Reputantibus saepe

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Reputantibus saepe
1901

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 321-325.
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
LITTERAE
AD ORDINARIOS BOHEMIAE ET MORAVIAE
QUOAD LINGUARUM QUAESTIONEM*

Reputantibus saepe animo, quae sit conditio ecclesiarum vestrarum, occurrunt Nobis, quod nunc fere ubique, plena omnia metus, plena curarum. Illud tamen gravius apud vos incidit, quod, cum res catholica hostium externorum invidiae atque astui pateat, domesticas etiam causas habet, quibus in discrimen trahatur. Dum enim haereticorurn hominum opera palam obscureque id agitur, ut error pervadat fidelium animos; crebrescunt quotidie inter ipsos catholicos semina discordiarum: quo nihil sane aptius ad incidendas vires constantiamque frangendam.

Potior autem dissensionis ratio, in Bohemis praesertim, repetenda est ex sermone, quo incolae, pro sua quisque origine, utuntur. Insitum enim natura est acceptam a proavis linguam amare tuerique velle.

Nobis quidem a dirimendis de re hac controversiis abstinere decretum est. - Profecto sermonis patrii tuitio si certos intra fines consistit, reprehensionem non habet: quod tamen de ceteris privatorum iuribus valet, valere hic etiam tenendum est; ne quid ex eorum prosecutione communis rei publicae utilitas patiatur. Est igitur eorum, qui publicam rem administrant, sic, aequitate incolumi, velle integra siugulorum iura, ut commune tamen civitatis bonum stet atque vigeat.

Quod ad Nos attinet, monet officium cavere sedulo, ne ex eiusmodi controversiis periclitetur religio, quae princeps est animorum bonum ceterorumque bonorum origo.

Itaque, Venerabiles Fratres, vehementer cupimus atque hortamur, ut fideles, cuique vestrum crediti, etsi ortu varii ac sermone sunt, eam tamen necessitudinem animorum retineant longe nobilissimam, quae ex communione fidei eorumdemque sacrorum gignitur. Quotquot enim in Christo baptizati sunt, unum habent Dominum unamque fidem; atque adeo unum sunt corpus unusque spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis. Dedecet vero, qui tot sanctissimis vinculis coniunguntur eandemque in coelis civitatem inquirunt, eos terrenis rationibus distrahi, invicem, ut inquit Apostolus, provocantes, invicem invidentes.— Haec ergo, quae ex Christo est, animorum cognatio assidue fidelibus est inculcanda omnique studio extollenda. « Maior est siquidem paternitas Christi quam sanguinis: sanguinis enim fraternitas similitudinem tantum corporis refert; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (S. Maxim, inter S. Aug. C.) ».

Qua in re, homines sacri cleri exemplo ceteros anteire oportet. Praeterquam enim quod ab eorum officio dissidet eiusmodi se dissensionibus immiscere; si in locis versantur, quae ab hominibus incoluntur, varii generis variaeque linguae, facile, ni ab omni contentionis specie abstinent, in odium offensionemque alterutrius partis iucurrent; quo nihil sacri muneris exercitationi infestius. Debent sane fideles re usuque cognoscere Ecclesiae ministros non nisi aeternas aestimare animoruin rationes nee prorsus quae sua sunt studere, sed unice quae Jesu Christi.

Quod si omnibus universe haec nota est, qua Chrisli discipuli dignoscantur, ut dilectionem habeant ad invicem; id de hominibus sacri cleri mutuo inter se multo magis tenendum est. Neque ideo solum, quod Christi charitatem hausisse largius merito censendi sunt; verum etiam, quod quisque eorum, fideles alloquens, debet Apostoli verbis posse ut (Philip. III 17): Imitatores mei estote, sicut ego Christi.

Facile quidem damus id esse factu perarduum, nisi elementa discordiarum mature ex animis eradantur; tunc videlicet cum ii, qui in cleri spem adolescunt, in sacris seminariis formantur. Quamobrem, Venerabiles Fratres, hoc studiose curetis, ut seminariorum alumni tempestive discant in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligere, utpote renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi (Petr. I. 22 s.). Erumpentes autem animorum perturbationes cohibete fortiter, nec pacto ullo vigere patiamini; ita, ut qui clero destinantur, si labii unius, ob originis discrimen, esse nequeunt, at certe cor unum sint atque anima una.

Ex hac porro voluntatum concordia, quae in cleri ordine eluceat, illud ut iam innuimus, praeter cetera, commodum sequetur, quod sacrorum ministri efficacius monebunt fideles ne in tuondis vindicandisque iuribus, suae cuiusque gentis tereant modum nimiove studio abrepti iustitinm et communes reipublicae utilitates post habeant. - Hoc namque ob regionum vestrarum adiuncta, praecipuum modo esse officium sacerdotum putamus, opportune importune fideles hortari ut alterutrum diligant; monereque assidue, christiano nomine dignum non esse, qui animo et re mandatum novum a Christo datum non impleat, ut diligamus invicem sicut ipse dilexit nos.

Non autem is implet, qui caritatem ad eos tantum pertinere putet, qui lingua vel genere coniuncti sunt. Si enim, inquit Christus, diligitis eos qui vos diligunt, nonne et publicani hoc faciunt? et si saluta verius fratres vestros tantum, nonne et ethnici hoc faciunt? Nimirum (Matth. V, 46 s.) caritatis christianae hoc proprium est ut ad omnes aeque se porrigat; non enim, ut monet Apostolus, est distinctio iudaei ac graeci; nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum (Rom. X, 12).

Deus autem, qui caritas est, impertiat benigne ut idem omnes sapiant, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 2).

Horum vero sit auspex Nostraeque simul benevolentiae testis apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ac fidelibus cuique vestrum commissis amantissime in Domino elargimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XX Augusti anno MCMI Pontificatus Nostri vicesimo quarto.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 321-325.