Retractationum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Retractationum
libri duo
Saeculo V
editio: incognita
fons: incognitus


[recensere]

1. È già da molto tempo che vado meditando e predisponendo un progetto alla cui realizzazione, con l'aiuto del Signore, sto ponendo mano, quello, a mio avviso indilazionabile, di riconsiderare con lo spirito di un giudice severo i miei modesti scritti - si tratti di libri, di lettere o di sermoni - e di segnalare in essi con lo stilo, a mo' di un censore, ciò che suscita la mia riprovazione. Nessuno certo, a meno che sia uno sprovveduto, oserà disapprovarmi per il fatto che disapprovo i miei errori. Se però sostiene che non avrei dovuto lasciarmi andare ad affermazioni delle quali in seguito ricredermi, dice il vero ed è sulla mia stessa linea. In tal caso non fa che disapprovare ciò che io stesso disapprovo. Non avrebbe infatti senso questa mia disapprovazione se avessi detto quello che era giusto dicessi.

2. Ognuno, comunque, è libero di accogliere il mio operato a suo beneplacito. Quanto a me è stato bene che mi sia attenuto, anche in questa circostanza, alla raccomandazione dell'Apostolo: Se giudicassimo noi stessi, non saremmo giudicati dal Signore·1. Moltissimo timore mi incute anche l'altro passo della Scrittura: Per il molto parlare non riuscirai ad evitare il peccato·2. Con ciò non intendo riferirmi alla vastità della mia produzione libraria o al molto che, pur se non da me espressamente dettato in vista della pubblicazione, è stato trasferito dalla mia esposizione orale ad opere scritte: occorre guardarsi dall'accusa di loquacità ogni qualvolta vien detto ciò che è necessario dire, quale che sia il numero o l'ampiezza degli interventi. Mi incutono timore, però, queste parole della Sacra Scrittura se considero che dalle mie svariate discussioni è indubbiamente possibile ricavare molti tratti che, se non proprio falsi, potrebbero apparire o anche essere dimostrati come superflui. Chi il Cristo non ha gettato nel terrore, fra i suoi fedeli, laddove dice: Nel giorno del giudizio l'uomo renderà conto di ogni parola inutile che avrà pronunciato·3? Di qui la raccomandazione del suo apostolo Giacomo: Ognuno sia pronto nell'ascoltare, ma lento a parlare·4; e l'altra, quando, in un altro passo, così si esprime: Non fatevi maestri in molti, fratelli miei, ben sapendo che più severo sarà il giudizio su di voi, poiché tutti manchiamo in molte cose. Se qualcuno non manca nel parlare è un uomo perfetto·5. Per quanto mi concerne non mi arrogo certo tale perfezione, ora che sono vecchio. Ma ancor meno avrei potuto arrogarmela quando, ancor giovane, incominciai a scrivere o a parlare alla gente e mi fu accordato un tale credito che, ogni qualvolta ero presente nel momento in cui occorreva parlare in pubblico, assai raramente mi era concesso di tacere e di ascoltare gli altri e di essere quindi pronto nell'ascoltare, ma lento a parlare. Non mi resta dunque che autogiudicarmi alla presenza dell'unico Maestro·6 al cui giudizio sui miei errori vorrei tanto sottrarmi. Penso che si diano più maestri quando la pensano in modo diverso o contrastante. Quando però il discorso di tutti è lo stesso·7, sono nella verità, e non si discostano dall'insegnamento dell'unico vero Maestro. Non sbagliano quando espongono molti dei suoi insegnamenti, ma quando ne aggiungono di propri·8. In questo modo cadono dalla loquacità nella menzogna.

3. Sono stato ben lieto di produrre questo scritto al fine di consegnarlo nelle mani di persone alle quali non potrei più sottrarre, in vista di una revisione, quanto già pubblicato. Non intendo neppure tralasciare le opere da me composte durante il catecumenato, quando avevo già abbandonato le prospettive terrene, ma mi sentivo ancora inorgoglito dalla pratica della letteratura profana. Anch'esse vennero a conoscenza di trascrittori e lettori e possono essere lette con profitto, ove se ne scusino alcune mende (o anche se non le si scusano, ma sempre a patto che non si aderisca ai loro errori). Chiunque quindi leggerà codesti scritti, non mi imiti nell'errore, ma nella tensione verso il meglio. Leggendo infatti quei miei modesti lavori nell'ordine in cui furono redatti, scoprirà forse in che modo io abbia progredito mano mano che scrivevo·9; e perché possa scoprirlo mi premurerò, con questa mia opera, di metterlo al corrente di quell'ordine.

LIBER PRIMUS[recensere]

I - CONTRA ACADEMICOS LIBRI TRES[recensere]

1. 1. Cum ergo reliquissem vel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi vel quae adipisci volebam, et me ad christianae vitae otium contulissem, nondum baptizatus Contra Academicos vel De Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt veri inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei assentiri, et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod miserante atque adiuvante Domino factum est.

1. 2. Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet toties me appellasse fortunam 1, quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum eventum vel in corporis nostri vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui dicens: Etenim fortasse quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est 2. Dixi quidem hoc; verumtamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc Deus voluit, dicere: hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi: Ita comparatum est sive pro meritis nostris sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat et cetera 3, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria 4, nec addere: sive pro necessitate naturae, quando quidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi: Nihil omnino colendum esse, totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit 5, addenda erant verba ut diceretur: quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit; est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum nonnisi corporis dicunt et sensibilia nonnisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis huius. Item dixi: Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id, quod in homine optimum est vivere? 6 et quid dixerim in homine esse optimum paulo post explicans: Quis, inquam, dubitaverit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit cetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest 7. Hoc quidem verum est; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio. Sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit 8, ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei cum quo disputabatur: Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim 9. Hoc licet non serio sed ioco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippe me legisse non recolo sive in sacris Litteris nostris 10, sive in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamvis abominatio inde sit dicta, quae in divinis Libris assidue repperitur.

1. 3. In secundo autem libro, prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de philocalia et philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae 11. Aut enim philocalia quae dicitur nonnisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione germana; aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia Latine interpretatum amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiae pulchritudo, eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo cum agerem dixi: Securior rediturus in caelum 12. Iturus autem quam rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos sive deiectos in corpora ista detrudi 13. Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi in caelum, tamquam dicerem: ad Deum, qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus 14, et in libro Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum qui dedit illum 15; Quod utique sic intellegendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti: Nondum natos nihil egisse boni aut mali 16. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi Deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad eius originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam 17, an similiter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio. 1. 4. In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum 18. Verius dixissem: in Deo; ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tamquam summo bono suo. Nec illud mihi placet quod dixi: Liquet deierare per omne divinum 19. Item quod dixi de Academicis, quia noverant verum, cuius simile appellabant veri simile, idque ipsum veri simile appellavi falsum quod approbabant 20, duas ob causas non recte dictum est: vel quod falsum esset quod aliquo modo esset simile alicuius veri, quia in genere suo et hoc verum est, vel quod approbabant ista falsa, quae vocabant veri similia, cum illi nihil approbarent et affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum veri simile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa qua Platonem vel Platonicos sive Academicos philosophos tantum extuli 21, quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit, praesertim contra quorum errores magnos defendenda est christiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, meas nugas esse dixi 22, quibus illa argumenta certissima ratione refutavi, quamvis iocando dictum sit et magis ironia videatur, non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit: O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.

II - DE BEATA VITA, LIBER UNUS[recensere]

2. Librum De beata vita non post libros De Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit. Ex occasione quippe ortus est diei natalis mei, et tridui disputatione completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam vitam nisi perfectam cognitionem Dei. Displicet autem illic quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamvis docto et christiano viro, plus tribui quam deberem 23; et quod fortunam etiam illic saepe nominavi 24; et quod tempore vitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam vitam, quomodolibet se habeat corpus eius 25, cum perfectam cognitionem Dei, hoc est qua homini maior esse non possit, in futura vita speret Apostolus 26, quae sola beata vita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque immortale 27 spiritui suo sine ulla molestia vel reluctatione subdetur. Sane istum librum in nostro codice interruptum repperi, et non parum minus habere; et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem, quando haec retractavi. Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.

III - DE ORDINE, LIBRI DUO[recensere]

3. 1. Per idem tempus inter illos qui De Academicis scripti sunt, duos etiam libros De ordine scripsi, in quibus magna quaestio versatur, utrum omnia bona et mala divinae providentiae ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intellegendum difficilem, satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de Ordine studendi loqui malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici.

3. 2. Verum et in his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae vocabulum 28; et quod non addebam: " corporis ", quando sensus corporis nominavi 29. Et quod multum tribui liberalibus disciplinis 30, quas multi sancti multum nesciunt; quidam etiam qui sciunt eas, sancti non sunt 31; et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis iocando commemoravi 32; et quod admirationem vitium nuncupavi 33; et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse 34; et quod duos mundos, unum sensibilem alterum intellegibilem 35, non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tamquam hoc etiam Dominus significare voluerit 36, quia non ait: " Regnum meum non est de mundo ", sed: Regnum meum non est de hoc mundo 37, cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intellegi, in quo erit caelum novum et terra nova 38, quando complebitur quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum 39. Nec Plato quidem in hoc erravit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa inusitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum quippe ille intellegibilem nuncupavit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat irrationabiliter Deum fecisse quod fecit aut, cum faceret vel antequam faceret, nescisse quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intellegibilem mundum. Nec tamen isto nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi.

3. 3. Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: Summa opera danda est optimis moribus, mox addidi: Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem viventes facillime exaudiet 40. Sic enim dictum est tamquam Deus non exaudiat peccatores 41, quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo iam fuerat illuminatus in corpore. Nec illud mihi placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi 42, ut qui hanc audit vel legit possit putare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales. Hoc opus sic incipit: De ordine rerum, Zenobi.

IV - SOLILOQUIORUM, LIBRI DUO[recensere]

4. 1. Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum studium meum et amorem ratione indagandae veritatis de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tamquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem, unde hoc opus Soliloquia nominavi. Sed imperfectum remansit, ita tamen ut in primo libro quaereretur et utcumque appareret, qualis esse debeat qui vult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis sed mente percipitur, et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quae vere sunt esse immortalia. In secundo autem de immortalitate animae diu res agitur et non peragitur.

4. 2. In his sane libris non approbo, quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti 43. Responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera; neque enim definitum est hic, quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint, et quid sit scire; et illud quod ibi positum est: Deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat 44. Si Deus intellegendus est, addenda fuerant verba ut diceretur quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est quem sensus ignorat, ille recte intellegitur qui futurus est caelo novo et terra nova 45; sed etiam hic addenda erant illa ut diceretur: mortalis corporis sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum est quod et superius inde iam dixi 46, sed hoc recolendum ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur. 4. 3. Et ubi dixi de Patre et Filio: Qui gignit et quem gignit unum est 47, dicendum fuit: " unum sunt ", sicut aperte ipsa Veritas loquitur dicens: Ego et Pater unum sumus 48. Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto iam beatam esse animam 49 dixi, nisi forte spe. Item quod dixi: Ad sapientiae coniunctionem non una via perveniri 50, non bene sonat, quasi alia via sit praeter Christum qui dixit: Ego sum via 51. Vitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum, quamvis alia sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus et in Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me 52. Et in eo quod ibi dictum est: Penitus esse ista sensibilia fugienda 53, cavendum fuit, ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit omne corpus esse fugiendum 54. Non autem dixi ego " omnia " sensibilia sed ista, hoc est corruptibilia. Sed hoc potius dicendum fuit; non autem talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi caelo novo et terra nova.

4. 4. Item quodam loco dixi quod disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt discendo et quodammodo refodiunt 55. Sed hoc quoque improbo. Credibilius est enim propterea vera respondere de quibusdam disciplinis etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt, non quia ea noverant aliquando et obliti sunt, quod Platoni vel talibus visum est 56. Contra quorum opinionem, quanta pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo De Trinitate disserui 57. Hoc opus sic incipit: Volventi mihi multa ac varia mecum.

V - DE IMMORTALITATE ANIMAE, LIBER UNUS[recensere]

5. I. Post libros Soliloquiorum iam de agro Mediolanum reversus, scripsi librum De immortalitate animae, quod mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quae imperfecta remanserant. Sed nescio quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum contortione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget cum legitur etiam intentionem meam, vixque intellegatur a me ipso.

5. 2. Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum in quadam argumentatione eiusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit disciplina potest 58. Itemque alio loco dixi: Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam 59; nec venit in mentem Deum non discere disciplinam, sed habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi dictum est: non esse vitam cum ratione ulli nisi animae 60; neque enim Deo sine ratione vita est, cum apud eum et summa vita et summa sit ratio; et illud, quod aliquanto superius dixi: Id quod intellegitur eiusmodi esse semper 61, cum intellegatur et animus, qui utique non eiusmodi est semper. Quod vero dixi: Animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter iungitur 62, profecto non dixissem, si iam tunc essem Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum est: Peccata vestra separant inter vos et Deum 63. Unde intellegi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis sed incorporaliter iunctae fuerant.

5. 3. Quid sit etiam quod dixi: Anima si caret corpore, in hoc mundo non est 64, non potui recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore aut in hoc mundo non sunt, quasi vero inferi non sint in hoc mundo? Sed quia carere corpore in bono posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum 65. Hoc totum prorsus temere dictum est. Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina.

VI - DE LIBRIS DISCIPLINARUM, LIBER UNUS *[recensere]

6. Per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos qui mecum erant atque ab huiusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. Sed earum solum De grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi, et De musica sex volumina, quantum attinet ad eam partem quae rithmus vocatur. Sed eosdem sex libros iam baptizatus iamque ex Italia regressus in Africam scripsi, inchoaveram quippe tantummodo istam apud Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque disciplinis illic similiter inchoatis - de dialectica, de rethorica, de geometria, de arithmetica, de philosophia - sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus; sed haberi ab aliquibus existimo.

VII (VI) - DE MORIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE ET DE MORIBUS MANICHAEORUM, LIBRI DUO[recensere]

7. 1. Iam baptizatus autem cum Romae essem, nec ferre tacitus possem Manichaeorum iactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros, unum De moribus Ecclesiae catholicae, et alterum De moribus Manichaeorum.

7. 2. In eo igitur qui est De moribus Ecclesiae catholicae, ubi posui testimonium in quo legitur: Propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis 66, mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram. Nam eiusdem interpretationis alii codices non habent: propter te afficimur, sed: propter te morte afficimur, quod uno verbo alii dixerunt: mortificamur. Hoc esse verius Greci libri indicant, ex qua lingua in Latinam secundum Septuaginta interpretes veterum divinarum Scripturarum est facta translatio. Et tamen secundum haec verba, id est: propter te afficimur, multa disputans dixi, quae in ipsis rebus non tamquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare cupiebam, ex his dumtaxat verbis non utique demonstravi. Unde autem mihi error obrepserit dixi; ex aliis vero testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi.

7. 3. Similiter et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae secundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: Sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et virtutem 67. Et secundum haec verba disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis inventas. Quid enim verius quam quod sapientia doceat veritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putavi, et actionis probitatem, quam per duo alia intellegi volui, per iustitiam atque virtutem, cum codices eiusdem interpretationis veriores habeant: Sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem? His enim nominibus Latinus interpres quattuor illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse assolent, nominavit, sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero virtutis vocabulo enuntians, solam iustitiam suo nomine interpretatus est. Has autem quattuor virtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Grecis vocantur, longe postea repperimus in codicibus Grecis. Item quod posui de libro Salomonis: Vanitas vanitantium dixit Ecclesiastes, in multis quidem codicibus legi; sed hoc Grecus non habet, habet autem vanitas vanitatum 68, quod postea vidi et inveni eos Latinos esse veriores, qui habent vanitatum non vanitantium. Ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui vera esse ipsis rebus apparet.

7. 4. Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere volumus, hoc est Deum, prius plena caritate diligamus 69, melius diceretur " sincera " quam plena, ne forte putaretur caritatem Dei non futuram esse maiorem, quando videbimus facie ad faciem 70. Sic itaque hoc accipiatur, tamquam plena dicta sit qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem; erit enim plenior immo plenissimus, sed per speciem. Item quod dixi de his qui subveniunt indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur 71, non sic accipiendum est, tamquam definierim in hac vita esse tales sapientes; non enim dixi: " cum sint ", sed dixi: etiam si sint.

7. 5. Alio loco ubi dixi: Iam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum, ubi eius maiestas ex tanta parte, quanta homini, dum terrae huius inhabitator est, sufficit aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis et homine sanctificato atque purgato satis appareat, quam divine dictum sit: " Ego sum ignis consumens " 72, possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali vita me dixisse posse contingere. Sed non hoc putent; ardor quippe caritatis sequendo Deo factus idoneus et tam magnus, ut vitia cuncta consumat, in hac vita nasci et crescere potest, perficere vero propter quod nascitur, ut nullum insit homini vitium, non consequenter hic potest, quamvis tanta ista res eodem ardore caritatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest, ut quemadmodum lavacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit nativitas et contraxit iniquitas, ita illa perfectio purget ab omnium labe vitiorum, sine quibus esse non potest humana in hoc saeculo infirmitas; sicut accipiendum est etiam quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi 73. Hic est enim lavacrum aquae in verbo quo mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat, quamdiu hic est: Dimitte nobis debita nostra 74, non utique hic est sine macula aut ruga aut aliquid eiusmodi; ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.

7. 6. In alio libro, cuius est titulus: De moribus Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt 75, non sic accipiendum est, tamquam omnia recurrant ad id unde defecerunt, sicut Origeni visum est 76, sed ea omnia quae recurrunt. Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur, quamvis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, quia et illi qui non recurrunt congruentissime in poena sunt. Alio loco: Nemo fere, inquam, de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant 77, cum hoc utrum verum sit multi dubitent, multi ne audiverint quidem. Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.

VIII (VII) - DE ANIMAE QUANTITATE, LIBER UNUS[recensere]

8. 1. In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur; id est unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit 78. Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse et tamen magnum aliquid esse, ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit, ut appellaretur: De animae quantitate.

8. 2. In quo libro illud quod dixi: Omnes artes animam secum attulisse mihi videri, nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere quam reminisci ac recordari 79, non sic accipiendum est, quasi ex hoc approbetur animam vel hic in alio corpore vel alibi sive in corpore sive extra corpus aliquando vixisse, et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia vita ante didicisse 80. Fieri enim potest, sicut iam in hoc opere supra diximus 81, ut hoc ideo possit, quia natura intellegibilis est et connectitur non solum intellegibilibus, verum etiam immutabilibus rebus, eo ordine facta, ut cum se ad eas res movet quibus connexa est vel ad se ipsam, in quantum eas videt, in tantum de his vera respondeat. Nec sane omnes artes eo modo secum attulit ac secum habet; nam de artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit, non potest dicere. Ea vero quae sola intellegentia capit propter id quod dixi, cum vel a se ipsa vel ab alio fuerit bene interrogata, et recordata respondet.

8. 3. Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere ac me ipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo 82, ubi videor dicere potius debuisse redderer Deo, cui me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius reversus est ad semet ipsum et tunc ait: Surgam et ibo ad patrem meum 83, ideo sic sum locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum mancipium Domino 84. Quod ergo dixi: cui me maxime debeo, ad homines retuli; magis enim mihi me debeo quam hominibus ceteris, quamvis Deo magis quam mihi. Hic liber sic incipit: Quoniam video te abundare otio.

IX (VIII) - DE LIBERO ARBITRIO, LIBRI TRES[recensere]

9. 1. Cum adhuc Romae demoraremur, voluimus disputando quaerere unde sit malum. Et eo modo disputavimus ut, si possemus, id quod de hac re divinae auctoritati subditi credebamus, etiam ad intellegentiam nostram, quantum disserendo opitulante Deo agere possemus, ratio considerata et tractata perduceret. Et quoniam constitit inter nos diligenter ratione discussa, malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio, tres libros quos eadem disputatio peperit appellati sunt: De libero arbitrio. Quorum secundum et tertium in Africa, iam Hippone Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminavi.

9. 2. In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram vel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte vel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut, quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus 85. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt; eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim sunt) immutabilem quamdam et Deo coaeternam introducere naturam mali. De gratia vero Dei, qua suos electos sic praedestinavit, ut eorum qui iam in eis utuntur libero arbitrio ipse etiam praepararet voluntates, nihil in his libris disputatum est propter hanc propositam quaestionem. Ubi autem incidit locus ut huius gratiae fieret commemoratio, transeunter commemorata est; non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. Aliud est enim quaerere, unde sit malum, et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum vel ad maius perveniatur bonum.

9. 3. Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi quippe in primo libro: Malefacta iustitia Dei vindicari, et addidi: Non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate 86. Item cum ipsam bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur, dixi: Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? 87 Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur dubitandum putemus, etiam si numquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem et miseram mereri ac degere? 88 Item alio loco: Ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit 89. Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium 90. Et alio loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit 91. Et in libro secundo: Homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte vivere cum vult potest 92. Et alio loco dixi: Recte fieri non posse nisi eodem libero voluntatis arbitrio 93. Et in libro tertio: Quid opus est quaeri, inquam, unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et voluntarium et ob hoc culpabilem esse fateamur, omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito voluntatem nostram ad perfruendum sempiterno bono a lapsu temporalium convertamus? 94 Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo mox ut volumus praesto est 95. Item alio loco: Si enim tu laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non videas nisi in illo qui est incommutabilis veritas, quanto magis ille qui et velle praecepit et posse praebuit et non impune nolle permisit? 96 Deinde subiunxi dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet 97. Et iterum: Quae tandem esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est, et a radice ista voluntatis non receditur, aut non est voluntas, et peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti 98. Et paulo post: Quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem, caveri igitur potest 99. Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse volui: De natura et gratia.

9. 4. In his atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua et peccatur et recte vivitur; quod his verbis egimus. Voluntas ergo ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute, qua facta est serva peccati 100, et ut vitia superet adiuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest. Et hoc divinum beneficium quo liberatur nisi eam praeveniret, iam meritis eius daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. Quod in aliis opusculis nostris satis egimus 101, istos inimicos huius gratiae novos haereticos refellentes; quamvis et in his libris, qui non contra illos omnino, quippe illi nondum erant, sed contra Manichaeos conscripti sunt de libero arbitrio, non omnimodo de ista Dei gratia reticuimus, quam nefanda impietate conantur auferre. Diximus quippe in secundo libro: non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est Deo 102; et paulo post: Virtutes, inquam, quibus recte vivitur, magna bona sunt, species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt, potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus, nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis, sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset 103. Et alio loco: Tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti vel intellegenti vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo 104. Itemque alio loco dixi: Sed quoniam non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, firma fide teneamus 105.

9. 5. Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi 106: Quis enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem, caveri igitur potest 107, continuo secutus adiunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur et corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus: " Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci " 108; ait et Propheta: " Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris " 109. Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: " Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago " 110; et illud: " Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non " 111, et illud: " Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis " 112. Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset. Nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem debere esse se videt. Poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si iusta est, peccati poena est et supplicium nominatur. Si autem iniusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito tamquam invalidiori vel terrendo vel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat 113. Et alio loco: Approbare, inquam, falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur 114.

9. 6. Ecce tam longe antequam Pelagiana heresis exstitisset, sic disputavimus, velut iam contra illos disputaremus. Cum enim omnia bona dicerentur ex Deo, id est et magna et media et minima, in mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus, sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus eius iam virtus est, quae in magnis repperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna et media et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est et in magnis numeratur bonis 115. Deinde dictum est: ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta, liberet Dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit non etiam surgere. Ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae, nec ab isto malo quisquam, nisi Dei gratia, liberatur 116. Quam miseriam Pelagiani nolunt ex iusta damnatione descendere, negantes originale peccatum. Quamvis ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus sed laudandus esset Deus, sicut in eodem libro tertio disputavimus 117. Quae disputatio contra Manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus peccatum originale narratur, et quidquid inde in Litteris Apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tamquam non fuerit ab Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem hoc defendendum est quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur. Hoc opus sic incipit: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali.

X (IX) - DE GENESI ADVERSUS MANICHAEOS, LIBRI DUO[recensere]

10. 1. Iam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros De Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio, isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem Veteris Legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant: in primo ab eo quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram 118, donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod scriptum est: Hic liber creaturae caeli et terrae 119, donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in fine libri errori Manichaeorum fidem catholicae veritatis opposui, quid illi dicant et nos quid dicamus breviter aperteque complectens.

10. 2. Quod vero dixi: Illud autem lumen non irrationalium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta implenda convertunt, quod omnes homines possunt si velint 120, non existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum augetur munere caritatis ut possint, quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni. Quod vero ibi legitur benedictionem Dei, qua dictum est: Crescite et multiplicamini 121 in carnalem fecunditatem post peccatum conversam esse credendam 122; si non potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines nisi peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus avibus et omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus vivere videantur 123. Fieri enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines Deo sine ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et aves omni modo habere servientes. Item movere potest quomodo dixerim de populo Israel: Adhuc corporali circumcisione et sacrificiis, tamquam in mari gentium populus ille legi serviebat 124 quandoquidem apud gentes sacrificare non poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse 125, nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur.

10. 3. In secundo etiam libro illud quod posui nomine pabuli significari posse vitam 126, cum melioris interpretationis codices non habeant pabulum, sed faenum, non satis apte dictum videtur. Non enim congruit faeni nomen significationi vitae quomodo pabuli. Item non videor 127 recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est: Quid superbit terra et cinis? 128, quia non in eius libro legitur, quem certi simus appellandum esse Prophetam. Nec illud Apostoli ubi adhibet testimonium de Genesi dicens: Factus est primus homo Adam in animam viventem 129, sicut ille voluit intellexi, cum exponerem quod scriptum est. Insufflavit Deus in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam, vel in animam viventem 130. Apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale; ego autem hinc putavi esse monstrandum animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum 131. Quod autem dixi: nulli naturae nocere peccata nisi sua 132, ideo dixi, quoniam iusto qui nocet non ei vere nocet, quando quidem etiam mercedem eius auget in caelis 133, sibi autem peccando vere nocet, quia propter ipsam voluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo dicere parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi: nulli naturae nocere peccata nisi sua, non intuentes ideo parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuere peccata nisi sua. Per unum quippe hominem, in quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum 134; non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua. Item in eo quod paulo post dixi: nullum esse malum naturale 135, possunt quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine vitio primitus condita est; ipsa enim vere ac proprie natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut naturam dicamus etiam qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri 136. Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichaei quos deciperent.

XI (X) - DE MUSICA, LIBRI SEX[recensere]

11. 1. Deinde, ut supra commemoravi 137, sex libros De musica scripsi, quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo cognitione digna versatur, quomodo a corporalibus et spiritalibus, sed mutabilibus numeris, perveniatur ad immutabiles numeros, qui iam in ipsa sunt immutabili veritate, et sic invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur 138. Quod qui non possunt et tamen ex fide Christi vivunt 139, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc vitam veniunt. Qui autem possunt, si desit eis fides Christi qui unus Mediator est Dei et hominum 140, cum tota sapientia sua pereunt. 11. 2. In hoc libro illud quod dixi: Corpora enim tanto meliora sunt quanto numerosiora talibus numeris, anima vero istis quae per corpus accipit carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis Sapientiae numeris reformatur 141, non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritalibus, cum multo speciosiora et decentiora futura sint, aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus habet avertere se a carnalibus sensibus ad intellegibilia capienda, quia infirma est et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam; et in his corporalibus nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a contemplatione Sapientiae, et ita sentiat eos ut non illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare. 11. 3. Item quod dixi: Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum 142, non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa iam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista; sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.

11. 4. Alio loco: Laboriosior est, inquam, huius mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit, quoniam rerum transitu completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam traicitur, quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis quam est ea quae et tempore et locis 143. Haec verba, si eo modo accipi possunt, ut non intellegatur infima pulchritudo nisi in corporibus hominum omniumque animalium, quae cum sensu corporis vivunt, ratio manifesta defendit. Hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in compage sua manent eadem corpora, in quantum manent, id autem a summo Deo in ea per animam traicitur 144. Anima quippe ipsam compagem tenet, ne dissolvatur et diffluat; quod videmus in corporibus animalium anima discedente contingere. Si autem infima pulchritudo in omnibus corporibus intellegatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiciatur. Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi 145, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum quo id accipi possit, etiam in libro De immortalitate animae temere dictum notavi 146, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo, quod sit animal mundus. Hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, Deum nobis non esse istum mundum, sive anima eius ulla sive nulla sit, quia si ulla est, ille qui eam fecit est Deus noster, si autem nulla est, nullorum Deus potest esse iste, quanto minus noster. Esse tamen spiritalem vitalemque virtutem, etiam si non sit animal mundus, quae virtus in angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit et a quibus non intellegitur, rectissime creditur. Angelorum autem sanctorum nomine, omnem sanctam creaturam spiritalem in Dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellaverim; sed spiritus angelicos sancta Scriptura nomine animarum significare non solet. Proinde in eo quod circa finem libri huius dixi: Rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna iura transmittunt 147, non video quemadmodum vocabulum animarum secundum Scripturas sanctas positum possit ostendi, quandoquidem hic nonnisi angelos sanctos intellegi volui, quos habere animas nusquam me legisse in divinis eloquiis canonicis recolo. Hic liber sic incipit: Satis diu pene.

XII (XI) - DE MAGISTRO, LIBER UNUS[recensere]

12. Per idem tempus scripsi librum cuius est titulus: De magistro, in quo disputatur et quaeritur et invenitur, magistrum non esse qui docet hominem scientiam nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est: Unus est Magister vester Christus 148. Hic liber sic incipit: Quid tibi videmur efficere velle cum loquimur?

XIII (XII) - DE VERA RELIGIONE, LIBER UNUS[recensere]

13. 1. Tunc etiam De vera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum verum Deum, id est Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, religione vera colendum, et quanta misericordia eius per temporalem dispensationem concessa sit hominibus christiana religio, quae vera religio est, et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam sua vita coaptandus. Maxime tamen contra duas naturas Manichaeorum liber hic loquitur. 13. 2. In hoc libro quodam loco: Sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam aut corpus aut phantasmata sua 149. Hic animam pro universa creatura incorporali posui non loquens more Scripturarum, quae animam, quando non translato verbo utuntur, nescio utrum velint intellegi nisi eam qua vivunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. Paulo post autem eumdem sensum melius sum breviusque complexus, ubi dixi: Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus 150 nec evanescamus in cogitationibus nostris 151, et perfecta religio est 152. Creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritalem corporalemque, significavi. Restat quod ibi dixi: aut phantasmata sua; propter quod hic dixi: nec evanescamus in cogitationibus nostris. 13. 3. Item quod dixi: Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est 153, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. Nam res ipsa, quae nunc christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos nec defuit ab initio generis humani, quo- usque ipse Christus veniret in carne, unde vera religio, quae iam erat, coepit appellari christiana. Cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in caelum coepissent Apostoli praedicare, et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli " Christiani " 154. Propterea dixi: Haec est nostris temporibus christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.

13. 4. Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes, tales enim adiuvat Deus 155. Quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuvet, cum adiuvet etiam non tales ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, iam erit consequens, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati 156. Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis, quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius ut nec alimentis corporalibus sustentetur, sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu 157, cum resurrexerit in spiritum vivificantem 158, qua causa etiam spiritale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum nisi homo peccasset, tamen animale factum est, hoc est in animam viventem. 13. 5. Et alibi: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium 159. Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio De libero arbitrio 160. Quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omnimodo possunt sine voluntate committi, quoniam et ille qui peccat ignorans voluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille qui concupiscente adversus spiritum carne 161, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult, sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult, liber scilicet iustitiae servusque peccati 162. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam " voluntarium ", quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium 163. Ideo gratia Dei non solum reatus omnium praeteritorum solvitur in omnibus qui baptizantur in Christo, quod fit Spiritu regenerationis, verum etiam in grandibus voluntas ipsa sanatur et praeparatur a Domino, quod fit spiritu fidei et caritatis. 13. 6. Alio loco in eo quod dixi de Domino Iesu Christo: Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo 164, non mihi occurrerat quod vendentes et ementes flagellando eiecit de templo 165. Sed quid hoc, aut quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed vi potestatis eiecerit 166? Item alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum Deum summum, solum, verum Deum et solum colendum esse dicunt. Si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est 167. Quod ita potest videri dictum, quasi de huius religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi: Si apud hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait Apostolus: Si Christus non resurrexit 168, non utique dubitans quod resurrexerit.

13. 7. Item quod dixi: Nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit 169, verum est quidem; non enim nunc usque, cum manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum Sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium 170, aut nunc usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi sanantur infirmi 171, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. Nam ego ipse, quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem civitate caecum illuminatum fuisse iam noveram 172 et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea quae cognoscimus, enumerare possimus.

13. 8. Et alio loco illud quod dixi: Sicut ait Apostolus: " Omnis ordo a Deo est " 173, non eisdem verbis hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt 174. Et alibi: Prorsus, inquam, nemo nos fallat, quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur 175. Hoc de substantiis atque naturis dictum est, inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres vel filii vel coniuges vel quique cognati, aut affines aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur 176. Hunc sensum prorsus improbo, quem iam et superius improbavi in primo libro De Genesi contra Manichaeos 177. Ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non generaturi posteros homines nisi peccassent; tamquam necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura, ac per hoc, si et in parentibus et in filiis fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus 178, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret nullusque moreretur.

13. 9, Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus 179. In his verbis meis ratio quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur 180. Quod verbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum videatur " religo " sicut " eligo ". Hic liber sic incipit: Cum omnis vitae bonae ac beatae via.

XIV (XIII) - DE UTILITATE CREDENDI, AD HONORATUM, LIBER UNUS[recensere]

14. 1. Iam vero apud Hipponem Regium presbyter scripsi librum De utilitate credendi ad amicum meum, quem deceptum a Manichaeis adhuc eo errore noveram detineri, et irridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi: In quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est, quale vel sabbatum est vel circumcisio vel sacrificia et si quid huiusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est ad verbum, nihil autem salubrius quam spiritu revelari. Inde est: " Littera occidit, spiritus autem vivificat " 181. Sed aliter exposui verba ista apostoli Pauli et, quantum mihi videtur, vel potius ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui inscribitur: De spiritu et littera, quamvis non sit et sensus iste respuendus 182.

14. 2. Item dixi: Duae sunt enim personae in religione laudabiles. Una eorum qui iam invenerunt, quos etiam beatissimos iudicari necesse est; alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in via, qua tamen certissime pervenitur 183. In his verbis meis, si illi qui iam invenerunt quos in ipsa possessione iam esse diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita, sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam tendimus sint non habet iste sensus errorem. Ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui iam ibi sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita putantur esse isti vel fuisse, id verum esse non mihi videtur, non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri potest, quod mente cernatur non fide credatur, sed quia tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos. Neque enim quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in enigmate 184, et: Nunc scio ex parte, non cernitur mente; cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. Illud enim beatissimos si facit quod ait: Tunc autem facie ad faciem, et: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum 185. Qui hoc invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione quo ducit haec via, magna quaestio est. Et angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur. Iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt; sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui 186, et caro eorum requiescit in spe 187, nondum in futura incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam cordis oculis veritatem, sicut dictum est facie ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando inquirere. Item quod dixi: Nam scire magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est 188, ad eamdem beatitudinem referre debemus. In hac enim vita, quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum, quoniam incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.

14. 3. Et quod dixi: Multum interesse utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus, an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post: Quod scimus igitur debemus rationi, quod credimus auctoritati 189, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam Scriptura divina, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus, dum tamen inter haec et illud quid distet intellegamus.

14. 4. Item quod dixi: Nemini dubium est omnes homines aut stultos esse aut sapientes 190, potest videri esse contrarium illi quod legitur in libro tertio De libero arbitrio: Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem 191. Sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur, utrum sapiens fuerit factus an stultus an neutrum, quoniam nullo modo stultum dicere poteramus qui sine vitio factus est, cum sit stultitia magnum vitium; et sapientem quomodo diceremus qui potuit seduci, non satis apparebat. Ideoque ad compendium dicere volui: Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Intuebar quippe etiam parvulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere, nondum utentes libero arbitrio seu bene seu male. Nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi, eos volens intellegi qui iam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines velle. Numquid enim in hac sententia tam vera atque manifesta metuimus, ne intellegantur et parvuli qui hoc adhuc velle non possunt?

14. 5. Alio loco, cum miracula commemorassem quae Dominus Iesus fecit cum hic esset in carne, adiunxi dicens: Cur, inquis, ista modo non fiunt? 192 Atque respondi: Quia non moverent nisi mira essent, si autem solita essent, mira non essent 193. Hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.

14. 6. In fine autem libri: Sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus, in quo memineris volo nondum me Manichaeos coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse, sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut imperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat, placatiore autem animo tuo facto ero fortassis in ceteris promptior 194. Haec non ita dixi, quasi nihil adversus Manichaeos adhuc scripsissem, vel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita volumina de utraque re non me tacuisse testentur; sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manichaeos refellere coeperam, et illas nugas nondum invaseram, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperueram, quoniam sperabam hoc initio facto, ad eum ipsum me scripturum fuisse quae hic nondum scripseram. Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse.

XV (XIV) - DE DUABUS ANIMABUS, CONTRA MANICHAEOS, LIBER UNUS[recensere]

15. 1. Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichaeos De duabus animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna. Et has ambas animas, unam bonam alteram malam, in homine uno esse delirant; istam scilicet malam propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum; illam vero bonam ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit. Et omnia quidem bona hominis illi bonae animae, omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In hoc libro illud quod dixi: Nullam esse qualemcumque vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, ad summum vitae fontem principiumque pertineat 195, ita dixi, ut tamquam creatura ad Creatorem pertinere intellegatur, non autem de illo esse tamquam pars eius existimetur.

15. 2. Item quod dixi: Nusquam scilicet, nisi in voluntate esse peccatum 196, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod eis in baptismo remittatur, quia nondum arbitrio voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam esse potuit nisi in voluntate, qua voluntate commissum est, quando divini praecepti est facta transgressio. Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua diximus: Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 197. Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut dicat: Quod nolo hoc facio. Quomodo ergo nusquam est nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum, de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est et poena peccati est; quando quidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum: velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non 198. Perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando bene vivitur non consentit voluntas. Verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui repugnat voluntas; cuius concupiscentiae reatus in baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec sanetur omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intellegendum est, quod iusta damnatio consecuta est; hoc enim per unum hominem intravit in mundum 199. Quamquam et hoc peccatum quo consentitur peccati concupiscentiae non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur 200.

15. 3. Itemque alio loco ipsam voluntatem definivi dicens: Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum 201. Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali, nullo cogente peccando, hoc est libera voluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam et qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine voluntate peccatum. Quae voluntas utique, sicut definita est, animi motus fuit cogente nullo ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum. Quod enim si noluisset non fecisset, non coactus est facere. Quia voluit ergo fecit, etiamsi non quia voluit peccavit, nesciens peccatum esse quod fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti non voluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere nec tamen facit, utique volens peccat, quoniam qui potest resistere non cogitur cedere. Qui vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra praecepta iustitiae, iam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.

15. 4. Itemque definitio peccati qua diximus: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 202, propterea vera est, quia id definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? In tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur voluntas. Alioquin tota cupiditas quam voluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichaei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae vitium a quo non sanamur nisi gratia Salvatoris. Quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse aliud quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem, non resistendum est nec de verbis, cum res constet, controversia facienda. Etiam sic enim ostenditur sine voluntate nullum esse peccatum sive in opere sive in origine.

15. 5. Rursus in eo quod dixi: Iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum 203. Cur ergo, inquiunt, peccatum dicitis parvulorum, quorum voluntatem non tenetis ream? Respondetur non eos proprietate voluntatis, sed origine reos teneri. Omnis enim homo terrenus quid est origine nisi Adam? Porro autem Adam habebat utique voluntatem, qua voluntate cum peccasset, peccatum per eum intravit in mundum 204.

15. 6. Itemque in eo quod dixi: Natura esse malae animae nullo modo queunt 205, si quaeritur quomodo accipiamus quod ait Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et ceteri 206; respondemus naturam in his verbis meis me intellegi voluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Nam ista propter originem natura appellatur, quae origo utique habet vitium, quod est contra naturam. Et iterum in eo quod dictum est: Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est 207; cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur rei? Respondetur, quia ex eius origine tenentur qui non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare mandatum. Quod autem dixi: Illae animae quidquid faciunt, si natura non voluntate faciunt, id est si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus 208, propterea non perturbat de parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur qui voluntate peccavit, quando libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi non carebat, eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. Quod Manichaei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam numquam bonam fuisse contendunt.

15. 7. Illud autem quaeri potest quomodo dixerim: Etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus 209; quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus superius loqui coeperam dicens: Quamquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia, non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum 210. De his enim disputationem usque ad hunc locum perduxi, ubi dixi: Etiam si sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato sed natura deditae et cetera. Quaeri ergo potest, cur dixerim quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non debuerim non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi, quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo et in ea natura, in qua eos creavit Deus ordine proprio tales quales sunt, sed nobis malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis, si autem caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et hoc qui dicunt videntur sibi, ut id probent, de Scripturis adhibere idonea testimonia: vel illud quod scriptum est in libro Iob, cum diabolus describeretur: Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab angelis suis 211, vel illud in Psalmo centesimo tertio : Draco hic quem finxisti ad illudendum ei 212. Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos qui hoc non sentiunt sed adversus alios qui hoc sentiunt suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem longiorem, cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen debere Manichaeos ac iam posse convinci introducentes insanissimo errore naturam mali aeterno bono coaeternam. Ideo ergo dixi quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta; quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis De Genesi ad litteram secundum Scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolvi 213.

15. 8. Alio loco: Propterea, inquam, corporea diligendo peccamus, quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus 214. Ubi quaeri potest, cur natura et non gratia possumus dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura, quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat 215. Quam tamen gratiam etiam tunc recolens oravi pro familiarissimis meis, qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas 216. Sic utique orans, iam fide retinebam, non solum conversos ad Deum gratia eius adiuvari ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici potest pro merito conversionis illorum istam dari gratiam, verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam Dei gratiam pertinere, quando quidem pro eis oravi qui erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illum converterentur oravi. Hic liber sic incipit: Opitulante Dei misericordia.

XVI (XV) - ACTA CONTRA FORTUNATUM MANICHAEUM, LIBER UNUS[recensere]

16. 1. Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quendam Manichaeorum presbyterum disputavi, qui plurimum temporis apud Hipponem vixerat seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, veluti gesta conficerentur; nam et diem habet et consulem. Hanc in librum memoriae mandandum conferre curavimus. Versatur ibi quaestio unde sit malum, me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio, illo autem naturam mali Deo coaeternam persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se adversus nos invenire quod diceret. Nec sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone discessit.

16. 2. In hoc libro illud quod dixi: Animam dico factam a Deo ut cetera omnia quae a Deo facta sunt, et inter illa quae Deus omnipotens fecit principalem locum datum esse animae 217, ita dixi ut hoc generaliter de universa creatura rationali accipi vellem, quamvis in Scripturis sanctis animas dictas esse angelorum aut non omnino aut non possit facile repperiri, sicut supra iam diximus. 218. Item alio loco: Ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur 219. Ubi peccatum illud intellegi volui, quod non est etiam poena peccati; nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione quod dicendum fuit 220. Itemque dixi: Ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat, quominus legem et divina praecepta servemus 221. Quod non ita est accipiendum, tamquam et in illo Dei regno, ubi incorruptibile atque immortale corpus habebimus, de Scripturis divinis lex et praecepta sumenda sint, sed quia perfectissime ibi lex aeterna servabitur, et illa duo praecepta de diligendo Deo et proximo 222, non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus. Hoc opus sic incipit: Quinto Kalendas Septembris, Arcadio Augusto bis et Rufino, viris clarissimis, consulibus.

XVII (XVI) - DE FIDE ET SYMBOLO, LIBER UNUS[recensere]

17. Per idem tempus coram episcopis hoc mihi iubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hippone Regio agebant, De fide ac Symbolo presbyter disputavi. Quam disputationem nonnullis eorum qui nos familiarius diligebant studiosissime instantibus in librum contuli; in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat verborum illa contextio, quae tenenda memoriter competentibus traditur. In hoc libro, cum de resurrectione carnis ageretur: Resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis sit nunc caro attendit, qualis autem futura sit non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis sed tantum corpus 223 et cetera, quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit Apostolus, cum inde loqueretur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 224. Sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore Domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, verum etiam manibus tractandus apparuit, carnemque se habere etiam sermone firmavit dicens: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere 225. Unde constat Apostolum non carnis substantiam negasse in Dei regno futuram, sed aut homines qui secundum carnem vivunt carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. Nam cum dixisset: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: Neque corruptio incorruptionem possidebit 226. De qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter quantum potui me disseruisse repperiet, quisquis De civitate Dei librum legerit novissimum 227. Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum est.

XVIII (XVII) - DE GENESI AD LITTERAM IMPERFECTUS, LIBER UNUS[recensere]

18. Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos condidissem 228, quoniam secundum allegoricam significationem Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum possent secundum historicam proprietatem quae ibi dicta sunt accipi, volui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere quid valerem; sed in Scripturis exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole succubuit, et nondum perfecto uno libro ab eo quem sustinere non poteram labore conquievi. Sed in hoc opere, cum mea opuscula retractarem, iste ipse ut erat imperfectus venit in manus, quem neque edideram et abolere decreveram, quoniam scripsi postea duodecim libros quorum titulus est: De Genesi ad litteram 229. In quibus quamvis multa quaesita potius quam inventa videantur, tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum et hunc posteaquam retractavi manere volui, ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis divinis eloquiis; eiusque titulum esse volui: De Genesi ad litteram imperfectus. Inveni quippe eum usque ad haec verba dictatum: Pater tantum Pater est, nec Filius aliud est quam Filius; quia et cum dicitur similitudo Patris, quamquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem 230. Post haec repetivi verba Scripturae rursus consideranda atque tractanda: Et dixit Deus: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" 231. Huc usque dictatum librum imperfectum reliqueram. Quod autem ibi sequitur addendum putavi cum eum retractarem; nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito imperfectum reliqui. Si enim perfecissem, saltem de omnibus operibus et verbis Dei, quae ad sextum diem pertinent, disputassem. In hoc libro ea notare quae mihi displicent, vel defendere quae aliis non bene intellecta displicere possunt, superfluum mihi visum est. Breviter enim potius admoneo, ut illi duodecim libri legantur, quos longe postea episcopus feci, et ex ipsis de isto iudicetur. Hic ergo sic incipit: De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, non affirmando sed quaerendo tractandum est.

XIX (XVIII) - DE SERMONE DOMINI IN MONTE, LIBRI DUO[recensere]

19. 1. Per idem tempus De sermone Domini in monte secundum Matthaeum duo volumina scripsi. In quorum primo propter id quod scriptum est: Beati pacifici quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 232, Sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat Deo 233. Quod merito movet quomodo dixerim. Non enim cuiquam provenire in hac vita potest, ut lex repugnans legi mentis 234 omnino non sit in membris, quando quidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur assensum, non ideo tamen illa non repugnaret. Hoc ergo quod dictum est: Nullum esse motum adversus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis, domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque veniatur. 19. 2. Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam evangelicam repetens dixissem: Beati pacifici quoniam ipsi filii Dei vocabuntur, adiunxi dicens: Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus 235, sic accipiendum est, non ut in Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac vita potest esse perfectio. Non enim dictum est: ista in hac vita compleri possunt, nam completa esse in Apostolis credimus, sed dictum est: sicut completa esse in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis completa sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? 236 19. 3. Alio loco quod interposui testimonium: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum 237, nondum intellexeram de Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Eliseus quam fuit in Elia 238. Item quod scriptum est: Iota unum aut unus apex non transiet a lege donec omnia fiant 239, cum exponerem, dixi: nihil posse aliud intellegi nisi vehementem perfectionis expressionem 240. Ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intellegi, ut tamen verum sit, neminem iam utentem voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam quod iubemur dicere: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 241, quam orationem usque in finem saeculi tota dicit Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.

19. 4. Sane quod ait Dominus: Quicumque solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic 242, et cetera, usque ad eum locum ubi ait: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum 243; multo melius et convenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus, ut eorum sit iustitia maior quam scribarum et pharisaeorum qui dicunt et faciunt. De scribis quippe et Pharisees alio loco ipse Dominus ait: Dicunt enim et non faciunt 244. Illud etiam melius intelleximus postea 245 quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo 246. Codices enim Greci non habent sine causa, sicut hic positum est, quamvis idem ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri non peccato irascitur, sine causa irascitur. 19. 5. Item quod dixi: Hoc et de patre et de matre et de ceteris vinculis sanguinis intellegendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est 247, ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur, quem sensum iam superius improbavi 248. Essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato, sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. Ac per hoc aliter solvenda quaestio est, cur Dominus praeceperit diligendos inimicos 249, cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios 250, non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe solvimus 251, id est ut diligamus inimicos lucrandos regno Dei, et oderimus in propinquis si impediunt a regno Dei. 19. 6. Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi propter fornicationem 252 hic quidem scrupulosissime disputavi 253. Sed quam velit Dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam quae damnatur in stupris an illam de qua dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 254, in qua utique et ista est (neque enim non fornicatur a Domino qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis 255), etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem, istam sibi nostram disputationem debere sufficere; sed legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive aliorum melius considerata atque tractata 256; vel ipse si potest ea quae hic merito movere possunt vigilantiore atque intellegentiore mente discutiat. Non quia omne peccatum fornicatio est (neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes: Dimitte nobis debita nostra 257, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo), sed quatenus intellegenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi: hoc permissum esse non iussum, non attendi aliam Scripturam dicentem: Qui tenet adulteram stultus et impius est 258. Nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit a Domino: Nec ego te damnabo; vade deinceps iam noli peccare 259, si hoc oboedienter audivit.

19. 7. Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus: Non pro illo dico ut roget quis 260, ita definivi ut dicerem: Peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur 261. Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi; sed tamen addendum fuit: si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam, quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur. 19. 8. In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit ignorare Dei regnum, cum eius Unigenitus non solum intellegibiliter, sed etiam visibiliter in homine dominico de caelo venerit " iudicaturus vivos et mortuos " 262. Sed non video utrum recte dicatur homo dominicus qui est Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 263, cum sit utique Dominus. Dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? Et hoc quidem ut dicerem apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum 264. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem 265. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. Item quod dixi: Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse 266, non video fuisse dicendum; multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te 267. 19. 9. Alio loco in eo quod dixi: Ob hoc dixisse Dominum: " Sufficit diei malitia sua ", quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis, pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando meruimus 268, non attendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum spiritali sed animali, ut tamen in eiusmodi immortalitate alimentis corporalibus uterentur. Item quod dixi: Quam sibi elegit Deus " gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam " 269, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamvis ad hoc electa non dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita 270 eius, tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria, propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item quod Dominus ait: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis 271, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putavi 272; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit ubi eodem verbo cuncta conclusit dicens: Quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se 273, non enim dixit: " petentibus et quaerentibus et pulsantibus ". Hoc opus sic incipit: Sermonem quem locutus est Dominus.

XX (XIX) - PSALMUS CONTRA PARTEM DONATI[recensere]

20. Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire, et eorum quantum fieri per nos posset inhaerere memoriae, Psalmum qui eis cantaretur per Latinas litteras feci, sed usque ad V litteram. Tales autem abecedarios appellant. Tres vero ultimas omisi; sed pro eis novissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam, quod respondetur, et prooemium causae, quod nihilominus cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret. Iste Psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace, modo verum iudicate, quod eius hypopsalma est.

XXI (XX) - CONTRA EPISTOLAM DONATI HERETICI, LIBER UNUS *[recensere]

21. 1. Librum etiam Contra epistolam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistola ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur, cui nos contradicimus in hoc libro. In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra fundata sit Ecclesia 274, qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinacio ait: Hoc ipse petra Ecclesiae canente, culpam di- luit 275. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse 276 quod a Domino dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 277, ut super hunc intellegeretur quem confessus est Petrus dicens: Tu es Christus filius Dei vivi 278, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claves regni caelorum 279. Non enim dictum illi est: " Tu es petra ", sed: Tu es Petrus. Petra autem erat Christus 280; quem confessus Simon, sicut eum tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector. 21. 2. Alio loco dixi: Nullius mortem Deus quaerit, quod sic accipiendum est, quia homo sibi adquisivit mortem deserens Deum et adquirit qui non recurrit ad Deum, secundum quod scriptum est: Deus mortem non fecit 281. Sed etiam illud non minus verum est: Vita et mors a Domino Deo est 282, vita scilicet a donante, mors a vindicante.

21. 3. Item quod dixi: Donatum, cuius epistolam refellebam, rogasse, ut Imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret 283, non ipsum sed alium Donatum, eiusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat Carthaginiensis Donatistarum episcopus sed a Casis Nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit. Nec sane Donatus Carthaginiensis ut Christiani rebaptizarentur instituit, quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistolae respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum sit: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius? 284 Iste sic posuit tamquam scriptum esset: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? Nos autem, et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, verumtamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc scissem, non in istum tamquam in furem divini eloquii vel violatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.

XXII (XXI) - CONTRA ADIMANTUM MANICHAEI DISCIPULUM, LIBER UNUS[recensere]

22. 1. Eodem tempore venerunt in manus meas quaedam Disputationes Adimanti, qui fuerat Manichaei discipulus, quas conscripsit adversus Legem et Prophetas, velut contraria eis evangelica et apostolica Scripta demonstrare conatus. Huic ergo respondi verba eius ponens eisque reddens responsionem meam. Quod opus uno volumine conclusi, et in eo quibusdam quaestionibus non semel sed iterum respondi, quoniam quod primum responderam perierat et tunc inventum est, cum iam iterum respondissem. Aliquas sane earumdem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi 285. Adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt cumulo quoque oblivionis adiuncto.

22. 2. In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur qui Testamentum Vetus accepit, tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina repperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam libris veteribus desint 286. Sed addendum erat: pene, atque dicendum: Ut pene nulla in evangelica atque apostolica doctrina repperiantur quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus dicit: Audistis quod dictum est antiquis hoc, ego autem dico vobis hoc 287, si nihil ipse amplius praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris? Deinde regnum caelorum illi populo fuisse promissum non legimus in his quae promissa sunt Lege data per Moysen in monte Sina 288, quod proprie Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae et filium eius 289; sed ibi figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium eius. Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata repperiuntur quae sunt praesentata vel exspectantur praesentanda per Christum. Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata sed propria, quae non in Vetere Testamento sed in Novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur: pene nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic, quamvis illic sint duo illa praecepta de dilectione Dei et proximi 290, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et evangelica et apostolica referuntur.

22. 3. Item quod dixi: Tribus modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur 291, minus considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae 292, vel filius adoptivus 293, quae utique nec secundum naturam nec secundum doctrinam nec secundum imitationem dicuntur. Quorum trium modorum, tamquam soli sint, exempla reddidimus: secundum naturam, sicut Iudaei filii Abrahae 294; secundum doctrinam sicut filios suos quos Evangelium docuit, Apostolus vocat 295; secundum imitationem sicut filii Abrahae nos sumus, cuius imitamur fidem 296. Quod autem dixi: Cum induerit incorruptionem et immortalitatem, iam non caro et sanguis erit 297, secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam secundum quam Domini corpus, etiam post resurrectionem caro appellata est 298.

22. 4. Alio loco: Nisi quisque, inquam, voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: " Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum " 299. Quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus. In potestate est quippe hominis mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 300. Cum enim hoc sit in potestate quod cum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas a Domino 301. Eo modo ergo dat potestatem. Sic intellegendum est et quod dixi postea: In nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei vel excidi eius severitate mereamur 302, quia in potestate nostra non est nisi quod nostram sequitur voluntatem, quae cum fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis etiam quod difficile atque impossibile fuit. Hic liber sic incipit: De eo quod scriptum est: " In principio fecit Deus caelum et terram ".

XXIII (XXII) - EXPOSITIO QUARUMDAM PROPOSITIONUM EX EPISTOLA APOSTOLI AD ROMANOS[recensere]

23. 1. Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistola legeretur, et quaedam interrogabar a fratribus; quibus cum sicut poteram responderem, voluerunt scribi potius quae dicebam quam sine litteris fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem ait, inquam, " Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum ", satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritalibus, quales facit gratia Dei 303. Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui iam spiritalis erat, sed hominis sub lege positi nondum sub gratia 304. Sic enim prius haec verba sapiebam, quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moveret auctoritas 305, consideravi diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intellegi quod ait: Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum. Quod in eis libris, quos contra Pelagianos nuper scripsi 306, quantum potui diligenter ostendi. In isto ergo libro et hoc quod dictum est: Ego autem carnalis sum, et deinde cetera usque ad eum locum ubi dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 307, dixi hominem describi adhuc sub lege nondum sub gratia constitutum, bene facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male facientem. A cuius concupiscentiae dominatu non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 308, dono Spiritus Sancti, per quem diffusa caritas in cordibus nostris 309, vincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum, sed potius bona faciamus. Unde quidem iam evertitur haeresis Pelagiana, quae vult non ex Deo nobis sed ex nobis esse caritatem qua bene ac pie vivimus. Sed in illis libris 310, quos adversus eos edidimus, etiam spiritalis hominis iamque sub gratia constituti melius intellegi verba ista monstravimus propter corpus carnis, quod spiritale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum, et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti non ei consentientes ad malum, ut tamen eius motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac vita; non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam 311. Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba hominis nondum sub gratia positi sed sub lege. Quod hic ostendere longum est, et ubi hoc ostenderim dictum est 312.

23. 2. Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum testimonium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 313, ad hoc perduxi ratiocinationem ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur 314. Nondum diligentius quaesiveram nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiae, de qua idem dicit Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 315. Quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant, ne iam quod datur non secundum gratiam sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi: Dicit enim idem Apostolus: " Idem Deus qui operatur omnia in omnibus " 316, nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus, ac deinde subiunxi: Quod ergo credimus nostrum est, quod autem bonum operamur illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum 317, profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera repperiri, quae dantur in eodem Spiritu 318. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et caritatis. Neque enim sola caritas, sed sicut scriptum est: Caritas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo 319.

23. 3. Et quod paulo post dixi: Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per quem " caritas diffunditur in cordibus nostris " 320, verum est quidem; sed eadem regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi: Quia neque velle possumus nisi vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat et perducat quo vocat 321, ac deinde subiunxi: Manifestum est ergo " non volentis neque currentis sed miserentis Dei esse " 322 quod bene operamur, omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei. Non enim omnium qui vocantur talis est sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi: Sicut enim in his quos eligit Deus non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur, sic in his quos damnat infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur 323, verissime dixi. Sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei nec putavi quaerendum esse nec dixi. 23. 4. Et alio loco: Cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari, et quem obdurat, relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti impietati 324, quod quidem verum est. Sed adhuc quaerendum erat, utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat, id est utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. Legimus enim dicente Apostolo: Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem 325; non ait: Quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi: Quoniam si non ex operibus sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia 326, quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim. Hic liber sic incipit: Sensus hi sunt in Epistola ad Romanos Pauli apostoli.

XXIV (XXIII) - EXPOSITIO EPISTOLAE AD GALATAS, LIBER UNUS[recensere]

24. 1. Post hunc librum exposui eiusdem Apostoli Epistolam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. In quo illud quod dictum est: Priores ergo Apostoli veraces, qui non ab hominibus sed a Deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus Apostolus, qui per Iesum Christum totum iam Deum post resurrectionem eius missus est 327, propter immortalitatem dictum est totum iam Deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter divinitatem semper immortalem, a qua numquam recessit, in qua totus Deus erat, et cum moriturus adhuc erat. Hunc autem sensum sequentia manifestant; adiunxi enim dicens: Priores sunt ceteri Apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, novissimus est apostolus Paulus per Christum iam totum Deum, id est omni ex parte immortalem 328. Hoc enim dixi exponens quod ait Apostolus: Non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem 329, quasi iam Iesus Christus non sit homo. Sequitur enim: Qui suscitavit illum a mortuis, ut hinc appareret cur dixerit: neque per hominem. Proinde propter immortalitatem iam nunc non homo Christus Deus, propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 330, quoniam sic veniet, quomodo eum viderunt qui viderunt euntem in caelum 331. 24. 2. Item quod dixi: Gratia Dei est qua nobis donantur peccata ut reconciliemur Deo, pax autem qua reconciliamur Deo 332, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem Dei gratiam pertinere, quomodo in populo Dei aliud specialiter Israel aliud Iudas, et tamen utrumque generaliter Israel. Item cum exponerem: Quid ergo? Lex transgressionis gratia proposita est, ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset: Quid ergo? ac deinde responsio: Lex transgressionis gratia proposita est 333. Quod quidem non abhorret a vero; sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit: Quid ergo lex? Et inferatur responsio: Transgressionis gratia proposita est 334. Quod autem dixi: Ordinatissime itaque subiungit: " Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege " 335, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant, id est non se teneant invictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur 336, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id quod dictum est: " Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis " 337, ad eos pertinere qui sub lege sunt nondum sub gratia. Adhuc enim non intellexeram haec verba et illis qui sub gratia sunt non sub lege, propterea convenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamvis eis non consentiant, nollent tamen ullas habere si possent. Et ideo non quaecumque volunt faciunt, quia volunt eis carere nec possunt. Tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem. Hic liber sic incipit: Causa propter quam scribit Apostolus ad Galatas haec est.

XXV (XXIV) - EPISTOLAE AD ROMANOS INCHOATA EXPOSITIO, LIBER UNUS[recensere]

25. Epistolae quoque ad Romanos sicut ad Galatas expositionem susceperam. Sed huius operis si perficeretur plures libri erant futuri. Quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud ubi ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 338. Factum est quippe ut immoraremur, cum vellemus solvere incidentem sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in Spiritum Sanctum, quod non remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro 339. Sed deinde cessavi alia volumina adiungere exponendo Epistolam totam, ipsius operis magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram primum relinquerem solum, cuius esse titulum volui: Epistolae ad Romanos inchoata expositio. Ubi quod dixi: gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei 340, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est, ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter gratiae nomine remissionem significaverit peccatorum, sicut legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est: Lex et Prophetae 341, et generaliter, ut in ea sint et Prophetae 342. Hic liber sic incipit: In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos.

XXVI (XXV) - DE DIVERSIS QUAESTIONIBUS OCTOGINTA TRIBUS, LIBER UNUS[recensere]

26. 1. Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber, cuius titulus est: De diversis quaestionibus octoginta tribus. Cum autem dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; iussi eas iam episcopus colligi et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat. 26. 2.

Harum quaestionum prima est: Utrum anima a se ipsa sit.
Secunda: De libero arbitrio.
Tertia: Utrum Deo auctore sit homo deterior.
Quarta: Quae sit causa ut sit homo deterior.
Quinta: Utrum animal irrationale beatum esse possit.
Sexta: De malo.
Septima: Quae proprie in animante anima dicatur.
Octava: Utrum per se anima moveatur.
Nona: Utrum corporis sensibus percipi veritas possit. In qua illud quod dixi: Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur 343, sine dubio verum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale aliquid reveletur.
Decima: Utrum corpus a Deo sit.
Undecima: Quare Christus de femina natus sit.
Duodecima, loco ubi titulus est: Sententia cuiusdam sapientis, non est mea. Sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere voluerunt. Est autem cuiusdam Fontei Carthaginensis De mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus.
Decima tertia est: Quo documento constet homines bestiis excellere.
Decima quarta: Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi phantasma.
Decima quinta: De intellectu.
Decima sexta: De Filio Dei.
Decima septima: De scientia Dei.
Decima octava: De Trinitate .
Decima nona: De Deo et creatura.
Vicesima: De loco Dei.
Vicesima prima: Utrum Deus mali auctor non sit. Ubi videndum est, ne male intellegatur quod dixi: Mali auctor non est qui omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt 344, et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est: Deus mortem non fecit 345, cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est 346. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est, quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est.
Vicesima secunda est Deum non pati necessitatem.
Vicesima tertia est : De Patre et Filio. Ubi dixi: Quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam 347; sed melius istam quaestionem in libro postea De Trinitate tractavimus 348.
Vicesima quarta est: Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est; sed ut ad recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur.
Vicesima quinta est: De cruce Christi;
Vicesima sexta: De differentia peccatorum.
Vicesima septima: De providentia.
Vicesima octava: Quare Deus mundum facere voluerit.
Vicesima nona: Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo.
Tricesima: Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint.
Tricesima prima nec ipsa mea est sed Ciceronis 349. Verum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista quae colligebant scripserunt eam, volentes nosse quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint.
Tricesima secunda est: Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia.
Tricesima tertia: De metu.
Tricesima quarta: Utrum non aliud amandum sit quam metu carere.
Tricesima quinta: Quid amandum sit. In qua illud quod dixi: Id esse amandum quod nihil est aliud habere quam nosse 350, non satis approbo. Neque enim Deum non habebant quibus dictum est: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 351 nec tamen eum noverant, vel non sicut noscendus est noverant. Item quod dixi: Nemo igitur beatam vitam novit et miser est 352; novit dixi, quomodo noscenda est. Nam quis eam penitus nescit, eorum dumtaxat qui iam ratione utuntur, quandoquidem beatos se esse velle noverunt 353?
Tricesima sexta est: De nutrienda caritate. Ubi dixi: Deus igitur et animus cum amantur caritas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur 354. Quod si verum est, quomodo ergo Apostolus ait: Nemo umquam carnem suam odio habuit 355, et ex hoc admonet ut diligantur uxores? Sed ideo dictum est: proprie dilectio dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie sed propter animam cui subiacet ad usum. Nam et si propter se ipsam videtur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus eius, ad illud scilicet a quo decora sunt omnia.
Tricesima septima est: De semper nato.
Tricesima octava: De conformatione animae.
Tricesima nona: De alimentis.
Quadragesima: Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quadragesima prima: Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quadragesima secunda: Quemadmodum Dei Sapientia Dominus Iesus Christus et in utero matris fuerit et in caelis.
Quadragesima tertia: Quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus Sanctus in columba? 356
Quadragesima quarta: Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus? Ubi cum generis humani tamquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: Nec oportuit venire divinitus Magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis 357. Et adiunxi ad hoc valere quod Apostolus dicit, sub lege tamquam sub paedagogo parvulos custoditos 358. Sed potest movere, cur alibi dixerimus, Christum in generis humani sexta aetate tamquam in senectute venisse 359. Hoc ergo quod de iuventute dictum est ad vigorem feruoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur 360; illud autem de senectute ad temporum numerum. Potest enim intellegi utrumque in universitate hominum, quod non potest in aetatibus singulorum; sicut in corpore non potest simul et iuventus esse et senectus, in animo autem potest, illa propter alacritatem, ista propter gravitatem.
Quadragesima quinta est: Adversus mathematicos.
Quadragesima sexta: De ideis.
Quadragesima septima: Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Ubi quod dixi: Angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est 361, si hoc sine membris quae nunc habemus et sine substantia quamvis incorruptibilis tamen carnis accipiatur, erratur. Multo autem melius in opere De civitate Dei quaestio ista tractata est 362, de videndis cogitationibus nostris.
Quadragesima octava est: De credibilibus.
Quadragesima nona: Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas.
Quinquagesima: De aequalitate Filii.
Quinquagesima prima: De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei 363. Ubi quid est quod dixi: Homo sine vita non recte appellatur, cum dicatur homo etiam cadaver hominis? Ergo saltem dicere debui: " non proprie dicitur ", ubi dixi: Non recte dicitur. Item dixi: Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus 364. Quod non ita est intellegendum, quasi homo non dicatur imago Dei, cum dicat Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei 365, sed dicitur etiam ad imaginem Dei, quod Unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem.
Quinquagesima secunda: De eo quod dictum est: " Paenitet me fecisse hominem " 366.
Quinquagesima tertia: De auro et argento quod ab Aegyptiis Israelitae acceperunt 367.
Quinquagesima quarta: De eo quod scriptum est: " Mihi autem adhaerere Deo, bonum est " 368. Ubi quod dixi: Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus 369, magis dici debuit: Omni creato spiritu melius.
Quinquagesima quinta: De eo quod scriptum est: " Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adulescentulae quarum non est numerus " 370.
Quinquagesima sexta: De annis quadraginta sex aedificati templi 371.
Quinquagesima septima: De centum quinquaginta tribus piscibus 372.
Quinquagesima octava: De Ioanne Baptista.
Quinquagesima nona: De decem virginibus 373.
Sexagesima: De die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius hominis nisi Pater solus 374.
Sexagesima prima: De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus 375. Ubi quod dixi: Duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat 376, dicendum potius fuit: maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et Prophetas 377. Item quod dixi: Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David, quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem paenitendo impetravit 378, non sic accipiendum est, tamquam ipse fuerit Nathan propheta 379, qui filius David, quia nec hic dictum est: quia ipse Propheta missus erat, sed dictum est: quia Nathan propheta missus erat 380, ut mysterium non in eodem homine sed in eodem nomine intellegatur.
Sexagesima secunda est: De eo quod scriptum est in Evangelio: " Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius " 381. Ubi quod dixi: Latro ille cui dictum est: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso " 382, qui nec ipsum baptismum acceperat 383, hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae Ecclesiae posuisse in suis litteris invenimus 384; sed quibus documentis satis possit ostendi, quod non fuerit ille latro baptizatus, ignoro. De qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem De animae origine scripsimus 385.
Sexagesima tertia: De Verbo.
Sexagesima quarta: De muliere Samaritana 386.
Sexagesima quinta: De resurrectione Lazari 387.

Sexagesima sexta: De eo quod scriptum est: " An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor), quia Lex dominatur homini in quantum tempus vivit? " 388 usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 389. Ubi illud quod ait Apostolus: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum 390, exponere volens dixi: Id est carni consentio nondum spiritali gratia liberatus 391. Quod non sic accipiendum est, quasi spiritalis homo iam sub gratia constitutus, etiam de seipso non possit hoc dicere, et cetera usque ad eum locum ubi dictum est: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 392 quod postea didici, sicut sum iam ante confessus 393. Rursus exponens quod ait Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 394. Mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet animam 395. Sed multo melius mihi postea visum est 396, ideo mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum.

Sexagesima septima: De eo quod scriptum est: " Existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis " 397 usque ad id quod dictum est: " Spe enim salvi facti sumus " 398. Ubi cum exponerem quod scriptum est: Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus 399, dixi: " Et ipsa creatura ", id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura 400. Quod non ita est accipiendum, quasi totum amiserit homo quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset, non esset propter quod diceretur: Reformamini in novitate mentis vestrae 401, et: In eamdem imaginem transformamur 402; sed rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde diceretur: Quamquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur 403. Item quod dixi: Spiritaliter summos angelos vivere, infimos vero animaliter 404, audacius dictum est de infimis quam ut possit vel Scripturis sanctis vel ipsis rebus ostendi, quia etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima octava: De eo quod scriptum est: " O homo, tu quis es qui respondeas Deo? " 405 Ubi dixi: Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur interiret, sed miserentis Dei, qui eius precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur, sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ad pacem 406. Hoc dictum est post paenitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens voluntatem, quae si non esset, non praepararetur voluntas a Domino 407. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio, quae etiam fidem praevenit 408. De qua paulo post cum agerem dixi 409: Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud: " In utero sanctificavi te " 410, et: " Cum esses in renibus patris tui vidi te " 411; et: " Iacob dilexi, Esau autem odio habui " 412, et cetera; quamvis testimonium illud: Cum esses in renibus patris tui vidi te, unde mihi tamquam scriptum sit occurrerit, nescio.

Sexagesima nona: De eo quod scriptum est: " Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia " 413.
Septuagesima: De eo quod Apostolus dicit: " Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex " 414. Septuagesima prima: De eo quod scriptum est: "Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi" 415.
Septuagesima secunda: De temporibus aeternis.
Septuagesima tertia: De eo quod scriptum est: " Et habitu inventus ut homo " 416.
Septuagesima quarta: De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: " In quo habemus redemptionem remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis " 417.
Septuagesima quinta: De haereditate Dei.
Septuagesima sexta: De eo quod Iacobus apostolus dicit: " Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est? " 418
Septuagesima septima: De timore, utrum peccatum sit.
Septuagesima octava: De pulchritudine simulacrorum.
Septuagesima nona: Quare Magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 419
Octogesima: Adversus Apollinaristas.
Octogesima prima: De Quadragesima et Quinquagesima.
Octogesima secunda: De eo quod scriptum est: " Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit " 420.
Octogesima tertia: De coniugio 421, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis 422.
Hoc opus sic incipit: Utrum anima a se ipsa sit.

XXVII (XXVI) - DE MENDACIO, LIBER UNUS[recensere]

27. Item De mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intellegitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus et omnino molestus mihi videbatur, propter quod eum nec edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cuius titulus est Contra mendacium 423, multo magis istum non esse decreveram et iusseram, sed non est factum. Itaque in ista retractatione opusculorum meorum, cum eum incolumem repperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi, maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est: Contra mendacium; istius autem: De mendacio, quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur. Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Hic liber sic incipit: Magna quaestio est de mendacio.

LIBER SECUNDUS[recensere]

I (XXVIII) - AD SIMPLICIANUM, LIBRI DUO[recensere]

1. 1. Librorum quos episcopus elaboravi primi duo sunt ad Simplicianum, Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli. Harum prior est: de eo quod scriptum est: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! 1 usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2. In qua 3 illa Apostoli verba: Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum 4, et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describatur adhuc sub lege nondum sub gratia constitutus 5. Longe enim postea etiam spiritalis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi 6. Posterior in hoc libro quaestio est ab eo loco ubi ait: Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri 7, usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus 8. In cuius quaestionis solutione 9 laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae, sed vicit Dei gratia; nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intellegatur Apostolus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 10 Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est 11.

1. 2. In secundo libro tractantur ceterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de Scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima est: De eo quod scriptum est: " Et insilivit spiritus Domini in Saul " 12, cum alibi dicatur: " Et spiritus Domini malus in Saul " 13. Quam cum exponerem dixi: Quamvis sit in cuiusque potestate quid velit, non est tamen in cuiusquam potestate quid possit 14. Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa cum volumus. Sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino 15. Secunda quaestio est: Quomodo dictum sit: " Penitet me quod constituerim regem Saul " 16. Tertia: Utrum spiritus immundus qui erat in phitonissa potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur et loqueretur cum eo 17. Quarta: De eo quod scriptum est: " Intravit rex David et sedit ante Dominum " 18. Quinta: De eo quod dixit Helias: " O Domine, testis huius viduae cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti occidere filium eius " 19. Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane atque suavissimam.

II (XXIX) - CONTRA EPISTOLAM MANICHAEI QUAM VOCANT FUNDAMENTI, LIBER UNUS[recensere]

2. Liber Contra epistolam Manichaei quam vocant fundamenti principia eius sola redarguit; sed in ceteris illius partibus annotationes ubi videbatur affixae sunt, quibus tota subvertitur et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset. Hic liber sic incipit: Unum verum Deum omnipotentem.

III (XXX) - DE AGONE CHRISTIANO, LIBER UNUS[recensere]

3. Liber De agone christiano fratribus in eloquio Latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens et praecepta vivendi. In quo illud quod positum est: Nec eos audiamus qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant quod ait apostolus Paulus: " Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt " 20, non intellegentes quod ipse dicit Apostolus: " Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem " 21, cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis sed caeleste corpus 22, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est Apostolus nuncupasse 23, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit; quamvis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos Regnum Dei non possessuros qui perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit: Corona victoriae.

IV (XXXI) - DE DOCTRINA CHRISTIANA, LIBRI QUATTUOR[recensere]

4. 1. Libros De doctrina christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium, qui scriptus fuerat usque ad eum locum 24, ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur 25. Addidi etiam novissimum librum, et quattuor libris opus illud implevi, quorum primi tres adiuvant ut Scripturae intellegantur, quartus autem quomodo quae intellegimus proferenda sint.

4. 2. In secundo sane libro 26 de auctore libri quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Iesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc eius libri auctorem. Ubi autem dixi: His quadraginta quattuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas 27, ex consuetudine qua iam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum appellavi. Apostolus autem non videtur appellare Testamentum Vetus nisi quod datum est in monte Sina 28. Et in eo quod dixi: De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem, tamquam coaetanei fuerint Plato et Hieremias, me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro eius legitur quem de sacramentis sive de philosophia scripsit 29. Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.

V (XXXII) - CONTRA PARTEM DONATI, LIBRI DUO*[recensere]

5. Sunt duo libri mei quorum titulus est: Contra partem Donati 30. Quorum in libro primo dixi non mihi placere ullius saecularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari 31. Et vere mihi tunc non placebat, quoniam nondum expertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae. Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistae nobis.

VI (XXXIII) - CONFESSIONUM, LIBRI TREDECIM[recensere]

6. 1. Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant iustum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum. Interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt, in tribus ceteris de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram 32, usque ad sabbati requiem 33.

6. 2. In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus: Et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram 34. Quae mihi quasi declamatio levis quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est: forte. Et in libro tertio decimo quod dixi firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores 35, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.

VII (XXXIV) - CONTRA FAUSTUM MANICHAEUM, LIBRI TRIGINTA TRES[recensere]

7. 1. Contra Faustum Manichaeum blasphemantem Legem et Prophetas et eorum Deum et incarnationem Christi; Scripturas autem novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande opus, verbis eius propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt, quos etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversus eius criminationes Patriarcharum vita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum 36. 7. 2. In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph 37, dixi quidem quod ex alio natus ab alio fuerit adoptatus 38; sed genus quoque adoptionis dicere debui. Sic enim sonat quod dixi, tamquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, iubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret. Quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit, ut unius defuncti qui vocabatur Heli duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Ioseph 39. Sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph 40, non utique genitum, sed ex lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen eiusdem mulieris quae peperit Iacob patrem Ioseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob avus Ioseph secundum Matthaeum, et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptivus Ioseph, non tacuit Africanus 41. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere, ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.

7. 3. In duodecimo et in tertio decimo 42, de filio Noe secundo, qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tamquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus 43. In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tamquam sentiant et ideo tolerent vanos adoratores suos 44, quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur Grece metaphora; sicut de mari scriptum est: Quod fremat in utero matris suae volens progredi 45, cum utique non habeat voluntatem. In undetricesimo: Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam membra quae in promptu locata sunt 46. Sed probabilior in aliis postea scriptis nostris 47 reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis 48, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit. VIII (XXXV) - CONTRA FELICEM MANICHAEUM, LIBRI DUO 8. Contra Manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato 49. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, in quorum secundo disputatum est de libero arbitrio voluntatis, sive ad malum operandum sive ad bonum. Sed de gratia, qua vere liberi fiunt, de quibus scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 50, diligentius disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus Decembris. IX (XXXVI) - DE NATURA BONI, LIBER UNUS 9. Liber De natura boni adversus Manichaeos est, ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse ceteras naturas sive spiritales sive corporales, atque omnes, in quantum naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Hic liber sic incipit: Summum bonum quo superius non est, Deus est.

X (XXXVII) - CONTRA SECUNDINUM MANICHAEUM, LIBER UNUS[recensere]

10. Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos, sed ex eis quos "auditores" vocant 51, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice obiurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et admonens ne facerem atque ad eam sectandam potius exhortans, cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. Huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistolis meis sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam eius epistola. Huius autem mei voluminis titulus est: Contra Secundinum Manichaeum, quod mea sententia omnibus quae adversus illam pestem scribere potui, facile praepono. Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia quae apparet in litteris tuis.

XI (XXXVIII) - CONTRA HILARUM, LIBER UNUS*[recensere]

11. Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus catholicus, nescio unde adversus Dei ministros - ut fieri assolet - irritatus morem, qui tunc esse apud Carthaginem coeperat 52, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione ubicumque poterat lacerabat, asserens fieri non oportere 53. Huic respondi, iubentibus fratribus, et vocatur liber ipse: Contra Hilarum. Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.

XII (XXXIX) - QUAESTIONES EVANGELIORUM, LIBRI DUO[recensere]

12. Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae in alterum istae redactae sunt. Titulus operis huius est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supra dictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus adiunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro in eo quod positum est: Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem 54, mendositas codicis nos fefellit; nam duodecim scriptum est, non: duobus 55. In secundo libro 56, volens exponere, quo- modo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est Virgo Maria, illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret 57, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur nomen defuncti lex eum iubebat accipere. Non est verum; nomen enim defuncti quod dictum est ad hoc lex valere praecepit, ut eius filius diceretur, non ut hoc quod ille vocaretur. Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.

XIII (XL) - ANNOTATIONES IN IOB, LIBER UNUS[recensere]

13. Liber cuius est titulus: Annotationes in Iob, utrum meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. Suaves enim paucissimis intellegentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intellegentes, quia nec ipsa verba quae exponuntur ita sunt descripta in multis locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector ferre vix possit, quem necesse est plurima non intellecta transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris, ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum studio non potuit denegari. Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super terram.

XIV (XLI) - DE CATECHIZANDIS RUDIBUS, LIBER UNUS[recensere]

14. Est etiam liber noster De catechizandis rudibus hoc ipso titulo praenotatus. In quo libro ubi dixi: Nec angelus qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit oboedientiam Dei et diabolus factus est aliquid nocuit Deo sed sibi, novit enim Deus ordinare deserentes se animas 58, convenientius diceretur: deserentes se spiritus, quoniam de angelis agebatur. Hic liber sic incipit: Petisti a me, frater Deogratias.

XV (XLII) - DE TRINITATE, LIBRI QUINDECIM[recensere]

15. 1. Libros De Trinitate, quae Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere sed sic habere, ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem. Urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos, quantum emendandos putavi et complevi et edidi, adiungens eis a capite epistolam quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum caritate compellente fecissem.

15. 2. In quorum libro undecimo, cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare alienari est 59. Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso Creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem ubi dixi: Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi, sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili qualem vidi adiungo alios duos pedes, quales itidem vidi 60, haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae lex commemorat 61. Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe huiusmodi volatilia quadrupedia vocantur in lege.

15. 3. In duodecimo 62, velut expositio verborum Apostoli, ubi ait: " Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est " 63, non mihi satisfacit; nec sic puto intellegendum quod dictum est: Qui autem fornicatur in corpus proprium peccat, tamquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito 64, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola quae postmodum ad eius caput adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus. XVI (XLIII) - DE CONSENSU EVANGELISTARUM, LIBRI QUATTUOR. 16. Per eosdem annos, quibus paulatim libros De Trinitate dictabam, scripsi et alios labore continuo interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quattuor De consensu Evangelistarum propter eos qui tamquam dissentientibus calumniantur. Quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tamquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt, et ideo nolunt Evangelio credere, quia non ab ipso illa conscripta sunt sed ab eius discipulis, quos existimant ei divinitatem qua crederetur Deus errore tribuisse. In quo libro quod dixi: Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum 65, est quidem et hoc credibile, ut Hebraei velut Abrahei dicti esse videantur. Sed ex illo verius intelleguntur appellati qui vocabatur Heber, tamquam Heberaei 66, de qua re in libro sexto decimo De civitate Dei satis disserui 67. In secundo cum agerem de duobus patribus Ioseph, ab altero dixi genitum ab altero adoptatum. Sed dicendum fuit: "alteri adoptatum" 68; defuncto enim 69, quod magis credendum est, secundum legem 70 fuerat adoptatus, quoniam qui eum genuit eius matrem, fratris defuncti coniugem, duxerat. Item ubi dixi: Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem Prophetam Deus peccatum illius expiavit 71, per cuius nominis Prophetam dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur 72. Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.

XVII (XLIV) - CONTRA EPISTOLAM PARMENIANI, LIBRI TRES[recensere]

17. In tribus libris Contra epistolam Parmeniani Donatistarum Carthaginensis episcopi successorisque Donati, quaestio magna versatur et solvitur, utrum in unitate et eorumdem communione sacramentorum mali contaminent bonos, et quemadmodum non contaminent disputatur propter Ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando scisma fecerunt. In quorum libro tertio 73, cum dissereretur quomodo sit accipiendum quod ait Apostolus: " Auferte malum ex vobis ipsis " 74, illud quod dixi ut ex se ipso quisque auferat malum, non sic esse intellegendum, sed sic potius ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, satis Greca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intellegatur: hunc malum, non: hoc malum, quamvis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano. Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias adversus Donatistas.

XVIII (XLV) - DE BAPTISMO, LIBRI SEPTEM[recensere]

18. Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros De baptismo scripsi. In quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi 75 Ecclesiam non habentem maculam aut rugam 76, non sic accipiendum est quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra 77. In quarto libro, cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem 78, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus, incertum est 79. In libro septimo de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: Alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: Alia vero in contumeliam 80. Sed magis approbo quod apud Tyconium postea repperi vel adverti, in utrisque intellegendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia 81. Hoc opus sic incipit: In eis libris quos adversus epistolam Parmeniani.

XIX (XLVI) - CONTRA QUOD ATTULIT CENTURIUS A DONATISTIS, LIBER UNUS *[recensere]

19. Cum adversus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, attulit ad Ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dictata vel scripta in paucis velut testimoniis, quae suae causae suffragari putant; his brevissime respondi. Huius libelli titulus est: Contra quod attulit Centurius a Donatistis 82. Et incipit sic: Dicis eo quod scriptum est a Salomone: " Ab aqua aliena abstine te " 83. XX (XLVII) - AD INQUISITIONES IANUARII LIBRI DUO 20. Libri duo quorum est titulus: Ad inquisitiones Ianuarii multa de sacramentis continent disputata, sive quae universaliter sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis, observat Ecclesia; nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est. Quorum librorum prior epistola est; habet quippe in capite, quis ad quem scribat. Sed ideo inter libros adnumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo ergo quod de manna dixi: Quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat 84, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae 85, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. Quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellent. Hoc opus sic incipit: Ad ea quae me interrogasti.

XXI (XLVIII) - DE OPERE MONACHORUM, LIBER UNUS[recensere]

21. Ut De opere monachorum librum scriberem, illa necessitas compulit quod, cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant obtemperantes Apostolo 86, alii vero ita ex oblationibus religiosorum vivere volebant, ut nihil operantes, unde necessaria vel haberent vel supplerent, se potius implere praeceptum evangelicum existimarent atque iactarent, ubi Dominus ait: Respicite volatilia caeli et lilia agri 87. Unde etiam inter laicos inferioris propositi sed tamen studio ferventes existere coeperant tumultuosa certamina, quibus Ecclesia turbaretur, aliis hoc aliis aliud defendentibus. Huc accedebat quod criniti erant quidam eorum qui operandum non esse dicebant. Unde contentiones hinc reprehendentium inde quasi purgantium pro partium studiis augebantur. Propter haec venerabilis senex Aurelius, Ecclesiae ipsius civitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem iussit, et feci. Hic liber sic incipit: Iussioni tuae, sancte frater Aureli.

XXII (XLIX) - DE BONO CONIUGALI, LIBER UNUS[recensere]

22. 1. Ioviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugali tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum pudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur, hoc maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior quam Sara, melior quam Susanna sive Anna? Et ceteras commemorando testimonio sanctae Scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum sanctorum sanctum caelibatum commemoratione patrum coniugatorum et comparatione frangebat. Huic monstro sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. Remanserant autem istae disputationes eius in quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus facultate quam donabat Dominus occurrendum fuit, maxime quoniam iactabatur Ioviniano responderi non potuisse cum laude, sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi, cuius inscriptio est: De bono coniugali. Ubi de propagatione filiorum priusquam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res videtur, quaestio magna dilata est; sed in aliis postea litteris nostris, satis quantum arbitror, explicatur 88. 22. 2. Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest 89. Quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. Sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum bene uti malis. De qua re alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos, diligentius disputavi 90. De Abraham quod dixi: Ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit 91, non satis approbo. Magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est 92, sicut in Epistola legitur quae est ad Hebreos 93. Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani generis pars est.

XXIII (L) - DE SANCTA VIRGINITATE, LIBER UNUS[recensere]

23. Posteaquam scripsi De bono coniugali, expectabatur ut scriberem de sancta virginitate; nec distuli atque id Dei munus et quam magnum et quanta humilitate custodiendum esset uno sicut potui volumine ostendi. Hic liber sic incipit: Librum de bono coniugali nuper edidimus.

XXIV (LI) - DE GENESI AD LITTERAM, LIBRI DUODECIM[recensere]

24. 1. Per idem tempus De Genesi libros duodecim scripsi, ab exordio donec de paradiso dimissus est Adam, et flammea romphaea posita est custodire viam ligni vitae 94. Cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. Titulus eorum librorum inscribitur: De Genesi ad litteram, id est non secundum allegoricas significationes 95, sed secundum rerum gestarum proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa sunt, et eorum quae inventa sunt pauciora firmata, cetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam De Trinitate. Ideo eos nunc ordine quo coepi recolui. 24. 2. In quinto libro et ubicumque in eis libris posui: De semine cui repromissum est, quod dispositum sit " per angelos in manu Mediatoris " 96, non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime Grecos. De lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi Latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi: Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato 97, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis magis mihi videor docere debuisse quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur sive dicantur, quasi non ita sit 98. Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipertita est.

XXV (LII) - CONTRA LITTERAS PETILIANI, LIBRI TRES[recensere]

25. Antequam finirem libros De Trinitate et libros De Genesi ad litteram, irruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae quas adversus Catholicam scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc rem tria volumina, quorum primo primae parti epistolae ipsius quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus venerat sed prior parva pars eius, quanta potui celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa epistola est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manichaeo; verba scilicet eius sub ipsius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam repperiremus, pervenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum libuit, in causa vero omnino deficiens. Quod cum posset collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curavi. Sic est additus eidem nostro operi liber tertius. Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe voluisse; in secundo autem sic: Primis partibus epistolae Petiliani; in tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.

XXVI (LIII) - AD CRESCONIUM GRAMMATICUM PARTIS DONATI, LIBRI QUATTUOR[recensere]

26. Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius, cum invenisset epistolam meam, qua primas partes quae in manus nostras tunc venerant epistolae Petiliani redargui 99, putavit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. Cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium causa, quos suos schismaticos damnaverunt, et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter atque evidenter ostendi. Hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas leges dederat Honorius imperator 100. Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans.

XXVII (LIV) - PROBATIONUM ET TESTIMONIORUM CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS *[recensere]

27. Post haec ut ad Donatistas pervenirent contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi, sive de ecclesiasticis sive de publicis gestis sive de Scripturis canonicis. Et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis extitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens Donatistam, tamquam hoc vocaretur. Cui ego respondens alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram eidem libello quo ea promiseram iunxi et ex utroque unum esse volui, eumque sic edidi ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat prius propositus legeretur; cuius est titulus; Probationum et testimoniorum contra Donatistas. In quo libro absolutionem Felicis Aptungensis 101, ordinatoris Caeciliani non hoc ordine posuimus, quo postea nobis claruit, consulibus diligenter inspectis, sed tamquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. Illud etiam quod commemorato Iudae apostoli testimonio, ubi ait: Hi sunt qui segregant semetipsos animales spiritum non habentes 102, adiunxi etiam dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit: " Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei " 103, non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit. Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in Christo, quos nondum escam valentes capere lacte nutrit tamen; illi autem non in filiis parvulis sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: Mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 104. Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae catholicae.

XXVIII (LV) - CONTRA NESCIO QUEM DONATISTAM, LIBER UNUS *[recensere]

28. Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui; Contra nescio quem Donatistam. Ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum 105, ubi intelleguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam coniunctionem; dicendum enim fuit: Ubi intelleguntur et omnes haereses, aut: Ubi intelleguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt angeli eius messis tempore omnia scandala 106. Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus 107. Quem sensum etiam nos alias 108, et maxime adversus praesentes eosdem Donatistas, in collatione defendimus. Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.

XXIX (LVI) - ADMONITIO DONATISTARUM DE MAXIMIANISTIS, LIBER UNUS *[recensere]

29. Cum viderem multos legendi labore impediri a discendo, quam nihil rationis atque veritatis habeat pars Donati, libellum brevissimum feci, quo eos de solis Maximianistis admonendos putavi, ut posset facilitate describendi in manus plurium pervenire, et ipsa sui brevitate facilius commendari memoriae. Cui titulum imposui; Admonitio Donatistarum de Maximianistis. Hic liber sic incipit: Quicumque calumniis hominum et criminationibus movemini.

XXX (LVII) - DE DIVINATIONE DAEMONUM, LIBER UNUS[recensere]

30. Per idem tempus accidit mihi ex quadam disputatione necessitas ut De divinatione daemonum libellum scriberem, cuius titulus iste ipse est. In eius autem quodam loco ubi dixi: Daemones aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere 109, rem dixi occultissimam audaciore asseveratione quam debui. Nam pervenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia nos autem latentia, an alia vi et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inveniri. Hic liber sic incipit: Quodam die, in diebus sanctis octavarum.

XXXI (LVIII) - QUAESTIONES EXPOSITAE CONTRA PAGANOS, NUMERO SEX[recensere]

31. Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam quem cupiebam fieri Christianum, ut contra paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium illum Siculum, cuius celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli non prolixum, cuius est titulus: Sex quaestiones contra paganos expositae. 110. Earum autem prima est: De resurrectione; secunda: De tempore christianae religionis; tertia: De sacrificiorum distinctione; quarta: De eo quod scriptum est: " In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis " 111; quinta: De Filio Dei secundum Salomonem; sexta: De Iona propheta. In quarum secunda quod dixi: Salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli umquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit 112, non ita dixi, tamquam ex meritis suis quisque dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus sed ex vocante dictum esse: " Maior serviet minori " 113, quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam 114; et unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt 115. De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta 116. Hic liber, post epistolam quae postmodum a capite addita est 117, sic incipit: Movet quosdam et requirunt. XXXII (LIX) - EXPOSITIO EPISTOLAE IACOBI AD DUODECIM TRIBUS * 32. Inter opuscula mea reperi Expositionem Epistolae Iacobi, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam eius locorum in librum redactas fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adiuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam epistolam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam. Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.

XXXIII (LX) - DE PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE, ET DE BAPTISMO PARVULORUM, AD MARCELLINUM, LIBRI TRES[recensere]

33. Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam haeresim scribere, contra quam prius, cum opus erat, non scriptis sed sermonibus et collocutionibus agebamus 118, ut quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dissolverem, scripsi primum tres libros, quorum titulus est: De peccatorum meritis et remissione. Ubi maxime disputatur de baptismate parvulorum propter originale peccatum et de gratia Dei qua iustificamur, hoc est iusti efficimur; quamvis in hac vita nemo ita servet mandata 119 iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte nobis debita nostra 120. Contra quae omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum 121, sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistola sed in libris habita propter duos quibus eam connectendam putavi 122, Pelagii ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia vita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam haereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius vero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat 123. In secundo libro quodam loco: Hoc quibusdam, inquam, in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant 124, servans locum diligentiori de hac re inquisitioni. Aut enim non morientur, aut de ista vita in mortem et de morte in aeternam vitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi 125 transeundo mortem non sentient. Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus.

XXXIV (LXI) - DE UNICO BAPTISMO CONTRA PETILIANUM, AD CONSTANTINUM, LIBER UNUS[recensere]

34. Eodem tempore librum De unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit, indicante quod Petilianus episcopus eorum Constantinensis eum scripserit. Hunc ad me ille attulit ac vehementer ut ei responderem rogavit; et factum est. Librum autem etiam meum in quo respondi eumdem titulum habere volui, hoc est: De unico baptismo. In quo libro illud quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptungensem non negasse accusationis locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus 126, in ordine temporum postea consideratum, aliter inventum est 127. Nam prius memoratus Imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus; et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. Qui ordo temporum per consules declaratus, multo vehementius in ea causa calumnias Donatistarum convincit penitusque subvertit, quod alibi ostendimus 128. Hic liber sic incipit: Respondere diversa sentientibus. ===XXXV (LXII) - DE MAXIMIANISTIS CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS * 35. Scripsi etiam librum inter cetera contra Donatistas, non brevissimum sicut antea sed grandem, multo diligentius. In quo apparet quemadmodum eorum adversus Ecclesiam catholicam impium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subvertat, quod schisma factum est ex ipsa parte Donati. Hic liber sic incipit: Multa iam diximus, multa iam scripsimus.

XXXVI (LXIII) - DE GRATIA TESTAMENTI NOVI, AD HONORATUM, LIBER UNUS[recensere]

36. Eo ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam misit mihi quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem. Quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini: " Deus meus Deus meus, ut quid me dereliquisti? " 129; Et: Quid sit quod ait Apostolus: " Ut in caritate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et altitudo et profundum " 130. Et : Quae sint quinque virgines stultae quaeve sapientes 131. Et: Quae sint tenebrae exteriores 132. Et: Quomodo intellegendum sit: " Verbum caro factum est " 133. Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem De gratia Testamenti Novi. De qua disputans interposita expositione Psalmi vicesimi primi, in cuius capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum, omnia illa quinque dissolvi, non hoc ordine quo erant proposita, sed sicut mihi disserenti De gratia Testamenti Novi tamquam suis locis congruenter occurrere potuerunt 134. Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.

XXXVII (LXIV) - DE SPIRITU ET LITTERA, AD MARCELLINUM, LIBER UNUS[recensere]

37. Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est: De peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum 135, rescripsit mihi se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit ope adiuvante divina, quamvis nemo tam perfectae iustitiae in hac vita vel fuerit vel sit vel futurus sit. Quaesivit enim quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum. Propter hanc eius inquisitionem scripsi librum cuius est titulus: De spiritu et littera, pertractans apostolicam sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem vivificat 136. In quo libro quantum Deus adiuvit acriter disputavi contra inimicos gratiae Dei, qua iustificatur impius. Cum autem agerem de observationibus Iudaeorum, a quibusdam escis secundum veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum cerimoniae 137, quod nomen non est in usu Litterarum sanctarum. Ideo tamen mihi congruens visum est, quod a carendo appellatas cerimonias 138, quasi carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia huius nominis, quae abhorret a vera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra memoravi. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae ad te nuper elaboravi, fili carissime Marcelline.

XXXVIII (LXV) - DE FIDE ET OPERIBUS LIBER UNUS[recensere]

38. Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem sed divinorum eloquiorum studiosis scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus respondens librum scripsi cuius nomen est: De Fide et operibus. In quo disputavi non solum quemadmodum vivere debeant gratia Christi regenerati, verum etiam quales ad lavacrum regenerationis 139 admitti. Hic liber sic incipit: Quibusdam videtur.

XXXIX (LXVI) - BREVICULUS COLLATIONIS CUM DONATISTIS, LIBRI TRES[recensere]

39. Posteaquam facta est cum Donatistis nostra collatio, breviter commemoravi quae gesta sint, litterisque comprehendi secundum tres dies quibus cum eis contulimus. Idque opus utile existimavi, quo quisque commonitus vel sciat sine labore quid actum sit, vel consultis numeris, quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem gestis ad locum quodcumque voluerit, quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. Huius autem operis titulus est: Breviculus collationis. Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis Donati.

XL (LXVII) - POST COLLATIONEM CONTRA DONATISTAS, LIBER UNUS[recensere]

40. Librum etiam scripsi grandem satis quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius; ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi ubi poterant et quomodo poterant iactitabant, praeter illa quae dixi de gestis collationis, unde quid actum sit breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola; sed quia in concilio Numidiae omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Silvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi de concilio Zertensi ad Donatistas 140. Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?

XLI (LXVIII) - DE VIDENDO DEO, LIBER UNUS[recensere]

41. De videndo Deo scripsi librum 141, ubi de spiritali corpore, quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est 142, etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo et secundo libro De civitate Dei satis, quantum arbitror, explicavi 143. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic incipit: Memor debiti; illud autem: Sicut praesens rogavi et nunc commoneo.

XLII (LXIX) - DE NATURA ET GRATIA, LIBER UNUS[recensere]

42. Venit etiam tunc in manus meas quidam liber Pelagii, ubi hominis naturam contra Dei gratiam, qua iustificatur impius et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam non contra naturam sed per quam natura liberatur et regitur, De natura et gratia nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit ita defendi, tamquam re vera eiusdem Xysti essent 144; id enim putaveram. Sed postea legi Sexti philosophi esse non Xysti christiani. Hic liber sic incipit: Librum quem misistis.

XLIII (LXX) - DE CIVITATE DEI, LIBRI VIGINTI DUO[recensere]

43. 1. Interea Roma Gothorum irruptione agentium sub rege Alarico atque impetu magnae cladis eversa est. Cuius eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine paganos vocamus, in christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescens zelo domus Dei 145 adversus eorum blasphemias vel errores libros De civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem De civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur, et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus et ea nunc magna nunc parva, locis, temporibus personisque variari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones christianae religioni adversariae refelluntur. 43. 2. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, et in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum civitatum, quarum est una Dei altera huius mundi; secundi quattuor excursum earum sive procursum; tertii vero qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti et duo libri, cum sint de utraque civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut De civitate Dei potius vocaretur. In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse 146, quoniam hoc illi in visione monstratum est. In septimo decimo quod dictum est de Samuele: Non erat de filiis Aaron 147, dicendum potius fuit: "Non erat filius sacerdotis". Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit. Nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis; sed sacerdos non fuit, nec ita in filiis ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israel. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei.

XLIV (LXX) - AD OROSIUM PRESBYTERUM, CONTRA PRISCILLIANISTAS ET ORIGENISTAS, LIBER UNUS[recensere]

44. Inter haec Orosii cuiusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscillianistis et de quibusdam Origenis sensibus, quos catholica fides improbat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi. Cuius opusculi titulus est: Ad Orosium contra Priscillianistas et Origenistas. Et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adiuncta est. Hic liber sic incipit: Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi. XLV (LXXII) - AD HIERONIMUM PRESBYTERUM, LIBRI DUO,

UNUS DE ORIGINE ANIMAE ET ALIUS DE SENTENTIA IACOBI[recensere]

45. Scripsi etiam duos libros ad presbyterum Hieronimum 148 sedentem in Bethleem, unum De origine animae hominis, alterum De sententia apostoli Iacobi, ubi ait: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno factus est omnium reus 149, de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi, in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui, sed utrum hoc approbaret etiam ille consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino, quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere 150, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis; posteriorem vero ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit.

XLVI (LXXIII) - AD EMERITUM EPISCOPUM DONATISTARUM,[recensere]

POST COLLATIONEM, LIBER UNUS * 46. Ad Emeritum Donatistarum episcopum, qui in collatione nostra quam cum illis habuimus eorum causam maxime agere videbatur, aliquanto post eamdem collationem scripsi librum satis utilem, quoniam res quibus vincuntur vel victi esse monstrantur commoda brevitate complectitur. Hic liber sic incipit: Si vel nunc, frater Emerite.

XLVII (LXXIV) - DE GESTIS PELAGII, LIBER UNUS[recensere]

47. Per idem tempus in Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quattuordecim auditus est 151, ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Christi adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt. Sed cum in manus nostras eadem gesta venissent, scripsi de his librum, ne illo velut absoluto eadem quoque dogmata putarentur iudices approbasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis nisi damnatus exisset. Hic liber sic incipit: Posteaquam in manus nostras.

XLVIII (LXXV) - DE CORRECTIONE DONATISTARUM, LIBER UNUS[recensere]

48. Eodem tempore scripsi etiam librum De correctione Donatistarum propter eos qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi 152. Hic liber sic incipit: Laudo et gratulor et admiror.

XLIX (LXXVI) - DE PRAESENTIA DEI, AD DARDANUM, LIBER UNUS[recensere]

49. De praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam. Sed in eo etiam de praesentia naturae quem Deum summum et verum dicimus, et de templo eius operose ac subtiliter disputatur 153. Hic liber sic incipit: Fateor me, frater dilectissime Dardane. L (LXXVII) - CONTRA PELAGIUM ET CAELESTIUM DE GRATIA CHRISTI, ET DE PECCATO ORIGINALI AD ALBINAM, PINIANUM ET MELANIAM, LIBRI DUO 50. Posteaquam Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio deinde Zosimo 154, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris, convicta atque damnata est, scripsi duos libros adversus eos, unum: De gratia Christi, alterum: De peccato originali. Hoc opus sic incipit: Quantum de vestra et corporali et maxime spiritali salute gaudeamus.

LI (LXXVIII) - GESTA CUM EMERITO DONATISTARUM EPISCOPO, LIBER UNUS[recensere]

51. Aliquanto post collationem quam cum haereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. Ibi apud ipsam Caesaream Emeritum Donatistarum episcopum vidimus, unum scilicet eorum septem quos pro suae causae defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laboraverat. Quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem provinciae et plebe Caesariensis Ecclesiae, in qua civitate et civis et memoratorum haereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. Ubi non inveniens quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium qui aderant explicavi, tamquam mutus audivit. Hic liber vel haec gesta sic incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimo et Theodosio octavo consulibus duodecimo Kalendas Octobres Cesareae in ecclesia maiore.

LII (LXXIX) - CONTRA SERMONEM ARIANORUM, LIBER UNUS[recensere]

52. Inter haec venit in manus meas quidam sermo Arianorum, sine nomine auctoris sui. Huic, petente atque instante qui eum mihi miserat, quanta potui etiam brevitate et celeritate respondi; adiuncto eodem sermone a capite responsionis meae, et adhibitis ad singula numeris, quibus inspectis quid cui loco responderim, facile possit adverti. Hic liber post eorum sermonem, qui a capite adiunctus est, sic incipit: Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo. LIII (LXXX) - DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA, AD VALERIUM, LIBRI DUO 53. Scripsi duos libros ad illustrem virum comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus asserendo originale peccatum. Quorum librorum titulus est: De nuptiis et concupiscentia. Bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse vitium concupiscentia carnis et lex in membris repugnans legi mentis 155, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia coniugalis. Ut autem duo libri essent, primus venit in Iuliani pelagiani manus, et scripsit adversus eum libros quattuor 156, ex quibus quidam nonnulla decerpsit et comiti Valerio misit, ille vero ad nos. Quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi 157. Huius operis primus liber sic incipit: Haeretici novi, dilectissime fili Valeri; secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.

LIV (LXXXI) - LOCUTIONUM, LIBRI SEPTEM[recensere]

54. Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque et uno Iesu Nave et altero Iudicum, feci notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae, quas parum advertendo sensum quaerunt qui legunt divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnumquam exculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat, non tamen id sensisse auctor a quo id scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent, ut etiam ubi latent cognitio ipsa succurrat easque intentioni legentis aperiat. Huius operis titulus est; Locutiones de Genesi, atque ita de singulis libris. Quod autem in primo libro posui 158 scriptum esse: Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit 159, eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: Et sic est factum, additur: et fecit Deus 160, non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.

LV (LXXXII) - QUAESTIONUM, LIBRI SEPTEM[recensere]

55. 1. Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur magis quaerenda proposui quam quaesita dissolvi, quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus; sed non multum progressi in alia, quae magis urgebant, animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent et varios fetus parerent 161, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu 162. Nam quaestionis alterius expositio 163, ubi quaeritur cur dixerit socero suo Iacob: Et decepisti mercedem meam decem agnabus 164, satis veraciter enodata demonstrat istam, sicut solvi debuit, non solutam. 55. 2. In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote 165, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in Sancta Sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera 166, quo non posset, sicut lex dicit, immundus intrare, et eadem lex dicat immundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali 167, quem iubet quidem lavari aqua sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam, unde dixi: Consequens fuisse ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitteretur incensum, non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intellegi quod scriptum est: Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam iam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris summus sacerdos intrare 168, cum eum fieri sacerdotem, quando unus erat, nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi: Propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui, qui succederet patri, propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri 169, qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere, sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit 170, cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron. 55. 3. De latrone etiam cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso 171, quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi 172. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus Evangelicis, non eas positas nisi cum patribus 173, verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de his qui ducebant fratrum vel propinquorum coniuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum Contra Faustum Manichaeum 174. Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.

LVI (LXXXIII) - DE ANIMA ET EIUS ORIGINE, LIBRI QUATTUOR[recensere]

56. Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi invenit apud Hispanum quemdam presbyterum Petrum, nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa una primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur, an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur 175, me nescire confessus sum, verumtamen scire animam non corpus esse sed spiritum; et contra ista mea ad eumdem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. Quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi: unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eumdem Victorem. Sed ad Petrum, quamvis habeat libri prolixitatem, tamen epistola est, quam nolui a tribus ceteris separari. In his autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam, et multos errores atque pravitates praesumptionis eius ostendi. Quem tamen iuvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractavi, et ab eo rescripta correctionis eius accepi. Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos; ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo fratri et compresbytero Petro; duorum vero novissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putavi.

LVII (LXXXIV) - AD POLLENTIUM, DE ADULTERINIS CONIUGIIS, LIBRI DUO[recensere]

57. Scripsi duos libros De coniugiis adulterinis quantum potui secundum Scripturas, cupiens solvere difficillimam quaestionem. Quod utrum enodatissime fecerim nescio; immo vero non me pervenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamvis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit quisquis intellegenter legit. Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti . Secundus autem sic: Ad ea quae mihi scripseras.

LVIII (LXXXV) - CONTRA ADVERSARIUM LEGIS ET PROPHETARUM, LIBRI DUO[recensere]

58. Interea liber quidam cuiusdam haeretici sive Marcionistae sive cuiuslibet eorum quorum error opinatur, quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis quae data est per Moysen et Prophetarum ad eamdem Legem pertinentium verus sit Deus sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus, in platea maritima legeretur, pervenerunt ad eum fratres studiosissime christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum rogantes ut nec ego respondere differrem. Refelli eum libris duobus, quos ideo praenotavi, Contra adversarium Legis et Prophetarum, quia codex ipse qui missus est, nomen non habebat auctoris. Hoc opus sic incipit: Libro quem misistis, fratres dilectissimi.

LIX (LXXXVI) - CONTRA GAUDENTIUM, DONATISTARUM EPISCOPUM, LIBRI DUO[recensere]

59. Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa exsecutor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum illorum septem quos in nostra collatione auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa in qua erat Ecclesia consumere minabatur, addens etiam ut, si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi 176 quam nefandis se ignibus concremarent, ille rescripsit epistolas duas, unam brevem festinante ut asseruit perlatore, aliam prolixam quasi plenius diligentiusque respondens. Has mihi supra memoratus tribunus existimavit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro redargui. Qui cum in eiusdem Gaudentii pervenisset manus, rescripsit quod ei visum est ad me ipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset intellegenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi nostri ad illum duo libri essent. Hoc opus sic incipit: Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus.

LX (LXXXVII) - CONTRA MENDACIUM, LIBER UNUS[recensere]

60. Tunc et Contra mendacium scripsi librum, cuius operis ea causa exstitit, quod ad Priscillianistas haereticos vestigandos, qui haeresim suam non solum negando atque mentiendo 177, verum etiam peierando existimant occultandam, visum est quibusdam catholicis Priscillianistas se debere simulare 178, ut eorum latebras penetrarent. Quod ego fieri prohibens, hunc librum condidi. Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti.

LXI (LXXXVIII) - CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM, LIBRI QUATTUOR[recensere]

61. Sequuntur libri quattuor, quos Contra duas epistolas Pelagianorum ad episcopum Romanae Ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius venissent, ipse mihi eas miserat, inveniens in illis calumniose interpositum nomen meum. Hoc opus sic incipit: Noveram te quidem, fama celeberrima praedicante.

LXII (LXXXIX) - CONTRA IULIANUM, LIBRI SEX[recensere]

62. Interea libri quattuor Iuliani pelagiani 179, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus nostras. In quibus comperi illa, quae ex eis decerpserat qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Iuliano dicta sunt ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros adversus illos quattuor 180; sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem catholicam post Apostolos defenderunt, Iuliani impudentiam redarguunt, qui tamquam Manichaeorum dogma nobis obiciendum putavit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum regenerationis 181, non solum in maioribus, verum etiam in parvulis solvitur. Quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adiuvet Manichaeos, in primi libri mei parte posteriore monstravi. Ceteri autem nostri quattuor redduntur illis singulis singuli. Verum in huius tanti tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi deformem maritum coniugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formosam solere picturam 182, nomen hominis qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen eius proprium non expressit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et verba maledica, Iuliane.

LXIII (XC) - AD LAURENTIUM, DE FIDE, SPE ET CARITATE, LIBER UNUS[recensere]

63. Scripsi etiam librum De fide, spe et caritate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum, quod genus Graeci enchiridion vocant. Ibi 183 satis diligenter mihi videor esse complexus, quomodo sit colendus Deus, quam sapientiam esse hominis utique veram divina Scriptura definit 184. Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter. LXIV (XCI) - DE CURA PRO MORTUIS GERENDA, AD PAULINUM EPISCOPUM, LIBER UNUS 64. Librum De cura pro mortuis gerenda scripsi, cum interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. Hic liber sic incipit: Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline.

LXV (XCII) - DE OCTO DULCITII QUAESTIONIBUS, LIBER UNUS[recensere]

65. Liber quem praenotavi: De octo Dulcitii quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex his quae a me in aliis antea conscripta sunt, nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum repperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo alio meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere reddidissem. Hic liber sic incipit: Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti.

LXVI (XCIII) - AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS, DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO, LIBER UNUS[recensere]

66. Propter eos qui, cum defenditur Dei gratia 185, putantes negari liberum arbitrium, sic ipsi defendunt liberum arbitrium, ut negent Dei gratiam 186, asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum cuius est titulus: De gratia et libero arbitrio. Ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur. Hic liber sic incipit: Propter eos qui hominis liberum arbitrium. LXVII (XCIV) - AD QUOS SUPRA DE CORREPTIONE ET GRATIA, LIBER UNUS 67. Rursus ad eosdem scripsi alterum librum quem: De correptione et gratia praenotavi, cum mihi nuntiatum esset dixisse ibi quemdam, neminem corripiendum, si Dei praecepta non facit, sed pro illo ut faciat tantummodo orandum. Hic liber sic incipit: Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime.

EPILOGUS[recensere]

Haec opera nonaginta tria in libris ducentis triginta duobus me dictasse recolui, quando haec retractavi, utrum adhuc essem aliquos dictaturus ignorans; atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam epistolas ac sermones ad populum, alios dictatos, alios a me dictos retractare coepissem.