Rhythmus de passione Marcellini et Petri

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rhythmus de passione Marcellini et Petri
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Rhythmus de passione Marcellini et Petri (Eginhardus), J. P. Migne

Rhythmus de passione Marcellini et Petri

[Acta Sanctorum Bolland. tomo I Junii.](0593D)

1. Erat quidam exorcista sanctus, Petrus nomine,
Qui doctrinam magni Petri secutus apostoli,
Veram fidem Jesu Christi praedicavit gentibus.
Malignorum adjurator iste fuit daemonum,
Atque atros verbo potens effugabat spiritus,
Perque signum sanctae crucis aegros sanos fecerat.
Quem pagani comprehensum duris nectunt vinculis,
Ac per multa laniatum tormentorum genera,
Ad extremum tenebroso manciparunt carceri.
Imprudentes arbitrati quod per artus corporis(0594D)
Poena inflicta praevaleret Christi fidem tollere,
Sed cor, coelo fixum manens, nescit flagris cedere.
Cui custos deputatus praefuit Arthemius,
Qui reorum turbam diris constringebat vinculis,
Atque claustra caligosi servabat ergastuli.
Erat cui chara valde nata, virgo nomine,
Quae invasa prae feroci vexabatur daemone,
Et paterna saeva poena cruciabat pectora.


2. Quod cum Petrus comperisset, compellat Arthemium.
Monens simul et exhortans, Christi miles inclytus,(0595A)
Mercaretur sancta fide ut salutem filiae:
« Deum, dixit, crede Christum, qui creavit omnia,
Qui coelum terramque sua continet in dextera,
Et qui miti potentatu protegit quod possidet. »
Haec beato proferente Petro Christi famulo,
Custos ille tenebrosi carceris Arthemius
Plura dicta contra refert, sed eadem frivola:
« Non est, inquit, verum, Petre, neque verisimile
Meam tuus possit Christus ut salvare filiam,
Qui nullum exhibet suis solamen cultoribus.
Ferret, puto, si valeret, opem suis famulis,
Sed hoc illum non valere produnt illa verbera,
Quae tu dudum propter ipsum tolerando deficis. »
Ad haec Petrus vultu laeto pauca verba referens.(0595B)
« Christum, inquit, confitemur, et in ipsum credimus,
Qui est solus saeculorum Salvator et Dominus.
Ipse valet, quidquid sibi placuerit, facere,
Tam coelo terraque potens, quam et ponti fluctibus,
Cui servit totum suis coelum cum sideribus.
Ille potest, quandocunque sibi placet, solvere
Duros nexus catenarum, quibus vinctus teneor,
Et de cunctis tormentorum poenis tutum reddere.
Sed meum credo quod nolit impedire bravium,
Quin peccatis depurgatum pervenire faciat,
Per tormenta passionis, ad perennem gloriam.
Vellem tamen, o Arthemi, faceres periculum,
Verum siet, anne falsum, quod de Christo credimus,
Quodque illum tam potentem omnes esse dicimus. »(0595C)

3. Ad haec antri carceralis custos, nondum credulus:
« Fiat, ait, quod hortaris, hodieque clareat,
Valeat quid Christus tuus, quem me rogas credere.
En ego nunc tuis vinclis superaddam vincula,
Teque ipsum tenebroso clausum linquam carcere,
Atque antri postes seris stringam firmioribus.
Si te tantis innodatum liberarit nexibus
Christus vester, ac solutum sospitem reddiderit,
Credam illum, atque Deum colam sine dubio;
Ea tamen ratione, si redemptam videro,
Ipso Christo faciente, meam charam filiam,
Ab illius dominatu, quo vexatur, daemonis. »
Tunc subridens fortis ille Petrus Christi famulus:
« Fides, ait, imbecilla confirmari poterit,
Si, quae verbis promisisti, factis adimpleveris;(0595D)
Meque, humana sine ope atque amminiculo
Isto tetro quo includor liberasum carcere,
Domus tuae limen pede penetrasse videris:
Et non tantum contemplatu, sed palmarum tactibus,
Explorando comprobabis ipsum tibi assistere,
Quem inclusum dimisisti tenebroso in carcere. »
Ad haec verba crebro caput agitans Arthemius,
Et non credens Deum posse tanta bona facere,
Tali Petro servo Christi respondet affamine:
« Homo, inquit, mente captus, aliena loqueris,
Quod ex multis accidisse reor passionibus.
Quas tu diu propter sectam Christianam sustines. »(0596A)

4. Ita dixit, et abscessit, seque domum contulit,
Conjugique cuncta suae, cognomento Candidae,
Valde stupens atque mirans dicta Petri retulit.
Cui conjux dubitanti corde fatur credulo,
Se mirari quod insanum voluisset dicere,
Quem audisset sospitatem filiae promittere;
Nec hoc diu differendum esse quod promiserat,
Sed praesenti se facturum fateretur tempore,
Et quod dixit ac spopondit, hodie clarescere.
Ille vero contra nitens, uxorem increpitat,
Cur his verbis fidem daret, et appellat fatuam,
Quia Christum Deum Petri tam potentem crederet,
« Non est, ait, numen ullum, sed nec ipse Jupiter,
Quod eumdem sic conclusum possit vinclis solvere,
Vel ex antri tetro lacu liberum dimittere. »(0596B)
Illa Petri verbis credens, quibus se promiserat,
Per virtutem Jesu Christi mira posse facere,
Tali sibi resistentem repulit elogio:
« Hoc est, inquit, quod augebit Dei sui gloriam,
Cum per illum erit factum, quod patrare nequeunt
Illa magna, quae a nobis nunc coluntur, numina. »


5. Haec dum simul ac vicissim alternando conferunt,
Atque, solis orbe merso, stellae noctem proferunt,
Ecce Petrus, ut promisit, adest admirantibus,
Signum crucis manu gestans, veste fulgens candida;
Seque verum Christi servum, et non falsum aliquid
Esse monstrat, dum multorum contrectatur manibus.
Haec cernentem stupor ingens arripit Arthemium;
Atque Petri sine mora pedibus advolvitur,(0596C)
Deum solum verum Christum magnis clamans vocibus.
Hoc et conjux, hoc et cuncta consonat familia
Esse nullum nisi Christum, rerum potentissimum,
Quem beatus praedicasset Petrus atque coleret.
In adventu cujus ipsum, quod eorum filiam
Diu male possidendo vexabat, daemonium
Fugit statim, et invitus Dei virum praedicat,
Ut in alto malum atrox audiretur aere:
« Virtus, dicens, Christi, Petre, in te manens pepulit
Me de illa, quam tenebam usque modo, virgine. »


6. Haec tum Petro faciente per virtutem spiritus,
Fama velox, per vicina statim loca volitans,
Multos valde congregavit viros atque feminas.
Nam non minus quam trecenti convenere masculi,(0596D)
Mulierum quoque major numerus confluxerat,
Simul omnes admirantes sanctam Christi gloriam
Etenim cernebant cuncti, quod in Christi nomine
Omnes morbi sanarentur per supernam gratiam,
Perque sacra Petri jussa pellerentur daemones.
Et videntes, corde puro capere desiderant
Fidem Christi salutarem, simul atque flagitant
Ut in sacri mererentur unda fontis ablui.
Huc statim, vocante Petro, venit Christi famulus,
Magnus martyr et confessor, Marcellinus presbyter,
Ut novellum confirmaret baptismate populum.
Quae dum essent adimpleta competenti ordine,(0597A)
Nutu Dei quaterdeni dies evoluti sunt,
Per quos sancti novae gentis nationem roborant
Ut, in Christo permanentes, creaturas colere
Nolint, vitam neque istam velut magni quippiam
Amplectantur; immo velint propter ipsum perdere.


7. His exactis, adest saevi missus lictor judicis,
Jubens omnes qui fuissent tetro clausi carcere,
Ad conspectum nocte prima arbitri assistere.
Quod extemplo cum audisset atri custos carceris,
Blandis vinctos, qui aderant, vocibus alloquitur,
Irent cuncti, quoquo versum vellet quisque pergere.
« Qui ad palmam, inquit, regni pervenire cogitat,
Ille mecum ad Sereni judicis praesentiam,
Poenas ibi subiturus, pergere non haesitet.
Si quis vero nondum vitam mundialem spernere(0597B)
Valet, atque tormentorum est pavore territus,
Eat liber, quo voluntas illum sua tulerit. »
Ecce autem judex, primo noctis gallicinio,
Surgit vigil, ac furenti voce jubet noxios
Suis omnes alligatos exhiberi visibus.
Huic praesto, tenebrosi custos astans carceris:
« Petrus, ait, exorcista, quem puniri jusseras,
Per virtutem sui Christi cunctos vinctos solverat;
Et catenis absolutos, ire jussit liberos.
Ipse tamen, Marcellinum quemdam secum retinens,
In qua semel missus erat permanet custodia. »
Haec dicentem furibundus imperat vicarius
Plumbo caesum, atque vinctum, carceris Arthemium
In obscuram atque arctam recipi custodiam.


8. Sanctos vero Marcellinum atque Petrum martyres,
Quaestionem habiturus de illorum actibus,
Suo jubet saevus judex tribunali assistere.
Quos ut torvis coram stantes conspicatur vultibus,
Blandis primo compellandos arbitratus vocibus,
Ut eorum permutaret mentium propositum:
« Poena, dixit, vos minore plecti posse dicerem,
Nisi cunctos criminosos, qui vobiscum carceris
Antro clausi tenebantur, effugisse cernerem,
Et hoc factum vestro nossem Christiano dogmate,
Per quod male miserorum mentibus illuditis
Fascinantes ac fallentes magicis versutiis. »
Cui magnus Christi martyr Marcellinus presbyter,
Forti pectus pietatis plenum gerens spiritu,(0597D)
Pauca quidem, sed non parva, verba contra reddidit:
« Non est, inquit, criminosus nec dicendus noxius,
Qui, omisso paganismo, Christo coepit credere,
Atque illi sana mente serviendum judicat.
Hoc qui facit, Dei summi filius vocabitur,
Et a cunctis peccatorum absolutus sordibus,
Vere esse quod vocatur, Deo dante, visitur. »
Haec dicentem Marcellinum imperat minaciter
Saevus judex, sub duorum pugnis caesum subigi:
Et in locum, omni luce qui careret, projici;
In quo vitrum super humum fecit fractum spargier,
Ac desuper assertorem veri nudum sternier,
Atque vinctum volutari illis in fragminibus;(0598A)
Omni victu abstineri Christi jubens famulum,
Ut, his poenis enecatus, interiret propere,
Cui fidem extorquere se non posse viderat.


9. Tum deinde Petrum videns, talibus alloquitur:
« Nolo, inquit, arbitreris, iterum eculeo
Te torquendum, vel ignitis exurendum faculis.
Immo noris, quod nectendus nodis fortioribus,
Stipitique applicatus luce stabis crastina,
Ac ferarum laniatu vitam brevi finies. »
Tum beatus respondendo Petrus forti pectore,
Iram volens contumacis concitare judicis,
Tali voce saevientem provocat insaniam:
« Cum Serenus vociteris, miror validissime,
Cur tam tetro vultum geras obfuscatum nubilo
Ut mensuram pervidere propriam non valeas.(0598B)
Esse namque te mortalem universi novimus;
Et tu, velut quiddam magnum in te vigens maneat,
Grandes poenas comminaris Christiano populo;
Stulta nimis ac feroci confidens audacia,
Immortalem Christi fidem, de credentum cordibus,
Exturbari unquam posse poenis temporalibus.
Sacerdotem quidem Christi, quem rogare poteras,
Ut pro tuis exoraret plurimis excessibus,
Pugnis caesum atque vinctum mancipasti carceri.
De quo tamen tristi facto, vero laetus gaudio,
Magnus ille martyr Christi modo nihil queritur;
Immo rerum conditori dignas refert gratias. »
His auditis, efferatus tormentorum arbiter,
Petrum jubet catenarum comprehensum pondere
Oneratum, in obscuram recipi custodiam:
Et in cippo furibundus praecipit arctissimo,
Plantas simul atque crura pretiosi martyris,
Ne abire praevaleret, includendo comprimi.


10. Sed cum essent isto modo separati martyres,
Celso missus visitator coeli venit culmine,
Ad beatum Christi testem consolandum, angelus.
Qui dum sanctum invenisset vitro superpositum
Marcellinum, sine veste nudo vinctum corpore,
Christo Deo supplicantem, sicut erat solitus,
Solvit statim, et opertum indumentis propriis,
Quoquoversus praecedentem se sequendum imperat,
Eo dicens perducendum, ubi Petrus fuerat.
Cumque esset illo ventum, verus Dei nuntius,
Petro statim absoluto, Marcellino praecipit,
Ut se ambo praecedentem sequerentur pariter.(0598D)
Quem sequentes intraverunt domum quamdam subito,
In qua erat congregatus Christianus populus,
Qui per ipsos ad divinam doctrinam pervenerat.
Tum praecepit ille magnis angelus martyribus,
Ut catervam congregatam confirmare studeant,
Per septena proximorum dierum volumina:
Ac tum demum saevienti se tyranno proferant,
Ostendantque parum posse illius potentiam,
Contra Dei continentis cuncta providentiam.


11. Tum sequenti luce jussit judex crudelissimus,
Ut ministri visitarent loca, quibus martyres
Clausos simul et ligatos custodiri jusserat.(0599A)
Cumque ibi non repertos referentes dicerent,
Ire jussit, et adduci, una cum Arthemio,
Ejus quoque mulierem, cognomento Candidam,
Atque natam eorumdem, nuncupatam virginem
De qua Petrus exorcista daemonem expulerat,
Et purgatam, regi Christo credulam reddiderat.
Hos adductos ille truci intuitus oculo,
Diis jussit, immo tetris ut litarent larvulis,
Atque sacram Christi fidem abnegando linquerent.
Et cum nolle pervidisset imperata facere,
Jussit saevus ut in ingenti ruderum congerie,
More pressi noxiorum, necarentur pariter.
Qui cum vincti ducerentur viam per Aureliam,
Vident simul Marcellinum atque Petrum martyres,
Et cum eis multam valde populi frequentiam.(0599B)
Quibus visis, profugisse tremefactos asserunt,
Qui beatos confessores, catenarum pondere
Praegravatos ac depressos, puniendos traxerant.
Quos ut pii fugientes turba vidit populi,
Praecurrendo festinavit praevenire pavidos,
Ac mulcere cor furentum verbis coepit mitibus.
Sed non valens quod volebat pia plebs perficere,
Loco fixos retentavit, donec Christi famulus
Marcellinus obtulisset salutarem hostiam.
Nam in specu, quo futura sperabatur passio,
Martyr Christi celebravit missarum solemnia,
Quis completis, abscesserunt quos abire jusserat.


12. Tum conversi Marcellinus atque Petrus martyres,
Ambo simul perfidorum alloquuntur populum,
Atque tali furibundos compellabant famine:(0599C)
« En vidistis, quod in nostra ditione fuerat,
Ut vos modo, quo vellemus, valeremus laedere,
Et quos vinctos tenebatis, vi ereptos tollere.
Sed hoc nolle Christiana fecit patientia,
Quam suorum inferendo famulorum sensibus,
Suo mites ac modestos Christus facit munere.
Et nunc quidem nos, superna suffragante gratia
Hinc abire poteramus, si hoc ferret animus.
Vos contra quid possitis, tandem palam dicite? »
Tum frendentes ac frementes Satanae satellites,
Primo ipsum, quem trahebant, trucidant Arthemium,
Ense duro ferientes effecerunt martyrem.
Cujus neci conjunxerunt conjugem ac filiam;
Quas, per cryptae liminare praeceps datas, obruunt
Saxis simul atque magnis arenarum molibus.(0599D)

13. Tum beatos assertores veritatis alligant
Marcellinum atque Petrum, avidos martyrii;
Annectuntque catenatos arborum stipitibus,
Donec tetro nuntiarent tormentorum arbitro,
Atque ipso comperirent, decernente judice,
Quali morte magni forent consumendi martyres.
Qui dum cuncta cognovisset gesta quaeque jusserat,
Nigram jubet intra silvam sanctos duci martyres,
Et inibi capitalem capere sententiam.
Quo cum eos deduxissent daemonum satellites,
Illi laeti et alacres laudantesque Dominum,(0600A)
Locum suae passioni largiorem faciunt.
Nam et spinas atque vepres evellebant manibus
Ipsi suis, ut purgando terram puram redderent,
Sacrum erat quae illorum exceptura sanguinem.
Tunc orantes, atque pacis sibi dantes osculum,
Genu flexo, percussorem patienter perferunt,
Ac projecta gravi petunt coelum carnis sarcina.
Quorum ipse, qui eosdem magnos Christi martyres
Ferro jussus jugulavit, se vidisse fassus est,
Carnis vinclis absolutos evolasse spiritus,
Forma quasi virginali, tectos veste fulgida,
Auro quoque radiantes ac gemmarum lumine,
Angelorum coruscantum circumdatos agmine,
Laetabundos cum immensa lucis affluentia,
Supra cuncta penetrando celsa mundi sidera,(0600B)
Sublevatos ad aeterna coeli regna scandere.


14. Duae quaedam referuntur Romae natae feminae,
Una dicta est Lucilla, Firminaque altera,
Veram puris retinentes Christi fidem cordibus;
Quae propinquae ter beati martyris Tiburtii,
Ad illius sancrosanctum assidentes tumulum,
Deo gratas vigilando ducebant excubias.
Quibus ipse, cum beatis semet comitantibus,
Marcellino atque Petro, manifeste retulit
Per soporem, ubi sacra jacuissent corpora
Eorumdem electorum, atque simul admonet
Ut euntes absque mora, illa statim auferant,
Et in crypta suum prope curent corpus ponere.
Quae praeceptis obsequentes, Nigram silvam adeunt,
Sublatosque beatorum inde portant cineres;(0600C)
Et in specu deponentes, jusso loco tumulant.
Quas ad ista peragenda adjuvisse referunt
Duos quosdam de sacratae sedis apostolicae
Clericis, quos ordo sacer nominat acolythos.


15. Haec ut gesta referuntur, retulisse asserunt
Illum ipsum, qui eosdem interemit martyres,
Et ab illo didicisse Damasum pontificem,
Cum, aetate puerili, per eadem tempora,
Sub magistro ministraret, et ad magnum cresceret
Rerum culmen, tunc Romana lector in ecclesia;
Post haec cuncta memorasse, ac mandasse litteris,
Cum illius almae sedis obtineret apicem,
Et in tota principatu polleret ecclesia.
Ille autem, qui beatos martyres percusserat,
Dorotheus cognomento, per divinam gratiam(0600D)
Ad baptismi sacramentum pervenisse dicitur,
Sacram sedem tunc regente Julio pontifice,
Publicam simul puramque gessit poenitentiam,
Atque morum probitate consequi promeruit
Sempiterni salvatoris salutarem gratiam,
Per illorum, quos percussit, beatorum martyrum
Nunc et semper memorandam miram patientiam.
Qui de mundi triumphantes principe diabolo,
In supernis collocati semper gaudent sedibus,
Coram Christo, per aeterna saeculorum saecula.