deo, qui cor ejus respicit murmurantis: et quamvis faciat quod jubetur, tamen cum malo illud faciat animo, nullam de ipso facto mercedem Dominus imputabit: (0962D)cum scrutans mox Deus corda ejus, triste facientis votum in eo invenit.

CAPUT VIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De taciturnitate discipulorum, et qualis et quanta debeat esse.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Humani generis machina nostrum est corpusculum: et cum sit mensura parvum, et in aliquantis prolixis hominibus vix quinque a terra pedibus erigatur, o jactantiae vanitas? omnis homo vivens in ipsa parvitate sua altitudinem coeli et latitudinem terrae putat se sua sapientia mensurare. Unde scientes (0963A)nos ex limo terrae esse vasa flebilia, et quasi quasdam terrae glebas, ad parvum tempus erectas de terra, in suo sulco denuo recasuras; humiliati ergo tanquam de terra pulvis dicamus quod sumus: Ergo haec caro corpusculi nostri quasi quaedam domus est animorum; sic vitae ministerio attributa, sicut servit gladio theca. Sedem vero ipsius animae in cordis credimus radice fundatam: quae radix duos in corpore supremos possidet ramos, et plus fragiles in peccato. Unum, in quo corporali ramo quasi per quasdam fenestras oculorum foraminibus de intus animam credimus respicere, et de intrinsecus concupiscentias suas ipsam semper intelligimus incitare. Alium ramum, in quo conceptos fetus cordis ipsa in nobis sonat parturiens per linguae eloquium: ut (0963B)per portam exiens oris occupet alienum auditum, et quidquid in nobis agitatur et movetur, animae est actus in corpore. Unde e contrario fit, ut migrante de ipso domicilio anima, totum in mortuo homine desit quod agebatur in vivo ab anima, quae et mox sua terrae mortua reddita gleba, revertens in naturam terrae hominis terra, absconsoque homine in sepulcro, recooperta fossa in figura sua terra redeat pavimenti; ut similis tunc fuisse terra vivente agnoscatur in homine, quae animae fuerat vigore erecta, et peregrina vitae mutata ad tempus. Ideo anima a nobis migrante rigore stare non potest nostri corporis terra; sed cadens in naturam suam abscondit in sinu suo terra facturam, quam genuit. Ergo si haec anima in nobis oculorum visum, oris (0963C)eloquium, aurium agit auditum; et cupit propter futuram discussionem factoris sui, voluntati Dei obtemperare, et ejus dum vivit militare praeceptis, claudat concupiscentiis suis oculorum fenestras, et humiliatos declinet in terram aspectus; ut mala non videat; et cum curvatus fuerit noster obtutus, ne quaecunque viderit anima concupiscat. Habet deinde anima nostra constitutam portam oris, et seram dentium, quam pravo claudat eloquio: ut non accuset anima factorem suum munificum sibi minime custodiam fabricasse; id est, cum promoverit a cordis radice aliquid in fratrem, et senserit se exterioris muri clausura; id est, oris et dentium sibi exitum denegari, revertens denuo ad radicem cordis, ibi pereat in abhorricatione sua, et ut parvulus allidatur (0963D)ad petram, quam nascendo per linguam crescat ad poenam. Alii vero rami corporis nostri, qui imperio cordis deserviunt, a peccato facile refrenantur; id est, tactus manuum, et gressus pedum: quia furem clausura catenae, et homicidam timenda refrenant judicia, et fugacem retinet pedica. Ergo illa, quae superius diximus, tria suprema cautius debent a fratribus custodiri: id est, cogitatio, eloquium, et aspectus. Cogitatio, ut mox captivaverit mentem mala cogitatio, signata statim a fratribus sua fronte, vel ipsum pectus, mox ac praecepta Christi suam convertat memoriam, et dicat sibi frater cum Propheta: Memor fui Dei, et consolatus sum (Psal. LXVII). Et idem dicat: A te eripiar a tentatione, et in Deo meo (0964A)transgrediar murum (Psal. XVII). Si vero eloquio iracundo, aut pravo, aut vano, negligentia os armaverit, mox clauso ore et signato crucis sigillo in corde sibi loquatur, dicens cum Propheta: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam: obmutui, et humiliatus sum nimis, et silui a bonis. His ostendit Propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum taceri, quanto magis a malis verbis propter peccati poenam debet cessari? Ergo quamvis de bonis et sanctis, et aedificationum eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, tamen ab aliis verbis non interrogati fratres tandiu in taciturnitate silescant, quandiu taciti frena oris eorum abbatis (0964B)interrogatione laxentur. Ideoque taciturnitas debet magnopere a fratribus custodiri: Quia in multiloquio non effugitur peccatum (Prov. X). Et ideo, mors et vita in manibus linguae (Ibid. X). Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulo convenit.

CAPUT IX. INTERROGATIO DISCIPULI. Quo ordine tacentes fratres aliquas interrogationes faciant abbati.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum de malis tanquam de bonis eloquiis freno taciturnitatis constringuntur discipuli, et licentiae eorum aditus praesentis magistri custodia observantur; (0964C)cum necessariae utilitati eorum aliquae interrogationes advenerint adhuc clauso ore et signato tacitae gravitatis sigillo, stantes ante majorem inclinato humilitatis capite, clausum in silentio os clave benedictionis aperiant. Quod si semel dictae benedictioni ad postulandum eloquium adhuc non respondeat magistri permissio, iterato humiliationis capite, et benedictione sola iterum repetita, denuo ab abbate postuletur licentia. Quod si nec sic ab eo responsum fuerit, curvato item in humilitate discipulo, jam ipse frater se tunc demum removeat; ne aut nimius ei appareat, aut improbus, et suo operi redditus adhuc gerat personam tacentis; ut in ipsa humilitate taciturnitatis existimet semetipsum ideo indignum judicatum ad loquendum abbatis judicio; (0964D)aut forte ad probationem inveniendae humilitatis, putet sibi discipulus taciturnitatis ideo fuisse non apertam clausuram. Ideo enim ipsam solam benedictionem denuo diximus repetere; ut cum sola est, et sine alio eloquio, tamen reservata diu taciturnitas conservetur: cum denuo repetitur, et post ipsam mox a nolente disceditur, adhuc conservari probata humilitas sentiatur. Non ideo repetitio discipuli reoffertur magistro, ut non solum propter spiritalem probationem ad inveniendam humilitatem discipuli, dici possit tacere magister; sed ne et corporaliter per cogitatum animo occupatus, vultus ejus aliis cogitationibus obstupescens, vocem precantis discipuli surdis auribus praetermittat; et ne ipsum magistrum (0965A)per nimiam et importunam humilitatem in irae cogat vitium declinare; et importuna humilitas in impedimento scandali deputetur. Ideo enim diximus post secundam suggestam benedictionem nolenti majori tertiam jam non repetere debere, sed mox discipulum exinde debere discedere, et cum ipsa taciturnitate opus laboris, quod faciebat, debere perficere. Haec interrogatio benedictionis, quae vix sola taciturnitate laxatur, cum inclinatione humiliati capitis a discipulis praebeatur; id est, in omni loco, per omnem horam; hoc est, in monasterio, in agro, in via, in horto, vel in quovis loco: ut nunquam desit menti nostrae memoria Dei, propter quem aguntur haec omnia; ut cum forte aliquis ignarus, talem fratrem interrogaverit, dicens: quare tacitus et tristis es, et (0965B)inclinato ambulas vultu? respondeat ei: quia fugio peccatum, et timeo Deum: et ut custodiam me ab omni quod odit Deus, ideo sum mihi sollicitus semper. Ad mensam vero sedentes, si interrogationes suas abbati voluerint intimare, ante benedictionem dictam cultelli aut cochlearii, aut panis percussura indicium sit magistro discipuli postulantis eloquium. Haec omnia animae pro Deo necessaria: ideo substantiam taciturnitatis constituimus clausura servari; ut ab oblivione quis non decipiatur tam facile, et praeceps sit semper in lingua. Nam cum per clausuram oris taciturnitas continetur, diu tractetur, vel purgetur in corde, quod possit mundum et sine peccato de ore proferri, dicente Apostolo: Omne verbum (0965C)vanum de ore vestro non procedat, sed si quid est ad aedificationem (Ephes. IV). Et item dicit Scriptura: Sapiens paucis innotescit verbis. Et maxime timere ideo, et omni hora nos a multiloquio custodire debemus: quia non potest fieri, ut inter multa verba aliquanta non exeant cum peccato, secundum Scripturam dicentem: In multiloquio non effugitur peccatum (Prov. X). Unde et Propheta tradens nobis formam ostendit se de his esse sollicitum, et tam a malis quam a bonis eloquiis debere tacere, dicens: Dixit, custodiam vias meas, ut non peccem in lingua mea. Posui ori meo custodiam; obmutui et tacui etiam a bonis (Psal. XXXVIII). Hoc est, ostenditur perfecto discipulo, tam de malis quam de bonis eloquiis debere tacere. Quia etsi loquenda sunt bona (0965D)eloquia non discipulis, sed magistro debetur doctrina. Nam et sicut dicit Scriptura: Vita et mors in manibus linguae (Prov. XIV). Diligenter ergo et juste debet ipsa amplius refrenari. Haec enim tanta taciturnitatis districtae custodia perfectis et puris corde, et mundis a peccato, timentibus perpetua gehennae incendia, et quaerentibus vitae aeternae divitias immortales, merito praecipitur observanda. Ideoque praesente abbate non loquantur, nisi interrogati discipuli: absente vero abbate, si de verbo Dei, sibi tamen lente et humiliter, non clamosa voce loquentur: Quia omnis lenta locutio ab humilitate descendit. Si vero de inanibus aut de saecularibus, vel quibusvis verbis quae ad Deum non pertinent, inchoaverint discipuli loqui, mox a praepositis suis (0966A)eis imperetur silentium. Psalmos vero vel scripturas, extra illas horas tres, in quibus quotidie sine labore tangit legi; et sic laborantes fratres recensere sibi ex animo permittantur. Hanc vero tantam taciturnitatis clausuram superius praesente abbate de perfectis apud Deum taxavimus; his quibus nunquam de Deo oblivio subripit, et vitia oris quaerunt diligenter cavere, et ex toto mundi, veluti angeli, et a bonis et a malis eloquiis quaerunt tacere pro Domino. Sed quia diversitas concessae gratiae secundum mensuram fidei, maxime in negligentibus poterit minorari, tepidis et imperfectis, et minus in sollicitis hoc relaxamus, ut de saecularibus inquirendis, duntaxat sine peccato aliquid quae ad aedificationem spiritalem non pertinent, nisi petita (0966B)benedictione fuerit magis concessa permissio, loquendi licentia non sumatur. De aliquo vero spiritali interrogando sermone, post benedictionem petitam, mox loqui debere discipulum. Scurrilitates vero, vel verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura damnamus; et ad talia eloquia discipulum non aperire os permittimus.

CAPUT X. INTERROGATIO DISCIPULI. De humilitate fratrum qualis debeat esse, vel quibus modis acquiratur, vel quomodo acquisita servatur.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). Cum haec ergo dicit, (0966C)ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. Quod se cavere Propheta indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX). Et item repetit: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Sed quid? Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in animam meam. Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere, et ad exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire; actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est, quae erecta in coelum in somnio Jacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes (0966D)angeli monstrabantur. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltationem descendere et ascendere humilitatem ostendit. Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in saeculo; quae humiliato corde et capite suo in praesenti hoc tempore exaltatum a Domino mortis exitum erigat ad coelum: latera enim ejus scalae certissime credimus nostrum esse corpus. In qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendos inseruit.

Primum itaque humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens oblivionem omni hora fugiat, semper sit memor omnium quae praecepit Deus: ut quomodo et gehenna contemnentes Deum de peccatis (0967A)incendat; et vitam aeternam, quae timentibus Deum praeparata est, animo suo semper revocet: et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est, cogitationum linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae, sed et desideria carnis. Aestimet se discipulus a Deo semper de coelis respici omni hora, et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri, et ab angelis omnia renuntiari quotidie. Demonstrat nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper esse praesentem ostendit, dicens: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII). Et item dicit: Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt (Ibid). Et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe (Psal. XCIII). Et item dicit: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. CXXXVIII). Et, cor regis in (0967B)manu Dei (Psal. LXXV). Nam ut sollicitus sit adversus cogitationes cordis sui perversas, dicat sibi semper vilis frater in corde haec: Tunc ero immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate mea (Prov. XXI). Ad linguae vero eloquia ita nobis agnoscimus Deum semper praesentem, cum dicit per Prophetam vox Domini: Qui loquitur iniqua non dixerit in conspectu oculorum meorum (Psal. XVII). Et item dicit Apostolus: De verbo vano reddetis rationem. Quia mors et vita in manibus linguae posita est (Psal. C; Prov. XIV). In opere vero manuum nostrarum ita agnoscimus Deum nobis esse praesentem, cum dicit Propheta: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII). In gressu vero pedum nostrorum ita agnoscimus Deum nobis esse praesentem, cum (0967C)dicit Propheta: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam, exsurge in occursum mihi (Psal. LVIII). Et item dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII). Voluntatem vero propriam ita praesente Domino facere prohibemur, cum dicit Scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere (Eccli. XVIII; Matth. IV). Et item rogamus Dominum in oratione Dominica, ut fiat illius voluntas in nobis. Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem; cum cavemus illud quod dicit sancta Scriptura: Sunt viae quae ab hominibus putantur rectae, quarum finis (0967D)usque ad profundum inferni demergit (Prov. XVIII). Et cum iterum cavemus illud quod de negligentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal. XIII). In desideriis vero carnis ita nobis credamus Deum semper esse praesentem, cum dicit Propheta: Domine, ante te omne desiderium meum (Psal. XXXVII). Cavendum vero ideo malum desiderium, quia mors secus introitum delectationis posita est: unde Scriptura praecipit dicens: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII). Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos, et Dominus de coelo semper respicit super filios hominum, ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XXXIII); et si a deputatis angelis nostris (0968A)quotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur; cavendum ergo est omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo tertio decimo Propheta (Psal. XIII); ne nos declinantes in malum, et inutiles factos aliqua hora aspiciat Dominus; et parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est, exspectat nos converti in melius, dicat nobis in futuro judicio: Haec fecisti, et tacui (Psal. XLIII).

Deinde secundum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si propriam non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere: sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Et iterum dicit Scriptura: Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam.

(0968B)Deinde tertium humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si postquam nihil suo judicio praesumens eligat quae non expediant, dicente Scriptura: Sunt viae quae videntur hominibus rectae; quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. XIV). Et item dicit David: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal. XIII). Item dicit Apostolus: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate (I Cor. VI). Ergo non solum cavens haec discipulus, sed et omni obedientia se subdat majori; imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus obediens usque ad mortem (Phil. II). Et item vox Domini laudat de hac obedientia populum gentilium, dicens: Obauditu auris obedivit (0968C)mihi (Psal. VII). Et sub abbate sibi nos Dominus obaudire demonstrat, cum dicit doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X).

Deinde quartum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si in ipsa obedientia duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis tacite patientiae constantiam amplectatur, et sustinens non lassescat, vel discedat, dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Et item de tali re hortatur nos Propheta, dicens: Confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI). Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere per sufferentium dicit Propheta personas: Propter te morte afficimur (0968D)tota die: aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII). Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes ac dicentes: Sed in omnibus his superamus, propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII). Et item in alio loco Scriptura ex ipsorum persona dicit: Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro (Psal. LXV). Et ut ostendat nos sub majore esse debere, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra (Matth. V): sed et praeceptum Domini in adverso, et in injuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent aliam; sublata tunica dimittunt et pallium: angariati milliario vadunt et (0969A)duo: cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent, et persecutionem sufferunt, et maledicentes se magis benedicunt (II Cor. XI).

Deinde quintum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa, per humilem linguae confessionem abbati non celaverit suo. Hortans nos de hac re Scriptura dicit: Revela Domino viam tuam, et spera in eum (Psal. XXXVI). Et item dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV). Et Propheta Domino dicit: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino: et mox: Tu remisisti impietatem cordis mei (0969B)(Psal. XXXI).

Deinde sextum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omni vilitate vel extremitate contentus sit; et ad omnia quae sibi praebentur velut operarium malum se judicet, et indignum; dicens sibi cum Propheta: Ad nihilum sum redactus, et nescivi; ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. XCII).

Deinde septimum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si omnibus se inferiorem et viliorem, non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu: humilians se et dicens: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI). Exaltatus sum, et humiliatus sum, et confusus (Psal. LXXXVII). Et item (0969C)semper dicat talis frater Domino: Bonum mihi est, Domine, quia humiliasti me, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII).

Deinde octavum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si nihil agat, nisi quod communis monasterii regula vel majorum cohortantur exempla; dicens cum Scriptura: Quia lex tua meditatio mea est (Psal. CXVIII). Et cum interrogat patrem suum, annuntiabit ei; seniores suos, et dicent ei: id est per suam doctrinam abbas.

Deinde nonum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si linguam ad loquendum prohibeat, et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur, monstrante Scriptura, quia in multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et quia: (0969D)Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX).

Deinde decimum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam (Eccles. XXI). Et, sicut spinarum crepitantium sub olla vox, ita et risus hominis (Eccl. VII).

Deinde undecimum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si cum loquitur, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate, vel pauca verba et sancta loquitur: et non sit clamosus in voce, scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.

Deinde duodecimum humilitatis gradum in scala coeli ascendit discipulus, si non solo corde, sed etiam (0970A)ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet: quod est, in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro, vel ubicunque sedens, ambulans, vel stans, inclinato semper capite, defixis in terra aspectibus, reum se omni hora de peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio repraesentari existimet: dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus ante templum stans fixis in terra oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad coelum (Luc. XVIII). Et item cum Propheta dicat sibi talis discipulus: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII. Ergo his omnibus humilitatis gradibus a discipulo perascensis, vitae hujus in timore Dei bene persubitur scala; et mox ad charitatem illam perveniet, (0970B)quae perfecta foris mittit timorem. Per quam universa, quae prius non sine formidine observabat, absque ullo labore, velut naturaliter, ex consuetudine incipiat custodire; non jam timore gehennae, sed amore ipsius consuetudinis bonae, et delectatione virtutum: quae Dominus jam per operarium suum mundum a vitiis et peccatis a Spiritu sancto dignabitur demonstrare.

Quibus ergo perascensis gradibus, post exitum vitae sine dubio talis anima ad illam retributionem animi introitura est, quam demonstrat Apostolus dicens: Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Illam vitam aeternam tales animae recepturae sunt, quae in sempiterna laetitia et exsultatione (0970C)permanet, et ulterius finiri non novit. In qua est flos purpureus rosarum nunquam marcescens: in qua nemora florida perpetua viriditate vernant: ubi prata recentia semper melleis affluunt rivis; ubi croceis gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis admodum odoribus pollent aurae. Ibi vitam aeternam habentes nares aspirant: lumen ibi sine umbra, serenitas absque nubilo, et absque tenebris nocturnis perpetuam diem oculi perfruuntur. Nulla ibi impediuntur occupatione deliciae; nulla penitus sollicitudine ibi securitas conturbatur. Mugitum, ululatum, lamentum et luctum nunquam illic auditum vel nominatum est: foedum, deforme, tetrum, nigrum, horrendum aliquid, aut sordidum, nunquam ibi penitus visum. Pulchritudo in amoenitate nemorum; (0970D)splendor in aere jucundo; et formositatem atque omnem elegantiam sine intermissione patentes oculi perfruuntur; et nihil omnino quod conturbet mentem, auribus datur. Sonant enim ibidem jugiter organa hymnorum; quae ad laudem Regis ab angelis et archangelis decantantur. Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habet. Tonitrua ibi nunquam audita sunt; fulgura et coruscationes nunquam apparuerunt. Cinnamomum illa virgulta gignunt, et balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationes per omnia membra diffundit. Esca ibi nulla stercora conficit: sicuti enim bono nuntio aures et bono odore nares, et bono aspectu oculi saginantur; et ipsa refectio non potest in digestionem prorumpere: (0971A)quia non in esca et potu, sed in aspectu, odoratu, et auditu constat delectationis saginatio; ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc unicuique sapit in os, quod fuerit delectatus: statim denique quod concupierit anima, concupiscentiae ejus paratissimus servit effectus. In qua delectatione vero vel laetitia, nec aetas senectutem, nec vita terminum, nec suspectam ulterius mortem tales deliciae reformidant. Nec in his perennium divitiarum usibus possessor desinit, et haeres succedit: cum nesciant ulterius mortem, qui benefacti pretio vitam aeternam semel moriendo emerunt. Haec est sanctorum coelestis patria. Beati qui in hac regione perenni, et per scalam praesentis temporis observantiae gradibus humilitatis ascensis, potuerint (0971B)elevari; ut in perpetua cum Deo exsultatione laetentur: quam praeparavit Deus his qui diligunt eum, et custodiunt mandata ejus, et mundo sunt corde.

[Explicit actus militiae cordis pro timore Dei, quomodo effugiantur peccata. Incipit ordinatio monasterii, modus, observatio, gradus, continentia, custodia, et mensura: in quibus diversis haec monasterii regula dictante nobis, et dictata discutiente Domino, nuncupatur.]

CAPUT XI. INTERROGATIO DISCIPULI. De praepositis monasterii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Superioribus hujus regulae paginis, fratres, actus (0971C)justitiae nobis Dominus ordinavit; in quibus perfectis et vita acquiratur aeterna, et gehennae aestus et et incendia fugiantur. Sed ille hostis bonorum actuum diabolus, ideo est humano generi inimicus, cum non patitur ibi ascendere hominem bene agendo, unde ipse per superbiam suam projectus est: ne venenosis actibus suis bene viventium mores inficiat, et diversis occasionibus suis per oblivionem nostros forte occupet sensus, ut a Deo faciat alienos; ideoque adjutorio Domini procuratur, et constituitur, ut duo electi fratres, quorum gravitas, sapientia, moderatio, vigilantia, seu humilitas, vel actuum perfectorum fuerit exercitatio approbata, decem fratrum curae praepositi ordinentur. Nam, sicut scriptum est, doceant vos terrena, et quae sunt coelestia. Quia sicut (0971D)in hominis domo, ut securus sit de omnibus praeparandis, dominus rei ordinat majores familiae, quos vice domini minores timeant; id est, vice dominum, villicum, saltuarium et majorem domus, sic et in domibus divinis, id est, in ecclesiis et monasteriis, Deus minoribus majores praeposuit, ignaris peritos, astutos simplicibus, et divinae artis discipulis ordinavit magistros: id est, in ecclesiis episcopos, presbyteros, diaconos, vel clerum: quorum vice Dei imperia audiat et timeat plebs, et notitiam salutiferae legis ab eis addiscat. In monasteriis vero abbates et praepositos, quos pro salute animae suae audiant majores, et vice Dei praepositi militiam timeant. Quia sive sacerdotibus in ecclesia, sive abbatibus, (0972A)vel praepositis in monasterio hoc dixit Deus: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Et iterum dicit nobis per Jeremiam prophetam Dominus: Dabo vobis pastores et doctores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Jer. XIII). Ergo secundum illam figuram humanae domus, quanto magis in divina domo pro causa Dei gradus doctrinae vel timoris debent servari? ut ad purganda vitia vel peccata fratrum, cum praepositi fuerint ordinati, aliquantum abbas de animarum in se fratrum susceptarum custodiendis ratiociniis reddatur securus. Cujus ergo honoris ordinatio haec sit. Convocatis eisdem decem fratribus ab abbate, praesente omni congregatione, in oratorio, susceptione virgae decem illis praeponantur voce abbatis, (0972B)testimonio Scripturae dicentis: Reges eos in virga (Psal. II): id est, in timoris vigore. Item dicente Apostolo: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate? (I Cor. IV.) Nam et Moyses divinae virga virtutis commisso sibi populo per profundum maris salutis viam ostendit (Exod. XIV): quo judicio virgae causam Dei ante Pharaonem egisse monstratur; ut projecta de manibus in terra, et mutata in bestiam; item de bestia ut assumpta sacris virga manibus redderetur. Ergo secundum hanc constitutionem, si grandis fuerit congregatio, denis fratribus binos debere praeponi, hujus scilicet meriti ordinarii, cujus supra taxavimus: et ideo decem non amplius ordinavimus duorum curam praepositorum debere suscipere: ut sequestrati per laboris loca (0972C)fratres singulos praepositos ad custodienda vitia praesentes habeant secum; et in paucis creditis idoneor sit diligentia custodientis. Nam in multis quod non occurritur, praetermittitur negligenter: quia in paucis fratribus commissis alterna duorum praepositorum exstat diligentior cura, et apud abbatem facilis sit ratio de paucis exacta. Cujus paucitatis idoneum designat Dominus servatorem, et ejus diligenti curae ampliat creditum, dicens: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV). Ergo hi praepositi, cum decem numero fratres sub sua cura suscipiunt, hanc in eis debent sollicitudinem exercere, sive in die, sive in nocte, sive in quovis opere cum eis, ut sint primo praesentes, et cum eis operantes in quovis opere: (0972D)ut cum sedent, ambulant, vel stant, diligenti sua observantia, vel curioso intuitu diaboli ab eis debent actus compescere: sive vitia, vel peccata oris cum voluerint exercere, mox in eis monitionibus emendare; et omne in eis, quod contra praeceptum divinum est, removere: agentes illud, quod sancta Eugenia, quae ita suis minoribus praefuit, dicente Scriptura ipsius, ita circa os omnium auribus erat sollicita, ut nullum pateretur in juramenti verba prorumpere, vel de sermone aliquo otioso garrire; sed monebat sancta Eugenia susceptos suos, et dicebat: Quanta reverentia debeamus Domino servire ex praeceptis ejus ostenditur; si talem nobis ante oculos personam constituamus, quae non debeat in (0973A)nullo praecepto contemni. Ideo enim duos diximus uni decadae praepositos ordinari, ut si forte aliqui fratres ex eadem decada ab abbate in alio sequestrato laboris opere deputentur, uni committantur praeposito, sequestratis a se suis fratribus alium relinquentes. Si vero in via unus mittendus sit frater, cum praeceptione diversae vitiorum custodiae a praeposito suo monitus itinere dirigatur. Sed talis mittatur de eadem decada, de quo certus sit praepositus suus sua vitia posse diligenter cavere; et in absentia praepositi sui Dei magis praesentiam deputare, et amplius debere timeri a fratre pro anima sua sollicito praesentiam Dei, qui discussor noster erit et judex, quam hominis. Qui ergo praepositi, propter quod omni hora fratribus praesentes sunt, os eorum vel (0973B)gestum a peccato custodiant, et diversa in eis vitia vel prava compescant: id est, si audierit praepositus fratrem non interrogatum loqui, moneat eum dicens: Quid agis, frater, quod regula prohibet? habeto taciturnitatem usque ad interrogationem. Dic cum Propheta Domino: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Esto promptus ad audiendum, tardus vero ad loquendum (Psal. CXL; Jac. I). Quod si datus fuerit locus loquendi, custodiat eum praepositus, ne satis clamosa voce loquatur, quod sapientes non decet: et mox moneat eum praepositus, dicens: Cessa, frater, nescit sic humilitas loqui: quia scriptum est: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Quod etiam si lente fuerit alio forte locutus, custodiat eum praepositus, (0973C)ne verbum aliquod vanum aut risui aptum, vel quod ad aedificationem et sanctitatem non pertinet, de ore suo emittat: quod cum audierit, moneat eum praepositus dicens: Quid loqueris, frater, quod regula vetat? Quia scriptum est: De verbo vano reddetis rationem (Matth. XII). Et item dicit Apostolus: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis est ad aedificationem, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV). Nam ipsa aedificatio ab abbate praebenda est: ut magistri ministratae doctrinae tacitus auditus discipuli factis respondeat. Ergo moneat prava loquentem discipulum praepositus, dicens: Claude os tuum, frater, a malo eloquio: bonum aliquid inde debet exire, unde profers malum, ut bonum oris tui eloquium audientes admiremur, quam (0973D)malum tecum pariter potius rideamus. Non enim utilis est de quo ridetur. Sedeat enim super os tuum sapientia cum clavi justitiae ac timoris Dei, et ipsa bonis eloquiis claudat labia tua. Nam cum verbum vanum, frater, de ore tuo exierit, quamvis per risum, tamen nostro perit auditui; quia exiens per os redire non potest: sed ratio ejus servatur usque ad praesentiam discussoris, et cum non aedificet actum, aggravat causam, et vulnerat animam; et ne de eloquiis nostris in die judicii dicatur: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Nam et Origenes sapiens dicit: Melius est lapidem in vanum jactare, quam verbum. Si vero fratrem audierit mentientem, moneat ad veritatem, dicens: Quid (0974A)mentiris, frater, cum scias scriptum: Perdes eos qui loquuntur mendacium? (Psal. V.) Et item cum scias, quia universae sunt viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV). Si vero audierit multum fratrem jurantem, moneat eum praesens praepositus, dicens: Retine, frater, linguam tuam: quid tantum juras? cum praecipiat Scriptura non jurare omnino (Matth. V); ne perjurare nascatur causa perjurii, is sit sermo tuus: est, est, non, non; crede, crede: et mox credimus tibi quod dixeris. Si vero viderit fratrem irascentem fratri, moneat eum praesens praepositus dicens: Quid agis, frater? in mansuetudine et taciturnitate, et charitate, opera tua perfice; quia scriptum est: Desine ab ira, et derelinque furorem (Psal. XXXVI). Et item: Qui fratrem suum odit, homicida est (0974B)(I Joan. III). Et item: Qui dixerit fratri suo racha, reus erit judicio (Matth. V). Et, quia homo iracundus, justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et non licet unicuique nisi ante solis occasum cum inimico redire in gratiam; dicente Domino per Apostolum: Sol non occidat super iracundiam Vestram (Ephes. IV). Si autem viderit fratrem satis promptum in risum, moneat eum praesens praepositus, dicens: quid agis, frater? cum gravitate fac quod facis: quia conversionis tempus non est laetitiae ad ridendum; sed poenitentiae tempus est ad lugenda peccata, sicut scriptum est: Procidamus ante Dominum, ploremus ante Deum qui fecit nos (Psal. XCIV). Et item: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV). Et item Scriptura dicit: Beati qui temporaliter fletis, (0974C)quia ipsi ridebitis in aeternum, nam stultus in risu exaltat vocem suam (Eccles. XXI). Si viderit fratrem alium maledicentem, moneat eum praesens praepositus dicens: Compesce os tuum, frater, a maledictione; memorare Deum qui dixit nobis per Apostolum: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII). Et sicut non potest fons ex uno foramine aquam proferre simul amaram et dulcem; sic nunc nos cum de lingua nostra benedicimus Deum, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei plasmati sunt? Item si viderit fratres fluxis corporibus, vel resoluto sensu aliqua levitate se extollere, moneat eos praesens praepositus, dicens: cum gravitate sedete, ambulate, (0974D)et state, fratres: quia oculi Domini respiciunt nos de coelo omni hora, in quovis loco, bonos et malos, sicut dicit David: Dominus de coelo respicit super filios hominum; ut videat, si sunt intelligentes et requirentes Deum (Psal. XIII). Timeamus ergo, fratres, ne qua nos hora declinantes in malum, et inutiles factos aspiciat, et non sit qui faciat bonum, non sit usque ad unum. Et quia dicit Propheta: Odisti observantes vanitatem supervacue (Psal. XXX). Nam quidquid non est ex Deo, ex peccato est, et quod non aedificat, destruit. Qui praepositi dum haec quotidie die noctuque omni hora sollicite in commissis sibi fratribus scrutantur, et ipsi proficiant, cum alios custodiunt: et alios custodiendo cum a malis evacuant, se omni hora occupent de bonis; (0975A)quia beatum os reddunt bona per eum dicta in alienum auditum intrantia. Ergo dum in fratribus diligenter custodit praepositus, in assignato sibi aliquo laboris opere ab abbate, remissius exigatur. Quia quod minus corporaliter in manibus, plus sollicito sensu spiritualiter ad correptionem pro causa Dei laborat; et quod minus laborat manibus, plus mentibus operatur. Ideo etenim opus cujuslibet laboris remissius exigi praepositos diximus, ne urgens eos consignanda carnalis opera in spiritalibus custodiis occupati praepositi negligentiam operetur, et causa Dei praevalescentibus vitiis abolescat; quando plus carnis sumptui curritur, quam causae ipsius laboratur. Sed fidem spe sumentes, Dominum Deum credamus usibus nostris omnia necessaria ministrare, quod minus (0975B)nobis potuerint manus nostrae perficere: confortante nos de his omnibus scriptura sancti Evangelii dicentis: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid induamini, quia haec omnia gentes cogitant, quae Deum non cognoverunt. Sed quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis. Scit enim Pater vester qui in coelis est, quia haec omnia indigetis. Considerate volatilia coeli, quae neque arant, neque seminant: et Pater vester coelestis pascit ea: quanto magis vos? (Matth. VI.) Vestiaria fratrum sub sua cura praepositi contineant: lectis eorum lectos praepositi habeant prope, propter aliquam in eis vitiorum culpam in nocte emendandam. Singulos praecipimus non binos per lectum dormire. Et levans se frater si lectum suum bene non recooperuerit, (0975C)poenae nomine in sequenti refectione merum non accipiat. Cum dormiunt, vestiti dormiant et cincti; id est, aut cingulis, aut testibus, aut corrigia. Bracile fratrem in nocte uti ideo prohibemus, ne dum se regirat per somnum oppressus, exiens per thecam mucro cultelli carni ejus figatur. In die vero cingantur bracilibus, docente de sancto Joanne Scriptura: Et circa lumbos erat cinctus zona pellicea (Luc. V). Et ideo vestitos et cinctos dormire diximus fratres; ut cum hora operis Dei advenerit, et oratorii index sonaverit noctu, mox parati consurgant: dicente de hoc Scriptura: Et index meus in matutinis, si dicebam narrabo sic (Psal. LXXI). Nam ideo index nomen accepit ab eo, quod sono suo psallendi horam indicet advenisse. Ideo de eo Propheta dicit: Si dicebam (0975D)narrabo sic: hoc est cum indicat advenisse horam psallendi, sic narrabo laudes Domini. Inde ergo vestiti et cincti debent fratres dormire: quia non licet fratrem nuda membra sua contingere: nam exinde immunditiae libidinum in animam ingeruntur. Cum membrorum nuditas tactu contingitur, feminarum illico cordi desideria titillantur: unde per somnum coinquinantur membra sorditate. Et maxime ideo vestiti et cincti debent fratres dormire, ne quaerentes in obscuro res suas vel cingula, ab ingredientibus oratorium sollicitis vel paratis fratribus, cum adhuc illi lectos suos per negligentiam in obscuro subvertendo, et dissipando revolvunt, aliquot orationes perdant, aut psalmos. Lectis eorum lectos habeant (0976A)praepositi prope, propter aliquam, ut diximus, vitiorum culpam in eis emendandam, et ut reverentius praesente majore dormiant. Mensae eorum praesentes sint, ut tacite cum eis et moderate manducent. Hoc de numero in quovis loco si sine praecepto tam abbatis quam praepositi, frater foras exierit, ab eis sollicite requiratur.

CAPUT XII. INTERROGATIO DISCIPULI. De excommunicatione culparum

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. In his omnibus supradictis si quis frater contumax, aut superbus, aut murmurans, aut inobediens praepositis suis frequenter exstiterit; et secundum (0976B)divinam praeceptionem semel, et secundo vel tertio, vel quovis vitio monitus et correptus non emendaverit, referatur hoc a praepositis abbati: et qui praeest secundum qualitatem vel meritum culpae perpenset, et tali eum excommunicatione condemnet, ut sciat, qui Deum contemnit, quomodo dignus est judicari per contemptum majori exhibitum; dicente ipso Domino doctoribus nostris: Qui vos audit me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Quae excommunicatio tale habeat meritum.

CAPUT XIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeat frater excommunicatus tractari.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0976C)Cum suggestum fuerit a praepositis abbati meritum inobedientis, jam non dicendus frater, sed haereticus legis; jam non dicendus filius Dei, sed operarius daemonis, qui dissipando sanctorum facta, velut quaedam scabies est procreata in grege. Convocet eum abbas praesentibus suis praepositis, vel caetera congregatione circumstante; et interrogati ab abbate praepositi ejus, quid peccaverit, vel quoties monitus de ipso vitio non emendaverit; respondeant quid eum accusant. Quo audito vitio talem abbatis contra se audiat vocem: O misera anima, quod es responsum datura Deo, quem per inobedientiam quotidie irritas, cum accesseris adorare eum? quare sub dominio Dei servis potius mammonae? quid mentiris Christo alter Judas? Ille Judas (0976D)iniquitatis pretio justitiam vendidit, tu Christianum nomen laceras malefactis. Ille Judas per pacem falsam Domino scandalum generavit, tu sub nomine sancti servitii Deo magis rebellis existis. Ille Judas falsus tradidit magistrum discipulus, tu sub nomine sancto magis diabolum factis sequeris Christianus. Adstare enim te habet in judicio nostra monitio, vel tuus spiritus, cui cum carne per propriam voluntatem repugnas, Deo ante tribunal tremendi judicii dicens: Domine, noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est, adstitit omni viae non bonae (Psal. XXXVI). Malitiam autem non odivit, sed magis gloriatus est in ea: potens fuit in iniquitate. Cum haec accusatus fueris in judicio, post nostram (0977A)simul et ipsius tremendi judicis audias vocem, dicentis tibi: Tu es qui odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnavit dolum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et ponebas scandalum. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum, dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa. Haec fecisti, et tacui: existimasti iniquitatem quia eram tibi similis: arguam te, et statuam illam contra faciem tuam, ut destruat te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psalm. (0977B)XLIX, LI). Tunc etiam et omnes justi de sua gloria in judicio videbunt te, cum ab eis fueris sequestratus ad sinistram inter haedos, et super te ridebunt ipsi, dicentes: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed praevaluit in vanitate sua, et non fuit timor Dei ante oculos ejus (Psal. LI): quoniam dolose egit in conspectu ejus, et dixit ut insipiens in corde suo: Non requiret Deus; avertit faciem suam ne videat usque in finem (Psal. IX). Et ignoravit, quia inimici qui mentiuntur Domino, erit tempus eorum in poenam aeternam. Quid ad haec dicturus es, Deo? quas afferre ei habes, miser, excusationes in peccatis? cum tua te primo impugnaverint mala, et gehenna exspectaverit ut incendat. Post hanc increpantis vocem ante congregationem abbatis statim (0977C)exigi jubeatur ab oratorio et communi mensa, et extraneus deputetur: et cum inimicus Dei designatur, non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus. Ideoque ab hac excommunicationis hora, soli posito et sequestrato ei aliqua laboris opera propter otiositatem a praeposito suo consignetur; in quo labore nullo fratrum conjungatur solatio, nullius eloquio consoletur, tacito omnium pertranseatur aspectu; petenti benedictionem nullus respondeat, Deus: quidquid ei porrigitur a nullo signetur; quidquid vero extra opus assignatum peculiariter vel ultro effecerit, dispergatur, vel dissipetur: sit ubique solus, et ei sola culpa solatium. Quod si forte propter levitatem culpae non ei voluerit abbas duplicare (0977D)jejunia, si fratres sexta reficiunt, ille ad nonam horam de uno pulmento; et panis cibarii sibi fragmentum, et aqua a praeposito suo pro misericordia porrigatur. Si inculpabiles fratres hora nona reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in vesperum; ut sentiat, quid ei malorum culpa contulit, quid per negligentiam bonorum amisit. Si quis vero frater aut palam, aut absconse, cum eo fuerit collocutus aut junctus, communem statim cum eo excommunicationis protrahat poenam, et ab omnibus ipse reus sit; atque in alio laboris ipse opere sequestretur a praeposito suo: et sit ipse tam ab illo reo, quam ab omnibus separatus et solus, et mox ab omnium et ipse alienus alloquio. Nam non ad veniam majoris et ipse pertingat, nisi poenitentiae similis (0978A)satisfactio ab eis aequaliter fuerit operata: illius propter quod exstitit inobediens in vitio vel peccato istius, qui mercedem consolationis tribuit malorum artifici. Frater qui levem culpam habuerit, et post primam, et secundam, et tertiam monitionem de unoquocunque vitio non emendaverit, a mensa excommunicetur, non ab oratorio. Quae excommunicatio tandiu inoffensa permaneat, quandiu a reo majori humilitatis satisfactio, humiliato ad genua capite, se de caetero promiserit emendare. Qui vero frater gravem culpam admiserit, ipse ab utroque excommunicetur: id est, ab oratorio, et a mensa: et non ipse ad indulgentiam majoris perveniat, nisi ante limen oratorii prostratus lacrymabilis voce intervallo cessantium a psalmis horarum Deo (0978B)et omnibus emendatione satisfecerit repromissa. Si tamen propter inanitatem ponderis culpae citius voluerit abbas veniae consentire quod dictante Domino, sequens pagina demonstrabit. Ille vero frater qui excommunicatus a mensa, non ab oratorio fuerit, tandiu antiphonam aut lectionem non imponat, quandiu de culpa illa emendatione promissa satisfecerit, aut abbatis praesentis, aut praepositi sui ad genua incurvatus. Excommunicati vero fratres si ita superbi exstiterint, ut in superbia cordis perseverantes, in tertia die hora nona satisfacere abbati noluerint, custoditi usque ad necem cedantur virgis: et si placuerit abbati, de monasterio expellantur, quia talis vita necessarios non habet corporales vel societas fratrum, quos in anima superba possidet (0978C)mors. Nam merito ergo tales debent plagis mactati expelli, qui esse cum Christo humilitatis Domino non merentur: sed sint a perpetuis promissis Dei cum auctore suo diabolo separati; qui de coelorum regnis propter superbiam suam projectus est. Ergo ad superiorem excommunicationum vel satisfactionis sensum, ut coepimus, prosequamur. Ergo hujus poenitentiae modum ac satisfactionem Deum et abbatem credimus acceptare.

CAPUT XIV. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo excommunicatus debet poenitere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0978D)Cum hora officii in oratorio exercetur; id est, cum expleto psalmo ab omnibus orationi incumbitur, sic tunc excommunicationis reus prostratus ante limen oratorii haec cum lacrymis clamet: Peccavi, et peccatum meum ego agnosco: erravi, emendare polliceor: jam non peccabo de caetero. Rogate pro me, sacrae congregationes, a quibus quondam per meam negligentiam et diaboli suasionem separari merui. Rogate pro me, mei quondam praepositi. Ignosce tu, pastor bone, et pie pastor abbas. Relinque nonaginta novem propter unam. Veni, recollige, et porta humeris tuis me perditam ovem; sicut Dominus noster indicio passionis suae tibi monstravit: quia non pro justis, sed peccatoribus venit, et mortuus est (Matth. XVIII). Et cum ipso per justitiam (0979A)ejus resurgemus, qui fueramus per nostra peccata allisi, dicente ipso Domino: Non veni nisi propter oves perditas Israel (Matth. XV). Et, non est opus sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX). Imitare pium magistrum apostolorum, cujus vices per doctrinam agis in monasterio: quia ipse post prophetas et apostolos posuit vos pastores, et disciplinae doctores. Quia et per beatum Petrum apostolum demonstravit vobis, dicens: non septies, sed septuagies septies peccatum fratri dimitti (Matth. XVIII). Subleva ergo allisum salutari tuo consilio: solve intercessione tua apud Dominum, quod in me negligentia obligavit. Quia peccavi agnosco; quod emendem, credo quia per tuam monitionem invenio. Post hanc vocem cessantibus a psalmis per (0979B)omnes orationes a reo jacente effusam, cum completum fuerit sanctum oratorii opus, et illo reo adhuc jacente ante limen exeunti abbati omnium fratrum congregatio humilietur ei pro eo ad genua, simul et praepositi ejus. Quod cum fuerit adimpletum, si tamen propter levitatem culpae eadem hora voluerit abbas veniae consentire, statim erigi eum a praepositis suis praecipiat, et reproperata ei culpa sua, cum ille responderit se de caetero emendare, statim abbas dicat omni congregationi: Venite fratres unanimiter eum lacrymis pro hac ove gregis vestri, quae, peccatum suum agnoscens, promittit se de caetero emendare; orantes in oratorio reconciliemus eum ante Deum, quem per inobedientiam irritavit. Et mox ingressus abbas cum fratribus in oratorio, (0979C)antequam orent tenentes ei manus dextra laevaque foris, praepositi ejus introducant eum in oratorium; dicentes ambo hunc versum: Confitemini Domino quoniam bonum est (Psal. CXVII). Et subsequatur caetera congregatio, respondens: quoniam in saeculum misericordia ejus. Ut cum praepositi foris poenitenti per hunc versum confessionem ingerunt, intus de oratorio per os respondentium fratrum mox pius Deus misericordiam repromittat. Ergo cum eum oratorio introduxerint praepositi ejus, prosternant eum pedibus altaris; statim omnes una cum abbate se oratione pro eo prosternant. Tunc ille, pro culpa prostratus, cum lacrymis, his vocibus precetur ad Dominum, dicens: Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitatem meam ego cognosco; rogo, peto a te, (0979D)dimitte mihi, Domine, dimitte mihi: ne simul trahas me cum peccatis meis, neque condemnes me in inferioribus terrae; neque in aeternum imputes mihi mala: quoniam tu es Deus poenitentiae, et in me ostende bonitatem tuam, secundum magnam misericordiam tuam, quia tu dixisti, Domine: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Quia malis nostris ad emendationem, vitam magis largiris quotidie; monstrante nobis Scriptura, quae de pietate tua ita dicit: Nunquid irascetur per singulos dies, nisi convertamini? (Psal. VII.) Et apostolus tuus Paulus dicit: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Gladium ergo suum Dominus vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum: (0980A)et in ipso paravit vasa mortis (Rom. I; Psalm. VII). Quae vasa, Domine, timemus; ideo festinanter emendare promittimus. Et quia dicturus es in judicio peccatori: Haec fecisti, et tacui. Nunquid semper tacebo? (Psal. XLIX.) Quia statues iniquitatem nostram contra faciem nostram, ut recognoscentes eam in reatibus nostris, juste nos ipsi condemnemus. Tu enim, Domine, mortificas et vivificas, tu deducis ad inferos, et reducis (I Reg. II). Tu elevas allisos; tu in coelo solvis compeditos in terra; tu ad emendandum oculos cordis nostri illuminas tua gratia, vel adjutorio tuo justorum dirigis gressus, dicente Scriptura: A Domino gressus hominis dirigetur (Prov. XX). Et nisi custodieris, et aedificaveris domum, in vanum laborant qui aedificant, vel custodiunt (0980B)eam (Psal. CXXVI). Quia velle adjacet nobis, perficere autem tuum est. Et non volentis, neque currentis sed miserentis est Dei (Rom. IX). Sed tamen das fiduciam sperandi de te, dicens: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: quia qui petit, accipit; qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur (Luc. XI). Et quia dixisti: Convertimini ad me et ego convertar ad vos (Zach., I). Et, cum clamaveritis dicam: Ecce adsum (Isai. LVIII). Et item quasi pius et misericors in factura tua, vocas nos ad gratiam tuam, licet indignos servos tuos, dicens: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI). Unde non despicias, Domine, servum tuum, suum agnoscentem peccatum: sicut de pietate tua promittit reatui nostro Propheta dicens: (0980C)Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Quia potens es de lapidibus suscitare filios Abrahae: quia quod in nobis desperatione impossibile putat, tua gratia possibile indicat. Post hanc vocem cum lacrymis adimpletam statim eum manu sua abbas erigat, dicens ei: vide frater jam de caetero, vide ne pecces, et secundum agas de hoc vitio poenitentiam exercere: quae cum secundo fuerit acta, in haereticorum incides sectam. Statim hunc versum quondam reus imponat: Erravi sicut ovis quae perierat, recollige servum tuum Domine (Psal. CXVIII): respondentibus secum cunctis. Post hunc versum vocatis ejus praepositis reconsignetur ab abbate eis in manu, dicente: Recipite ovem vestram, reintegrate numerum, restituite mensae: Mortuus (0980D)enim fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV). Eadem namque die, pro humilitatis reparatae indicio, aquam manibus fratrum intrantibus ad communionem ipse ministret. Et cum dat, osculetur primo abbatis, deinde singulorum fratrum manus: et petat singulos, cum ministrat, ipsos pro se debere orare. Qui et ipse, mox ut ingressus oratorium fuerit, omnes clara voce readmoneat pro se debere orare: et sic exiens cum fratribus consuetam accedat ad mensam. Infantulos vero, usque quindecim annorum, non excommunicari, sed praecipimus vapulare pro culpis. Post quindecim vero annos, jam non vapulare, sed excommunicari condecet: qui jam intelligunt quomodo poenitere et emendare debeant (0981A)de matura aetate, quod male committunt. Quia merito corde debet poenitere, qui peccat; et non pro eo corpus vapulare, quia animi imperio, corporis servitio magis utimur. Ergo cum anima imperat, et corpus servit, agnoscitur amplior esse culpa imperantis, quam servientis. Ideo propter intellectum emendationis, radix cordis de spinis peccatorum excommunicatione debet purgari; quia rami corporis, quibus ab invito a jussione cordis peccatum impositum est injuste pro aliena culpa alter non debet poenam sentire. Illi vero fratres post quindecim annos aetatis vapulent, qui satis gravem aut furti fugacis aut criminalem aliquam culpam commiserint.

CAPUT XV. INTERROGATIO DISCIPULI. (0981B) De prodendo cogitato malo praepositis vel abbati a minoribus fratribus.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Fratres tunc rami arboris mundi sunt, si lignum ejus a radice purgetur. Nec enim dignum est mundatis foris regiis, cubiculum intus inquinari de sordibus: sed decenter efficitur, si de intrinsecus foras ejecta sorditie, jam tum demum et foras juste mundetur. Non enim secura possunt esse fossata, ubi intus est hostis. Simul et porta clausura sua captiva est, ubi muri non repellunt, sed inclusum continent inimicum. Nam et vulnus ebullire novit repletum putredine; et nisi exprimatur, et de eo fuerit sanies (0981C)ejecta extrinsecus, et de ipsa suppuratione expressa purgetur, altius potest suam cavare malitiam. Hoc ergo et nos de anima nostra sentiamus: hoc est, prius debemus de corde projicere quod in corpore nolumus bajulare, dicentes nobismetipsis: Quid taces, anima, et non erumpis in voce, et mentis tuae exponis ardorem, et ejecto de intus ipso fervore malitiae praestes fatigatae refrigerium passioni? Ergo cum alicui fratri cogitatum malum in corde advenerit, et senserit se exinde fluctuari, statim suis hoc praepositis fateatur, et mox, oratione facta, nuntient hoc ipsum abbati. Nam ipsi praepositi hoc ipsum ultro semper debent a susceptis suis exquirere: ne forte aut simplicitate quorumdam, aut certe ipsa verecundia malorum faciente, res pravas aut turpes (0981D)fratrem pudeat confiteri. Sed cum ultro ausus magis a majore acceperint, jam fiducialiter sine verecundia indicent cogitata peccata: quod et ipsi praepositi, si et ipsi quod senserint, referant et de se abbati. Nam et ipse major cum in se hoc senserit, petat in oratorio a congregatione universa pro se debere orari. Ergo cum de aliquo fratre nuntiatum fuerit a praepositis abbati, convocet mox universam congregationem, et dicat omnibus abbas: Venite, fratres, subveniamus per dilectionem invicem nobis apud Dominum, dicente Apostolo: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit quis in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, corripite ejusmodi in spiritu mansuetudinis; consolamini pusillanimes (Galat. VI): considerans teipsum, (0982A)ne et tu tenteris; et, Tu qui sias, vide ne cadas (I Cor. X). Ergo unanimes pro hoc fratre nostro oremus ad Dominum, ut dignetur in eo signaculo crucis suae, vel jussione potentiae suae, diaboli tentationes compescere. Cum ergo oratum pro eo ab omnibus diutissime fuerit, surgens abbas cum omnibus, et complens, mox exeuntes singuli opus quod faciebant reprehendant; et retento apud se illo solo fratre qui malo cogitationis laborat, proferat codices, et adversus necessitatem vulneris ejus similis divina medicina legatur. Nam et per dies, quibus ipse frater interrogatus ab abbate, forte responderit, non transiisse illis horis, quibus contingit legi, sive per hiemem, sive per aestatem, pertinentia codicum ad ipsam cogitationis necessitatem, legatur ipsa decada, (0982B)de qua est ipse frater. Verbi gratia, si suaserit fornicationem, legatur illi ex diversis codicibus ubi castitatem diligit Deus: si mentionem suadet frequenter, legatur illi in diversis, ubi praecipit veritatem: si desiderium aliquod saeculi, legatur ipsi, ubi hoc temporale praecipit Dominus contemni, et aeterna quaeri regna coelorum. Unde oportet abbatem multum esse de lege instructum; ut aut testimoniis omnia doceat, aut pertinentia ad locum legenda consignet. Nonne ergo cum tali aegrotus fuerit refectus succo discipulus, non solum pristinas recipit vires, sed et novas adversus inimicum acquirit; et adversarius perdit, quae se putaverat possidere. Unde alia die mane interrogetur ab abbate ipse discipulus, si cogitatio inimica cessavit, aut non. Quod si responderit non (0982C)cessasse, supponatur jejunium ab omnibus. Quod item si alia die reinterrogatus responderit, non transiisse, reficientibus omnibus mensis subtrahatur vinum. Nam si tertia, quod absit, jam dictione judicemur modicae fidei, ne videamur tarde credere, Dei posse nobis auxilium subvenire. Praeterea cum sciamus eum nimis esse misericordem, vel pium, et ad praestandum pactum, quia non obliviscitur misereri Deus, nec continebit in ira misericordias suas (Psal. LXXVI). Ergo quod supradiximus, si tertio die reinterrogatus responderit, non transiisse, item oleum mensis subtrahatur cum vino, ut multorum labore, vel abstinentiae cruciatione, nullus pereat, sed omnes evadant: ut in afflictionibus omnium divinae misericordiae remedium speretur, ut apostolicum compleatur (0982D)praeceptum dicens; Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). Nam et frater mittendus in via hoc a praepositis suis debet moneri, ut omni hora in quovis loco sit sollicitus adversus diabolum, qui in via ducit de nobis, et solatio secum nos vult trahere in gehennam: cum non patitur bene agendo in coelis ascendere hominem, unde ipse per superbiae causam jactatus est. Ideoque debet servus Christi in quovis loco, etiam sine praesentia majoris, cautus consistere; et diligenter se tam a malis factis, quam a pravis cogitationibus observare. Et hoc debet frater moneri, ut cum cogitatio aliqua ei advenerit, mox fixis in terra cum cervice genibus, vel signo crucis in fronte depicto, precibus (0983A)debet ad Dominum convolare; ut dignetur suos milites a diabolo defendere. Quia vitia, nisi reprimantur cum parva sunt, cum magna fiunt, non constringuntur: et cum cogitata mala factis implentur, de perfecto peccato, perfecta mors acquiritur.

CAPUT XVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De cellario monasterii, qualis debeat esse.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM Fratres, omnis opera pretium habet: quia digno mercenario mercedes debentur; et bovi trituranti non alligabitur os (Deut. XXV). Nam et labores fructuum suorum beatum faciunt manducantem (Psal. CXXVII): quia Dominus homini creato omnia subjecit (0983B)sub pedibus ejus, propter quem creavit cuncta. Ergo si injustis et inimicis Dei, id est, non credentibus paganis, et haereticis, vel diversis peccatoribus diversa victualis creatura famulatur subjecta, ut universus mundus diversis deservit; quanto magis credentibus in Deo, et bene servientibus ei, juste et digne Dominus ad vitam diversam creaturam tradidit, quam creavit; et quasi pignus futurae repromissionis in praesenti hoc tempore omnia vitae necessaria ministrando, non derelinquet Dominus quaerentes se? Quia divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes vero Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXIII). Et esurientes implet bonis Dominus, et divites dimittit inanes: et tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Ergo cellarius (0983C)monasterii non aliunde quam dispensator divinarum rerum; in tantum divinarum, ut Dominus in Evangelio promittat fidelibus servis suis, dicens: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid induamini (Matth. VI). Simul et de crastino monet non debere quemquam esse sollicitum; sed hoc admonet dicens: Quaerite regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis. Scit enim Pater vester qui in coelis est, quia haec omnia indigetis (Ibid.). Ergo si Deo servientibus vitae necessaria a Domino apponuntur, et scit Dominus noster Pater coelestis, quae indigemus, et praeparat; vides ergo, quia victualia nostra, cum ab ipso nobis praeparantur, dominica dona sunt. Nam sicut carnalis domini servus, alter tamen homo, (0983D)de praebendo servitio suo solummodo est sollicitus, qui de praeparandis a domino suo annonae, vestiarii, calcearii usibus est securus, quanto magis Dominus noster coelestis necessaria vitae nostrae juste nos non praecipit cogitare? Quia si homo homini serviens ad praeparandum sibi creditur idoneus; quanto magis credentibus vel servientibus Deo, qui creavit ipsa omnia, et cuncta potens est adimplere, omnia poterunt famulari? Quia junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane (Psal. XXXVI): sed magis tota die miseretur et commodat. Ergo cum de solo servitio nostro in inquirendo regnum et justitiam ejus fuerimus solliciti, Dominum credamus nobis omnia ministrare; qui ultro se nobis necessaria omnia promittit apponere. Ergo omnia (0984A)victualia monasterii, quae in praebenda operariis suis Dominus annona distribuit, si male et fraudulenter a cellario distribuantur et pereant, sciat se supradictus cellarius in die judicii divini ante tribunal ratiociniis discuti; cum annonam servorum suorum Dominus per negligentiam viderit stricari: quia quod juste Dominus dignis tradit, indigne ab eversoribus non patitur stricari. Qui cellarius sine praecepto abbatis nihil tribuat, aut eroget, vel expendat, nec infirmo in praesentia ejus extra jussum aliquid porrigat. Cellarius eleemosynam faciat cum jussu abbatis in praesentia ejus; in absentia vero ejus liceat ei petenti pauperi eleemosynam exhibere, propter praeceptum Domini, quod dicit: Omni petenti te tribue (Luc. VI). Et item: Da, ne cui non dederis ipse sit (0984B)Christus. Quotidie cellarius cum septimanariis coram abbate in oratorio cum congregatione communicet. Intrantibus in hebdomada septimanariis vasa coquinae ipse consignet: completa hebdomada ab exeuntibus munda ipsa recipiat, aliis intrantibus consignanda. Quae vasa monasterii si sub aliquo per negligentiam fracta fuerint, non prius qui fregit accedat ad mensam, nisi poenitens abbati satisfecerit, per humilitatem ad genua incurvatus. Ejectis vero de cellario omnibus necessariis, cum congregatione ad mensam cellarius sedeat tacitus, et manducet. Qui cellarius si se levaverit aliquid apportare, usque dum redeat, omnes de mensa in qua sedebat ad manducandum exspectent eum. Opus aliquod laboris faciendum his horis cellarius suscipiat, quando aliqua cura et diligentia (0984C)vel dispensatio cellarii minime exercetur: ut otiosus in illis horis non sit. In oratorio absens per occupationem, dicente abbate pro eo fratribus, ut habeatur in mente, simul et ipse cellarius, si prope oratorium cellarium fuerit, sua voce petat se debere in orationibus memorari: et tamen lente sic occupatus in facto opus Dei sibi dicat, et ipse sequendo vocem vel versum oratorii. Et merito intus in oratorio debet ab omnibus memorari, qui pro omnium sollicitudine occupatur: et quomodo ab uno communis pro omnibus utilitas procuratur, sic omnium cum uno partiatur oratio. Vitia vero oris et corporis ejus custodienda ab ipso abbate custodientur: quia cellarius sub nullius decadae numero sub praeposito continetur: ne forte, quomodo caro amat quae sua (0984D)sunt, propter aliquem appetitum, vel subministrationem gulae, causa Dei praetermittatur, et pro cibo vel potu non exacta excogitatio carnaliter provendatur. Utensilia omnia monasterii ipse recipiat ad numerum, et diversis consignet. De omnibus vero quae sunt in monasterio extra abbatem, nullus sibi aliquid velut suum, sive quod attulit, sive quod invenit, sive quod laboravit, vel acquisivit, nullus aliquid peculiare vindicet, aut defendat: quia regulae sententia haec est: Res monasterii et omnium est, et nullius est. Cellarius vero ipse frater ordinetur, qui probatus fuerit ab abbate fidelis et abstinens esse: quem nunquam vincit aliquando aliqua desideriorum gula, vel qui non multum amat manducare, aut bibere: ne (0985A)magis detur locus diabolo, sicut dicit Scriptura: Nolite dare occasionem quaerentibus eam, et videatur gastrimargiae gulae voracibus vel gluttonibus fratribus provideri magis, quam refraenari.

CAPUT XVII. INTERROGATIO DISCIPULI. De ferramentis vel rebus monasterii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Ferramenta monasterii in uno contineantur cubiculo, et uni fratri, cujus diligentiam abbas agnoverit, eorum conservandorum curam committat: qui quotidie fratribus ad facienda opera consignet ad numerum, et a disjungentibus similiter munda ipse recipiat, et reponat, breve de omnibus tenente abbate. (0985B)Qui vero frater non mundum ferramentum a terra de agro revocaverit, accusatus ad mensam a custode ferramentorum poenae nomine in refectione in portionem panis sui unam quadram minus accipiat, usque ad satisfactionem, vel emendationem promissam. Quia exinde aeruginat ferramentum, cum mundum non fuerit positum. Simul etiam et ipse frater consignatas habeat cotes, et spongias calceorum, facitergia, mappas, vel sabana; simul etiam et arcam cum rebus abbatis, vel arcas diversarum decadum, cum rebus fratrum, cum clausuris praepositorum simul etiam et arcam cum cortinis et velis, vel ornatu monasterii; simul etiam arcam cum diversis codicibus, membranis, et cartis monasterii: simul namque et arcam cum his rebus fratrum, quibus noviter (0985C)ingressi monasterium; quae propter, quod absit, repeditationem saeculi jubentur servari: simul et universa expensa artificum, quae ad diem de diversis artibus laborantes consignaverint facta. Ipse frater perfecta recipiat, et reponat imperfecta, alia die ipse laborantibus singula reconsignet. Simul et universarum artium ferramenta ipse a diversis artibus sero recipiat, et mane consignet. Nam et arcam cum rebus fratrum noviter in monasterio per donationem collatis, simul vel clausura abbatis in cubiculo conservet: rationes omnes in nummo monasterii expensarum ipse abbatis suggestu erogationis exsolvat; unde ipsum fratrem fide oportet divina constringi; ut timore vel testimonio Dei fideliter possit commissa implere.

CAPUT XVIII. (0985D) INTERROGATIO DISCIPULI. De septimanariis coquinae.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Superius diximus decadam fratrum sub sua cura duos praepositos continere: qui decem fratres in coquinae servitio vicibus combinati septenos expleant dies. Et cum vicibus istis unius decadae fuerit adimpletum servitium, consignatis omnibus a cellario utensilibus, sibi alia in exercitatione decada succedat: qua expleta, succedant singillatim per singulas septimanas. Singuli tamen ambo praepositi coquant cum solatio fratris, cujus voluerint, sui. Et ideo, quamvis cum solatio cujuslibet fratris, singulas septimanas (0986A)singulos diximus praepositos coquinare; ut cum non ambo in coquinae simul servitio occupantur, unus foris cum decadae suae remaneat fratribus, qui in eis culpas, vel vitia diversa custodiat: et si alii fratres sequestrantur in alio laboris opere, tales sequestrentur, qui Dei plus possint praesentiam timere, praeoccupato in coquina praeposito, cum negligentiore remanente vacivo praeposito: ut et vicibus honorem impleant emendandi, et vicibus humilitatem exerceant serviendi. Ergo sic omnes explicando decadae recapitent: nam unaquaeque decada tali ordinatione septenos expleat dies. Bini fratres a praepositis suis in coquinae servitio per hebdomadam deputentur; quibus a cellario omnia coquinae vasa intrantibus consignentur. Et ideo bini fratres, ut invicem se suis (0986B)solatiis juvent Cujus ordinationis in hebdomada talis debet esse introitus.

CAPUT XIX. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeant introire fratres in hebdomadam coquinae?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Introituri fratres in hebdomadam, post primam in oratorio dictam adducantur a praepositis suis ante abbatem, et fiat de eis majoris suggestio, dicens: Jube, domine abba, vocari universam congregationem, et orari pro his fratribus, qui ingrediuntur in hebdomadam coquinae; ut mereantur commendati orationibus vestris diaboli impedimenta non timere, (0986C)et congregationi Dei omnia sine culpa perficere. Post haec verba prosternant se illi duo fratres orationi ante abbatem; quod et retro omnis congregatio una cum abbate facere debet: et postquam levaverint se omnes, illi duo dicant hunc versum: Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege nos (Psal. XVI). Postquam vero oratum pro eis ab omnibus fuerit, surgentes supradicti duo fratres osculentur genua abbatis, et pacem suis tradant praepositis, vel omni congregationi. Quibus post datam pacem praepositi sui dicant: Ita fratres in nomine Domini Jesu Christi; intrate in hebdomadam, et petita benedictione omnia facite, dicentes per exercenda omnia: Benedicite: ut cum benedictum fuerit, quandocunque feceritis, maledictus diabolus (0986D)impediendi ibi non habeat potestatem. Mox ab eodem die quotidie, si ad sextam habeant fratres reficere, dicta tertia exeuntes cum congregatione de oratorio hebdomadarii cum cellario, oculos habeant ad abbatem, inquirentes eum quid jubeat congregationi ad refectionem parari: ut mox inchoantibus coquinam a tertia paratis omnibus, dicta sexta, eant ad mensas. Si vero nona hora erit refectionis praeparatio, dicta sexta exiens abbas interrogetur ab hebdomadariis et cellario, et statim post sextam inchoent coquinare; ut, dicta nona, omnes eant ad mensam. Quod si forte non occurrerint hebdomadarii, excommunicationis poenam suscipiunt; quia lassatam congregationem utriusque operibus, id est, jejunii et laboris, (0987A)sua pigritia cruciarunt. Excommunicationis vero haec sit sententia: si sexta, septimana; si nona, decima; hoc est, si ad sextam horam refectionem tricatam hebdomadarii offenderint, et non occurrerint, singulas quadras panis per sequentes septem refectiones perdant. Si nonam tricaverint, item singulas quadras per sequentes decem refectiones eis subtrahantur. Quae sententia excommunicationis tandiu in damno annonae excommunicatis permaneat, quandiu satisfactio in sequenti die promissa visa fuerit emendasse. Nam si grandis fuerit congregatio, vel aliqui extranei multi supervenerint, adjunctis in solatio fratribus, a prima dicta interrogando de refectione abbatem, incipiant coquinare; ut hora constituta refectioni occurrant. In eadem namque hebdomada (0987B)servitium ad mensas omnes ipsi adimpleant; omnem diligentiam monasterii ipsi exerceant. Ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalceent, adjunctis in solatio de decada sua fratribus; cum quibus et discalceent, et ipsa calcearia faciant; et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus ipsi consignent: simul et in eadem hebdomada munditias monasterii exerceant, refrigeria lavent, ligna conscindant; aquam faciei tradant, ad communionem intrantibus fratribus aquam manibus ipsi ministrent: mappas et sabana, et facitergia, vel res sordidas fratrum ipsi lavent illis horis, in quibus non coquent. Candelas monasterii a cellario factas quotidie ipsi incendant et tutentur. Mox enim cum in hebdomadam, ut diximus, prima die post primam dictam intraverint, primum (0987C)opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii pavimento retendant: quo in totis septem diebus hebdomadae suae post matutinos dominicos hoc opus primum servitii sui oratorio exhibeant. Cum astant vero in septimana sua, coquinam intrantes ad se fratres mox petant eos pro se secum orare.

CAPUT XX. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debent haberi in oratorio absentes in mente.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum foris pro omni congregatione solliciti hebdomadarii in coquinae servitio occupantur, vel cellarius in cellario, vel custos ferramentorum, vel rerum monasterii (0987D)in suo credito occupatus est, intus in oratorio praepositi eorum dicant omni congregationi: In mente habete Dominum, et orate pro illis qui foris sunt. Sed et si quidam defuerint oratorio, et pro causa monasterii fuerint occupati, sive ambulaverint via, ab abbate dicatur omni congregationi, ut in mente absentes in orationibus memorentur; sicut in Actibus apostolorum legitur: Pro absente orate (Act. XII): id est, cum esset Petrus in carcere, oratio pro eo fiebat in omnibus Ecclesiis. Ergo si in mente non habiti fuerint in oratorio occupati, mercedem magis a Deo totam illi foris suscipiunt; et illi deintus vacui egrediuntur. Quia ut illis intus vacaret orare, ab istis foris de apparandis necessariis vitae reddebantur securi. (0988A)Et merito absens intus in orationibus memorari, quia pro omnium sollicitudine occupatur: ut quomodo ab uno communis pro omnibus utilitas occupatur, sic omnium cum uno participetur oratio. Nam et hoc debet qui foris pro utilitate monasterii occupatur, custodire; ut quando intus illi in oratorio expletis psalmis orationi incumbunt, ut clara voce sua petat oratorium, se debere in mente habere: dicto tamen a se opere Dei in eodem loco in quo occupatur. Infirmi vero ut per omnem orationem in mente habeantur, abbas omnes admoneat. Nam et si frater extraneus de monasterio ambulaverit, in sequenti opere Dei dicatur ab abbate congregationi ut habeatur in mente. Quia quando ambulavit, rogavit omnes ipse frater dicens: habetis Dominum, (0988B)orate pro me, et in mente me habete per angelum vestrum.

CAPUT XXI. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debent communicare hebdomadarii coquinae vel cellarius.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Nam cum ad communionem in oratorio ante abbatem statur, omnibus in pace acceptis, cum communicaverit abbas, post ipsum adhuc nullus communicet, sed statim praepositi fratrum illorum septimanariorum petant se debere ire foris, ut hebdomadarios ad communionem oratorio repraesentent, complentes eorum vice foris. Qui praepositi exeuntes unus coquinae (0988C)praesit, alius ministeria ponat. Quibus exeuntibus foris, mox hebdomadarii lotis manibus ingressi orent modicum, et post orationem soli abbati pacem dent. Ideo soli, ne dum omnibus dant, tardasse horam ad refectionem congregationi faciant; et tarde egressi, cum necessaria non praeparant, exeunte congregatione abbatem in irae cogant vitium declinare, cum adhuc non fuerint ab eis praeparata, quae opus sunt. Ergo post modicam orationem erecti communicent et confirment, et item orantes modicum lente eis versu dicto abbas compleat; ut exeuntes praepositos suos oratorio reintromittant. Quibus exeuntibus dicat abbas: Videte, fratres, ne ante orationem communem mensae praebendam aliquid de cibo aut de potu suasione diaboli praesumatis. Et si (0988D)nos hic positi intus foris vos videmus, Deus tamen, qui omni loco praesens est, et omnia videt, et nihil est ei occultum, ipse vos conspicit: ne cum viderit praesumptionem vestram, sensum vestrum tradat in reprobum, et ad poenam vobis furta vestra in judicio consignentur. Qui ergo post hanc monitionem exeuntes una cum cellario, unus redeat coquinae, alius ministeria, quae minus suus praepositus adimplevit, perficiat: id est, praeparent mensas, ordinent sancta, ministeria ponant, calices defricent; ut exiens cum congregatione abbas omnia inveniat praeparata, simul et annonas panis omnium positas in canistro pendente supra mensam abbatis: ut cum omnia exiens abbas invenerit praeparata, non sit locus irae, (0989A)vel occasio caloris, vel clamoris; sed sit monasterium taciturnitatis et pacis.

CAPUT XXII. INTERROGATIO DISCIPULI. Omnibus hebdomadariis egressis, quo ordine remanentes in oratorio per abbatem debent caeteri communicare.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Post abbatis communionem communicet et praepositus, quem vice sua fecerit secus abbatem stare, quem subsequatur singillatim decada sua. Quibus expletis, communicet alius praepositus, quem item singillatim subsequatur et decada sua. Jam si, Domino juvante, major fuerit congregatio, similiter faciant (0989B)subsequentes: sic enim stare debent in oratorio, quomodo jubentur et communicare. Frater qui se inflaverit ad communionem, et noluerit communicare, dimittatur, et abstineat: postquam vero voluerit, non permittatur communicare tandiu, quandiu ille fuit inflatus sine causa, tandiu sit abbas aut praepositus ei iratus in causa. Item qui se inflaverit, et ad mensam venire noluerit, dimittatur, et sequenti refectione non permittatur manducare; sed levetur a mensa cum sederit: quia quando abbas voluit, ipse noluit; et item cum ille voluerit, abbas merito noluit. Secus abbatem vero vicibus ad diem in oratorio stent praepositi, vel alii fratres; ut confusus secundarii semper habeatur gradus, ut non aliquis securus vel elatus de ordine caeteros in desperationem (0989C)constituat, sed omnes per bona factorum opera placentes ad honorem sperandum certatim contendant meritis pervenire, non nomine: cujus rei qualitatem, dictante Domino, sumus retrodicturi. Simul vero post abbatem cum jussu ipsius de alterutro choro a praepositis imponantur semper antiphonae; quibus expletis item jussione abbatis de alienis choris fratres minores, qui jussi per nomen fuerint, singillatim imponant item modo de isto choro, post ipsum de alio.

CAPUT XXIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Post egressionem abbatis de oratorio quomodo debeant hebdomadarii servire mensis, et ad manducandum esse communes?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0989D) Egressa omni congregatione cum suo pastore de oratorio, post versus et orationem abbas in suae mensae cathedra sedeat; mox omnis congregatio respondeat: Deo gratias; et omnibus adhuc ad suas mensas stantibus canister supra mensam abbatis pendens truchleae fune descendat, ut a coelo videatur operariis Dei annona descendere. Statim ubi canister descenderit, signans universum panem abbas, frangens et tollens sibi prius annonam suam a Domino benedicendam, elevet manum, et ponens ante se, stantibus ad mensam suam his qui cum eo manducaturi sunt, eroget eis. Statim ut acceperint, osculentur abbatis manum, et sedeant tacentes. Deinde (0990A)vocatis unius mensae praepositis, det eis totius mensae suae annonas: quibus dimissis, vocatis aliis tradat et ipsis. Jam si, Domino juvante, multa fuerit congregatio, sic faciat omnibus mensis. Qui praepositi cum annonas tam suas quam suorum fratrum accipiunt, pro honore majoris, manus osculentur abbatis: item cum ipsi in suis mensis fratribus osculentur: et postquam quis acceperit, sedeat tacitus. Post omnium vero sessionem levet se hebdomadarius lectionis mensalis, et ipse accipiens annonam suam osculetur manum dantis, et commendet eam cellario, et resideat in sella cum codice; donec ingrediantur hebdomadarii coquinae cum cellario, et ipsi accipientes annonas suas a praepositis suis osculentur manus eorum: simul et cellarius, quia sub nullius (0990B)decadae numero continetur, de manu abbatis accipiat annonam suam; qui cum acceperit, osculetur et ipse manum dantis, et ponet mensae suae. Mox primo abbati, deinde omnibus, simul sibi et ultimis singulos meros porrigant. Statim euntes hebdomadarii ministrent in primo mensae abbatis. Deinde allata diversarum mensarum ab inferioribus fercula offerantur abbati signanda. Sic etiam signetur omne quod apponitur, tam coctum quam crudum in mensis. Qui signat cruce, sic dicat ore: Benedic, Domine, quidquid ex hinc accepturi sumus. Ut forte quod non est opus, aut purgatur, aut cadet, aut illud quod victui non proficit, sine benedictione jactetur in terra, et pedibus conculcetur: ne res benedicta videatur pati injuriam. Quae ergo fercula signata (0990C)singulas ponantur per mensas: et cum ministraverint, sedeant una cum cellario ad mensam praepositi sui, et manducent cum congregatione communiter. Quibus expletis surgant hebdomadarii; unus levet fercula, alius concham cum aqua prius abbatis ponat in mensam, ad lavandas sibi ab ipsis fratribus manus; unde levata diversas singillatim ponatur per mensas: at cum ibi ab omnibus lotae fuerint manus, reponatur in parte. Statim secundum numerum mensae prioris in uno galletae vase mensuratae potiones ab eis calida misceatur, et ventigiata a calice potione petita benedictione adsaporet qui miscuit, si aequali est temperie mistum; et sic in prima mensa omnibus eroget. Quibus praerogatis accedentes ad secundam, et ipsius numerus remisceatur, et (0990D)petita item benedictione saporatum propter aequalitatem et ipsis erogetur. Et cum ventum fuerit ad mensam ubi sedent ipsi hebdomadarii et cellarius, addant et suas potiones in numerum, et post omnes petita benedictione bibant et ipsi. Quod vas semper cum miscetur, antequam adsaporetur aut erogetur, offeratur abbati signandum. Quod si abbas absens fuerit, per singulas mensas illata sibi fercula, et mista cum potionibus vasa vicibus in suis mensis signent praepositi. Nam si cuicunque temperatum fuerit in calice, aut certe adjuncta fuerit calida, cum bibere voluerit, iterato dicat, Benedicite: ut et illud quod adjungitur a Domino petatur benedici. Expleto ministerio potionum, exeant foris hebdomadarii (0991A)pulmentum aliud allaturi; et cum detulerint, sedeant suis locis taciti, et manducent; et post, expleto pulmento, surgant hebdomadarii, et levent. Et item secundum suum numerum unicuique mensae signato item ab abbate vase, et cum benedictione adsaporato, mistum ministrent, et ipsi in ultimo similiter bibant:· et postquam hoc fuerit adimpletum, mox cocta ab eis fercula surgens cellarius accipiat, et crudum cellarii quodcunque fuerit, inferat missum; et prolatis, et signatis, vel in mensis positis suis locis resideant taciti, et manducent: quibus levatis mox hebdomadarii micas panis prius de mensa abbatis, deinde diversarum mensarum, cum reverentia mundent. Quae micae cum per singulas mensas mundando levantur, una voce hebdomadarii dicant: Deo (0991B)gratias. Quas quotidie in unum, ut diximus, vas collectas hebdomadarii cellario consignent reverenter servandas. De quibus in exitum hebdomadae suae patellae coquantur, quomodo sequens titulus demonstrabit. Quibus ergo mundatis micis mox consueta potionum mensura ab hebdomadariis, ut constitutum est, erogetur: similiter petita benedictione ultimi bibant et ipsi. Ideo enim diximus, hebdomadarios et cellarium interesse mensis communiter, ut nullus penitus semote aut infrunite absconse foris manducet: sed sit omnibus temperantiae et sobrietatis mensura communis. Quia quidquid absconse manducatur, fraudulenter agitur; et ut gulae satisfaciat, sine mensura peccat. Quibus ergo mensae expletis actibus, cum levante se abbate omnes surrexerint, statim (0991C)omnis congregatio una cum hebdomadariis vel cellario dicant: Deo gratias. Mox vero dicto omnes adsint ad agendas Deo gratias per orationem: et ne quis desit, requirant in numero praepositi decadas suas; ut quomodo mensae omnes fuerunt communes, sic et orationi videantur praesentes. Omnem enim cibum et potum cum versibus aperiat et claudat oratio. Qui vero frater ad versum primum mensae dicendum non adfuerit, non sedeat ad mensam cum fratribus, sed semote in scutella sine data benedictione manducet non signatum, et potio ei non signata tradatur semote mista; et usque dum se levet, nullus cum eo loquatur. Jam si spiritalis est, doleat ei sine Deo reficere. Qui vero ad versum posteriorem mensae finitae non adfuit, in sequenti refectione et (0991D)ipse a mensa sequestratus non signata manducet et bibat. Quae excommunicationes tandiu in eis permaneant, quandiu in satisfactione humiliati ad genua capitis, emendatio majori fuerit repromissa. Ergo hebdomadarii cum servitium mensarum exercent, si forte ad ministrandum omnibus non occurrerint, insinuent hoc ipsum suis praepositis; a quibus mox ordinatus de eadem decada unus frater in eorum solatio adjungatur: quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis deservierint, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de praepositis, aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi facient servitium ad omnes mensas: ut et doceat eos quomodo faciant, quod non possunt implere; (0992A)et agnoscentes omnes fratres erubescant, in communi natura hominum, vel pari servitio Dei, aequalem non mereri divinae sapientiae gratiam cum utilibus fratribus invenire.

CAPUT XXIV. INTERROGATIO DISCIPULI. De hebdomadario lectore ad mensas.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. In aestatis vel hyemis utroque tempore, cum ad sextam vel nonam horam reficitur, singuli praepositi de singulis decadis vicibus hebdomadas singulas legendo ad mensas exerceant. Sed tunc de illa decada praepositus non legat, de qua alter praepositus in coquinae servitio occupatur: ne dum unus legit, et alter (0992B)coquit, vitia suorum fratrum ad mensas non sit qui praesens emendet. Qui praepositi singulis vicibus in legendo ad mensas cum singulas expleverint hebdomadas, singulos fratres litteratos per singulas vicibus septimanas ad legendum constituant; ut omnes possint vicibus de singulis decadis legere litterati. Et postquam omnes fratres in legendo suas expleverint septimanas, singuli recapitent ad invicem praepositi, ut nunquam desit carnali refectioni esca divina: sicut dicit Scriptura: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV); ut dupliciter fratres reficiant, cum ore manducant, et auribus saginantur. Cujus ergo in hebdomada talis debet esse introitus. Dominico die, quo hebdomadarii coquinae ingrediuntur in septimanam, tunc et iste frater ad (0992C)sextae horae refectionem post versum et orationem mensae, cum abbas in sua cathedra sederit, antequam canister cum consuetis panibus trochleae fune descendat, tunc insinuet se voce sua is qui lecturus est, dicens: Jubete, domini mei, orate pro me, qui ingredior in hebdomadam lectionis mensalis. Mox surgens abbas cum omni congregatione, fixis in terra genibus, oret cum eo; et cum surrexerint, dicat novus hebdomadarius hunc versum: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L); respondentibus secum cunctis. Post versum vero dictum complente abbate, mox primo abbati, deinde omnibus pacem tradat; deinde in medio omnium mensarum sibi ordinet sellam, et post omnium sessionem ad mensas, petita benedictione, sedeat et ipse (0992D)in sella cum codice. Et cum primum mensae abbas cum omnibus acceperit merum, et ipse similiter suum merum propter sputum sacramenti accipiat, et sic incipiat legere. Legat namque quotidie regulam hanc, posito a die signo huc usque legerit, ut sequenter quotidie tamen omnia perlegantur, ut per vices hebdomadum finiri possit, et recapitari legendo. Qui hebdomadarius cum septimanam suam in legendo expleverit, signum sequenti successori ostendat, unde prosequatur qui coeperit septimanam: qui et ipse finiendo et recapitando, finita hebdomada sua signum successori demonstret. Legat namque disposite non urgendo, ut apertius occupati ea auditores agnoscant, quae eos factis oportet adimplere. (0993A)et ut si qua sunt ambigua aut obscura, et apertius ea non intelligant fratres, aut interrogatus a fratribus, aut ultro aliqua abbas exponat. Nam si supervenerint forte mensae monasterii laici, propter detractionem futuram in saeculo, cum secreta Dei saecularis agnoverit, si placuerit abbati, aliam lectionem cujuscunque codicis legat; ut secretum monasterii, vel mensuras vitae sanctae constitutas in disciplinam ab irrisoribus non sciatur. Legat namque aliam lectionem, posito tamen in regula signo. Nam si talis laicus ad mensam monasterii detineatur, de quo certus sit abbas, quod non solum admirari possit constituta divina, sed etiam hujus religiositatis scit abbas, quod in conversione possit esse pedisequus, et ad mores possit trahi divinos, in hujus lector (0993B)adventum ad mensam regula subsequatur. Nam illi debent monasterii regulam audire, qui illam possunt merito observare. Ideo ad mensas hora refectionis debet regula legi, quia tunc omni congregatione ad manducandum in unum redacta, sine excusatione tunc lectio observantiae vel emendationis ab omnibus audientibus rite poterit observari, ut omnia regulae omnes audiant, et nullum praetereat aliquid: ut quod omnes audierint, eos factis oporteat adimplere. Ipsi vero fratri septimana sua cum in hoc opere occupatur, septimanarii de omnibus mensis, mensae suae illatis, scutellas levent, servante cellario panis ejus mensuram, vel consuetum numerum potionum: et, post omnium levationem, petita benedictione, et ipse reficiat. Ideo enim diximus regulam (0993C)monasterii quotidie legi ad mensas, ut nullus frater excuset se ignorantia faciente non emendare. Non cum quotidie in usu ipsa regula mittitur, et notitia melius observatur, ne forte dicat se frater nescire, quod possit per obedientiam adimplere. Nam tempore ipso refectionis, cum legitur regula, ut solliciti universorum fratrum excitentur auditus, de singulis mensis quos voluerit fratres, quid lectum est abbas interroget: ut cum unusquisque frater recitaverit quod audivit, agnoscatur plus lectioni illa hora intendisse, quam ventri. Ut cum surdus negligens non narraverit quod audivit, plus carnem judicetur amasse, quam animam. Qui mox de negligentia ab abbate juste corripi debet; ut dum unusquisque frater (0993D)interrogatus timet erubescere, mentem suam alibi non faciat aberrare; sed in hoc intendat, quid legitur. Qui hebdomadarius tandiu ad mensam cum fratribus, quibus se levantibus, posito in regula signo, levans se et ipse cum codice, versu et oratione ab omnibus adimpleta, respondeat cum omnibus: Deo gratias; et statim residens ipse ad mensam suam ab hebdomadariis servatam refectionem vel potionum mensuras, signatas aut ab abbate, aut a praepositis; omnia et ipse percipiat.

CAPUT XXV. (0994A) INTERROGATIO DISCIPULI De patella micarum ab hebdomadariis septimo die coquenda.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Micae panis, quae quotidie de mensis mundando levatae in uno vase servantur, ab hebdomadariis exeuntibus septimanam septimo die hebdomadae suae sabbato die mundentur ad seram, et patella exinde cocta, aut cum farre, aut cum ovis astricta, antequam ultimum serae caldum bibant, in mensa ponatur abbatis. Deinde sedenti abbati, vel universae congregationi simul, dicant hebdomadarii: Jubete, domini, et orate pro nobis, qui in ministerio humilitatis (0994B)explevimus septimanam. Statim omnes surgentes, cum abbate, fixis in terra genibus, orent pro ipsis cum ipsis communiter. Et cum surrexerint, dicant hebdomadarii hunc versum: Videant qui nos oderunt, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti nos, et consolatus es nos (Psal. LXXXV). Deinde complenti abbati pacem tradant simul et praepositis suis, vel omni congregationi; et cum resederit abbas et fratres ad mensas, signans patellam ipsam abbas, sumens de benedictione prius cum cochleario ipse, deinde his fratribus, qui cum eo ad mensam ipsius sedent, singulos cochleares in ore ministret; et cum suos convivas expleverit, vocatis ipsis hebdomadariis, et ipsis in ore porrigat. Deinde quot mensae fuerint, tot scutellas abbati hebdomadarius porrigat: ubi singulos (0994C)cochleares per numeros fratrum de singulis mensis levent, quos singulis fratribus in ore sui praepositi porrigant; ut omnes de ipsa benedictione percipiant. Quod cum adimpletum fuerit, sic ultimum caldum accipientes surgant, dicentes: Deo gratias. Qui vero hebdomadarii patellam istam per negligentiam septimo die non exhibuerint, et in sequenti aliena hebdomada per singulos dies singulas quadras panis subductas ab abbate amittant, usque ad emendationem satisfactionis promissam.

CAPUT XXVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De mensura ciborum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0994D) Sufficere namque credimus ad refectionem quotidianam tam sextae, quam nonae omnibus mensibus cocta duo pulmentaria, et tertium quodcunque fuerit crudum cum pomis. Medius panis pensans libram singulis fratribus in die sufficiat, secundum formam divinae dispensationis, cum medium panis coelestis corvus Paulo servo Dei quotidie vescendum paraverit. Quando ergo ad sextam horam tempore aestivo vel aliis temporibus reficiunt, tertia quadra ipsius Dominici panis a cellario per omnium annonas in cellario subtracto sera ante illud crudum pulmentarium inferendum mensis ponatur. Et ideo in cellario diximus eas quadras de omnium annonis antecessus subtrahi; ne forte cum integrae annonae in mensis (0995A)fuerint positae, et ne forte adveniens frater novitius, nesciens adhuc mensuram regulae, putet sibi iterato ad coenam reponi, ad prandium explicet totum, et sera cum pomis habeat nihil; aut frater multum edere amans, quamvis mensuram noverit regulae, cum petenti gulae vult satisfacere, ad horam totum eligat manducare, et ad seram putet se esse contentum. Quae omnes quadrae cum fuerint in cellario reservatae, sera ejectae et in mensa abbatis positae et ab eo signatae, sicut consuetudo ostendit, prius sibi vel mensae suae tollat, et residuae in canistro a cellario levatae per singulas mensas ponantur tollentibus, ut ipsae solae partes cum cruda quocunque pulmentario misto cum pomis, vel si quid de pulmentariis prandii remanserit, fratrum coenae sufficiat. Nam Dominico (0995B)die, vel aliis festis diebus, sed et propter extraneas advenientes personas, quovis die quidquid addere abbas in cibo voluerit, utpote majori conceditur, vel dulciorum aliqua; secundum testimonium quod legitur in Vitis Patrum: ubi pro diebus festis delicatum petierunt a Domino cibum, et apparuit eis cum favo angelus. Tantum est, ut consideret aequalitatem, et fugiat corruptibilem nimietatem. Minoribus vero duodecim annis minus a libra panis in die sufficiat

CAPUT XXVII. INTERROGATIO DISCIPULI. De mensura potus.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (0995C) Mox cum sederint ad mensas fratres, antequam comedant, singulos meros accipiant. Quos meros accipientes, singulis porrigant abbati sibi signandos; et per alias mensas suis fratribus, suis signent praepositi vicibus. In quibus omnibus mensis in suos meros quisquis frater de suo pane ternas sibi, non amplius, buccellas intinguant: ideo non amplius, ne frater multum ibi panem expendens, cum in pulmentariis non habuerit, voracitatis suae causa, in panis sui mensura aliorum fratrum aspectum in se provocet detrahentem. Post ergo primos meros aestivo tempore ad refectionem tam sextae quam nonae, caldi omnibus quaterni sufficiant, extra illum merum. In eodem vero tempore, cum ad sextam reficitur, ternae (0995D)sera omnibus sufficiant potiones. Quibus completis tam in refectione sextae, quam nonae, vel coenae, stans in medio mensarum clara voce cellarius dicat: Qui sitit fiducialiter indicet. Post hanc vocem qui fuerit sitiens mox de mensa sua respondeat: Benedic; statim temperata in uno vase pusca calida, aut, si voluerint fratres, cum jutta: quae semper amplius propter sitientes fieri debet in pulmentariis fortioribus, aut galleta, aut calices sitientibus porrigantur. Nam et his aestatis diebus, cum ad nonam horam reficitur, sera antequam compleant, binae omnibus sufficiant potiones: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. Item in his aestatis diebus, cum ad sextam reficitur, post dictam (0996A)nonam quotidie exiens abbas de oratorio, in sua sedeat cathedra, et circumastantibus ante eum in ordine omnibus, ejecto a cellario vino, misceantur ab hebdomadariis in consueto vase per singulas mensarum decadas omnium singulae potiones, secundum numerum congregationis et suum. Statim surgens abbas oret cum omnibus; et post orationem antequam sedeat, oblatum sibi vas cum misto signet eum. Mox secum omnes ad mensas suas jubeat, sicut consueverunt, sedere; et bibens prius ipse, deinde singillatim mistum per mensas singulas omnibus faciat propinari. Quibus expletis surgant iterato, et orent; et post orationem redeant universi ad opera quae dimiserant facientes. Ergo quivis sitiens post nonam mox bibat: jam si introierit de decima, (0996B)nemo bibat usque post vesperam. Si vero frater amplius sitierit in ipsa nona, antequam veniat, ut diximus, decima, et bibere si voluerit, aquam non ab urceo uno haustu, sed ad calicis, aut galletae, aut cancelli bibat mensuram, quia quod extra mensuram est, hoc est nimium et injustum, et desiderii satisfactionem ad corruptelam videbitur adimplere. Nam secundum sententiam illam quae dicit, Ne quid nimis, potest et nimia aqua deebriare sensum in phantasiis somniorum, et corpus necessitatibus occupare: id est, in venis flatus, in medullis frigus, in superciliis gravitas, in capite gyrus, in oculis somnus, in naribus sternutus assiduus. In hiemis vero tempore in sextae et nonae horae refectione omnibus caldos ternos sufficiant; quia aestus non est qui provocet sitim. Illis (0996C)vero diebus in hieme in quibus sexta reficiunt, sera penitus nihil coenetur, nisi singulos caldos omnibus sufficiant: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. Post nonam vero illa petio quae quotidie de cellario in aestate proferebatur sitientibus, in hieme non detur: quia nec sitis suppeditatur, nec longe restat in refectione in vesperam. Illis vero diebus, in quibus in hieme ad nonam reficitur, post dictam vesperam non amplius quam singulos caldos accipiant: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. In illis vero diebus a Pascha usque ad Pentecosten, in quibus ad sextam reficitur, absque quinta feria et Dominica, aliis diebus nihil aliud ad seram nisi binos caldos propter dies accipiant: absque Paschae octavorum (0996D)octavas, in quibus jugiter coenent. Nam ideo supradictis diebus, absque quinta feria et Dominica, usque in Pentecosten coenas subduximus, ut una refectio in his diebus custodiatur; et quamvis non sua hora, consueti tamen jejunii videatur causa servari; et, quamvis non sua hora, cum coenae eorum mutantur in prandia. Quinta vero feria et Dominica hoc coenent ad seram, quod supra de cibis taxavimus: addito tamen uno pulmento quotidie in prandio; vel si Paschae restiterit merces, potio cujuslibet. Calix vero, aut galletae, per quem erit in diversis vicibus ministrandum, talis sit, qui tertius impleat mistam heminam. Sed ejus aequalitatem mensurae, aut duo aut tres oportet calices aut galletas mensarum ministerio (0997A)deservire; ut per multa pocula universis citius erogetur. Infantuli vero intra duodecim annos agentes in hieme binos caldos accipiant, a sera singulos: aestatis vero tempore ternos ad refectionem, et sero binas accipiant potiones, propter aetatis qualitatem. Nam sicut superius de cibis constituimus, ita et de potionibus permittimus. Dominica, vel diebus festis, vel propter extraneas advenientes personas, quidquid aptum duxerit addere abbas, utpote majori conceditur: scilicet propter charitatem et laetitiam sanctorum dierum vel amicorum addat mercis cujus voluerit potionem: tantum est ut memor sit sobrietatis et fugiat vinolentiae ebrietatem. Quia nisi sobrium fuerit corpus, ad opus Dei vigilare non potest, et anima cogitationes libidinis non carescit. Jam (0997B)si aliquis discipulorum de constituta mensura potus aut panis sui, remanente fragmento recusare aliquantulum ad mensam voluerit, spiritum plus agnoscitur amare, quam carnem, et frenum castitatis imponet luxuriae. Nam cum hoc ipsum recusat abstinens frater, levanti cellario dicat lente: Suscipe, et hoc quod negatum est carni, proficiat Deo. Mox semote in uno vase a cellario hoc ipsum mittatur Deo feliciter profuturum et pro aliquo munere adjunctum eleemosynae monasterii mendicanti pauperi a cellario porrigatur in manum. Haec omnis mensura de inthicis monasterii, nam si quid transmissum deforis congregationi suae apparuerit Dominus, gratanter suscipiatur transmissum Domini donum; et si placet abbati mensis addatur, quippe quod nisi apparatione (0997C)Domini non venisse intelligatur.

CAPUT XXVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De diebus jejuniorum, vel hora refectionum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Omni tempore in septimanae duobus diebus ad sextam reficere debent, hoc est, quinta feria, et Dominica: caeteris aliis in septimana diebus ad nonam horam reficere oportet. Nam erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium: cum vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse; sed semper vesperam, hoc est, coenam suis refectionibus ordinavit: in tantum et annonam, quae erogabatur aut laborantibus aut (0997D)militibus, ideo annona usque hodie dicitur, quia ad horam nonam diei erogabatur, quando et sumebatur; et ideo usque hodie annona nomen remansit. Nam ipsius Domini sanctius testimonium proferam, quem coenasse cognovimus, non legimus prandidisse, cum dicit sancti Evangelii Scriptura: Vespere autem facto recubuit Jesus cum duodecim apostolis, et coenantibus illis dixit (Matth. XXVI). Nam ideo ad nonam horam universis diebus constituta sunt solvi jejunia, ut sit aliquid prolixius, quod Quadragesimae diebus addatur; id est, usque ad vesperam; hoc est post lucernariam. A sexagesima vero quarta, sexta, et sabbato post lucernariam semper reficiant: aliis vero diebus usque ad Quadragesimam ad nonam reficiant: (0998A)ut quod Dominicae Quadragesimae de quadraginta jejuniis subtrahunt, quarta, sexta et sabbato a Sexagesima in jejuniis usque ad vesperam continuatis restituant; ut quadraginta in numero jejunia compleantur. Infirmis vero certa jejunia resolvantur; et quando fratres ad sextam reficiunt, infirmi tertia recreentur, absque illis qui graviter defessi sunt: quia illis nulla hora decernitur, in quibus timetur mortis eventus. Ideoque quomodo necessitas visa, et pro certo probata quosdam permiserit, recreentur. Si vero sani fratres nona, infirmi sexta reficiant. Sed hoc debet diligenti curiositate probare quibusdam signis vel agnoscere abbas; ne quis se fingat propter refectionis edacitatem infirmum. Nam ideo infirmis resolvi jejunia diximus propter fragilitatem (0998B)corporis, per quam non possint adimplere quod cupiunt, dicente Scriptura: Spiritus promptus, caro infirma (Matth. XXVI). Infantuli vero quarta, sexta, et sabbato, in diebus tamen minoribus, hoc est, in hiemis tempore, jejunent: aliis vero diebus ad sextam reficiant horam. In aestatis vero diebus quarta, sexta, et sabbato infantuli sexta hora reficiant: aliis vero diebus tertia recreentur. Quia in majoribus diebus minor est aetas in viribus, sicut est sustinendi sensu discreta. Sed infantes ad hanc relaxationem tales permittimus, qui intra duodecim annos degunt aetate: ampliori vero qui fuerint, ad formam teneantur majorum. Nam justo judicio infantuli, et senio provecti, et infirmi aequali debent refectionum judicio relaxari. Nam et fratres in via dirigendi hoc (0998C)praeceptum abbatis vel praepositorum suorum accipiant quarta, sexta, et sabbato in diebus majoribus; id est, a Pascha usque VIII Kalendas Octobris, quod est aequinoctium hiemale, ut non in via jejunent, propter aestum et sitim; deinde ab aequinoctio hiemali usque ad Pascha, quia breviores sunt dies ambulantium fratrum, in quarta, sexta, et sabbato, jejunia protrahantur in vesperam: ne occupati fratres nona hora per refectionem in via accelerata brevitas diei fratribus mansionem protendat; aut, ut est lucrum saeculi totum venale, cum jam ad seram finiti cum jejunio diei inclinata jam secunda refectio, cum nihil sibi emendum mansionem promiserit, propter nullum distractionis ad quaestum, dejejunatum jam fratrem non vellet taberna suscipere, et propter (0998D)susceptionem a nullis lucris fratribus denegatam, cogantur fratres propter hospitalitatem iterato de sumptibus suis expendere, et per secundam refectionem, quae non licet, jejunium violare. Aliis vero diebus extra quarta, sexta et sabbato in diebus minoribus, sexta hora ad refectionem in via repausent, et sera coenent, propter viae laborem. A Pascha vero usque ad Pentecosten, exceptis missis in longinqua via, in monasterio vel ubivis sexta semper hora reficiant, et coenas suas mutent in prandiis, dicente sancta Scriptura: Non licet vobis jejunare cum sponsus vobiscum est (Marc. II); et non coenent nisi quinta feria et Dominica. Nam ideo omni tempore quinta feria non licet jejunare, quia Ascensio (0999A)Domini ipso die omni anno occurrit. Dominica vero die ideo non licet jejunare, quia resurrectio Domini imputatur; quod in libris suis fieri prohibet sanctus Silvester. Nam ideo a Pascha usque ad Pentecosten non licet jejunare, quia sabbatum Paschae claudit tristitiae jejunia, et aperit laetitiae alleluia, et sabbatum Pentecostes claudit alleluia; et aperit jejunia. Sed ecclesiis clauditur alleluia: nam monasterio quasi in peculiari servitio Dei alleluia usque ad Epiphaniam per modos psalmorum constitutum aperta a servis Dei psallitur Domino.

CAPUT XXIX. INTERROGATIO DISCIPULI. (0999B)De tempore dormitionis eorum, vel qualiter debeat esse locus, vel quo ordini dormiant.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Aestivo tempore dicta sexta, aut in jejunio, aut post refectionem, omnes repausent; ut noctibus ipsis brevibus sobrii a somno fratres divino operi et orationi leves consurgant. Nam in uno atrio, vel in triclinio lecta in ordine circuitu ordinent: in quo circuitu lectum abbas in medio habeat, ut omnem taciturnitatem vel reverentiam in circuitu considerans, omnium ovium suarum gregem intra unum ovile collectum, quasi diligens vel sollicitus pastor attendat. In quo atrio pendeat cicendelus, qui quotidie a cellario factus, ab hebdomadariis ad seram ante completorios incendatur, ut videant diversi quomodo se collocent; et postquam se omnes percollocaverint, (0999C)a supradictis tutetur, si forte indigentia olei in monasterio sentiatur.

CAPUT XXX. INTERROGATIO DISCIPULI. Post completorium neminem debere loqui.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Postquam sera omni perbiberint caldos, cum universi fuerint ab hebdomadariis discalceati, dicat abbas fratribus universis: Eia, fratres, recludantur universa locis suis, cuncta reponantur in parte; lavate fratribus, hebdomadarii, pedes. Qui hebdomadarii cum omnibus perlaverint pedes, aut cum extraneis supervenientibus lavant, uno ore dicant ambo hunc versum, secum omnibus (0999D)respondentibus: Tu mandasti, Domine, mandata tua custodiri nimis; utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas (Psal. CXVIII). Ergo omnibus abbas dicat: Eia, fratres, movete vos, ut expletis omnibus non sit occasio, unde loqui cogamur; jam enim hora est ut nos Domino commendemus, et finitis omnibus diei officiis intrantes noctem pariter os nostrum loquendi claudatur ad requiem, et oculi ad soporem. Ergo ubi haec omnia, cum adhuc loquendi et aliquid imperandi licentia tribuitur, omnia fuerint adimpleta, factis completoriis in ultimo dicant hunc versum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL); mox ingrediantur silentium, et suis (1000A)se collocent lectis; et tanto silentio redigantur, ut usque ad nocturnos putetur nullus ibi esse de fratribus. Ideo enim post completorios tacere debemus, ut merito in nocturnis primo dicamus Domino: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L). Hoc est, petamus Dominum debere aperire in nocturnis labia nostra, quae sua custodia in completoriis clauserat. Vides ergo, quia quidquid aperitur, agnoscitur prius fuisse clausum. Sed ne forte cum silentium custoditur, aliqua necessitas utilitatis ad loquendum fratrem perurgeat, et frater fratri vult loqui, si lumen cicendeli aut lucernae fuerit, de manu, vel nutu capitis, vel nutu oculorum; aut certe si deest lumen, frater cum fratre ad necessarium vadat, et quod opus fuerit, tamen ad aurem (1000B)lente loquatur; ut alter tertius eum non audiat. Simul et si frater aliqua necessitate post somnum ante nocturnos compellatur loqui aliquid, prius versum consuetum nocturni dicat sibi lente, id est, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et loquatur quod opus est. Nam manducandi aliquid, aut bibendi, vel aliquam rem operandi nullam fratri post completorios permissionem concedimus. Si qui vero de extraneis post completorios perfectos monasterium advenerint, a domesticis fratribus tacito ministerio recreentur, et lente eis responsum reddatur, propter regulae constitutum: et lotis eorum pedibus complentes postmodum sibi lente, et ipsi peregrinorum lectis delegentur dormire. Mox clausis ab ostiariis regiis in suis et (1000C)ipsi jacentes stratis per horarum silentium et noctis appetant somnum. Si quis vero frater post completorios aut manducare, aut aliquid bibere deprehensus fuerit hanc excommunicationis poenam suscipiat: alia die accusatus, in jejunio continuato tertia die reficiat, qui praesumpsit illicita. Quae excommunicationis poena tandiu in continuatione permaneat, quandiu per humilitatis satisfactionem de emendatione promissa ab eo ab abbate praesente, aut a praepositis venia fuerit postulata.

CAPUT XXXI. INTERROGATIO DISCIPULI. De hebdomadariis divini officii in noctibus.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1000D)Ad excitandum divinum officium in noctibus, ipsius decadae praepositi, quorum fratres septimanas in coquendo exercent, tandiu sollicitudinem excitandi exerceant, quandiu decem fratres eorum combinati aut propter multitudinem congregationis conternati, in coquinae servitio, suas vicibus explicent septimanas. Nam ipsorum praepositorum vices cum venerint coquere, quia ipsi de coquinae ministerio lassi defessis membris poterunt somno gravari, sollicitiores duo electi de decada sua ab eis fratres in septimana ipsorum sollicitudinem excitandi suscipiant. Similiter, et cum inchoant alterius decadae fratres coquinae servitium, simul et praepositi eorum sub sua sollicitudine universum gregem suscipiant sua vigilantia (1001A)excitandum: similiter et ipsi in hebdomada sua, cum adstant in hebdomada sua coquinae, a sollicitioribus suis fratribus adjuventur. Nam si qui septimanam excitationis exercent, in nocte et in die ipsi solliciti, horologium conspicere, et horam psallendi abbati et fratribus, ne forte per occupationem laboris obliviscantur, et eos constituta jam hora praetereat, ipsi universos rememorent, et psallendi horam jam nuntient advenisse. Ideo enim excitatio duobus modis committitur: ut et vicibus vigilent, et si unus secundum carnis fragilitatem fuerit somno oppressus, alius forte vigilans constituta hora excitet negligentis collegae officium. Magna enim merces apud Dominum est excitantium ad divinum opus, quos pro fama regula vigilgallos nominavit.

CAPUT XXXII. (1001B) INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo ab eis fieri debeat excitatio

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum hora constituta psallendi jam nocti occurrerit, surgat in his duobus qui inventus fuerit vigilantior, excitet lente negligentiorem collegam hebdomadarum suarum. Et merito lente; quia adhuc non est petitum a Domino ab omnibus in oratorio, ut clausa in completoriis labia ab eo aperiantur nocte. Hos ergo ideo duos constituimus, ut invicem se suis vigiliis praeveniant. Ergo surgentes (1001C)ambo vadant cum reverentia ad lectum abbatis, et ibi oratione facta dicant sibi lente hunc versum: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et complentes sibi lente, mox pulsantes pedes abbatis suscitent eum. Quo expergefacto, dicant simul, Deus: quo audito, abbas surgat intrans in oratorio, et percusso indice oret tandiu, quandiu universi fratres ingrediantur, qui forte necessaria causa corporis occupantur. Quod si quis fecerit satis diu abbatem protrahere orationem, quod non licet, cum tarde fuerit oratorio praesentatus, praepositos eorum culpa respiciat. Ideo enim diximus in prima oratione abbatis universos exspectari, et mox debere occurrere, ut omnes post inchoationem abbatis una voce scilicet petant a Domino aperiri labia sua debere (1001D)in nocturnis, sicut omnibus communiter petentibus a Domino fuerant clausa in completoriis. Nam ingredientes oratorium tertio dicant: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Ideo enim diximus tertio dici ab omnibus, ut ne quis frater modice tardius ingressus ab hac postulatione versus fraudetur. Post quem versum, postquam ab omnibus dictum, invitet et suscitet pastor oves suas per responsorium ad laudes Domini, dicens: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro; ad cujus vocis dulcedinem vel divinum favum omnis quae non accurrerit apes, sciat se, evacuatam fructu mellis in spiritu, solam ceram corporis somno conficere, futuro gehennae incendio concremandam.

CAPUT XXXIII. (1002A) INTERROGATIO DISCIPULI. De officiis divinis in noctibus.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. In officio nocturno uno tempore psallitur ante pullorum cantum in hyeme nocturni, dicente Propheta: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). Et de aestate item dicit: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus (Psal. XXVI), hoc est, de parte aliqua noctis, post pullorum jam cantus, signum fiat surgendi. Sed hoc a vigilantibus in hyeme cavendum est, ne nocturnos pullus aut antecedat, aut deprehendat; quia la noctes in tempore hyemis. Nam pullorum cantus declinantis est terminus (1002B)noctis, qui mox diem parit: sicut in circulo solis declinare jam diem a sexta hora ostenditur, et per noctem tantum festinare descendere solem, quantum cucurrit, ut medium in circulo ascenderet diem. Sed hoc in hyeme agendum est, ut nocturnos jam expletos pullorum cantus sequatur; quia noctes sunt grandes: ut digesti a somno fratres vigilanti et digesto sensu opus Dei, quod dicunt, agnoscant. Et ideo intervallum ponitur, ut prolixa nocte somni gravitas finiatur. Nam in verni vel aestatis tempore, hoc est, a Pascha usque octavo Kalendas Octobris, quod est aequinoctium hyemale, propter rationem brevium noctium, a pullorum cantu nocturni a fratribus inchoentur; et expleto psalmorum numero mox eis matutinos subjungant, et secundum suorum psalmorum (1002C)numerum finiant. Et ideo in brevibus ipsis noctibus post pullorum cantum nocturnos constituimus inchoari, et cum matutinis conjungi; ut non se recollocantes post nocturnos ingravescant fratres, et suavi matutino somno oppressi non solum perdant matutinos, sed etiam primam tarde jam dicere confundantur. Nam et ideo post pullos nocturnos cum matutinis diximus jungi, ut digesti jam a prolixo somno fratres utrumque opus sobrie expleant, et jam reddito matutinorum divino debito, securi fratres usque primam jam qui volunt repausent: ut in his horis somnii omnem gravedinem deponentes, bene digesti post primam jam leves laborare incipiant; monstrante nobis de sancto Heleno scriptura, cum dicit: Consuevit enim factis matutinis repausare. (1002D)Ergo ne ante pullorum cantum cum in brevibus noctibus coacti fuerint fratres surgere, adhuc crudi ab inchoato somno, cum in ipso impetu venarum sanguis et humor per venas bullescit, et in harmonia gravedinis succussati somni discoquunt membra escam quam sumpserant, in ipso adhuc incocti cibi incendio, non suscitati, sed potius occisi, cum coacti fuerint fratres surgere, gravi adhuc capite et indigesto ructu, effugent Spiritus sancti charismata. Et cum amaricatur carni eorum, quae quamvis militet Deo, tamen in hac vita interim quaerit quae sua sunt; et si non omnibus, aliquantis tamen amarum videbitur esse pro Deo, quod dulce est: ut non ex integro animo amet Deum frater in psalmis, quando per somnum (1003A)cupit satisfieri carni. Nam sicut luna in circulo minorata deputati nocti minus luminis complet officium, cum tarde surgit orientis exortu, tarde cursu suo in diem ingreditur occasura; sic et brevitas noctium temperata cum die, propter fragilitatem carnis humanae, cogit divina in psalmis abbreviari, et jungi cum nocte diei officia. Ergo psalmi nocturni tempore hyemis, hoc est, ab aequinoctio hyemali usque ad aequinoctium vernale: id est, ab VIII Kalendas Octobris usque ad VIII Kalendas Aprilis, sed melius usque ubi fuerit Pascha; quia noctes majores sunt, dici debent antiphonae XIII, currente semper psalterio, et responsoria tria: ut fiant XVI impositiones, secundum numerum prophetarum, extra lectiones, versum, et rogus Dei; ut tam istae sexdecim (1003B)impositiones in nocturnis quam octo matutinorum impositiones similiter XXIV vicibus, secundum XXIV seniorum imitationem genua nostra in nocte Deo flectantur cum laudibus. Nam in noctibus majoribus ideo plus psalli debet, ut sicut nobis Deus ad repausationem prolixum spatium junxit in nocte, et nos ei peragendas gratias jungamus in laudem. Tempore vero aestatis, hoc est, a Pascha usque VIII Kalendas Octobris octo dicantur antiphonae, currente, ut supra diximus, semper psalterio, et tria responsoria, extra lectiones et versum et rogus Dei: ut tam istae duodecim impositiones nocturnae, quam simul conjunctae octo matutinorum impositiones viginti vices cogat parvae noctis ratio Deo genua incurvare; qui somnus cum brevis est, dulcis videtur esse carni (1003C)cum corpus hominis prolixo fatigatum labore diei, minori requie brevi quiescit in nocte. Ergo aestatis tempore, sicut supra designavimus, quia minores sunt noctes, novem dicantur antiphonae, et tria responsoria; ut fiant duodecim impositiones secundum nomina XII apostolorum. Qui nocturni, ut supra diximus, in ipso aestatis tempore a pullorum cantu inchoati et finiti, mox eis matutini subjungantur, propter brevitatem noctium. Sed hoc semper tam in hyeme quam in aestate, tam in die quam nocte, seu in vigiliis cum psallitur caveatur, ne psalmi aliquando combinentur, quod non licet; sed singulos debere definiri cum gloria; ut nec orationes inter ipsos agendae perdantur, ne glorias eorum laudi Dei videamur (1003D)subducere, cum compendiosa negligentia cogimur in psalmos inserere; quia omni psalmo cui initium Propheta imposuit, constituit et finem. Quod si aliqua necessitas omnes psallentes perurgeat, non combinent, sed conternent; tamen cum gloriis suis susbsequantur: et ut citius compleant, et psalmorum numerus non minoretur. Ergo ideo aut singulos, aut ternos diximus debere dici, quia sicut unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate agnoscitur, ita aut singulos, aut pro necessitate ternos credamus, tamen cum gloriis suis, dici debere. Nam combinari ex toto non licet; quia non plus neque minus ab unitate et Trinitate quod fuerit, Christianum decet: et tunc perfectam fidem habemus, si Trinitatem perfectam aequaliter in unitate et unitatem in Trinitate sentimus. Nam si aliqua (1004A)gravior necessitas quavis hora psallentes perurgeat, dicendorum omnium psalmorum singula capita, cum una gloria compleant; et sic exeant oratorio, ut quavis necessitate tamen opus Dei non videatur praetermitti.

CAPUT XXXIV. INTERROGATIO DISCIPULI. De officiis divinis in die.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. In exercendo maxime divino officio prae omnibus sanctae debet militiae ordo constitui; vel quibus vicibus trames rectae observationis occurrat, ut vetustatis mos est, et patrum instituta sanxerunt; id est, matutinus, prima, tertia, sexta, nona, vespera, (1004B)et completorium; ut compleatur prophetica ordinatio dicens Domino: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII). Sed prima sic debet dici, quomodo duodecima, quae dicitur vespera. Nam prima sic dici debet pungentibus jam radiis solis, et vespera adhuc radiis declinantibus ejus. Quia quomodo inchoatur dies in initio in opere Dei, in tali debet expleri et fine, ut compleatur Scriptura dicens: A solis ortu usque ad occasum (Psal. CXII): non enim dixit, post occasum, Laudate nomen Domini. Quia exitu matutini et vesperae delectabitur Dominus (Psalm. LXIV). In quibus temporibus ab angelis nostris diurnis in renuntiatis justorum benefactis delectabitur Dominus, sicut sanctus Paulus in revelatione sua dicit: Filii (1004C)hominum, benedicite Dominum incessabiliter, magis autem cum occiderit sol: nam initium et finem diei sol nobis juste ostendit; qui abscessu suo noctis tenebras introducit. In aestivo vero tempore adhuc altius stante sole lucernaria inchoentur propter breves noctes: ut prolixo aestus labore lassis fratrum et jejunio membris, in augmento brevium noctium de lucentis adhuc diei spatio fessae repausationis somnus addatur.

CAPUT XXXV. INTERROGATIO DISCIPULI. De modo psalmorum vel numero in die.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmi namque matutini dici debent omni tempore (1004D)sex, responsorium unum, versum, lectionem Apostoli et Evangelii, quae semper abbas dicit, et rogus Dei. Psalmi namque per horas suprascriptas diei, id est, primam, tertiam, sextam, nonam, terni dici debent, currente semper psalterio, singula responsoria, lectionem Apostoli, lectionem Evangelii, quam semper abbas dicat, aut si absens fuerit, praepositi vicibus dicent; post ipsam rogus Dei.

CAPUT XXXVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De psalmis lucernariae

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmi lucernariae in hyeme dici debent sex, currente (1005A)semper psalterio, responsorium unum, versum, lectionem apostoli et Evangelii; quae semper abbas dicat, post hoc et rogus Dei; ut tam istae cum responsorio et Evangelio novem impositiones psallentium, sine versu et lectione, quam illae quaternae horarum ipsius diei impositiones, id est, per ipsas horas; hoc est, primam, tertiam, sextam, nonam, ternarum antiphonarum, et responsoriis singulis, quae omnes veniunt sedecim, absque versus et lectiones explendo, toties psallere viginti quatuor vicibus genua nostra secundum viginti quatuor seniorum imitationem, qui incessabiliter adorantes Deum in coelis, mittunt coronas suas, proni jacentes, die noctuque laudantes Dominum dant gloriam Deo. Similiter et tempore aestatis quinque debent fieri in lucernaria, (1005B)cum responsorio et Evangelio, impositiones, extra versum et lectiones: ut istae quinque et sedecim impositiones diei, similiter ut supra diximus: viginti quatuor impositiones debere quotidie fieri, secundum viginti quatuor seniorum in coelo numerum, vicies quater et nos in terra a die omni tempore genua nostra cum laudibus Deo flectamus. In quo tempore aestatis temperius est lucernaria inchoanda propter breves ipsius temporis noctes.

CAPUT XXXVII. INTERROGATIO DISCIPULI. De psalmis completorii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmi completorii tres dici debent: responsorium, (1005C)lectionem Apostoli, lectionem Evangeliorum, postquam semper praesens abbas dicat rogus Dei et versum clusorem.

CAPUT XXXVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De psalmo refectionum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmus refectionis unus dici debet, et versus; similiter levata mensa alius versus cum gloria. Sed hoc opus refectionum peculiariter gratiarum actio est in numero septem laudum canonicorum diei.

CAPUT XXXIX. INTERROGATIO DISCIPULI. (1005D)Qualiter psalli debet in matutinis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Matutini psalmi cum antiphonis semper psallantur: id est, quatuor dici debent sine alleluia; post hos quatuor duo cum alleluia, responsorium, versum, lectiones et Evangelia, quae abbas dicat sine alleluia; in Dominica vero cum alleluia, usque in Epiphaniam: ut fiant extra versum et lectiones octo impositiones cum Evangelio. Sed matutini, extra quinquagesimo psalmo, et laudes de canticis fiant. Dominica vero, vel aliis festis diebus, vel si aliquis fuerit natalis sanctorum, benedictiones dici oportet: a quibus dictis per dominicas genua non flectantur usque ad nocturnos, et omnes antiphonae vel responsoria in (1006A)ipso die a benedictionibus dictis cum alleluia dicantur, usque ad secundae feriae futuros nocturnos.

CAPUT XL. INTERROGATIO DISCIPULI. Qualiter psalli debet per horas diei.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Prima, tertia, sexta, nona, cum psallitur, sed tertius semper psalmus absque ab Epiphania, cum alleluia semper imponatur currente semper psalterio, cum responsoria, lectionem Apostoli, lectionem Evangeliorum, quam semper abbas dicat: si absens fuerit abbas, praepositi vicibus; et versum, et rogus Dei.

CAPUT XLI. INTERROGATIO DISCIPULI. (1006B) Qualiter debet in lucernariis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmi lucernariae cum antiphonis psalli debent; in quibus duo ultimi cum alleluia; currente semper psalterio; singula responsoria, versus, lectio Apostoli et Evangelii, quod semper abbas dicat sine alleluia: in Dominica vero cum alleluia. Nam omnes antiphonae ipso die benedictionibus dictis, cum alleluia psallantur, et genua non flectantur, usque ad secundae feriae futuros nocturnos.

CAPUT XLII. INTERROGATIO DISCIPULI. Qualiter psalli debet in completoriis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1006C) Psalmi completorii omni tempore cum antiphonis psallantur: quia totae septem vices in die, in quibus laudes Deo dicit nos debere cum Propheta dicere, aequali modulatione canuntur, propter septiformem Spiritum, qui non est in aliqua parte discretus.

CAPUT XLIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Qualiter psalli debet in refectione.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Psalmi refectionum tam posita quam levata mensa non sunt de septem canonicarum vice horarum, sed (1006D)peculiariter Deo de benedicenda aut commendanda esca per gratiarum actionem praebentur: sine antiphona directanei dicantur; sed in Dominica vel in diebus festis cum antiphona vel alleluia.

CAPUT XLIV. INTERROGATIO DISCIPULI. Qualiter psalli debet in nocte.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Oportet in nocturnis ab abbate dici versum apertionis, deinde responsorium orationis: deinde in hyeme duodecim antiphonas, sine alleluia; deinde responsorium sine alleluia, currente duntaxat semper psalterio; deinde aliud responsorium jam cum alleluia, ut fiant sedecim impositiones; lectionem (1007A)Apostoli, lectionem Evangelii quam semper abbas dicat. Si abbas absens fuerit, praepositi vicibus versum, et rogus Dei. In aestate vero a Pascha usque aequinoctium hyemale, quod est VIII Kalendas Octobris, post versum apertionis, et responsorium abbatis, dici debent antiphonae sex, sine alleluia; deinde responsorium item sine alleluia: deinde tres antiphonae cum alleluia, currente semper psalterio, ut superius diximus: deinde aliud responsorium jam cum alleluia, ut fiant duodecim impositiones; lectionem Apostoli, lectionem Evangeliorum, quam semper abbas dicat: quod si absens fuerit, praepositi vicibus; deinde versum et rogus Dei. Lectionem vero, cui jussum fuerit, ut ex animo recitet, non ex codice legat, nisi in vigiliis solummodo. Hoc est quod constituimus, (1007B)ut frequentius aliqua meditentur, et memoria teneant scripturas fratres; ut quando in quovis loco, quod ex deesse textum lectionis, vel paginae, si opus fuerit, memoria recitetur. In noctibus vero majoribus accenso cicendelo, vel lucernaria in atrio lectorum, si voluerit abbas legat; aut qui sua sponte delectatus fuerit frater, habeat permissionis licentiam aut legendi, aut aliquid meditandi, aut aliquam monasterii utilitatem operandi. Nam et qui voluerint sibi repausare, habeant et ipsi licentiam dormire: quia completo et reddito oratorio debito suo, residuae horae nocte respausationi debentur. Nam et si aliquis quasi spiritalis vult de suo somno surgere, ut audiat legentem, aut ipse legat, aut aliquid operetur, peculiariter cognoscitur per bonum (1007C)liberum arbitrium spiritum potius amare quam carnem, ideoque debent fratres in uno atrio lecta ante abbatem habere, ut quis quod elegit agnoscatur, vel qualis militiae suae futurus sit frater.

CAPUT XLV. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeat psalli in diebus festis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. A Pascha usque ad Pentecosten omnes antiphonae et responsoria die noctuque cum alleluia psallantur, et genua non flectantur. In natale vero Domini usque Epiphaniam, omnes antiphonae vel responsoria die noctuque cum alleluia psallantur, et genua ipsis diebus non flectantur, neque jejunetur, nec abstineatur, (1007D)sed octo illos dies, qui praecedunt natalem Domini, in jejuniis quadragesimae vel abstinentia; vel illas orationes, quae pure solent in quadragesima fieri similiter a fratribus celebrentur: ut ad instar quadragesimae tristitiae, ut placabiles servi supra quotidianum debitum amplius exercentes servitium, natalem Domini nostri in stipendiis vel donis laetitiae mox advenisse laetemur. Epiphaniae vero nocte ipsius vigiliae, et ipso die solo omnes antiphonae et responsoria cum alleluia psallantur: et ab ipso die alleluia claudatur, et mox oratorio dierum festorum subtrahatur, et genua ipso die Epiphaniorum orantis non flectantur. Nam ideo ipso die solo cum vigiliis suis diximus, et non usque octavas alleluia psalli, quia centesima (1008A)Paschae ab eo die jejunantibus inchoatur, et abstinentibus imputatur. In omnibus vero diebus Dominicis, benedictionibus dictis, omnes antiphonae vel responsoria cum alleluia dicantur, usque ad secundae feriae futuros nocturnos: et genua non flectantur; quia Dominica Paschalis resurrectio imputatur. Nam in omni Dominico benedictionibus dictis, usque ad missas Ecclesiae adimpletas, semper in opus Dei dicant hunc versum: Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX); hoc est, quod per omnium sanctorum cubilia, id est, Ecclesias missarum exsultatio celebratur. Si vero quovis die natalis sanctorum fuerit, benedictionibus dictis genua non flectantur usque ad primam dicendam. Si vero hujus sancti natalis fuerit, in cujus oratorio (1008B)psallitur, benedictionibus dictis usque ad processionem missae ibi agendae, ipso die a sacerdote, et genua non flectantur, et pro laetitia natalis proprii oratorii integer ipse dies usque ad futuros nocturnos, sicut in Dominica, cum alleluia totum psallatur.

CAPUT XLVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De imponendis psalmis in oratorio quovis tempore.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Post abbatem praepositi vicibus cum jussu ipsius imponant antiphonas, currente, ut diximus, semper psalterio. Postquam explicaverint praepositi singuli fratres de singulis decadis, quibus jusserint praepositi, vicibus imponant. Lectiones Apostoli praepositi semper vicibus (1008C)dent. Evangelii lectiones, si praesens fuerit, abbas semper dicat: si absens, praepositi vicibus. Nam et in matutinis et lucernariis, postquam lectio Apostoli fuerit recitata, Evangelia semper abbas praesens sequatur; si absens fuerit, praepositi vicibus: ut eo ordine quo missae a clericis celebrantur; id est, quo minor clericus Apostolum perlegerit, sequitur major diaconus Evangelia sancta lecturus. Sic ergo et in monasteriis ratio Domini per ordinem meriti subsequenter servatur: in nocturnis, et matutinis, et lucernariis, in responsoriis psalmi perexplicentur; in prima vero, tertia, sexta, vel nona, in responsoriis bina capita dicantur: et dicant jam Gloria, ut citius exeuntes fratres de oratorio faciendi laboris repraesententur operibus.

CAPUT XLVII. (1008D) INTERROGATIO DISCIPULI. De disciplina psallendi.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Tanta debet esse reverentiae gravitas, vel disciplina psallendi, ut amabilius a Domino, quam a nobis dicitur, audiatur, sicut ait Scriptura: Exitus matutini et vesperae delectaberis (Psal. LXIV). Et item: Bene psallite ei in jubilatione; quia rectus est sermo Domini (Psal. XXXII). Et item: Exsultate ei cum tremore (Psal. II). Et item: Psallite Domino sapienter (Psal. XLVI). Ergo si sapienter et cum timore jubet psalli, oportet psallentem immobili (1009A)corpore, inclinato capite stare, et laudes Domino moderate canere: quippe ministerium suum ante Divinitatem implet, docente hoc Propheta cum dicit: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Nam considerare debet qui psallit semper, ne alibi sensus ejus demigret, ne cum aliam cogitationem sensus noster migraverit, de nobis dicat Deus: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV). Et item de nobis dicit: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI). Et ne, cum in sola lingua Deum laudamus, in sola regia oris nostri Deum admittamus; et intus in domum cordis introductum diabolum collocemus; fortior enim ab intus ducente judicatur, qui intus ingreditur, quam qui foris exspectat. Ergo ad cantum et (1009B)tale officium corporaliter cor cum lingua conveniat, cum timore Domino quotidianum debitum redhibere, et notet sibi in corde qui psallit, ad singula omnia testimonia quae dicit: quia singuli versus si notentur, proficiunt animae ad salutem, et in eis totum invenitur quod quaeritur; quia omnia ad aedificationem loquitur psalmus, dicente Propheta: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psal. CIX). Quod sonat in voce, ipsum sit et in mente psallentis. Psallamus ergo voce et mente communiter, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV); non solum vocibus, sed et corde decet ad Deum clamare. Cavendum namque est cum psallitur, ne frequens tussis, aut anhelitus prolixius abundet, aut salivarum exsecratus assiduus, aut narium (1009C)spurcitiae detractae a psallente inante jactentur; sed debere fratrem post se projicere, quia angeli ante psallentes docentur stare, cum dicit Propheta: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Ergo cum haec omnia impedimenta psallentibus a diabolo fuerint ministrata, mox sibi qui psallit signet os crucis sigillo.

CAPUT XLVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De reverentia orationis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Si hominibus carnalibus nisi cum humilitate non fit precatio, cum beneficia eos aliqua temporalia postulamus; quanto magis convenit, ut pro peccatis nostris (1009D)vel facinoribus omni qua possumus Christum prece rogemus! Nulla ergo debet esse in oratione duplicitas: non unus in ore, alter in corde inveniatur: non multiloquio protrahi orationem debere, sicut ait sanctum Evangelium hypocritas eos fieri tales. Non frequens tussis, non exscreatus assiduus, non anhelitus abundet; quia haec omnia orationibus et psalmis ad impedimentum a diabolo ministrantur. Nam illud, quod diximus superius, et in orationibus caveatur; ut qui orat, si voluerit exspuere, aut narium spurcitias jactare, non inante, sed post se retro projiciat, propter angelos inante stantes, demonstrante Propheta ac dicente: In conspectu angelorum psallam tibi, et adorabo ad templum sanctum tuum (1010A)(Psal. CXXXVII). Ergo vides, quod ante angelos ostendimus et orare et psallere. Nam ideo diximus brevem fieri orationem, ne quis per occasionem prolixae orationis obdormiat; aut forte diu jacentes diabolus eis ante oculos diverse ingerat, vel in corde aliud subministret. Ergo oportet orare cum timore simpliciter; ut qui orat, praesentis Christi videatur pedes tenere. Et cum tanto debemus orare timore, ut cognoscamus quia cum Deo loquimur. Orare ergo debemus cum omni mente, sicut Apostolus ait: Orabo simul et mente et spiritu (II Cor. XIV).

CAPUT XLIX. INTERROGATIO DISCIPULI. De vigiliis monasterii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1010B) Omni sabbato debent in monasterio exerceri vigiliae, a sera usque dum secundo fuerit gallus auditus, et jam fiant matutini. Sed propter quod vigiliae dicuntur, a somno se fratres abstineant; et psallant, et legentes audiant lectiones. Jam post matutinos lectis suis repausent.

INTERROGATIO DISCIPULI. De actu operum quotidianorum, per diversas horas, diverso tempore.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Dum cessant in die divina officia, intervalla ipsa cessantium a psalmis horarum non otiosa volumus (1010C)pertransiri; aestimantes ne otium modici minus lucrum securis generaret. Quia homo otiosus mortem operatur, et in desideriis est semper. Nam cum frater aliquid operatur, dum oculum in laboris opere figit, inde sensum occupat de quo facit, et cogitare illi aliqua non vacat; et desideriorum non mergitur fluctibus: quia stupore cogitationis ejus tunc oculus non arescit, quando manus cum sensu occupata aliquid perficit, propterea dicente Apostolo: Et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, ut si quis non vult operari, nec manducet (II Thess. III). Ergo debent esse et post officia Dei et opera corporalia, hoc est, manuum: et dum fuerit unde indigenti detur, super bona acta carricentur, et bene facta: ideoque oportet inter horarum alterna spatia diversa (1010D)actuum exercitia convenire. Id est, tempore hyemis ab aequinoctio hyemali, quod est VIII Kalendas Octobris, usque in Pascha, quia frigus est, et mane fratres non possunt aliquid operari, a prima usque in tertiam sequestratae a se per loca diversa decadae, ne in uno redacta omnis congregatio suis sibi invicem vocibus obstrepent, id est, lectionibus vacet unus de decem per loca, et residui de suo numero audiant. In his tribus horis infantuli in decada sua in tabulis suis ab uno litterato litteras meditentur. Nam in alphabeto majores usque vel ad quinquagenariam aetatem litteras meditari hortamur. Simul ergo in his horis, et psalmos meditari a nescientibus, ordinatione praepositorum suorum, admonemus In unaquaque (1011A)decada ergo in his tribus horis invicem et legant, et audiant vicibus litteras, et psalmos ignorantibus ostendant. Cum ergo in spiritali opere has tres horas peregerint, repositis tabulis et codicibus divinis ad tertiam laudibus surgant; agentes in oratorio Domino gratias, quod meruerunt tres horas diei spiritalibus operibus occupati sine peccato transiisse. Mox ut exierint a tertia, universi praepositi oculos habeant ad abbatem, inquirentes eum quid jubeat suas operari decadas: et cum unicuique decadae diversum laboris assignaverit opus, mox obedientes, vel a suis praepositis ordinati, assignatum laboris opus cum taciturnitate semper exerceant; ita ergo ut antequam inchoent laborare, orent, et postquam explicaverint, reorent: laborent semper praesentibus suis praepositis, (1011B)et cum impleverint cum gravitate et has tres horas in tanto laboris opere, divinis ad sextam laudibus currant, agentes in oratorio Domino gratias, qui item meruerint et alias tres horas diei occupati tanto laboris opere sine peccato transisse. Ideo enim fratres dicimus taciturnitatem semper debere servare, ut cum omni ab eloquio os custoditur, peccata linguae non admittantur. Taciturnitas autem haec a fratribus laborantibus custodiatur a fabulis sine lege, vel saecularibus rebus, vel verbis otiosis, quae ad rem non pertinent. Nam psalmos meditari, vel Scripturas recensere, vel de Deo aliquid loqui, duntaxat in absentia abbatis, humiliter tamen et lente, quamvis in illa hora fratres licentiam habeant. Mox ergo ut a sexta exierint, revertentes ad loca sua suum perficiant (1011C)opus; et in quo opere semper majore fratrum laborantium exhibente cujusvis codicis lectio quotidie ab uno litterato legatur. Ideo enim ordinavimus quotidie laborantibus legi, ut cum a malis tacemus, de bonis audimus, et loquimur, nunquam peccemus. Ipse namque frater legat, quem abbas per aliquam impossibilitatem necessitatis non posse laborare agnoverit. Quod si ipse major numerus fratrum, cui legitur, prope sit monasterio, operantes intus monasterium aliquid tale de artibus fratres, cum quo opere possint ad legentes migrare, mox se jungant, et audiant auribus, tamen manibus operantes. Quod si fixa sit operis officina, aut tale sit opus, cum quo non possint fratres ad legentes migrare, alia die et ipsis legatur. Ergo cum et has tres horas in laboris opere (1011D)transierint, divinis ad nonam laudibus currant, agentes in oratorio Domino gratias, qui item meruerint et alias tres horas diei sine peccato transisse. Post nonam vero quantum spatium in lucernariam restiterit, quisque quod occurrerit operetur, ordinante abbate, vel insistentibus praepositis suis. Qui praepositi ideo fratribus omni hora immineant, ut frater ex toto otiosus non sit. Nam cum in aliquid faciendo fuerit occupatus, non vacat ei alia cogitare, nisi hoc in quod intentis manibus operatur. In aestatis vero tempore, id est, a Pascha usque aequinoctium hyemale, quod est VIII Kalendas Octobris, quia magis mane refrigerat, a prima usque in tertiam magis operentur; ut recenti et suavi, vel gravi brevium (1012A)noctium somno careant. Item post dictam tertiam usque in sextam laborent; semper autem cum taciturnitate saecularium vel otiosarum rerum, vel scurrilitatis, quae ad aedificationem non pertinent: psalmorum vero recensionem, vel meditationem et interrogationem praeceptorum divinorum, vel pro aedificatione aliquid de Deo loqui, quamvis in illa hora discipulis licentiam relaxamus, in absentiam duntaxat abbatis: in praesentia vero ejus labor, humilitas, taciturnitas et reverentia praebeatur. In absentia vero abbatis ideo de bonis et sanctis rebus eos loqui permittimus, ut nunquam desit memoriae eorum servanda pro servitio Dei oris eorum custodia, et expeditius de bono quam de malo eorum eloquia occupentur. Nam ipsum laboris opus terrenum, aut cujusvis (1012B)artis cum inchoant, oratione praecedente incipiant; eadem semper oratione et finiant. Ideo enim praecedente oratione incipiant, ut petant Deum, ut pio ejus auxilio adjuvati, et ejus defensione omni hora muniti in his horis, quibus laborant, ne aliquod in eis peccatum subripiat, de quo possint Domino displicere. Et ideo postquam a labore disjunxerint, orent; agentes gratias Deo, quod fuerint Dei auxilio adjuvati. Ergo postquam has tres horas laboraverint, divinis ad tertiam laudibus currant, agentes in oratorio Domino gratias, qui meruerint in labore manuum occupati sine peccatorum offensa transisse. Mox ergo ut a tertia exierint, unusquisque revertatur ad suum laboris opus: et cum per sequentes horas laboraverint divinis ad sextam laudibus currant, (1012C)agentes in oratorio Domino gratias, qui alias tres horas diei occupati item in laboris opere sine peccato meruerunt transisse. Statim post dictam sextam, aut post prandium, quam in jejunio, omnes modice in suis lectis meridientur: ut meridianas horas, vel ferventem aestum in sopore pertranseant; et in fatigatis fratrum corporibus, id est, jejunio et labore, ipsius temporis brevitas noctium auxilio meridiani somni compensentur; et sobrius jam surgat frater in nocte, cum coeperit aestate dormire in die. Ergo post sextam cum suis se collocaverint lectis, post modicam requiem universi fratres a praepositis suis, vel ipsi simul praepositi ab ipsius septimanae vigiligallo excitati, quanto spatio diei nona restiterit, item cum taciturnitate vaniloquii artibus suis revertantur (1012D)et labori; et in toto ipso aestatis tempore, tam etiam cum sexta hora, vel nona reficitur. Tamen post nonam quantum spatium diei restiterit usque temperius inchoatam lucernariam, tunc ordinatione praepositorum suorum sequestratae a se per loca diversa decadae, alii legant, alii audiant, alii litteras discant et doceant, alii psalmos quos habent superpositos meditentur. Nam cum eos maturaverint, et memoria perfecte tenuerint, adducti a praepositis suis ipsum psalmum aut canticum, seu quamvis lectionem memoriter abbati restituant: et cum perreddiderit, mox petet pro se debere orari. Et cum pro eo a circumstantibus oratum fuerit, complenti abbati genua osculetur, qui reddidit. Cui mox aut ab ipso (1013A)abbate, aut praepositis jubetur superponi; et postquam superpositum fuerit quodvis, antequam secum meditetur, item a circumstantibus petat pro se orari, et sic inchoet meditari. Lucernaria vero omni tempore, maxime vero in aestate, temperius inchoetur, pendente adhuc sole, sicut dicit Propheta, usque ad occasum (Psal. CXXII): non tamen dixit, post occasum. Ergo inde maxime in aestate temperius lucernariam diximus inchoari, propter breves ipsius temporis noctes. Ad laborem vero operis terreni, vel missiones viarum, hi fratres deputentur, qui artes nesciunt, aut discere nolunt, aut non possunt. Artifices vero deputato die, et experimentato artis suae (1014A)penso, artibus quotidie sedeant; qui tamen cum aliqua necessitas laboris terreni aut viarum pro monasterii utilitate perurserit, tunc relictis artibus, aut fratrum adjutoriis, aut viarum necessitatibus occupentur. Fratribus delicatis et infirmis talis labor injungatur, ut nutriantur ad servitium Dei, non occidantur: duricordes vero et simplices fratres, vel qui litteras dicere nolunt, et non possunt, ipsi gurdis operibus intricentur; tamen cum temperamento justitiae: ne soli jugiter diversis opprimantur laboribus. Infantuli, et jam senio decrepiti, et infirmi aequali debent cogi judicio.

INCIPIT REGULA QUADRAGESIMALIS. CAPUT LI. (1013B) INTERROGATIO DISCIPULI. De orationibus Quadragesimae in die.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Inter matutinos et primam pura fieri debet oratio ab omnibus; item inter primam et tertiam: similiter fieri inter tertiam et sextam: similiter inter sextam et nonam: similiter inter nonam et vesperam; similiter inter vesperam et completorios: similiter fieri in totis Quadragesimae diebus oportet.

CAPUT LII. INTERROGATIO DISCIPULI. De orationibus Quadragesimae in nocte, sive Psalmis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1013C)Oportet post primum decubitum omnes surgere, et ante lectos suos orare, complere abbatem, et repausare omnes, item post nocturnos repausare. Item cum cantaverit gallus, omnes surgere, et orare ante lectos suos, complere abbatem, et repausare omnes. Unde oportet vigiligallos, in noctibus vel diebus Quadragesimae multum vigilantes in nocte et in die esse sollicitos, ut horas advenisse orationum fratres admoneant. Ideo debent in uno atrio omnes dormire, ut ab omnibus orationes istae ante lectos communiter impleantur, ut omnes audiant abbatem complentem. Idem debent surgere, et facere matutinos: quia adhuc matutini separati a nocturnis ante Pascha dicuntur. Item inter matutinos et primam similiter pura fiat oratio.

CAPUT LIII. (1013D) INTERROGATIO DISCIPULI. De continentia ciborum et potus in Quadragesima.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Unum coctum omnibus pulmentum sufficiat; et in secundis quodcunque fuerit crudum cum pomis: panis hordeacei quadrae duae. Ab ipso die Quadragesimae usque in tricesimum propter laborem binas ad diem fratres, non amplius, accipiant potiones; id est, unum merum et unum caldum. A tricesima (1014B)vero usque in vicesimam singulos meros accipiant: a vicesima vero usque ad Pascha vinum omnibus subtrahatur: absque infirmis, et infantibus intra duodecim annos, et senio jam defessis. Sed hoc de infirmis consideret abbas, ne aliquis mentiatur et fingat infirmum. Firmis vero, vel suo voto abstinentibus, mixta salibus cum cymino, vel apii semine calida aqua misceatur. Oleum non in cacabis, sed in ferculis propter abstinentes mittatur. Qui abstinentes in ipsis tamen mensis decadum suarum, quot in mensa quae in suo numero fuerint, ordinatione majoris juxta jubeantur sedere: ut abstinentes de una mensa in una comedant scutella. Ideo enim diximus inter alios fratres communiter abstinentes sedere, ut erubescant voraces in communi natura (1014C)non posse pariter gulae desideria refraenare, et in eligendis bonis divinam cum abstinentibus non posse gratiam promereri. Nam ipso die Quadragesimae cum communicant, primo jejunio, antequam communicent, detur licentia ab abbate in oratorio talis. Dicat abbas omnibus fratribus: Fratres, qui vult pro anima sua spiritaliter laborare, et aliquid abstinere, ad bonum hoc opus liberam ei voluntatem concedimus: qui vero noluerit, regulae de hoc titulo constituta accipiet, et quadragesimae contentus erit mensura. Jam qui de fratribus voluerint aliquid abstinere, ibi in oratorio vadant, et humilient se ad genua abbatis, agentes gratias de boni actus voluntate concessa: et post impensam humilitatem, simul et ore suo abbati indicent, quis quid voluerit abstinere. Nam ideo in oratorio abstinentes diximus designari, (1014D)ut ad mensas cum hoc ipsum continent, ad escam in quadragesima corpori perdendam a tepidis vel gulosis fratribus non jam hoc ipsum repraesumere vel secum comedere suadeantur: cum non vult quis videre a se alium meliorem. Sed sint ergo isti tales testimonio oratorii de omnibus apud Deum electi, etiam abstinentes designati. Merito enim de resurrectione Domini tales debent in Pascha laetari cum Christo, qui corpus suum per abstinentiam cum eo crucifixe runt in quadragesima, dicente de tristitia Scriptura: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. (1015A)CXXV). Et, in paucis vexati, in multis bene disponuntur (Sap. III). Nam quadragesima praesentis hujus parvi saeculi obtinet typum, Pascha vero futurae vitae aeternam laetitiam bonis indicat: in tantum, ut quod in quadraginta diebus abstinetur, manducari liceat toto anno. Sic qui in praesenti vita saeculi hujus aliquid desideriis suis vel carni subduxerit, in illo saeculo abundanter licet animae de melioribus divinis deliciis in perpetuo saginari. Quia in hoc parvo tempore pro Domino voluit contristari, cum eo merebitur in futuro laetari. Jejunia vero Quadragesimae protrahantur in vesperum; id est, post lucernaria reficiatur omnibus ipsis quadraginta diebus: quia quinta feria jejunatur, absque dominica: in quas dominicas sera penitus nihil coenent, ut una sit in (1015B)ipsis diebus a die refectio. Jejunium vero in Quadragesima propter supervenientes non frangatur a domesticis fratribus. Qui vero voluerint fratres jejunium superponere, in ipso superposito die in labore cum fratribus non spectentur, solummodo laborantibus fratribus legant, ut otiosi non sint, et pro pane de verbo Dei reficiantur. Ideo enim in spiritu legendo laborent, ut sicut scriptum est, Qui non laborat, non manducet (II Thes. III), ita et dignum est, ut qui non manducat non laboret, nisi in illa refectione, in qua sine pane reficitur; hoc est, in eloquio Dei, dicente Scriptura: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV). In ipsis vero quadraginta diebus in monasterio fratribus ab hebdomadariis pedes non (1015C)laventur, solummodo discalceentur; supervenientibus quibusvis extraneis laventur, propter illius mulieris testimonium, quae lavit, et de alabastro unxit pedes Salvatori coenanti. In coena vero Domini mittant manus pro benedictione ad lavandos pedes abbati, et postea omnibus praepositis cum solatio fratrum. Inchoando tamen abbas lavet simul: et ostiariis ipse major lavet pedes; ut cum et ipsis humilem se in hoc obsequio praebet, et digne omnibus in honorem exaltatior judicetur. Deinde praepositi omnibus fratribus in decada sua lavent pedes, et tergant. Sexta vero feria lucescente, quae est ante sabbatum sanctum, nocturnos solummodo faciant: quia adhuc nocturni ante pullorum cantum dicti de quinta adhuc feria sunt: etiam matutinos, vel caeteras horas, vel (1015D)constituta officia Dei, usque ad missas sabbati; ubi tam prolixum psalmorum silentium in ore psallentium nova resurrectionis alleluia aperiat. Ergo cum ad nocturnos quintae feriae dictos ulterius usque ad missas sabbati non psallent; orationes tamen illas quadragesimae puras compleant, et ipso sextae feriae die lente sibi loquantur de tristitia Dominicae Passionis; nec se supervenientes salutent. Nam extra infirmos et infantes, et senio pervinctos, quicunque de sanis reficere voluerit, sine accepta benedictione, et non signata refectione reficiat; ut a gula sua vel a semetipsis communicati erubescant, cum aliis superponentibus pro Dei speranda mercede, unum diem non posse jejunium voluntarie pertransire; cum (1016A)aliis ab invito interdum per triduana transire jejunia indigentiae imponat necessitas. Et cum qua fronte futura octava Paschae in Dominicae Resurrectionis victoria desideret epulari, qui in tristitiae causam ipsius passionis una die noluerit suam cum Christo crucifigere carnem? Sacramenta vero altaris in patena majore vitrea finiantur: ut cum sexta feria Judaei ad passionem Christum quaesierint, sit ipso die mentibus nostris reclusus, ut sabbato nobis per resurrectionem in novo sacramento appareat. Jam qui sexta feria refecturi sunt, sine communione reficiant; ut agnoscatur jam quis sexta feria injuste refici sine Christo. Lotio vero rerum, vel apparatus Paschalis ipso die procuretur: in qua sexta feria altaris velamen, vel universus oratorii subtrahatur (1016B)ornatus; simul et lucernae et cicendeli totum intra monasterium negetur aspectus: ut in nobis tristitia habeatur ipso die, cum mundo verum Domini lumen per passionem abscedit: et in sequenti lumen lucescente sabbato per totum mundum pro laetitia reponatur, quando per resurrectionem Christi laetitiae ad nos lumen revertitur. Nam omni tempore sic ornatum et mundum esse debet monasterium, ut per omnia introitorum loca munda ornata velis videatur ubique quasi una Ecclesia; ut ubique ad se invicem occurrentes deceat, libeat, et delectentur orare.

[ Explicit regula quadragesimalis. ]

CAPUT LIV. INTERROGATIO DISCIPULI. Cum hora divini officii advenerit, mox debere fratres ad (1016C)oratorium festinare.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum advenisse divinam horam percussus in oratorio index monstraverit, mox laborantes opus projiciant; artifices ferramenta dimittant; scriptores litteram non integrent, omnis fratrum manus deserat quod agebat; festinet statim mox cum gravitate pes ad oratorium, sensus ad Deum: ut mox ad primam orationem occurrant, et tanquam apes ad mel, intrantium in oratorium fratrum examen ebulliat: ut qui tacitus erat sancti oratorii locus, statim psalmorum clamoribus impleatur, et silentium loci sancti ad relictas migret officinas et opera. Cum vero index in oratorio semper percussus fuerit, mox omnes audientes, antequam currant, faciant sibi (1016D)crucem in fronte, respondentes: Deo gratias.

CAPUT LV. INTERROGATIO DISCIPULI. De quot passibus frater, relicto labore, ad oratorium debet occurrere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum sonuerit index ab abbate percussus, laborans frater, aut solus, aut multi mox relicto ferramento aestimatione oculorum suorum citius perpendat, si debeat ad oratorium festinare, an non; et hoc eligat, ut de quinquaginta passibus longe a monasterii limine, cum gravitate debeat ad oratorium festinare. Quod si supra hunc numerum fuerit loci longinquitas, jam non vadant, sed ibi relicto de manibus (1017A)ferramento, suas flectentes cervices, quae aguntur in oratorio genua, opus Dei sibi lente dicant et ipsi: aut si urgent fratrum quaevis opera facienda, psalmos sibi tamen cum gloriis suis conternent; quia gloriae illae quae inter eos dicuntur pro orationibus constat. Nam ipsae gloriae flexo semper capite a psallente dicantur; psalmi vero directanei dicantur, propter, ut supra diximus, urgentia laboris opera, quibus expletis versum et orationem complens sibi ipse mox quod faciebat reprehendat. Ideo enim si plus a quinquaginta passibus longitudo fuerint loci a laborante fratre, jam non diximus ad oratorium ambulare, ne currentes de longe fratres, festinatione nimia concita certatim inter se cursio, non cum gravitate, sed cum lascivia currant; et lassati longo (1017B)itinere cum tardi ingressi oratorium fuerit, palpitante post viam stomacho, vocem psalmi non valeant adimplere: et cum de longe quamvis lassus advenerit, opus Dei a praesentibus fratribus jam inveniat explicatum, et tunc in desperatione vel damno suo spiritalis frater versetur, et graviter contristatus, qui non meruerit opus Dei, nec in oratorio: et damnum constitutae horae ei longinquitas faciat. Intra monasterium vero qui urgentibus communis utilitatis necessitatibus occupantur, clara voce cum a psalmo cessatur, et orationi incumbitur, petant ad oratorium se debere habere in mente, et tam in eodem loco in quo occupantur lente sibi opus Dei, sequendo oratorii vocem, adimpleant simul, et explicatis per vices psalmis in eodem loco, in quo stant (1017C)aut sedent, in orationibus genua flectant.

CAPUT LVI. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeant fratres in itinere opus Dei complere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum fratres spiritales sine laico ambulant juncti ad se et cantantes, modice de via flectant genua, et post orationem redeant in viam: mox ab omni verbo alieno a Deo tacentes, propter reverentiam operis Dei, et sic ambulando petita prius benedictione impositum prorumpant in psalmum, quem cum expleverint, stent modicum; et inclinato capite modice orent: qua oratione expleta, mox inchoent viam ambulare cum psalmo; quo expleto, (1017D)iterato stantes orent: qua item expleta oratione, psalmum similiter ambulando inchoent: quo expleto, iterato curvati in humilitate orent. Ergo cum omnem ipsius horae consuetudinem expleverint, modicum sedentes in partem flexis genibus orent: et complentes vicibus sibi, tunc demum revertantur ad viam, et sic se communibus fabulis, si voluerint, misceant. Tamen illis horis, quibus opus Dei ambulando perficiunt, caveant ne divino occupati in opere aliud inter se verbum immisceant. Si vero mixti cum laicis ambulant, sequestrantes se ab eis in parte stirpium, aut si mundus fuerit locus, et latebram non praebuerit eis, retro se aliquantulum faciant, et flexis genibus trium psalmorum capita dicentes, mox una (1018A)gloria explicent; deinde dicentes versum, et post versum modicam orationem facientes, complentes exsurgant, et sequantur viae collegas. Ideo enim plus ad singula capita trium psalmorum cum una gloria a fratribus non diximus dici, ne perambulante solatio laico, cui de causa Dei cura non fuit, derelicto forte fratribus spiritalibus trivio, nescientes forte fratres viam, in multifariam separentur semitam per errorem, et postea amara tristitia occupentur; et poeniteat forte eos in lucris animae remorasse. Sed hoc, ut sic compleant, exeuntes de monasterio fratres ab abbate aut a praepositis suis debent moneri. In nubilo vero die, cum radios suos sol mundo absconderit, sive in monasterio, sive in via, sive in agro perpensatione horarum transacta fratres aestiment, (1018B)et quaevis hora sit, consuetum tamen compleatur officium: et sive ante, sive retro a certa hora dictum sit, consuetum horae opus tamen non praetereat, sed agatur: quia obscuritas nubium cito absente sole, hoc religio excusat, quod culpa agentes non invenit.

CAPUT LVII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quo ordine in via fratres aliquid regulae constitutae servabunt.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Frater qui pro actibus monasterii mane missus fuerit, et qui propter occupationem viae a prima usque in tertiam in hyeme, sive a nona usque in (1018C)vesperam in aestate, legerit; si sub eodem die monasterium reversurus fuerit, quavis hora redierit, prandeat; aliquantulum tamen legat aut meditetur, ut regulam ipso die videatur implere. Si vero in viam longiorem dirigatur, codiculum modicum cum aliquibus lectionibus de monasterio secum portet; ut quavis hora in via repausaverit, aliquantulum tamen legat: ita tamen si fuerit psalteratus. Si vero non fuerit, tabulas a majore superpositas psalmis secum portet; ut ad refectionem prandii aut ad mansionem cum applicaverit, aliquantulum, quantum occurrerit, tamen meditetur; ut quotidie regulae reddat quod suum est. Ita et frater qui adhuc litteras discit, tabulas superpositas a majore de monasterio secum portet; ut si cum litterato vadit, ipse cum se ad (1018D)refectionem, vel mansionem applicuerit, cum eo tamen, aut solus aliquantulum, quantum occurrerit, meditetur, ut supra diximus; aut ad prandium, aut ad mansionem aliquantulum tamen meditetur: ut videatur quotidie consuetam regulam adimplere. Item frater, qui pro actibus monasterii aut noluerit ire, aut certe ambulans murmuraverit, vel cum aliqua tarditate exire voluerit, si placuerit abbati, jam non mittatur: et statim excommunicationis poenam suscipiat, et sciat se adeptum superbiam praeceptioni repugnare divinae; ideo divinae, quia dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Applicantes vero in via ad mansionem fratres, tali loco lectum sibi eligant facere, qui sit semotus et (1019A)mundus; ubi digne supra stratum leniter in nocte Deum memorentur. Nam et hoc praeceptum abbatis vel praepositorum exeuntes in viam fratres accipiant, ut quoscunque fratres spiritales positos visitent; et cum eorum introierint cellas aut oratoria, orantes dicant hunc versum: Introivimus in tabernaculum ejus, adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI). Exeuntes exinde orantes similiter dicant hunc versum semper: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua (Psal. XXIV). Aut forte alium versum pro isto, si voluerint dicere: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. CXVIII). Ergo cum coeperint a monasteriis et cellulis spiritalium nostri fratres exire, prius oratorio valefaciant, (1019B)et item peculiariter pro egressu, quos in monasteriis suis vel cellulis derelinquant, se debere in sequenti Dei opere memorari, et sic ambulent. Cum vero ecclesias nostri fratres introierint, post orationem humilitatis Deo incurvatae erecti dicant hunc versum: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX); lente dicentes et modice incurvati in orationem complentes sibi, sic exeant foras.

CAPUT LVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quos palmos debent fratres dicere diverso tempore in via nocte?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1019C)Cum surrexit nocte super stratum suum frater, aut solus, aut cum alio adimplere nocturnos, post versum taciturnitate, a capite, vel responsorium, primum tres psalmos dicant, alium responsorium, lectiones, versum, non amplius, propter laborem viae praeteritum et futurum. Matutinos vero omni tempore in via post nocturnos explicitos, mox subsequentes conjungant: ne cum lux eos occupaverit, matutina in squalidis, in importunis vel spurcatis casae vel tabernae locis, antecedentes, aut post deridentes nostrum propositum laicos, sine reverentia videatur compleri. Ergo cum jam secuti fratres de factis matutinis mane fuerint, de sola viae profectione incipiant cogitare, vel de componendis sarcinis animalium, vel de constrictione oneris bisaciarum suarum (1019D)reddantur solliciti.

CAPUT LIX. INTERROGATIO DISCIPULI. Qua hora debeant fratres in via reficere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Ambulantes longo itinere fratres quarta, sexta, sabbato in hyeme; hoc est, ab aequinoctio autumnali, quod est VIII Kalendas Octobris usque in Pascha, in via ambulantes fratres ad vesperam reficiant. Nulla ratione haec frangant jejunia. Ideo enim ad vesperam diximus, quia si nona volunt in via reficere, occupati in refectione brevibus horis prolongata, mansio eis parvo clauso die subducitur. Sed qui (1020A)tamen haec in hyeme non frangant jejunia, si carricati in dorsis suis gravibus oneribus non vadunt, nam tunc abbas in via ambulantes fratres faciat reficere; considerata perpensatione aut temporis, aut necessitatis, sive in hyeme, sive in aestate, si gravia gelicidia camporum, aut ferventes aestus viarum, aut montes excelso subire, aut grave sarcinarum pondus aestimaverit, vel imbecillitates quorumdam impossibilitatis fratrum consideraverit: tunc refectos aliquod faciat de monasterio properare. In hyemis gravi algore calefactos, in ferventi aestate temperatos in viam debet fratres dirigere. Infantuli vero infra duodecim annos, non solum nullo tempore in via jejunent, sed etiam nullo die jejunii de monasterio egredientur; duntaxat si in proximo non mittuntur, unde (1020B)ante tertiam in aestate, aut ante sextam in hyeme exspectentur, in quibus horis constitutum est eis debere reficere.

CAPUT LX. INTERROGATIO DISCIPULI. De qualitate sumptuum fratrum in viam accipiendorum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Considerans abbas fratrum debitum quotidianae mensurae, nec non et longinquitatem itineris, vel moras agendi actus, simul et perpensas substantiae monasterii quantitatem in nummis, aut in his quae cruda possunt portari, sufficientibus consuetae mensurae sumptibus aliquantulum pro labore itineris magis, propter adjuncti forte in via collegae vel socii charitatem, quantum abbas voluerit, panis aut vini, (1020C)seu et aliarum rerum vel nummorum jungat mensurae.

CAPUT LXI. INTERROGATIO DISCIPULI. Missus frater de monasterio, et in eodem die exspectandus, si suadente aliquo foras communicare debet; an ad oratorium revertens servare jejunium coram abbate consignandum communioni?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Exiens frater de monasterio interrogat abbatem, dicens: Quid jubeas, domine pater, si pro charitate ab eo ad quem mittor, aut ab alio aliquo retentus fuero ad mensam et cum juramento suasum mihi fuerit ad manducandum, quid? frangendum erit, aut non, jejunium? Respondeat abbas, dicens: Si spiritalis (1020D)frater pro adventus tui laetitia secum tamen ad comedendum et per charitatem petat, prima quidem ejus petitione, si quarta, aut sexta feria, aut sabbatum fuerit, nega: secundae vero iteratae ejus petitioni pro charitate jam consenti. Aliis vero diebus, extra istas tres ferias, primae petitioni spiritali ad manducandum effectum concede. Si vero saecularis erit apud te reficiendi petitio, quarta, sexta, feria, et sabbato non permittimus te jejunium frangere: quantisvis petitionibus nega, usque tamen ad juramentum. Nam forte cum per aliqua divina aut sancta fueris adjuratus, jam consenti in his tribus feriis: ut et agnoscaris Dominum amare, cum per eum conjuratus consentis. Et quod secundae petitioni spiritali (1021A)fratri pro charitate volendo concedis, juste laico divino te nomine conjuranti, licet nolendo, consentis. Si vero in his tribus feriis sine adjuramento divini nominis apud te erit persuasio frangendi jejunii, communicare apud laicos non permittimus fratres, sed ad suam communicationem exspectet oratorium revertentes. Si vero prolixitate itineris sero erit frater reversurus, si tamen ab aliquo, ut diximus, laico in his tribus feriis sine juramento suadeatur jejunium frangere, non tamen ei se promittat reficere. Si vero ad hunc saecularem frater mittatur, in omnibus jam conversum similantem religiosis actibus, qui sola adhuc videatur tonsura dissimilis, hujus suasioni tribus feriis pro jam conversi forma vel charitate post primam, ut diximus, petitionem refectionis (1021B)concedatur effectus. Aliis vero feriis, si apud suadentem de refectione a transmisso fratre adhuc tarda fuerit agenda mora, aut nona, aut vespera, fratri manducare permittitur; ne extra horas refectionum constitutas consuetus modus sancti propositi excedatur. Jam si nulla est mora, et via a fratre repedari sub die necesse est, quaqua hora festinantibus fratribus fuerit persuasum, mox consentiat; ne non sumptus monasterii habeat frater, et consuetam refectionis horam longinquae occurrere viae, et tarde fratri per lassitudinem revertenti impraeparata diversorum refectione mensa monasterii jam explicita levetur, et utrinque decipiatur adveniens. Et item ideo a festinante fratre extra horam consuetam refectioni consensus conceditur, ut non petentis pro (1021C)charitate hospitis animus contristetur.

CAPUT LXII. INTERROGATIO DISCIPULI Si debet extra horam constitutam in via frater aut manducare aut libere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. De sumptibus suis extra horam constitutam non praesumat, qui sumptus ipsi a privilegio vel mensura regulae exierunt; ideo constitutis horis per normae mensuram debentur. Si vero de alienis sumptibus ab alio extraneo socio dantur pro labore itineris, in charitate fratres consentiant: ita tamen, ut ante consensum hoc tradenti respondeant se habere praeceptum regulae vel abbatis, de sacris monasterii (1021D)sumptibus extra horam eis debitam non posse contingere; hoc ideo a sanctis vel spiritalibus fratribus, ignorantibus aliis hanc disciplinae mensuram, illis vicecollegis diximus innotescere, ne cum de suis sportis in congruae refectionis hora nihil communiter ponant, aestimentur cupiditate magis hoc, non disciplina observare. Quod si item his fratrum dictis taliter suadentes responderint, ad solam gratiam illorum, vel communionem eorum in reficiendo per charitatem appetere, quam viae societas injunxit, et intactis eos sumptibus de suo velle pro charitate expendere; tunc demum eis assentiant, perseverante tamen servandorum suae horae suorumque sumptuum disciplina. Jam enim cum constituta viae advenerit (1022A)hora, prius nostri fratres juste cum hora justitiae magis suas horas efficiantur, et tunc de suis sumptibus jam ponentes, quod illi pro sola charitate injuste praesumpserant, isti nunc et pro vicaria charitate, et pro justitiae modo dupliciter administrent: ut quos in illos ignorantes modum justitiae istis tamen charitas persuaserat, per istos illis notitiam suam ingerat disciplina. Quod si ante horam refectionis adveniat, quam fratres ad casam perveniant destinatam, mox in quo loco in via constituta occupaverit hora, reficiant fratres: ne forte cum ad locum pervenerint destinatum, non cogantur a colono reficere, et missus frater horam refectionis videatur perdidisse, cum ad refectionem a domino rei coactus non fuerit, et postea extra horam cogatur fame (1022B)compellente reficere, et sumptus constitutae horae extra tempus violare. Ante nonam in via fratribus quodvis bibere liceat propter sitim

CAPUT LXIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quales sunt fratres qui insalutatis abscedunt fratribus.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Fratres spiritales in via quando a se abscedunt, si vale sibi non faciant, vel orationem communem offerant Domino, vel pacem sibi tradant, sciant se excommunicatos a charitate discedere, usque dum se revideant, et charitatis inter se vinculum nectant, sicut in Vitis legitur Patrum; abscedens unus frater de partibus Orientis, veniens in partes Occidentis, (1022C)rememoratus quod uni fratri vale non fecerat, praemissae charitatis repedavit itinera, ut quod minus complevit, in fratre perficeret. Unde debent ad hanc charitatem fratrum fratres esse solliciti.

CAPUT LXIV. INTERROGATIO DISCIPULI. Quoties debet frater relinquens monasterium et iterum ab errore revertens recipi.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Frater si exierit frequenter de monasterio, usque in tertium reversus resuscipiatur, amplius non jam: quia talis apud Dominum ejus agnoscitur divini servitii fides, qualis apud homines pedum instabilitas constitit. Et ut quid in monasterio jam opus sit, (1022D)quem Deus non possidet? Ideoque post tertiam correptionem juste monasterio sit ut ethnicus et publicanus.

CAPUT LXV. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debent fratres externi a domesticis salutari?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Fratres cum monasterio extranei supervenerint, et ejusdem fratres monasterii in communem locum advenerint, ubi illi extranei aut sedent, aut stant aut jacent, aut deambulant; primo ad ingressum suum mox voce sua, Benedicite, salutent; deinde petant pro se orari, postquam orationem compleverit (1023A)extraneus, mox vadat frater domesticus incurvato per humilitatem capite salutationis ejus ad genua, et prius hoc erigatur ei ad pacem; ut apostolica compleatur sententia dicens: Honore invicem praevenientes (Rom. XII). Ad ingressum vero fratrum extraneorum post orationem, antequam compleat, hunc versum dicat abbas cum domesticis fratribus: Suscepimus, Deus, misericordias tuas in medio templi tui (Psal. XLVI).

CAPUT LXVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De egressu fratrum de monasterio in viam.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Exeuntes in viam fratres petant pro se orari, (1023B)dicentes versum: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV); aut voluerint alium: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Semper enim versum quando exeunt, sive quando ingrediuntur, cum gloria explicent. Similiter et revertentes petant pro se orari, dicentes hunc versum: Introivimus in tabernaculum ejus, adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI); cum gloria: vel quotiescunque limen forum ultimarum monasterii egressus ingressusque fuerit frater, sine versu tamen, petat pro se orari semper.

CAPUT XLVII. INTERROGATIO DISCIPULI. De regressu fratrum de via revertentium in oratorium.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1023C) Fratres quovis horae tempore de via reversi ad monasterium fuerint, et fratres psallentes in oratorio invenerint, orantes mox psallant cum ipsis; et post psalmum expletum a psallentibus pariter voce sua universos petant pro se orare debere: ut videantur de ingresso limine forensi exterioris regiae monasterii in petenda oratione regulam adimplere. Et post missas operis sancti in oratorio primo abbatem, deinde praepositos suos, vel omnes post regressum viae ad pacem accipiant.

CAPUT LXVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Exeuntes de oratorio mox debere de omnibus tacere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1023D) Exeuntes de oratorio fratres mox taceant, nec etiam psalmos meditando exeant; ne quod in tempore suo cum reverentia dictum est, extra tempus foris per extollentiam decantetur. Ergo exeuntes de oratorio taceant statim: quia psalmorum explicatum est tempus, et taciturnitatis incoeptum est, sicut dicit Scriptura: Omni rei tempus (Eccl. III).

CAPUT LXIX. INTERROGATIO DISCIPULI. De fratribus aegrotis.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Fratres aegrotos qui se dixerint esse, et ad opus (1024A)Dei se non levaverint, et continuo jacuerint, ad culpam non vocentur: sed in refectionem solummodo succum, vel ova, aut calidam aquam accipiant; quod vix possint veri taediosi accipere: ut, si se fingunt, vel fame compellantur levari. Si vero post diei dictum surrexerint, excommunicentur; et ad mensam carnalem non accedant, quia ad spiritalem oratorii non affuerunt, quia laborem fugerunt, et opus Dei contempserunt. Nam in his talibus agnoscitur diabolus per excusationem taedii somnique pigritiam ministrare; ideoque talem mercedem recipiant. Qui vero frater sine febris membrorumque dolore lassatur, si poenam supradictae lassitudini excommunicationis sustinere non vult, intret tamen in oratorium consueta cum fratribus hora, et si stare non potest, (1024B)jacens in matta velut in oratione psallat: cui a vicino fratre stante insidietur tamen, ne dormiat. Si vero postea ex toto nihil laboraverit, unam quadram panis minus in annona accipiat sua, et potiones duas subductas; et hoc tantum, quia vel ad opus Dei surrexit, quia nec justum est ut otiosus frater contra laborantem fratrem, cui digni laboris merces debetur, aequaliter judicetur: et quia bovi trituranti non alligabitur os (I Cor. IX). Sic et qui non laborat, si propter justitiam, jam si ex toto non manducat, vel pro taedii qualitate tantum manducet, quantum laborans aut sanus: quia impotens, qui ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum judicetur non posse: quia utrumque non posse justitiae convenit, et veram necessitatem ostendit. Si vero ad (1024C)laborandum non possumus; et ad manducandum juste debere non posse. Per pigritiam enim otiosi glutonis talis agnoscitur aegritudo, ut cum ad laborandum suo ore proclamat, se non posse; et ad manducandum tacet ipsum non posse; si sua vult non dicere, aliena mox incipiat lingua audire, se ad manducandum non velle nolle non posse: quae justitia hoc ostendit, ut sicut in uno homine anima, venter, membra aequaliter conveniunt; sic et una necessitas in his tribus communiter debet sentiri, ut quod in sanitate tres istae res supradictae communiter possunt, in necessitate vero agnoscatur simul non posse. Nam quare uni rei non posse permittat necessitas, et aliae posse permittat; cum in uno hominis corpore anima, venter, et membra separatim (1024D)ipsam necessitatem sentire et sufferre non possunt: quia adhuc anima in nobis omnes sentit dolores; qua abscedente, quod passum fuerit mortuum corpus nescit sentire. O injustitiae nefas! caput torquetur doloribus propter laborem, et venter non torquetur propter dilectionem cibi; quasi in alieno corpore ipse venter sit positus.

CAPUT LXX. INTERROGATIO DISCIPULI. De charitate fratrum circa aegrotos.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Fratres qui se voluerint ostendere, quam pleni sint charitate, cum certamine aegrotos fratres visitent. (1025A)consolentur et serviant; ut charitate fraterna in necessitate probetur, et Domini jam vocem factis adimpleant, dicentis: Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV).

CAPUT LXXI. INTERROGATIO DISCIPULI. Si debeant fratres spiritales ad se invicem occurrentes prius orare, aut sibi pacem dare, aut salutare.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM Cum vero introierint fratres monasterium, aut in via fratribus spiritalibus occurrerint, postquam se per benedictionem salutaverint, prius orent et sic sibi pacem dent; sicuti Pauli et Antonii eremitarum occursum legimus: qui cum se mox vidissent, et sibi invicem occurrissent, postquam se propriis salutavere (1025B)nominibus, mox oratione facta complentes, postmodum se mutuis miscuerunt amplexibus charitatis, sibi pacem reddentes. Inde ergo prius orare, quam pacem sibi debent tradere occurrentes: quia si non prius oratum fuerit, unde scit frater, ne in figura humana tentationis diabolicae occursus adveniat, pro manifesto corporis visu diabolica subito phantasia evanescat, et nostro nos decipiamus aspectu, si humanis oculis credimus, quod divinis orationibus non probamus? et ideo prius orare, quam pacem sibi debent tradere occurrentes; et quia dignum est, ut pro communi praesentationis adventu primo per orationem gratiae Domino referantur; qui dignatus est alternis desideratis aspectibus utrosque innotescere sibi aut repraesentari: deinde post Domini (1025C)completam orationem merito jam homini pacis gratiam reddi debere.

CAPUT LXXII. INTERROGATIO DISCIPULI. De refectione propter charitatem fratrum supervenientium.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum fratres monasterio extranei supervenerint, si quarta, sexta feria, et sabbatum fuerit, voce praesentis abbatis, aut cellarii, si absens fuerit abbas, rogentur ad refectionem remorari ad nonam. Si autem usque ad tertiam admonitionem, non usque ad nonam consenserint remorari, sed pro certo ambulare se urserint, propter charitatem adventus eorum, fracto jejunio, omnes fratres monasterii cum eis ad (1025D)sextam communicent. Si autem ante sextam se urserint ambulare, quaevis hora fuerit festinationis inventa, jam sine domesticis fratribus ipsi soli reficiant, et jejuni de monasterio non permittantur abscedere propter viam, quia in panis fractione cognita est charitas Christi, sicut et in Actibus apostolorum legitur, fracta Eucharistia et sumpta a se, apostolos discessisse Andream et Joannem.

CAPUT LXXIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De fratribus qui ad opus Dei tarde occurrunt.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Frater qui nocturnis, matutinis et lucernariis primam (1026A)orationem aut psalmum perdiderit, ejectum eum ab oratorio cum terrore in capite foris eum apud semetipsum de emendatione abbas moneat. Si secundam orationem vel psalmum perdiderit, ibi in oratorio, praesente congregatione, post psalmum expletum corripiatur acerbe. Si vero post tertiam orationem vel psalmum intraverit, mox una cum praepositis suis foris de oratorio excommunicatus jactetur: et non prius ad veniam revertatur, nisi humilitatis satisfactio ab eo aequaliter ante limen oratorii fuerit operata: sed hoc, ut superiori titulo diximus, de intra quinquaginta passus longitudinem. In prima vero, tertia, sexta et nona, qui post signum indicis percussi ad primam orationem, et primum psalmum non accurrerit, in oratorio praesentibus omnibus (1026B)acerbe corripiatur: post secundam vero orationem, vel secundum psalmum qui occurrerit, jam sic excommunicatus cum suis exeat praepositis foras. Ad mensae vero Antiphonam, vel versum priorem qui non adfuerint, semote, et non signatum, et sine data et accepta benedictione manducent et bibant, sine alicujus hominis eloquio, usque dum se levent. Et merito sine alicujus eloquio hominis debet reficere, qui ante refectionem cum Deo non est locutus. Qui posteriori vero mensae non adfuerit Deo post refectionem gratias redhibere, in sequenti refectione talem poenam in sequestrato suscipiat, qualem ille qui ante refectionem non est locutus cum Deo. Hae vero correptiones vel excommunicationes duntaxat his constitutae sunt, qui sunt voluntatis negligentia tardi, (1026C)et nullis necessitatibus occupantur: qui etiamsi propria voce ad oratorium debere se ut absentes proclament in orationibus memorari, praetermittantur a fratribus, et sciant se excommunicatos; quos non utilitas monasterii, sed negligentia occupavit. Nam pro utilitate monasterii occupati digne absentes a praesentibus in oratorio memorantur: sic tamen occupati in eodem loco dicentes sibi opus Dei et ipsi. Nam frater qui correptus in oratorio fuerit, etsi non oratorio jubeatur exire, tamen psalmum et responsorium, aut lectionem, aut versum tandiu non imponat, usquedum in ipso oratorio pro culpa satisfecerit, ad genua incurvatus, et in voce humili petierit pro se orare. Frater qui pro utilitate monasterii occupatur, absens in (1026D)oratorio habeatur in mente: qui per negligentiam aut tarditatem occupantur, tacite praetermittantur: quia potius peccatum acquirent nolentes Deum in orationibus memorare.

CAPUT LXXIV INTERROGATIO DISCIPULI. Refraenari debere liberum fratris arbitrium.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Frater qui votum fecerit supra modum constitutum aut jejunare, aut superponere, aut abstinere, et sine jussu abbatis voluerit aliqua agere, suae voluntatis arbitrio magis non permittatur: quia etiam per bonum ei subripit diabolus, ut propriam cogat frarem (1027A)facere voluntatem: cum in monasterio non icet fratri suam facere voluntatem, quod vult.

CAPUT LXXV. INTERROGATIO DISCIPULI. De cessatorio Dominicae.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. A nona hora sabbati post refectionem in aestate jam legant; in hyeme a nona in sabbato, sicut constitutum est superius, non operentur: sed etiam et sequenti die Dominica ab omni opere laboris cessant: et etiam a meditatione quotidianae consuetudinis per tres horas in die in utrisque temporibus hyemis vel aestatis. Sed post missas ecclesiae pro voluntate sua quis quid voluerit, aut delectatus fuerit, ex suo arbitrio (1027B)legat: vel omnem licentiam repausationis habeant; ut laetentur sibi ad requiem diem Dominicum constitutum.

CAPUT LXXVI. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debent transmissae eulogiae a sacerdote monasterii suscipi?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum eulogiae a Pontifice summo, vel a sacerdotibus sequentibus monasterio advenerint, mox abbas osculans transmissum eulogiae munus, et levans se cum omnibus qui ipsi adstant orent, dicentes hunc versum: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII): cum gloria: et complens (1027C)sedeat.

CAPUT LXXVII. INTERROGATIO DISCIPULI. De benedictione vel signo sacerdotum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Sacerdotes vero cum monasterio ad refectionem tenti fuerint, ipsi omnem cibum et pocula mista signent; vel primo sibi in mensa sua meros et benedictionem petentibus ipsi suo responso tradant. Ipsi vero sacerdotes cum benedictionem in manducando aut bibendo aliis petunt, non licet eis a majoribus responderi: quia ipsi, qui sacrati sunt, quod dant a non sanctis accipere possunt. Clerici vero, si servorum Dei interfuerint mensis, et ipsis locus tradatur (1027D)signandi; sic et post orationem ipsis locus detur complendi.

CAPUT LXXVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Non debere aliquem advenientem, aut fratrem aut laicum, plus biduo otiosum in monasterio pasci.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum aliquis frater in monasterium vel hospes advenerit, in hospitis honore vel via lassitudinis si voluerit otiosus esse, biduo mensae fratrum hora sua communi adsedeat; tertio vero die post primam dictam, exeunte abbate de oratorio, teneant hospitem intus in oratorio hebdomadarii (1028A)et cellarii, dicentes ei: Juva fratribus operari, quidquid abbas praeceperit, aut in agro, aut in arte: si non juvat, abscede; quia regula hospitalitatem vestram complevit in biduo. Et si laborare assenserit, mox ei delegetur opus cum fratribus: quod si noluerit adimplere, abscedat, et lectus ejus desternatur continuo, usque dum alter peregrinus adveniat: cui noviter resternatur, cum aliquis forte spiritalis advenerit. Ergo si noluerit laborare, dicatur ei ab hebdomadariis et cellario, ut abscedat; ne laborantes in monasterio fratres cogantur juste et istius pigri hospitalitatem odire; et conversi in murmurationem, vel detractionem, tales odire incipiant peregrinos, qui per inertiam miseriae nusquam fixi stando laborantium debitos panes, sub praetextu (1028B)religionis visitando monasteria, devorant otiosi; qui nec manifestos se cives monasteriis ingerunt persistendo, nec aperte se debiles indicant mendicando. Nam, ut supra diximus, talibus enim plus biduana eleemosyna damnum est dantis; quod in manifesta debilitate mendicanti pauperi ad mercedem lucrum est mendicantis. Ergo hi tales post biduum cum laborare noluerint, juste agnoscant, quia ut susciperentur, et pro labore longi itineris biduo otiosi pascerentur, Apostoli praeceptum fuit, dicentis: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII). Et item ut ad opus laboris cum fratribus impellantur; ipsius item est praeceptum, dicens: Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non quieti fuimus inter vos, nec gratis panem vestrum manducavimus inter vos (1028C)sub aliquo: sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam vobis daremus ad imitandum nos. Nam cum essemus apud vos, haec praecipiebamus vobis, quia si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim quosdam in vobis ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: his autem qui hujusmodi sunt interdicimus, et rogamus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent (Thess. III). Nam qui spiritales hospites sunt, si forte ipso die quo advenerint pro lasso labore itineris non possunt laborare, tamen alio die quod viderint fratres facere, ipsi sibi ultro injungunt: ne non solum otiosi, sed et miseri a laborantibus judicentur.

CAPUT LXXIX. (1028D) INTERROGATIO DISCIPULI. De cella peregrinorum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cella peregrinorum semote monasterio constituatur cum lectis stratis, ubi supervenientes fratres, maxime ignoti, dormiant, et bisacias suas ponant. In qua res monasterii, aut ferramenta, aut utensilia non sint posita; ne forte cum putantur hospites spiritales, subito in damno fures inveniantur. Nam et propter cautelam custodiendi duo fratres, de quorum decada alii coquinam exercent, tandiu ex ipsa decada deputati vicibus a suis praepositis fratres peregrinos (1029A)ex improviso custodiant: quandiu omnes de eadem decada suis vicibus explicent septimanas: et cum de alia decada inchoaverint coquere, et in diebus septimanarum suarum, si supervenerint peregrini; tandiu et de eadem decada deputati a suis praepositis fratres supervenientes ex improviso custodiant, quandiu et ipsis alia decada succedat. Ergo sic omnes decadae explicando et recapitulando omnes peregrinos advenientes semper custodiant. Ergo ipsi duo fratres, quorum ad custodiam fuerint vices, cum peregrini advenerint, in eadem cella simul sibi faciant lectos: ut, si forte unus de hospitibus ad oratorium nocte voluerit ire, et alius forte noluerit propter lassitudinem se levare, aut forte voluerint vicibus foras exire, utrique habeant singulos ex improviso (1029B)custodes: ut et ille, qui aut ad oratorium aut egreditur foras, per incertos manasterii exitus nocte, et ingressus per occasionem custoditus a domestico fratre ducatur, et cum manente alter remaneat custos: ut et charitatem solatii videantur hospitibus adimplere, et res monasterii ab incertis ex improviso custodiant. Nam et in die ipsi sibi sollicitudinem faciant, eos intra monasterium de nihil facto oculo custodire. Nam ideo duobus haec cura committitur, ut et in nocte vicibus sint circa peregrinos solliciti, et in die, si forte ex eis unus fuerit occupatus, alter peregrinum a longe custodiens respiciat. Cella ipsa habeat clausuram talem ab intus, qualem a foris: ut nocte tam ab eis, inclusis secum hospitibus, ab intus missis claustris clavis tollatur; quam, ubi (1029C)norunt, abscondant; ut cum foras forte voluerit hospes exire, ipse sibi custodes excitet, cum clavem requirit: quo praesente incipiat ad ignotum refrigerium foras exire. Ipsi enim fratres bisacias eorum et virgas suscipiant in cella eadem servaturi, clave forensi fideliter conservandas. Jam si forte tales inventi fuerint hospites, qui diu persistendo fideliter et animo laborando judicaverint se monasterio perfirmare, suggerant eorum custodes abbati, et lecta eis regula, videant quot dies jam habent in monasterio, et residui dies de induciis eis ad tractandum secum cedantur. Et cum expleti fuerint constitutarum indiciarum dies, et tunc demum si placent eis probatae vitae vel regulae disciplinae, sicut de firmandis monasterio fratribus posteriori titulo constitutum est, se (1029D)monasterio usque ad mortem perseverando contradant. Quod si non se voluerint firmare, sed sic laborando quotidie cum fratribus monasterio voluerint remorari, si contenti sunt pannos suos vel indumenta in alieno opere stricare, sola tamen communis mensa vel vitae mensura eis de monasterio praebeatur, de caeteris necessariis praeparatio denegetur. Quia firmis debent omnia praeparari; talibus vero de firmitate dubiis sola monasterii mensa sufficiat: et hoc tantum, quia vel laborare cum fratribus volunt remorando, a fratribus illis custoditi duntaxat die noctuque.

CAPUT LXXX. (1030A) INTERROGATIO DISCIPULI. Polluti per somnum fratres si debeant communicare, aut non.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM Fratres qui se immundos per somnum agnoverint, secrete ante fores oratorii, antequam ad illam psallendi horam intrent, qua solent communicare, abbati ad genua incurvati confiteantur hoc ipsum: et tunc abbas interrogans eos, quid potuerint turpiter cogitare hesterna in die, ut eis consensus libidinis venisset in nocte. Et si frater magis spiritalis est, non erubescat confiteri malum illud, sicut superiori titulo diximus, si cupit animam suam salvare de (1030B)morte, quod abbas possit monitionibus emendare. Tamen biduo se a communionis acceptione suspendant, ut jam tertia die mundi communicent. Tales enim fratres qui frequenter exstiterint, sciant se non occasione, sed voluntate sua sibi excommunicationem accersire; et a corpore Domini ipsi se faciunt alienos, qui cogitationibus suis ipsi sibi adescant libidinem, cum carnem suam faciunt per turpia desideria sordidare. Quia sicut tinea vestimentum, et vermes lignum corrumpunt et devorant, sic et cogitatio turpis maculat, et animam sinceram non facit. Ergo hi tales in spiritu esse creduntur apud Deum, quales per reatum inventi sunt apud hominem. Nam dicit sacra Scriptura: Perversae enim cogitationes separant a Deo (Sap. I).

CAPUT LXXXI (1030C) INTERROGATIO DISCIPULI. De vestimentis et calceamentis fratrum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Habere debent fratres in hyeme paraturam grossam quotidianam stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus. Habeant enim in hyeme et pallium stamineum, braccas laneas, et fasciolas, aut pedules. In aestate vero habeant paraturam linostimam, non satis grossam propter laborem et sudorem: et habeant pallios linostimos, subtiles non satis propter aestus sudoris, et braccas lineas: (1030D)fasciolas lineas vero uti Dei homines prohibemus; ut aliquid distet a clerico monachus. Et habeant singulas paraturas linostimas subtiliores, quas in diebus festis solum in processionibus utantur: et in aestate habeant singula mannariola linea propter sudores, et singula facitergia per decadam. Quas omnes res per singulas decadas singulae arcae contineant; tenentibus ex eis clavem praepositis suis: quae arcae vestiario ponantur; ubi et ferramenta monasterii, et omnes res positae sunt; de cujus cellae custode jam supra taxavimus. Ideo enim diximus in una arca unius decadae sub clave praepositorum omnes mutandas consistere, ut cum unusquisque frater in potestate arcam non habuerit, non habeat ubi peculiare aliquid abscondat; quem ordinem omnes decadae (1031A)observent. Si quis vero frater in specie sua sibi visus fuerit scemari, vel satis gavisci, mox a praepositis suis ei tollatur, et alio detur, et alterius illi. Hoc ideo, ut non extollatur propria in fratre voluntas: quia quidquid ejus anima petit, ei magis dari non debet; quia contra desideria carnis spiritus sentit; ideo spiritalis homo Dei est, non carnalis. Hebdomadariis coquinam intrantibus sacci sint tunicae, et cucullae segestrae; quae tales res maxime intra monasterium sine verecundia omnem sorditiam injuriamque vel simul inquinamenta caccaborum, cucumae, vel hyemarum, nec non et faci calorem, vel coquinae sordes diversas sustineant. Quae ergo res expleta hebdomada ultimo die sero lotae hebdomadariis aliis intrantibus consignentur. De calceamentis vero oportet (1031B)fratres caligas habere ferratas, triclinas; non ad lusum, sed ad usum; quas debent tempore hyemis uti: aestatis vero tempore unctas reponi. Et caligas omnes oportet habere clavatas, tam in monasterio quam in via: ut et diu repositae caligae conserventur, et pes fratris in caliga refrigeretur. Ad nocturnos vero in aestate ligneos cuspus utantur pelliceos; ne inquinatis pedibus ad suum revertentes stratum, lectorum sagos coinquinent. In hyeme vero ad nocturnos pedulibus utantur pelliceis, propter frigus pedum. In lectis habeant in hyeme singulas mattas, et sagos tomentatios singulos, et lanas: in aestate vero pro lanis rachinis propter aestus utantur, et ante ipsos lectos singulas pelles, ubi tergant a sordibus pedes, et sic in suos lectos ascendant.

CAPUT LXXXII. (1031C) INTERROGATIO DISCIPULI. Si debet in monasterio frater aliquid peculiare habere.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM Omnis homo in vita saeculi hujus tribus rebus excitatur, laborat et studet; peregrinus in via, miles in pugna, imperator in palatio, agricola in agro, mercenarius in negotio, omnes excitantur et laborant, ut habeant, dum vivunt, unde vestiantur, calcientur, et vivant. Sed quibus Dominus servitii sui contulit domum, et ostendit eis non satis de praesenti saeculo cogitare, quia haec omnia pertranseunt, et omnia ista quae videmus et utimur, paucorum in nobis dierum sunt usus, et momentanea cum vitae nostrae tempore (1031D)transeunt: et per corporis mortem caecata in nobis saeculi luce, clausis vitae oculis, omnia quae habemus saeculo relinquuntur. Sed illa semper aeterna; quae cum venerint, ulterius transire non norunt: sed in bonis vitae aeternae justis, aut in poenis gehennae peccatoribus perseverant. De quibus ergo desideriis bonorum, vel timore malorum, quasi jam ibi videamur accersiti; mentem nostram in hac vita de supernis semper cogitationibus occupemus. Unde praecipit Dominus servis, de necessariis vitae hujus non debere quemquam esse sollicitum; etiam fideles in se admonet de crastino non cogitare, sed regnum et justitiam ejus solummodo desiderare, dicens in sancto Evangelio: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid (1032A)bibatis, aut quid induamini: Sed quaerite regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Luc. XII). Ergo cum haec omnia necessaria nobis a Domino praeparantur, et de omnibus administrandis cum Deo solus est abbas sollicitus, quare discipulus sibi peculiariter aliquid audeat facere, aut habere, aut vindicare? Nam ideo peculiare aliquid habere denegatur, quia nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II): ut cum omnibus rebus suis alieno cum se imperio subdiderit, ut non sit res ubi propria ejus voluntas extollatur, quae voluntati Dei est inimica. Nam de peculiari Ananias et Saphira fidem ab apostolis non meruerunt percipere, quia omnia sua cum ante pedes apostolorum assignarent, de peculiaribus fraudulenter (1032B)subtractis, judicio subitae mortis damnati sunt: quia fraus Deo fieri non potest; cum nihil est occultum quod ab eo non revelabitur. Ergo cum victum et vestitum corpori, calceamenta pedibus unicuique fratri abbas praecogitaverit, ut quid alicui sit aliquod peculiare opus habere, aut rem aliquam, aut aurum: aut nummos, vel quodvis necessarium; cum omnia emenda vel habenda Deus ei per abbatem monasterii appareat? Si quod ergo peculiare inventum in aliquo fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione condemnet, ut exemplo illius vindictae nullus hoc audeat imitari. Hoc enim ne sit in aliquo frequenter, omnes scrutentur a praepositis suis; et si in aliqua re fuerit visus sibi frater multum gavisci, aut plaudere, tollatur ei, et alio detur, et alterius (1032C)illi, quodvis fuerit; ut propria in eo non extollatur voluntas

CAPUT LXXXIII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debent haberi in monasterio sacerdotes.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Peregrinorum loco habeantur in monasterio sacerdotes, maxime quorum primatus et honor in Ecclesia continetur et militat. Qui si hoc elegerint, ut pro amore Dei, vel propter disciplinam, vel mensuram sanctae vitae monasteriis habitent, in solo enim nomine patres monasterii nuncupentur; et nihil aliud eis in monasteriis liceat, nisi orationes colligere, complere et signare. Aliud vero nihil aut praesumant, (1032D)aut eis liceat; vel aliquid ordinationis, aut dominationis, aut dispensationis vindicent; sed omnem formam licentiae, vel ordinandae dominationis monasterii abbas, qui super gregem universum est ordinatus, cum regula vindicet vel defendat. Nam solo honoris nomine ideo statuimus eos patres monasterii appellare, propter sacrationem sacerdotii, aut ordinationem; et ne ipsi obtentu honoris de ratiociniis, vel dominatione monasterii, ut pote laicos, abbates excludant. Nam ipsi sacerdotes, si victum, aut vestimentum, aut calcearium monasterii uti magis quotidie eligunt, et operari communiter secundum praeceptum Apostoli cum fratribus debeant, non imperative satis coacti ab abbate, sed cum reverentia admoniti. (1033A)Nam si spiritales sunt, ipsi sibi imperent. Nam et propter cautelam, quod poterant ab aliis cogi, memores semper sancti apostoli Pauli, formam ostendentis de se, et dicentis: Non gratis panem vestrum manducavimus (II Thess. III). Et item ipse dicit: Laboravimus manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus. Et item ipse dicit: Qui non laborat, nec manducet (Ibid.). Ergo quod si diutissime otiosi labore manuum suarum quaerere victum noluerint, cum reverentia per multorum religiosorum testimonia conventi ab abbate Ecclesiis revertantur. Si vero, quod absit, non pacifice, sed magis per scandalum exire voluerint, tenti et exuti rebus monasterii duntaxat, sine gravi injuria clausa regia excludantur. Quia magis ipsi amplius agere debent, quod aliis (1033B)praedicant generaliter a Deo esse praeceptum, otiosis debere laborantium panes negari.

CAPUT LXXXIV. INTERROGATIO DISCIPULI. Qui debeant manducare cum abbate.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Ad mensam abbatis sedeant seniores, extranei supervenientes, vel vicibus fratres psalterati, quos voluerit abbas, praeter praepositos; qui in decadis suis ideo ad suas mensas jubentur esse praesentes, ut causam Dei, id est, taciturnitatis et gravitatis in susceptis suis custodiant. Ideo enim ambos diximus in mensa decadae suae praeesse, ut decem fratres sibi commissos vicaria sollicitudine ab universis vitiis custodiant.

CAPUT LXXXV. (1033C) INTERROGATIO DISCIPULI. Perfectae aliquae intra monasterium artes qualiter et quanti debeant venundari

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum unaquaeque ars aliquid perfectum super vacuum usibus monasterii, vel mittendarum eulogiarum abundaverit, interrogata qualitate pretii quantum a saecularibus distrahi potest, tantum infra nummorum minori semper distrahatur pretio, ut agnoscantur in hac parte spiritales a saecularibus actibus distantiaque separari: cum non negotii causa, quae inimica est animae, lucrum supra justitiam quaerant; sed etiam ab ipsa justitia minus accipiendi pretii humanitate consentiant: ut non propter cupiditatem (1033D)et avaritiam artes operari credantur, sed ne otio possit pascenda dignis sumptibus manus vacare, et horas operosi diei gratis transire. Pretium vero acceptum abbati debet ab ipsis artificibus fideliter consignari. Quae diminutio pretii aestimatione abbatis artificibus debet constitui; ut sciant item quanta ementibus summa respondeant, et accepti pretii fraudem non possint facere de ipsa quantitate jam scienti abbati.

CAPUT LXXXVI. INTERROGATIO DISCIPULI. De casis monasterii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Casas monasterii oportet esse locatas, ut omnem (1034A)agrorum laborem, casae sollicitudinem, inquilinorum clamores, vicinorum lites onducto saecularis sustineat; qui nescit de sola anima cogitare, sed praesentis vitae omnem sollicitudinem in hujus saeculi amore expendit. Et de hac vita solummodo cogitantes, ita praesentia diligunt, ut putent se in hac luce per tempora prolixa durare. Ita fit, ut praesentia diligunt, nunquam futura desiderant, vel cognoscunt, ut dum in momentaneis usibus delectantur, nec perennem vitam cupiunt; cum amanda impedimenta saeculi faciunt eos quotidie miseros de hac vita sine rebus suis invitos exire, nihil secum nisi peccata portantes. At vero spiritales conversi ideo non implicant se negotiis saecularibus, ut ei placent cui se probaverunt: ut non de rebus, quae in morte saeculo remanent, sed (1034B)de anima cogitantes, quae sola cum actuum rationibus post mortem pertransit, magis hoc eligunt cogitare quod expedit; ut haeredes, qui migrantibus nobis de hac vita saeculo remanent, et animam nostram post mortem sequi non possunt, digne non debemus de eis nostros cogitatus occupare, dum vivimus: sed semper superna desiderantes, et omnem spem in futuro ponentes, delectabilem vitam adhuc sperare, qui jam frui videamur. Ergo monasterii casas ideo oportet esse locatas, ut in rebus saecularibus saeculi operarius occupetur: nobis vero, quibus a sacerdote clamatur: Sursum corda, et nos ei responsione promittimus, Habemus ad Dominum: internis ergo cogitationibus non migremur, et sicut item clamat nobis Dominus in Evangelio dicens: Nisi quis reliquerit (1034C)omnia quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Sed quia sine substantiae alimento vita corporis nostri servari non potest, et maxime propter congregationem forse multa, et advenientium peregrinorum usibus necessaria praeparanda, et petenti eleemosynam non esse stricti volumus, possessiones saeculi ideo non videmur relinquere, sed substantiam monasterii operariis Dei proficientem juste reservare videmur. Quapropter si nostra sollicitudine vel cura colantur, dum proficiunt corpori, animae impedimento constabunt: melius est ergo eas sub alieno impedimento possidere, et annuas pensiones securos suscipere, nihil nos nisi de sola anima cogitantes. Nam si volumus curam earum per spiritales fratres excolere, cum gravem eis laborem injungimus, (1034D)consuetudinem jejunandi amittunt. Nec ita jejunis viribus tractandum est, si plus debeat homo ventri laborare quamanimae vel Deo. Unde ad laborem in monasterio ars sola cum horto sufficiat.

CAPUT LXXXVII. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeat frater, sive jam conversus, sive adhuc laicus, introire vel tradere se, vel suscipi in monasterium?

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Ingredienti in monasterium novo fratri, sive jam converso, sive adhuc laico, et hoc petenti, debere se in monasterium suscipi, respondeat ei hoc primo abbas, non forte eum posse constituta regulae conservare. (1035A)Cum vero ille dixerit, posse ad omnia se obedire, tunc haec monasterii regula ei legatur. Qua regula in lectione expleta, et omnia abbatis verbis praedicta, cum responderit novus frater ad omnia facto se esse paratum, tunc abbas subsequatur, et dicat: Quid de rebus tuis, quas proprio arbitrio uteris? Non enim tibi expedit, te hic pro causa Dei posito res tuas alibi remanere; sed sicut dicit Scriptura: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. XVI). Nam ideo non expedit, ne forte titillatione diaboli a rebus tuis foris positis per desiderium earum de monasterio provoceris, et, relicto servitio sanctae scholae, proprio redeas militaturus arbitrio; et sicut canis delectatur, redeas ad vomitum tuum, et salivas a te projectas in terram denuo cum sordibus resorbeas. Sed qui (1035B)perseverantiam diligit, et occasionem migrandi cupit nescire: ideoque constituimus salubre consilium, ut audias vocem Domini tibi dicentis: Vade, vende omnia, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX). Quam ergo si sequi vis vocem, vade, vende quae habes, et omne pretium huc ante me defer; ut te praesente a me pauperibus erogetur: ut nullum saeculo pignus tuum remaneat, ad illud iterum revertendi. Ideo enim cum nondum adhuc firmatam ingressionem tuam in monasterio habes, tibi de rebus tuis libera adhuc voluntas conceditur: quia post firmatam ingressionem discipulo sive in monasterio, sive foris peculiare aliquid habere a regula denegatur: ut non sit ubi propria ejus voluntas extollatur. Quod enim si totum distrahere tibi grave videtur, et sunt (1035C)tales res, quae una tecum possint monasterio deservire, ne tamen pro pignore revertendi saeculo dimittantur, omnia fideliter tecum in monasterium defer, nihil subcelando Deo, cujus te cum omnibus rebus tuis subdis servitio: qui ubique omnia respicit et nihil est ei occultum, qui revelat absconsa. Memor esto fraudis Ananiae et Saphirae, qui de rebus suis Deo oblatis exinde subcelare volentes, mortem perpetuam irruerunt pro fide. Mox ut haec audierit novus frater, qui priori divina sententia omnibus distractis, et per manus abbatis erogatis, si hoc pro certo habuerit votum omnia distrahere, et monasterio non aliquid reservare, non cogatur, nisi ex sua voluntate voluerit. Ergo cum omnibus per manus abbatis erogatis sic se firmare monasterio voluerit, (1035D)charta ab eo perseverantiae non petatur, quia pignus fidei apud Deum omnium rerum suarum per erogatam eleemosynam fuit. Nam per omnem rerum suarum erogationem expensam cognoscitur apud Deum, posse fideliter permanere, qui rebus suis pro eo cupit non parcere. Solummodo hanc det fidem, sibi penitus foris nihil remansisse celatum. Hanc ideo voluntatem abbas ingredientibus tribuit, ut non ab introeuntibus judicetur potius res hominum desiderare, quam animas. Qui vero frater hoc elegerit cum rebus suis se monasterio tradere, et distrahendi voluntatem non habuerit; ne aliquando mutatus a diabolo vel armatus, propter res suas exigendas aliquas molestias monasterio generans exire desideret, (1036A)cavens manu sua prius de stabilitate, simul rerum suarum breve adjuncto, una cum anima sua Deo et oratorio monasterii per donationem offerat; totum subscribentibus religiosis testibus, episcopo, presbytero et diacone, vel ipsius territorii clero; et in ipsa cautione, taxans hoc, quod si aliquando monasterio discedere voluerit, sine rebus suis de monasterio, vel sine indulgentia peccatorum a Deo discedat. Jam de ipsis rebus abbas in potestate sua mutatis quidquid necessariae utilitati monasterii supervacuum abundare viderit, pro anima fratris ipsius, propter praeceptum supradictum sequendi Dominum; per eleemosynam dictracta illa re supervacua, pretium ejus pauperibus tribuat: ut quod ille imperitus frater non meruit facere, pro illo iste quasi doctus (1036B)magister valeat adimplere. Qui vero frater ex toto indicaverit se nihil habere, prius exquiratur a vicinis illius regionis, ubi mansit: et si inventum fuerit, quod certe sit ex toto ejus paupertas, tunc dato perseverantiae fidejussore sub cautione poenae interposita, si tamen jam notus fuerit, sic debet in monasterio suscipi, ne forte aliquibus rebus suis ad tempus foris commendatis, mentita in monasterio paupertate, non solum nihil Deo per eleemosynam, vel monasterio per donationem conferat; sed etiam a spectantibus suis provocatus, et cum quid invenerit causae, exeat. Nam cum dederit cautos fidejussores cum poena, jam tunc demum ei pro actibus monasterii sine suspicione secure res monasterii aut pretia emendorum, vel vecturarum alimonia contradantur. (1036C)Si vero talis monasterio advenerit frater, quem ipsa patria ignoraverit, vel omnibus habuerit vultum ignotum, et se ad monasterii societatem firmare voluerit, sola sacramenti fides ab eo exposcatur; ut si aliquando de monasterio exire voluerit, cum notitia abbatis vel omnium exeat. Et cum jam exire voluerit, prius juret se de rebus monasterii nulla furti commissione, aut foris antecessus commendasse, aut absconse secum portasse, nisi forte ei pro misericordia voluerit aliquid donare abbas: ut si perjuraverit, ferat in anima quod in corpore non potuit adimplere. Res tamen quibus indutus fuerat monasterii vel calceamenta reconsignet abbati; ut remanenti in perseverantia fratri proficiant, quae migrantibus auferuntur; et res monasterii juste ille habeat, (1036D)qui in monasterio habitat; et juste illi retollatur, qui injuste animos suos a perseverantia monasterii separat: nec enim illi dare placeant, cui ipsarum rerum displicuit disciplina. Si vero ita juraverit, et non se firmet, sed ad tempus remoretur, hoc solum testetur; ut sine notitia vel vale abbatis, vel cum furto non exeat. Etiam ex improviso custodiatur, et in potestate nihil habeat, et ad laborem cum fratribus communiter impellatur; ut laborando vivat. Si tamen nudus fuerit, et induere eum abbas voluerit, ad tempus utatur; et sciat, se quod habet omne reconsignatum, cum exire voluerit. Nam si forte cum ingressus nullum monasterio juramentum tradiderit, et velut ignotus nullam catenam fidei abbati (1037A)de securitate intulerit; sive quod contulit Deo per eleemosynam, sive quod nihil monasterio de rebus suis obsidis pignore per donationem legaverit, sive quod nullum fidejussorem ignotus invenerit; sive si nulla sacramenti fide teneatur: cum forte incertus de firmitate frater missus fuerit cum vehiculis animalium, et emendarum pretio rerum, mox ducatu diaboli inventis per occasionem sumptibus vel vehiculis, in alienas terras monasterii incipiat magis ordinatus migrare, securus de se perceptionem quotidie exspectandus, et prolongando aut tarde, aut nunquam sequendus

CAPUT LXXXVIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De induciis fratrum suscipiendorum, in quibus de stabilitate (1037B)firmanda secum tractare debeant.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum de omnibus supradictis conventus novus frater regulae per abbatem de stabilitate firmanda, aut per rerum suarum eleemosynam, aut per donationem monasterio, aut per chartam fidejussoris poenalem; aut si ignotus, per juramenti fidem caverit: duorum tunc mensium spatium in judiciis ad tractandum secum accipiat. Laborando tamen cum fratribus contentus annonae communi mensura, vel regulae disciplina et excommunicationum; ut et mores monasterii probet, et a monasterio ipse probetur; et secum tractet, si debeat se ad Deum firmare, aut ad diabolum expeditius remeare. In quibus duobus (1037C)mensibus sub cura illorum fratrum, qui peregrinos custodiunt, et ipsi similiter ex improviso custodiantur, et in cella peregrinorum dormiant; et ingressus illorum, vel exitus in monasterio custodum praesentia videatur; et omni hora, si alicubi a conventu fratrum secesserint, sollicite a custodibus requirantur, ne forte anticipent ambulare sine vale cum furto. Quod si explicitis duobus mensibus, non placabili disciplina et iisdem monasterio placuerit ambulare, cum notitia abbatis vel omnium post datam fidem nullius furti commissi, vel reconsignatis rebus monasterii quae ad tempus forte acceperat, mox post datam universis pacem; et acceptam virgam in manu, et annonam viaticam post factam orationem, vel dictum versum, vel redditam (1037D)eis pacem, si tamen vult, ut hospes abscedat; et resuscipiat vicem suam diabolus, quem nolens hospitem susceperat Christus.

CAPUT LXXXIX. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo debeat frater novus in monasterio suum firmare introitum.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum expletae duorum mensium ad tractandum induciae fuerint, et placabili disciplina ab eo magis stabilitas eligatur, et perseverantiam, repromissa lectae regulae firmitate, ei placeat adimplere, reinterrogatus ab abbate novus frater, quid secum in concesso induciarum spatio definisset, cum responso (1038A)ejus implendam in omnibus promittat obedientiam; respondeat abbas: Deo gratias. Alia die post primam dictam missas explicitas exeunti limen oratorii cum congregatione abbati flectat ad genua ejus novus frater suam cervicem, rogans eum vel omnem congregationem ejus, debere modicum in oratorio remorari, et orare pro se. A quibus mox diutissime pro eo oretur; et completis omnibus abbas volens egredi, humiliter apprehenso ejus vestimento, novi retineatur manu discipuli, qui hoc rogando insinuet: Est quod suggeram primo Deo, et oratorio isti sancto, vel tibi et congregationi. Cum responderit abbas; quid illud est, intimato. Subsequatur petitor dicens: Volo Deo servire per disciplinam regulae mihi lectae in monasterio tuo. Cum responderit abbas, dicens: (1038B)Et hoc placet tibi? subsequatur futurus discipulus: Hoc primo Deo, sic et mihi. Tunc dicat, abbas: Vide, frater, mihi nihil promittis, sed Deo, et huic oratorio vel altari sancto. Si ad omnia obaudieris divinis praeceptis vel meis monitis, in die judicii tu coronam accipies bonorum actuum, et ego de peccatis meis indulgentiae aliquid promerebor; qui ut diabolum cum saeculo vinceres, incitavi. Si autem nolueris mihi in aliquo obedire, ecce ego Dominum contestor, quin et haec congregatio testimonium mihi est in die judicii praebitura; quia, ut supra dixi, cum non mihi, vel congregationi in aliquo obaudieris, in judicio Dei ego absolutus, tu pro tua anima, vel contemptione rationem restitues. Post haec verba, si cum rebus suis introierit, tunc ille (1038C)brevis, vel donatio rerum suarum Deo vel monasterio facta, ipsius donatoris manus super altare ponatur, dicente ipso fratre: Ecce, Domine, cum anima mea, et paupertate mea, quidquid mihi donasti, tibi reconsigno et offero: et ibi volo ut sint res meae, ubi fuerit cor meum, et anima, sub potestate tamen monasterii et abbatis, quem mihi, Domine, in vice tua timendum praeponis; cum eis dicis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Unde quia per eum nobis tu omnia necessaria cogitas, ideo nihil nos oportet peculiare habere: quia tu nobis de omnibus es idoneus, et in omnibus sufficis solus: ut jam nobis vivere et spes Christus sit, et mori lucrum. Post haec dicat ipse novus frater responsorium hoc: Suscipe me, Domine, secundum verbum tuum, (1038D)et vivam: et ne confundas me ab exspectatione mea (Psal. CXVIII). Post hoc responsorium dicat abbas hunc versum: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LXVII). Post quem versum dictum, mox data ei ab omnibus pace; compleat abbas, et tollens brevem desuper altare, mox ab eo novus discipulus sub praeposito ordinetur, et in manu eorum consignatus cum aliis fratribus exeat disciplinae. Eadem namque die, pro humilitatis indicio, aquam manibus fratrum ad communionem intrantibus ipse ministret, et cum dat, osculetur omnium manus, et petat singulos pro se debere orare. Breves vero donationum factos a fratribus tempore mortis suae abbas in quod usibus monasterii expensis (1039A)restituerit, testamento suo inserat, etiam nomina eorum quorum noscuntur collata: ut nullus post mortem ejus forte de monasterio exiens, repetendi rerum suarum fiduciam habeat, et stabilitatem monasterii, et fidem frangat defuncti, vel dicat sine donatione aliquid suum in monasterio contineri.

CAPUT XC. INTERROGATIO DISCIPULI. Ingresso in monasterium cuidam laico non debere intra annum mutari res, nec caput ejus secundum propositum tonderi.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum aliquis novellus de saeculo ad servitium Dei (1039B)in monasterium confugerit, et indicaverit se velle converti, non ei credatur tam facile. Nam ficte ab abbate solo verbo, non facto, habitatio ei monasterii denegetur: ad probationem gravia proponantur, ad obedientiam ejus inveniendam praedicentur contraria, et voluntati ejus amara; quotidiana ei jejunia promittantur. Nam et hoc ex lectione regulae, et dicto abbatis agnoscat, quia in monasterio nulli licet dicere: Hoc volo, et hoc nolo: hoc amo, et hoc odio; ut non propria eligatur voluntas: et sciat quia qui in monasterio conversus fuerit, quidquid ex voluntate sua voluerit, hoc magis non permittitur. Quare? Quia sunt viae, quae videntur homini rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demerget (Prov. XIV). Et quod noluerit, hoc cogitur; ut voluntas in eo (1039C)propria amputetur, quae inimica est Deo. Qui ergo cupit perfecte converti, quidquid amaverit et desiderio habuerit, ei denegetur; et quidquid oderit, ei apponatur, dicente Domino: Qui vult meus esse discipulus, abneget semetipsum sibi, et sequatur me (Matth. XVI), hoc est, non suam, sed Dei faciat voluntatem. Omnia enim debet pro Domino sustinere, qui in ejus cupit militare schola. Aut quid enim digne possumus pro Domino sustinere? dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad superventuram gloriam (Rom. VIII). Ut si ignem persecutor servo Christi inferat, ut temporalis calor finito non sentiatur dolore; non tamen talis est, qualis ille ignis inexstinguibilis: aut sic incendit, quomodo aeterna poena gehennae peccatrici animae immortaliter reservatur. (1039D)Si ungulae, vel equulei, vel verborum poenas ingerat, in ipsa parvi doloris tolerantia aeternae laetitiae coronatus succedit. Si carcer nos pro Deo tenebrosus recludat, aedificata ex margaritis, et auro vel gemmis ornata aeterna nos Jerusalem exspectat. Si obscuritas clausurae nos pro Deo obcaecet, in momento nos poterit obscurare; sed posthac illa nos lux in aeterna vita suscipiet, quae non solis candore vel lunae, non stellarum coeli, sed ipsius Dei perpetua majestate lucebit. Si terra ista, quam in hac vita calcamus, moriendo pro Deo meruerimus abscedere; mox super illam terram ambulare perpetuo deputam, quae septies argento lucidior. Si vero quae putantur hujus saeculi esse deliciae, quae inquinant (1040A)potius interanea nostra quam reficiunt, pro Deo ea contempserimus; ad illa statim flumina in aeternum currentia perpetuo deputamur, quae sunt mellis, et lactis, vini et olei abundantia plena; simul et illarum fructus arborum varios et diversos, duodecies in annum nascentes, non cultura hominis, sed abundantia Deitatis, qui non fame delectant ad vescendum, vel esurie appetuntur ad manducandum; sed postquam oculi sanctorum ipso visu fuerint saginati, insuper hoc unicuique sapit in ore, quod fuerit delectatus. Ergo digne ad parvum tempus jejuniis et abstinentia pro Domino cruciamur, ut eis quae praeparavit bonis in perpetuum satiemur: obscuramur pro Deo a persecutore in carcere, ut in illa perpetua luce fulgeamus, tanquam scintillae in arundineto discurrentes: mortem momentaneam pro (1040B)Deo ideo libenter appetimus, ut in aeternum a gehennae morte perpetua liberemur. Postremo, et sine persecutione in ipsa christianitatis pace in schola monasterii ideo probationibus, vel amaricationibus voluntatum sub abbatis imperio militamus; ut post peregrinationem vitae saeculi hujus, cum Dominus noster judicio nos accersierit suo, digna ei nostra opera consignemus, offerentes ei patientiam nostram, per quam dura omnia et diversa nobis ab abbate imperata, quae pro nomine ejus gratanter portavimus, vel amaricationes voluntatum nostrarum diversas, quas pro nomine Dei, vel salute animae libenter magis sustinuimus, dicentes Domino: Propter te morte afficimur tota die; aestimati sumus, ut oves occisionis (1040C)(Psal. XLIII). Et cum haec omnia venerint super nos obliti non sumus te; et per observationem obedientiae inique non egimus in testamento tuo: et a perseverantia bonorum actuum vel desiderio spei futurae non recessit retro cor nostrum. Quia non declinaverunt semitae nostrae a viis tuis, in quibus viis Probasti nos, Deus: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Psal. LXV). Induxisti nos probationis in laqueum; posuisti amaricationum tribulationes in dorso humilitatis nostrae: ut nostram non permitteremur, sed tuam cogeremur facere voluntatem. Unde imposuisti homines super capita nostra (Ibid.): quia ostendisti nos sub abbate doctore, vel praeposito disciplinae debere esse probandos. Ergo hi tales subsequentes Domino dicant in illo jam saeculo: Transivimus per ignem et aquam; et induxisti (1040D)nos in refrigerium (Ibid.), hoc est, transivimus per amaricationes voluntatum nostrarum, et servitium sanctae obedientiae; ecce pervenimus ad tuae refrigerium pietatis. Et item dicimus ei: Delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis in quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX): ut nihil habeat in nobis gehennae ignis sibi quod vindicet; quando nihil suum in nobis incendendum ibi, diabolus egit. Ergo omnia debet pro Domino sustinere, qui ejus cupit militare scholae: tanquam aurum lima, et malleis, et igne fornacis probetur ad diadema Dei, et coronam Dominicam profuturus. Quia cum propriam non fecerit voluntatem aliquis, cogitur facere, cui quotidie in oratione dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in (1041A)coelo et in terra. Terra enim est corpus nostrum, cui dixit Dominus: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Quia omnis propria voluntas carnalis est, et a corpore descendit; ideo nos cogit illecebra, et injusta committere, quae ad tempus parvum vitae hujus carni per desideria est dulcis, amarior felle futura in posterum, et in aeternum. Ideoque enim cogitur lingua nostra juste quotidie clamare ad Dominum: Fiat voluntas tua in terra corporis nostri. Quae voluntas cum fuerit nobis in schola monasterii a majoribus tradita, et per obedientiam a nobis fuerit adimpleta quotidie, juste nobis credamus in futuro Dominum parcere: et confidamus insuper gratia ejus posse nos coronari; quia semper ejus fecimus voluntatem, non nostram: et nunquam nos, vel desideria (1041B)carnis praetulimus amori ejus; et propter eum etiam parati sumus perdere animas in praesenti hoc tempore, ut mereamur eas in futuro invenire cum ipso. Ergo accedens ad timorem Dei aliquis in monasterio cupiens converti, et volens esse discipulus, hoc ei pro domino futurus magister proponat, ut supra diximus: quia quidquid aliquando desiderio voluntatis suae appetierat, sciat sibi posse negari; et quidquid noluerit, audiat sibi posse imponi. Antecessus ei peculiaria denegentur: regula ei tota legatur, et actis implenda promittatur. Domum parentum de caetero sciat sibi esse extraneam, inaccessibile limen ejus ulterius habere jam credat: Quia nisi qui reliquerit patrem, aut matrem, aut fratres, aut domum, non potest esse Christi discipulus. Citra jussionem majoris a monasterio (1041C)foras se non exire sciat. Cum post haec omnia ab abbate praedicta promiserit se ad omnia obaudire et ejus, vel regulae monitionibus ad omnia factis paratum, tunc suscipiatur in monasterium. Nec tamen ei tam facile sancti propositi habitus imponatur: ne forte ad horam promittens, fallat imposterum, et sub nomine ovis lupus ingrediatur. Quia cum saecularis erat, diabolus eum non tentabat, cujus aperte semper voluntatem perfecit, cum ejus operarius fuit: sed ex quo se a diaboli suasionibus vel malitia saeculari ad timorem Dei in servitium Christi tradiderit, certissime ab ea die diabolum sibi inimicum sciat affectum, quem cum saeculo suo propter timorem Domini dereliquit. Ergo tam facile ingredienti non debet credi, nisi ut videatur, si quod promittit verbis, (1041D)factis adimplet, dicente Scriptura: Nolite omni spiritui credere, sed prius probate (Joan. IV). Et iterum: Quia multi ad vos veniunt in vestitu ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. VII). Vide ergo quia causam Dei caute nos jubet agere Scriptura, ut non mittatur sanctum canibus, nec margaritae pretiosae ante porcos: sed monens eum quotidie abbas dicit: Fili, interim istae res, quibus uteris in monasterio, nihil tibi praejudicant apud nos: sed prius in divinis interanea cordis tui de saecularibus factis cum mundaveris, jam tunc demum mutabis et vestes: ut merito jam ab omnibus hoc videaris in corpore, quod a Deo possederis in mente: et justo post pectoris caesam militiam tondebis et caput: et cum haec omnia quae in regula monasterii (1042A)continentur, in tuis adhuc vestibus perfecte impleveris, et nostrum cum susceperis habitum, sanctior permanebis. Cum ergo ex illa die omnia cum caeteris fratribus inculpabiliter in monasterio per integrum annum impleverit, tunc demum sine aliqua dubitatione tondeatur, vel ei sancti propositi vestes mutentur. Tondeatur enim sic; stet ipse frater medio oratorio curvatis genibus, tondente eum abbate, psallentibus in circuitu cunctis. In quo probationis anno psalmum, antiphonam, aut responsorium, vel versum non imponat, quandiu sancti propositi habitum accipere mereatur: nec cum abbate ausus sit manducare. Vestes vero saeculares, quas duntaxat exutus fuerit, cum diligentia repositae conserventur, tam de laicis quam de firmato converso; ne forte, (1042B)quod non in conversis contingat, cum ad suos denuo vomitus redire voluerit, et saeculi elegerit iterato repedare itinera, et nullis scripturarum vel monitionum poterit vinculis retineri, reddat Christo quod suum est; id est, exutus sanctis vestibus, vel habitu sacro, suis quibus venerat vestitus vestibus resimilans saeculo, ad suasorem diabolum revertatur, et non Christi praedatus habitus polluatur in saeculo a fugaci. Recipiat talem, qualem miserat saeculum: quia retulit quod suum est, indigno quod dederat Christus; cum invenire in eo Dominus non potuit, quod quaerebat. Quidquid enim in monasterio aliquando acquisivit, vel laboravit, aut contulit, abscedenti ei penitus non reddatur: quia omni rei ingressae ad Deum in monasterio perseverantia opus est: ideo exitus (1042C)licentia denegatur: solum ab invito ea res, quae liberum habet arbitrium, non detinetur: id est, anima et corpus quae in voluntatibus et desideriis suis, ut a diabolo captivetur, libero se dicit esse constitutam arbitrio, et putat sibi licere quod malum est; res apostatarum vel collata ideo a patribus non jubentur de monasterio reddi, quia licet erogatae vel consumptae in usus sanctorum removeri et restitui non possunt; tamen plurima ideo certissime denegantur, ut vel occasione rerum suarum ad Dei disciplinam in monasterio permanentes retineantur discipuli: ideo res Deo oblata revocari saeculo ab homine non debet. Nam et ista hujus regulae tripartita haec est: Labor in monasterio fratres pascit, perseverantia calceat et vestit; discessus restituit debitas monasterio (1042D)res, et si cupit, abscedat.

CAPUT XCI. INTERROGATIO DISCIPULI. Quomodo suscipi, debeat nobilis filius in monasterio.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Cum alicujus nobilis filius propter Dei servitium in monasterium voluerit convolare, non prius suscipiatur, nisi, ut superius diximus, omnem a se obedientiam promiserit adimplendam. Deinde conveniant ejus parentes, ut et eorum quale sit votum agnoscatur de eo. Quod si contrarii exstiterint, interim (1043A)usque ad vim pro eo Domino inferendam ad claustra monasterii vindicetur: quem potens est Dominus defendere propter se; quia fortior est dextera ejus ad protegendum, quam diaboli iniquitas ad laedendum. Quod si magis fuerint consentientes ejus voto parentes, convocatis eis ab abbate in monasterium, votum filii convertentis exquiratur ab eis; ut ab ipsis potius videatur devoveri, vel offerri, qui eum genuerunt. Cum ergo magis responderint parentes, gratanter se velle adimplere quae cupit, tunc dicat eis abbas: Equidem omnibus nobis unus ad omnia sufficit Deus; sed quia accedentibus ad divinum servitium, vel intrantibus in monasterium saeculi prius amputetur spes, et excarricato de se suarum onere facultatum nullis ulterius saeculi laqueis (1043B)irretitus, securus pergat et solus ad Dominum: Quia nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). Quia homo onustus auro sequi Christum non potest; dum non potest duobus dominis servire. Ipse vero bene servit Deo, qui voluerit eum in coelis cum eo thesaurum possidere, quem non tinea comedit, nec fures effodiunt et furantur, dicente Domino in Evangelio: Nisi qui renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest sequi me, et meus esse discipulus (Luc. XIV). Quia, ut diximus, homo onustus auro sequi Christum non potest: in tantum ut admoneat Dominus in Evangelio quemdam sua sequentem vestigia, dicens ei: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et veni, sequere me (Matth. XIX). Unde contristatus (1043C)ille propter multas divitias metuit hanc Dominicae vocis audire sententiam: Facilius potest camelus per foramen acus transire, quam introire posse divitem in regnum coelorum (Matth. X). Quos et sua sententia damnat Apostolus dicens: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes a fide exciderunt, et inseruerunt se doloribus multis (II Tim. VI). Videtis ergo, quia nec Deum sequi potest, qui in saeculo quae possidet bona sua, non vult relinquere; nec amare poterit Deum, qui divitias voluerit non odire. Quia non tantum tanta vel talia, qualia pro Deo contemnuntur, novit Dominus retribuere his, qui pauperes se faciunt propter (1043D)eum; insuper ad fruendum in aeternum ipsam vitam, eis tribuit sempiternam. Non ideo Deus quaerit rebus vestris vos exui, ut aliquid exinde ipse juvetur, aut vestra paupertate gaudet, vestraque indigentia gratulatur; sed ut euntibus vobis ad eum, vel ejus divitias sempiternas desiderantes, momentanea saeculi impedimenta, cum sibi vestros occupant cogitatus, de anima vestra nunquam vos faciant cogitare, vel de morte possitis esse solliciti; et dies vestros in extremos vitae terminos per negligentiam definitos, relictis omnibus saeculo, de quibus cogitabatis, ultima mortis ratio in judicio vobis cum solis peccatis occurrat, nihil aliud nisi poenas perpetuas habituri: et tunc vos in aeternum incipiat (1044A)poenitere, cum ipsius poenitentiae non poteritis merito invenire remedium. Unde nobis merito clamat Scriptura: Currite, dum licentiae ad providendum vobis lumen habetis, ne ad discutiendam negligentiam tenebrae vobis mortis occurrant (Joan. XII). Quid ergo, si aliquis ita accedat ad Dominum, ut a divitiarum suarum avaritia non recedat? Hos tales superius dixit Apostolus, non posse in hoc quod Deo cupiebant permanere; et tota facilitate eos a fide posse discedere, quibus de saeculo remanet quod ametur. Ita enim nos considerantes, o parentes, justa vobis secundum Deum pro vestro filio suademus: ut si filium vestrum digne Deo cupitis offerre, a saeculo eum prius exuite. Quod si aliquid apud vos eis saeculo remanserit conservandum, habebit aliquando (1044B)titillationem diabolici desiderii; sicut canis delectatur ad suum redire vomitum: et posita manu super aratrum respiciens retro, cum non sit aptus regno coelorum, relicto quandoque monasterio securus de portione sua ei servata, a vobis cupiens in saecularem domum vestram reverti, fratribus suis volens esse cohaeres, in suarum redire incipiat sponsus et dominus facultatum, et pristinis restitutus deliciis et pompis, non aliud desideraturus quam nuptias. Ergo, sicut superius diximus, si digne eum vultis Deo offerre, de auferendo prius impedimento ejus, quam de anima cogitate. Itaque audite vocem illius Domini, quam filius vester dicit se sequi, ipsi dicentem: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me; et habebis thesaurum in coelo (Matth. (1044C)XIX). Sed quia portio ejus adhuc in vestra est potestate, et consensu vestro vel permissione magis videtur Deo offerre, quam nobis; vos tangit de ea secundum Dominicam vocem, quam si vultis audire, pro filio vestro apud vos nihil remaneat in saeculo, nisi Deus. Quod si forte propter immanitatem divitiarum, vel amorem nutritae domi familiae gravis vobis, et minus dulcis haec divina praeceptio convenit, audite regulae nostrae a patribus salubre statutum consilium. De portione ejus tres fiant partes aequaliter, una distributa abbatis manibus pauperibus vel indigentibus erogetur: aliam vobis, vel fratribus suis pergens ille ad comitatum sanctorum exagilario munus titulo derelinquat: tertiam vero partem viatici sui utilitate deferat secum monasterii sanctorum (1044D)usibus profuturam. Quia quomodo filius vester omnibus in monasterio fratribus ad solatium vitae portionem suam conferat, dicente Apostolo de erogatione maxime ad domesticos fidei (Gal. VII); ita et universi monasterii fratres suis singuli vicibus, prout quis habet, ad hanc ingredientes monasterium deferunt formam filio vestro communiter cum omnibus profuturam. Quod si utraeque vobis graves sint voces, ut nec Deum audiatis pauperibus erogando, et filii animam redimendo; nec nostrum consilium partibus dividendo, et auferendo ab eo saecularem substantiam, vel nudum et solum filium Deo largite; ita ut jurejurando per sacrosancta Evangelia promittatis ei, ulterius eum de vestra patrimonii (1045A)substantia nihil habere: ut firmiter jam perseverans in Domino, sciat se de saeculo nihil sperare, cum se a vobis, et ab eo viderit alienum, solummodo superna desideret. Quia hoc expedit animae illius, ut aut ordinatus a vobis vadat ad Dominum, aut pro eo exhaeredatus a vobis felicius magis pergat ad Deum; clamans Deo, quem sequitur nudus: Tu, Domine, restitues mihi haereditatem meam Psal. XV). Tantum est ut nihil habeat de saeculo, quod vivis vobis aut mortuis de vestris facultatibus jam speret. Quia cui semel crucifixus est mundus, denuo ab eo redelectari non debet. Nam si ex toto nihil de eo ordinate volueritis, causam ejus puto vobis divino reservari judicio. Eum vero certissime sciatis, plura a Domino recipere, quam contempsit; (1045B)cum Dominum sibi fecit, quem nudus secutus est, debitorem. Recipiet enim in coelis filius vester sine dubio multa, promittente ei Domino in Evangelio, dicens: Qui reliquerit aurum, aut argentum, aut possessiones, aut domos propter me, centuplum accipiet in regno Dei, insuper et vitam aeternam (Matth. XIX). Haec audiens filius vester paratus est, si vultis relinquere vobis totum, ut apud Dominum centuplum valeat invenire: quia de omnibus Dominus noster est nobis idoneus. Nam quid illi sufficit, cui ipse Dominus non sufficit?

CAPUT XCII. INTERROGATIO DISCIPULI. De honore vel gradu post abbatem caeteris denegando.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1045C) Cavere debet abbas, ne quem sibi aliquando secundarium adjudicet, vel in tertium aliquem constituat locum. Quare? ut cum nullum elatum de honore reddiderit, et sancte agenti successionis suae honorem promiserit, certatim omnes in bonis actibus, vel in humilitate faciat propensare; sicut de potiore gradu contendentibus apostolis Dominus indicavit, cum in medio eorum infantem deduxisset, et dixit: Qui vult esse inter vos fortior, sit talis: et qui vult esse inter vos major, sit vester minister (Matth. X); et iterum dixit Dominus discipulis suis: Quicunque prius fecerit praecepta mea, et sic docuerit, hic maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Unde ergo sequens hanc humiliando formam, hoc (1045D)semper omnibus fratribus dicere debet abbas: Fratres et filii mei, quicunque de vobis hoc elaboraverit, ut divinis praeceptis in omnibus obediens, vel per omnia regulae obtemperans, vel meis actibus similis inveniatur; quicunque ad hoc conscenderit, ut doctrinam meam compleat factis; quicunque mores suos, non in sua propria voluntate et arbitrio, sed Dei obedientia per me tradiderit corrigendos; id est, non in superbia, sed in humilitate; non in multiloquio, sed in taciturnitate; non in odio, sed in gratia; non in dolo, sed in charitate; non in ira, sed in pace; non in ebrietate, sed in sobrietate; non in satietate, sed in parcitate; non in scandalo, sed in continentia; non in murmuratione, sed in (1046A)obedientia; non in tarditate, sed in agilitate; non in contentione, sed in assensione; non in levitate, sed in gravitate; non in vaniloquio, sed in paucis sapientiae verbis; non in risu multo aut excusso, sed in patientiae lacrymis; non in luxuria, sed in castitate. Haec ergo omnia quicunque de vobis perfecte impleverit, non solum meo, sed Dei judicio, tempore mortis meae scholae Dei ordinabitur magister, artem Dominicam, quam ipse jam perfecte adimplet, Christi discipulis monstraturus. Nam quomodo ad honorem majorem quis poterit juste conscendere, si honoris ipsius merita in divinis praeceptis non valuerit adimplere? Vel quomodo monitiones majores didicerit, qui non factis effecerit divinis, quomodo praeerit scholae? Quomodo aliena (1046B)poterit vitia emendare, qui sua nescit acta corrigere? Vel quomodo sub disciplina poterit alios regere, qui culpas disciplinae in se non potuerit emendare? Ideoque nisi qui prius fuerit in omnibus perfectus discipulus, dignus non poterit esse magister. Cum hoc ergo abbas saepe congregationi praedixerit, et nullum certum reddiderit de honore, semper eorum confundat gradus, vicibusque ad mensam secus se sedere faciat, vicibusque in oratorio jubeat secus se universos stare, universos vicibus post se Psalmos imponere; ut nullus de secundo honore jam reddatur elatus, sive de ultimo gradu aliquis se faciat desperatum. Ergo cum nullus de multis secundo in gradu erigitur; et per incertum spei unusquisque ad percipiendum honorem, si se (1046C)sancte tractaverit, de se hoc suspicet judicare, et per bona acta sua eligi se posse quandoque in abbatis honorem confidat; ut dum pro incerto nullus designatur, sed bene et sancte agentibus honor promittitur, ita fit, ut dum omnes cupiunt gradum obtinere honoris, supradicta Dei praecepta in se festinent implere; et si non propter timorem futuri judicii, tamen vel propter praesentis vitae honorem contendendo certatim possint omnes perficere, ut cum grandis fuerit congregatio, ut per nullos gradus honoris diversi descenderint, nullis sibi antecedentibus non possit de se ultimus desperare; nec item secundus, omnibus post se positis possit elatus gaudere, et jam securus de solo honore causam Dei in se negligat adimplere; jamque magis sperare (1046D)praesentia quam futura: quia generaliter tale est genus humanum, ut plus amet quae videt, quam quae non videndo sperat. Ergo, sicut supra diximus, cum incertos posuerit diversorum gradus, et omnes satagentes viderit in hunc aliquando velle se pervenire honorem, certatim festinent adimplere, ut per bona acta placeant ordinari; ut unusquisque ostendens opera sua sancta abbati et Deo, in hoc honore de se posse consentire Deum et abbatem digne de se suspicent judicare: cum invicem sibi et zelo boni honoris et desiderio propensiores exstiterint, tunc coguntur in se Deo et abbati omnia sancta et bona ostendere, cum perfectorum merita coeperint sperare; et modo jam in se factis ostendere, quod (1047A)caeteros postea verbis cupiunt edocere. Nam et ideo aequales omnes habere constituimus gradus, et nullum in secundo honore constituendum, ne forte, sicut dicit Scriptura, erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XIX); hujus forte fratris in monasterio ante obitum abbatis debeatur ingressus, quia jam aut aliqua regula approbatus, aut certe, ut de multis in Vitis legitur Patrum, propter humilitatis desiderium monasteria vel congregationes suas absconse deserentes, subjugare se alieno malunt imperio. Et quia non privat bonis Deus ambulantes in innocentia vel humilitate; et non potest abscondi civitas super montem posita, nec lucerna accensa, non sub modio, sed super candelabrum posita illucescit, quid si forte de negligentioribus suis fratribus aliquem se vivo (1047B)abbas in secundum gradum jam designet, et cum hujus supradicti tanti viri scholam novi monasterii per humilitatem celatam magnus vir intraverit, et ejus quotidie ultro perfecta claruerint opera, et cum despectione agitur monasterii novellus discipulus, agnoscatur factis Christi miles antiquus. Nonne cum hunc talem subito abbas agnoverit, negligenter jam ordinatum secundarium, proprio saepe poeniteat facto, et suo judicio efficiatur reprobus, cogitat dissipare quod fecerat: cum non est dignum ut melior sub deteriore consistat; et hic verbis imperet, qui imperata factis non possit adimplere. Ergo suspensus honoris gradus habeatur in omnibus, et ostensis beneplacitis quandoque promissis hoc abbas fratribus suis saepe verbis spondeat, dicens: Dabit Dominus (1047C)honorem huic qui sanctis eum provocaverit factis, nec fraudabit eum desiderio suo, a quo nec Deus ipse fraudatus est a lucro suo: et providet Deus discipulis per ipsum aliis quod opus est, cum prius de ipso magistro ipse nihil coeperit indigere. Ergo dum in hanc sitim honoris omnes fratres abbas viderit anhelare, et certatim opera sancta in bonis praeceptorum Dei desideriis diversos se ostendere, consideret semper animo, et oculo scrutetur, qui diversis in agone observantiae superior vel perfectus exstiterit; et jam tempore mortis suae vocatis omnibus ante se fratribus, dicat eis: Bene vos quidem omnes in observatione sancta egistis; bene acta vestra Dei semper praebuistis aspectibus: et vocato subito nomine illius, vel apprehensa manu ejus, (1047D)quem meliorem in omni perfectione semper absconse caeteris judicavit, dicat omni congregationi: Audite me, filii, Trinitas sancta novit, cujus judicio hic eligitur, quia vobis omnibus in omni observatione mandatorum Dei, id est, in taciturnitate, in obedientia, in fide, in pace, in gratia, in patientia, in bonitate, in simplicitate, in vigilantia, in sobrietate, in continentia, in castitate semper melior exstiterit iste.

CAPUT XCIII. INTERROGATIO DISCIPULI. De ordinatione novi abbatis electi de omnibus a priore.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Ideoque judicio Dei et testimonio meo vobis (1048A)pastor eligitur, et vobis abbas a Domino, cui semper de bonis actibus placeat, ordinatur, gregem Domini futuro judicio reconsignaturus suscipiat. Videte, fratres, ne quis hanc ordinationem animo malo suscipiat, et Christum contemnat, cujus vicem in monasterio vobis iste acturus est. Post haec acta statim oratione ab omnibus facta, accersitur statim praesul Ecclesiae ipsius territorii, ut testimonio ejus clericatus officii, mutato episcopi manu nomine ejus in abbatis honorem, in diptico post nomen prioris ejus jam missa altaris in oratorio a clerico recitetur, ipso oblationem fratrum offerente. Si tamen abbas adhuc defunctus non fuerit, et adhuc deletus a vivis non fuerit, tunc post nomen majoris. Nam postquam defuncti nomen inter quiescentes migraverit, (1048B)novi nomen in capite scribatur. Mox ergo celebrantes in oratorio missas, cum explicaverint praesente, ut diximus, pontifice, vel cuncto ordine clericatus officii, data ei a priore pace, vel subsequente congregatione, tradat ei in manum regulam hanc, simul et petitas claves a cellario de enticis monasterii, et brevem rerum universarum, ferramentorumque, et codicum vel universorum mobilium; et collata singulorum testamento omnia ante pontificem assignentur. Nam dicat, cui dat regulam hanc praesente pontifice, vel universo officio ejus, vel sua congregatione: Accipe, frater, legem Dei, hanc regulam, in qua observantibus aeternam provideas vitam; negligentibus sempiternum proponas judicium. Hic anima vincit, aut perit; hic vita aut amittitur (1048C)aut tenetur; hic pendet istarum quas conspicis animarum a te Dei exactio. De hoc breve gregis istius in judicio Domini post me tu facturus es rationem. Memento, frater, memento quia plus cui creditur, plus ab eo exigitur: et esto jam sollicitus, et noli esse securus de lupi voracibus faucibus diabolicas insidias gregi tuo futuras; sed et vulneribus animarum, vel ruinis culparum, quibus artibus vel monitionibus ad salutem animas valeas restaurare. Esto jam quantum potes vigilans et sollicitus; quia usque hodie fuisti securus. Haec cum compleverit, regulam istam tenenti in manu iterato dicat: Abbas, ingredere oratorium Domini; et sta in loco meo cum congregatione jam tua. Alliget summus sacerdos orationibus suis in gestis coelorum, quod suscepisti (1048D)in terris, et post haec dicta tradat ei pallium suum: quo accepto osculetur qui acceperit manum dantis; et cum acceperit mox ingressus cum sacerdote novus abbas cum congregatione jam sua in oratorium, et stans in loco prioris, postquam sacerdos pro eo orationem effuderit, statim vadat novus abbas ad altare, et ponat super illud regulam: et dum eam ponit, quam accepit, dicat retro omnis congregatio una cum ipso hunc versum: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LXVII); cum gloria, et cantilena. Quae cum perdixerit, mox clara voce prosternens se in orationem pavimento, expelat pro se orari iterum sacerdotem; quod et retro congregatio similiter pavimento adhaereat. Et surgentes post (1049A)completam orationem, osculetur genua sacerdotis, et erigatur ei ad pacem. Deinde omni officio ejus pacem contradat, deinde praepositis, vel omni congregationi: et sic exeat disciplinae, tradens claves manu sua cellario. Mox vadens et orationem cum omnibus complens sine sacerdote, jam ipse petita benedictione, in cathedra sedeat praedecessoris: et venientes primo praepositi, deinde omnes ejus genua osculentur. Mox surgens vadat ad jacentem priorem, et osculetur genua ejus; et porrigatur ad pacem ei. Post acceptam pacem quondam prior dicat omnibus: Fratres, et pro me orate, ut rationes animarum vestrarum transactas una cum mea possim in die judicii ante Dominum discussorem integras exponere, et fideliter consignare: et quomodo vos constabilivit (1049B)Dominus in terris, et meos bene exitus suscipere dignetur in coelis. Unde sit post hoc forte melioratus ipse abbas, defunctus non fuerit, omnem licentiam, vel potestatem, ordinationemque, vel honorem pristinum disciplinae ipse recipiat. Et merito; cui Deus ad hoc ipsum reddidit vitam: nihilumque sibi noviter ordinatus ex illa hora usque ad diem verae mortis ejus de honore constituto vindicet. Et cum ei certus advenerit dies mortis, qui jam sub praesentia sacerdotis pridem exstitit ordinatus, sine dubio ipse succedat: ita tamen, si casus superbiae vel elationis ejus non deposuerit merita. Ergo cum nihil illo vivo sibi usurpaverit de honore, sed hoc tota mentis intentione assumat, et diligenti observatione custodiat, ut non jam de honore designato (1049C)reddatur elatus, sed in melius magis acta sua de praeceptis Dei in regula constitutis quotidie de se, coram Deo et fratribus, vel omnibus hominibus, praebeat: et plus se ex tunc in verbis et factis in ipso habitu humiliet, quam antea pro ipsius humilitatis gratia fuerat incurvatus; ut eum omnes aestiment humiliorem et viliorem omnibus magis post designationem honoris effectum, quam ante, ut quasi profectus merito in se Domini impleat sententiam dicentis: Qui vult vos esse fortior, sit vester ultimus (Matth. XX), et qui se humiliaverit, merito exaltetur: tamen propter honorem, quem sacerdos orationibus constituerat, et manu sua post abbatis prioris, cum infirmaretur, in diptico monasterii nomen scripserat, et suo honorabilis eum prior et verus abbas judicio (1049D)elegerat; et quod ante non licebat per regulam, pro oratione sacerdotali, et ipsius abbatis electione, et magis propter additam et augmentatam in eo humilitatem, secundarius jam judicetur. Quod nomen non suo judicio praesumpsit, sed perfectae observantiae in eo merita elegerunt: nam regula ideo vetat constitui secundarios propter elationem et superbiam. Nam istum per actum bonae observantiae, vel nimiam humilitatem et Deus elegit, et abbas concessit, et sacerdos ordinavit; sed constitui adhuc vita prioris reddita non permisit. Unde ex illa die quasi jam spiritalis Caesar designatus secus abbatem sedeat; alium chorum psallentium contra abbatem teneat in oratorio, post ipsum calicem ad mensam accipiet, et (1050A)post ipsum in orationibus habeatur; et ubicunque abbas ambulaverit, ipse locum pro se suscipiendi, vel vitia fratrum emendandi, vel excommunicandi licentiam habeat attributam. Quod si excommunicatus frater satisfacere ei consuete noluerit, reservata culpa ejus abbati, ipse vero usque ad adventum in reatu excommunicationis permaneat. Omnia ista ex delegatione ambulantis exerceat, et in omnibus absentis agat vices abbatis. Sed hoc ipsum non suo judicio sibi deferens, sed jussu prioris et veri abbatis: cum ei per praeceptum permittitur, tunc licentiam habeat aliquid ordinare, aut in hoc honore credat se posse consistere. Nam omni hora omnibus judicans se esse aequalem, et magis, si vult esse perfectus, et digne vult ad quod deputatus est pervenire, humiliando (1050B)se universis fratribus suis, magis se omnibus inferiorem adjudicet, et viliorem, se universis ultimo cordis credat affectu. Quia tales novit Dominus exaltare, dicente Scriptura: Qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII). Nam hoc cavere semper ipse frater debet, ne aliquando de proviso honore cordis elationem assumat, et in aliquam prorumpens superbiam, in aliqua parte aut humilitatis aut praecepti divini corruens, regulam sicut prius observabat, minus aliquid modo adimpleat, jam designato honore securus. Et mox sciat pro certo, quia cum abbas frequenter in aliquas culpas, quem elegerat, non in majus proficientem, sed per negligentiam magis deterioratum eum aspexerit, et monitus ab abbate non emendaverit se; et nomen ejus deleat, quamvis sacerdos (1050C)rogatus ab abbate, de diptico; et ipse in suum rediens numerum judicetur negligentibus coaequalis; et excommunicationi consuetae subjaceat, qui culpas non vitat: quia per negligentiam perdidit, quod intervenerat; et recipiat quod admiserat. Et postquam fuerit inferiori redditus merito, a latere jam dejungatur abbatis: et ex illa jam die ab abbate alius frater de omnibus jam oculo et animo quaeratur, superior negligenti, qui et ipse electus absconse quotidie tempore mortis suae, manu sua abbas eum apertius indicet, juste et merito omnibus praeponendum ordinatione primatus. Et reprobi isti, qui per negligentiam de summo honoris culmine cadunt, audiant Apostolum sibi dicentem: Bene currebatis; quis vos impedivit (Gal. IX)? Satanas, qui elatos (1050D)deponit. Et antequam dilectus reprobus fiat, et in negligentiam convertatur, audiat quid eum quotidie conveniat Scriptura, dicens: Tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam (Apoc. III). Et qui audierit, et non observaverit, sibi imputet cum ceciderit: quia a Domino superbi ac negligentes et indigni ideo deponuntur, ut digne observantes praeceptum Dei, aut humiles exaltentur. Quid apud justum judicem Dominum non est personarum acceptio: nec vult aliquid praestare indignis; cum solos justos, bonos, et sanctos novit diligere, et ipsis solis de praesentis vitae honore, et de perpetuae coronae retributione sit debitor.

CAPUT XCIV. (1051A) INTERROGATIO DISCIPULI. Si subito abbas moriatur, quo ordine de incertis fratribus abbas alius constituatur, cum se vivo nullum designaverit meliorem, et dum subita eum mors perurserit.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. Repentinum humanitatis casum considerantes, et adventum, ut assolet, subitae mortis, hoc de incertis inveniendum ad ordinationem convenienter taxavimus, ut de incertis certa possit ratio inveniri. Cum ergo superius diximus, diversorum monasteriorum confusos debere esse gradus, et nullum certum redhibere de honore secundorum; cum ergo non judicaverit abbas vivens post se ordinandum, quem caeteris (1051B)probaverit meliorem, qui si subito migret ad Dominum, respondemus quid, ne cum unusquisque de suo judicio successionem praesumens, universos in seditionem exagitet, et studiosam partibus pugnam scandali domum pacis faciat in contentionem converti, ideo hoc decernimus, ut judicio pontificis ipsius territorii et cleri quaeratur abbas sanctissimus, qui acceptam hanc regulam supra hanc congregationem ad vicem prioris defuncti, supra omnes fratres triginta habitet diebus et ipse consideret secundum hujus regulae constituta, quis superior de omnibus observantia poterit inveniri. Qui ergo abbas tricesimo die coram illo sacerdote vel clero, per sacrosancta jurans Evangelia, dicat se a nullo promissionibus vel adulationibus esse redemptum, sed (1051C)in causam Dei quam invenerit integre pandere. Mox vero stante ante eum omni congregatione subito apprehendat ejus manum, quem invenit in omnibus meliorem, in omni observantia mandatorum Dei, vel regulae constitutae; et tunc demum in eo, ab illo pontifice vel clero ipsius territorii secundum hujus regulae constituta, ut superius diximus, primatus ordinatio celebretur.

CAPUT XCV. INTERROGATIO DISCIPULI. De ostiariis monasterii.

RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM. (1051D)Duobus fratribus aetate decrepitis cella intra regias (1052A)monasterii prope constituatur; qui deputati ibi et claudant monasterium omni hora post exeuntes, et aperiant ingredientibus, et advenientes nuntient abbati. Nam et hoc observare debent ipsi duo senes quotidie, ut horis quibus oportet in monasterio legi, seratis regiis congregationi se jungant, ut legentes audiant; et cum ad opus divinum oratorii index sonaverit, seratis item regiis ad opus Dei oratorio praesententur. Ad opus laboris hoc quaerantur quod possunt pro aetatis possibilitate implere, id est, aut si artes sciunt; aut certe si nesciunt, in quod possunt quotidie septimanarios adjuvent: tamen labori alio non quaerantur, si propter opus aperiendi et claudendi omni hora occupantur. Annonam canum a cellario ipsi accipiant, et eis cum aqua, vel coquinae (1052B)remanente juscello ministrent. Animalium intra monasterium curas, adjuncto in septimana illorum hebdomadarii solatio, ipsi adimpleant, et regiae mundicias ipsi exerceant: vel intra eam cicendelum suspensum et factum incendant quotidie, ut noctu foris cujusvis, advenientis cognoscatur ingressus. Qui senes, ut superius diximus, pro honore aetatis cum abbate manducent, secundum formam perfectae humilitatis, ut sancta Eugenia demonstrat, quae dixit, nec ipsis se superiorem velle ostendere. Nam talibus dicit Scriptura perfectis: Quanto magnus es, tanto humilia te: et apud Deum et homines invenies gratiam (Eccl. III). Omnia vero necessaria intus intra regias esse oportet; id est, furnum, macinae, refrigerium, hortos, vel omnia necessaria; ut (1052C)non sit frequens occasio, propter quam frater multoties foras egressi, saecularibus misti forte a religiosorum oculis visi, ad damnationem potius nostram ab eis pro angelis adoremur; et Benedicite nobis non meritis indigne dicatur, cum forte sancti putemur esse, quod non sumus: aut magis per irrisionem quorumdam infidelium vilescat in publico vel plateis sanctus habitus ambulando. Cum ergo haec omnia intus fuerint constituta, clausa sit semper monasterii regia: ut intus clausi cum Domino fratres veluti a saeculo sint jam causa Dei in coelestibus separati. Quae regia monasterii a foris circellum habeat ferreum in fimella, quo ab adveniente concusso, cujuslibet (1052D)supervenientis intus indicetur adventus.

(no apparatus)