Praefatio Dracontii discipuli ad grammaticum Felicianum
ubi dicta est metro trochaico cum fabula
[recensere]Orpheum uatem renarrant ut priorum litterae
Cantitasse dulce carmen uoce, neruo, pectine
Inter ornos, propter amnes adque montes algidos,
(Quem benignus grex secutus cum cruenta bestia
5Audiens melos stupebat concinente pollice:
Tunc feras reliquit ira, tunc pauor iumenta, <tunc>
Lenta tigris, ceruus audax, mitis ursus adfuit.
Non lupum timebat agna, non leonem caprea,
Non lepus iam praeda saeuo tunc molosso iugiter.
10Artifex natura rerum quis negat concordiam,
Hos chelys musea totos Orpheusque miscuit):
Sancte pater, o magister, taliter canendus es,
Qui fugatas Africanae reddis urbi litteras,
Barbaris qui Romulidas iungis auditorio,
15Cuius ordines profecto semper obstupescimus,
Quos capit dulcedo uestri, doctor, oris maxima.
Nostra uota te precamur ut secundes, optime,
Ante cuncta non recusans illud ipse pendere
Non tuas qui rite laudes, mente sed qua concinam:
20Nos licet nihil ualemus, mos tamen gerendus est.
Ergo deprecantis, oro, cinge lauro tempora.
Hylas
[recensere]Fata canam pueri Nympharum uersa calore
In melius: sic Musa mones. Quis casus ademit
Alcidi comitem, solamen dulce malorum?
Fuderat Idalius gremio se forte parentis
5Pinniger et collum uiolentis cinxerat ulnis
Oscula pura rogans. Mater deuota coruscos
Indulget uultus roseoque est orsa labello:
"O mundi domitor, caeli quoque, flamma Tonantis,
Numen posco tuum cuius sub iure uaporo,
10Per tua tela, puer, fecundis illita flammis,
Vt des effectum uotis de more parentis.
Nil rude, nate, precor nec supplex improba posco,
Ardua non iubeo, quamuis magis ardua uincas".
Ille refert matris disrumpens uerba precantis:
15"Magna iube, non ausa prius, sublimia manda,
O genetrix. Quo tela uocas aut quid petis uri,
Quem diuum modo forte iubes hominumue <calere>?
Exprime: flammetur. Quid fletu lumina tinguis?
Audeo, si cupias ipsum flammare Tonantem
20Et dominum caeli facie uestire iuuenci
Oblitumque poli rursus mugire per herbas
Confessum per prata bouem: cadat aureus imber,
Diuitias ut tecta pluant; sit fulminis ales
Ipse sui, satyrus, cycnus, Latonia, serpens;
25Alcmenam galeatus amet: mucrone coruscet
Et clipeo rutilante tonet, dum miles adulter
Coniungat noctes subtracta luce dierum.
Si Pallas placeat, nostros iam sentiet ignes
Virgo ferox sexu: fugiet uiresque fatetur
30Vt solas tractet, reiecta cuspide, lanas.
Noster si reus est auctor Neptunus, anhelans
Aestuet inter aquas, telo flammante per undas;
Igne meo uincentur aquae: fumantibus undis
Tritones Galatea, Thetin delphines amabunt:
35Quicquid fluctus habet, totum succendo pharetris.
Siue parens, optas homines his ignibus ustos
Illicitos uiolare toros, ut non pia patris
Oscula nata petat nec natus matris amator
Dulce nefas cupiat, frater uitietque sororem
40Priuignoque suo potiatur blanda nouerca:
Alter erit Perdica furens atque altera Myrrha,
Iuppiter alter erit terris de fratre maritus;
Parua loquor: tauro, si iusseris, altera regis
Flammetur coniux, reddetur et altera Phaedra".
45At his laeta Venus uultu mutata renarrat:
"Impubes lasciue, puer cui subiacet omne
Quod natura creat, caelum, mare, sidera, tellus,
Nemo notet Venerem, quod supplex mater Amorum
Ignis opem de prole rogat, nam munere in isto
50Quamuis sit communis honor, tamen, alme, fatemur
Hic numen plus posse tuum. Lamenta parentis
Si placet ulcisci, paucis (aduerte) docebo.
Nympharum, puer alme, chorus dum pensa reuoluit
Penei sub fonte sui (pudet ore referre),
55Solis amata canit Clymene mea crimina Nymphis
Meque suo prensam Nymphas monet indice Sole,
Vulcanique sonat captiuo Marte catenas.
Quas audire libet de nostra clade canentem.
Sed si de nobis certe cantare placebat,
60Iudicium Paridis uel nostros, nate, triumphos
Cantarent fluidae carpentes pensa puellae.
Est gemitus haec causa mei. Quas ure sagittis,
Corda uel illarum dulci continge ueneno:
Noscant quid sit amor, discant tua tela <uereri>.
65Alcidis comes est comis puerilibus annis,
Quem rubor ut roseus sic candor lacteus ornat;
Illi purpureus niueo natat ignis in ore.
Hoc puero uiso Nympharum turba calescat;
Haec illis sit poena nocens, ut uota trahantur
70Ipsarum in longum, donec pubescat amatus".
Iret adhuc in uerba dolor, ni penniger audax
Dimittens matrem fricuisset cote sagittas.
Arcu cinctus erat, dantur post terga pharetrae,
Accipit et flammas hominum diuumque uoluptas.
75Euolat armatus. Vix caelum liquerat ales
Iamque tenet terras: sic currit mentis acumen.
Vt uenit ad fontem, lapidem proiecit in undas.
Concussit uitreo sonitus sub fonte puellas:
Exiliunt cunctae, quaerunt quae causa quietas
80Sollicitet. Volucer fugiens nemus intrat opacum
Moxque dei uultus uestiuit imago Naidis;
Tendit membra puer, longos ut crescat in artus,
Vt possit complere dolos ac iussa parentis;
<usque> pedes fluitans uestis laxatur ad imos,
85Candida diffusi ludunt per colla capilli
Et uento crispante gradu coma fluctuat acta,
Frons nudata decet diuiso fulgida crine;
Et uelut inuitos gressus pudibunda mouebat
Incedens fluxoque latent sub tegmine pinnae.
90Misceturque puer Nymphis sub fronte puellae
Et causas perquirit Amor, cur fonte relicto
Terras cauta petit; facilis cui turba fluenti
Rem pandit; periurat Amor, quasi nescius esset.
Interea post bella suis Tirynthius ibat
95Victor ouans, cui iunctus Hylas pulcherrimus haeret
Gestans fulminei pellem cum dentibus apri;
Et licet inualidus haec pondera ferre laborat,
Ipse tamen gaudet, quasi iam commune triumphum
Gestet et Alcides non solus fuderit aprum.
100Horrent Alciden Nymphae mirantur Hylanque.
Ex quibus una tamen cunctas affata sorores
Haec ait: "O faciles Penei numina Nymphae,
Dicite, quando parem puero natura dedisset.
Non fuit Hippolytus talis, non pastor ab Ida,
105Nocturnae fulgore deae non pulcher Iason;
Nec Bromius iam talis erat nec magnus Apollo.
Felix sorte sua, cui talis semper imago
Seruiet et roseis recubans dabit oscula labris".
Cum nimium laudatur Hylas, se subtrahit ales
110Et profert arcum; permiscens mella uenenis
Armat tela dolis et spargit spicula Nymphis:
Pallescunt omnes, subitus rubor inficit ora,
Tendunt membra simul, cunctis respirat hiatus
Oris et ad crines digiti mittuntur amantum,
115Incipiunt fari mediaque in uoce resistunt;
Tot signis uulgatur amor. Clymeneque sorores
Alloquitur: "Placet almus Hylas rapiatur in undas,
Vt sit noster amor. Nec erit mihi crimen amanti:
Oenone Paridem, Lycastum zelat Amazon,
120Pulcher amatur Adon, Furias amat ipse Cupido;
Quod caelum, quod terra, fretum, quod sidera, Pluton
Exercent per saecla diu, cur Nympha ueretur?"
Cum loquitur, cantabat Hylas fontemque petebat
Hauriturus aquas. Vrnam licet ipse tenebat,
125Vt puer est uisus, faciles risere puellae
Et lentum uenisse putant. Placet omnibus idem,
Vix urnam summisit aquis dextramque tetendit.
Cum quo se Nymphae pariter mersere sub undas.
Expauit sic raptus Hylas pauidusque petebat
130Herbida quod uitreum tellus perfuderat antrum.
Deiopea tamen cunctas hortata sorores
Alloquitur puerum: "Non te decet ora rigare
Fletibus, alme puer; ploret deformis imago,
Non est flere tuum. Mundum tibi nullus ademit:
135Nos rosa, nos uiolae, nos lilia pulchra coronant,
Nos Hyacinthus amat, noster Narcissus ab undis,
Fontigenis dat serta comis redimitque capillos
Quicquid floris olet, quicquid dant prata ru<boris>.
Tu noster iam sponsus eris sine fine dierum."
140His dictis mentem pueri mulcebat amica.
Interea furibundus adhuc Tirynthius ibat
Et clamans quaerebat Hylan; cui litus et unda
Herculea cum uoce sonant et nomen amati
Montes, silua uocant; tantum fons ille tacebat,
145In quo raptus Hylas. Cum iam remearet ad <astra>
Post factum pinnatus Amor matrique triumphum
Apportaret ouans, uocem deus Herculis hausit
Et gemitus quaerentis Hylan. Cui gesta fatetur,
Alcidis comitem fontis rapuisse puellas,
150Ignibus Idaliis exustas Herculeas spes.
Obriguit gemuitque simul clauamque remisit:
"O frustra nutrite, puer, spectator ubique
Virtutis per cuncta meae (te teste pericla
Saepe tuli, cum uictus aper, cum fracta leonis
155Colla Cleonaei telo parcente necantur,
Cum simul Antaeum rapui Telluris alumnum):
Quis mihi sudorem lasso post proelia terget?
Quis comes alter erit cum dat fera bella nouerca?
Quid matri narrabo tuae, quae te mihi paruum
160Deposuit pietatis inops? Quae pignora reddam
Cum conuentus ero? Dicam tamen ipse parenti:
"Exulta, genetrix, nimium laetare, beata
Ante parens hominis, pulchri modo numinis auctor".
Incipit praefatio ad Felicianum grammaticum
[recensere]Fructibus apta quidem cunctis est terra creandis,
Altius intendens sed causas perspice partus
Et totum cognosce poli. Nam rore maritat
Arua suo uel sole fouet uel temperat aestus
5Alternans elementa potens, ut reddat et umbras
Montibus arboreis et culmos armet aristis,
Ventilet et matrem grauidam pendentibus uuis
Pampinus exultans et palmes uerberet uuas
Contortusque fluat nodo uiridante corymbus
10Et nunquam positura comas flectatur oliua.
At si temperies rerum opportuna negetur,
Infecunda forent squalentia uiscera terrae
Et limos obducit ager deceptus inertes:
Discipuli sic quippe silent, si forte magister
15Tollatur, doctrina potens. Qua praeduce dictor
Antistesque tuus, de uestro fonte, magister,
Romuleam laetus sumo pro flumine linguam
Et pallens reddo pro frugibus ipse poema.
Tu mihi numen eris, si carmina nostra leuaris,
20Nam tua sint quaecunque loquor, quaecunque canemus.
Verba Herculis cum uideret Hydrae serpentis capita pullare post caedes
[recensere]Iuppiter omnipotens, celsi moderator Olympi,
Cur mihi uiperei fetus mala fata minantur?
Te regnante, parens, in me coniurat iniqua
<serpe>ntum cristata manus; sed forte superbi
5<nunc> caelum, terras, pontum, fulmenque trisulcum
<her>edes et Iuno tenent, seu fulgidus ortu
<desilis> ad terras, seu iam defessus anheli
Sideris occasu maestus tua regna relinquis.
Paenitet, alme parens, uestra de stirpe creatum
10Alciden, quia nullus honos et mille pericla.
Nam quodcumque malum superas euincit in auras,
Herculis hostis erit. Per nos nam bella geruntur,
Iuno nouerca furens potuit quae uicta parare
Priuigno (natum quem comprobat esse Tonantis,
15Dum nobis immensa iubet); me quoque triumphis
Horrida bella manent, et nunquam stare licebit
Hoste sine, trucibusque diu concurrere monstris
Compellor. Genitor, te in nosmet pessima coniux
Horrescit: misero semper tu causa pericli es.
20Nam mihi reptanti tumida ceruice dracones
Iuno duos misit, quis frontem crista tegebat,
Flammea lux oculis, pro spumis taetra uenena,
Sibila uibrabant linguis sub dente trisulcis:
Terror erat uisus cunctis sonitusque draconum.
25Quos manibus ridens compressi paruulus ambos.
Hi tribuere mihi primum pro morte triumphum
Et letum, non praeda fui Iunonis alumnis.
Hostes deesse mihi dixi post bella leonis,
Quem nullo mucrone peti nec retibus ullis
30Implicui: fretus manibus nec Maurus ad illum,
...
Cuius pelle tegor. Nunc fortiter ecce tabescens
Tertia bella gero, quae caedes passa resurgunt.
En totiens percussa lues magis extitit ardens
Et nunquam sternenda uenit. Pro fata nefanda,
35Vincere peius erit: propriis nam uiribus ipse
Impugnor. Saeuos gladius mihi suggerit hostes,
Non rapit ecce meus, sed proelia uicta reformat.
Huc quicunque deus frater mihi summus Olympo es,
Huc ades et miseri tandem succurre periclis;
40Sed quaeso uenias soboles ut nulla nouercae,
Quamuis sis frater. Iam tu succurre, Minerua
Bellipotens, patrius cui casside fulgurat ardor,
Quae clipeo rutilante tonas, quae fulmina uibras,
Pectore saxifico cui militat impia Gorgon.
45Intemerata soror de uertice missa Tonantis,
Sudori succurre meo. Quibus artibus angues
Extinguam, qui sponte petunt mucronis acumen?
Vt crescunt gaudentque mori fera colla draconum!
Caesa uigent, alter surgit de uulnere serpens.
50Consilium mihi uirgo dedit: "Quia mucro laborat
Incassum, gelida flammis exure uenena
Et praestent cum morte rogos; caput omne perurat
Ignis edax anguesque crement post uulnera flammae".
Controversia de statua viri fortis
[recensere]Vir fortis optet praemium quod uolet. Pauper et diues inimici. Bellum incidit ciuitati. Diues fortiter fecit: reuersus praemii nomine statuam petiit et meruit. Secundo fortiter egit: reuersus petiit praemii nomine asylum fieri statuam suam et meruit. Tertio fortiter fecit: reuersus petiit praemii nomine caput pauperis inimici. Pauper ad statuam diuitis confugit. Contradicit.
Prooemium
[recensere]Quis furor iste nouus? Quae tanta licentia ferri?
Poscitur ut ciui liceat prosternere ciues
Et facinus sub laude gerat crimenque triumphum
Dicat et hostiles patriae reuocare sagittas
5Ciuili sub lege uelit, uiduare maritis
Matronas, orbare patres, iugulare propinquos.
Reliquias belli scelus est cum lege necare,
Pro quibus arma tulit. Mitis si uinceret hostis,
Parceret atque humiles uellet seruare cateruas.
10Iam non pro patria uir fortis bella gerebat
Defendens umbone latus, per proelia cristas
Dum quateret galeatus apex, aciesque cruentas
Letifero mucrone premens: sub imagine ciuis
Impius hostis erat merito, qui uincere uellet,
15Vt ciues iugularet ouans. Optate tyrannos
Iam, proceres, uincant hostes quibus aspera mens est
Nec studium post bella manet. Dum classica rumpunt
Hostibus externis, grauis <est> inimicus in armis;
Post aciem dominus mitis qui uicit habetur
20Aut ex hoste manet simplex ac fidus amicus,
Si bellum sub pace cadat. Quod sentio prodam:
Iam, ciues, formido, mei, uos ergo cauete:
Hostibus obstrictus patriae de clade pacisci
Clam potuit, qui saeua parat, qui colla propinqui
25Ciuis et insontis nititur truncare cruentus.
Perdidimus quoscunque uiros, forte iste necauit:
Classica dum reboant et Martia tela pluuntur,
Inter ferratas acies lituosque sonantes
Obuius armato iuueni si ciuis adesset,
30Quid faceret qui in pace furit, qui turpibus instat
Mortibus insontum, qui funera pressa reformat?
Seruati ciuis nunc sunt ubi praemia quercus?
Reddite bella, duces, inimicas reddite gentes:
Barbarus omnis eat, rapiant simul arma Sueuus.
35Sarmata, Persa, Gothus, Alamannus, Francus, Alanus,
Vel quaecunque latent gentes aquilone remotae
In nos tela parent: minor est pauor. Aduena campo
Producat armatus: muris seruare salutem,
Si nequeas pugnare, licet. Cum ciue per urbem
40Infelix quid ciuis agat? Quid? Nocte dieque
Moenia, rostra, forum, capitolia, templa, penates
Illustrans et fana simul, delubra, theatra
Circumeat cum ciue malo, cum ciue cruento?
Nullus ab insidiis locus est qui fraude uacabit.
45Adde quod iratus uictor cum lege minatur
Et lator legis ciuilia iura repellit,
Vt legem premat ipse suam, quam sanxerat ante.
Dum uictor post bella redit, cum testis imago
Formatur uirtutis, honos et gloria campi,
50Laetantur humiles, gaudebat turba reorum
Et ueniam meruisse putant. Quis ciuis asylum
Credat in arce micans insontibus esse periclum?
Narratio
[recensere]Pauper adest miserandus, inops, sed ciuis honestus,
Semper egens, humilis, dignus quem diues amaret,
55Cuius in obsequio famulari posset alumnus,
Torua superborum sineret si turba clientum.
Qui dignum seruire putans indignus habetur
Vel fastiditur supplex. Inimicus et hostis
Diuitis arguitur pauper, qui uota clientis
60Ausus habere miser; nec <haec> tamen ipse meretur,
Sed probus horretur. Domibus magis ille potentum
Liber amicus erit, quisquis uult esse satelles:
Quo praesente nefas committitur atque siletur,
Aut scelus hoc si forte sonet, tamen ille negabit
65Sponte petens tormenta, cruces, per membra, per artus
Carnifices flammas proprio satiare cruore,
Tortoris laudare manum; pro diuite poenas
Si patitur, si uincla gerens ergastula portet,
Se reputet cruciasse alios ut crimina celet.
70<Vt> talis diues qualis mendicus amari
Possit et infelix, ad crimina conscius esto.
Vt teneant fauces obsessas nocte latrones
Aut pelagi rabidos fluctus pirata uagetur
Nec timeat ualidas sub tempestate procellas,
75Praeda iubet. Petulans ut luxurietur adulter
Et tractet de clade uiri, de morte mariti
(Vltima cena datur, quam praestat adultera coniux
Pocula mortifero corrumpens blanda ueneno:
Cum gaudet conuiua, perit), spes crimina ducit
80Ad facinus, cum lucra petunt. Impune libido
Dum peccare cupit, uindex subducitur <aequi>
Quem perimit sub fraude reus. Cuicunque furori
Est operae pretium, sperant sua praemia culpae.
Conicitur "cuicunque bono" quod Cassius inquit.
85Crimina temptentur, fortisque in paupere diues
Quid timet aut optet, uos saltim aduertite, ciues.
Res est nulla domi cupiat quam diues auarus,
Non aurum, non gemma micans, sed turpis egestas
Obsedit ieiuna fores. "Audacia forsan
90Pauperis horretur, ne clam temerarius exstet",
Quando fugax praesumptus erit uel debilis audax?
Nam si fortis erat saeua uirtute, superbus
Praemia non ueniam peteret sub sorte reorum.
Qui nihil admisit crimen dat praua uoluntas
95Diuitis insonti. Furor est uoluisse necare
Pro quibus arma tulit. Quid prodest pellere bellum,
Si reuocat post bella neces? Aut pacta nefanda
Hostibus obstrictus seruat qui ciuibus instat
Vt pereant, aut ipse cupit magis esse tyrannus,
100Ciuibus extinctis credens sua uota latere.
Si iugulet miseros iniusta morte necando
Suspectos quoscunque putat, nihil ergo relinquet:
Omnia sunt suspecta reo. Sin moribus esset
Ille bonus, seruare pios, seruare modestos
105Debuerat sub pace sua, non colla nefandus
...
Aut inimicorum mallet fudisse cruorem,
Quorum uerba pauens diues uixisset honeste.
Sic sapiens olim Romana potentia iussit
Ne pereat Carthago nocens, inimica senatus
110Et populi Aeneadum: cotem uirtutis habendam.
Sed ne Troiugenis per tempora pigra lacertis
Torporem pax longa daret, post uicta rebellis
Et consumpta simul iacuit congesta ruinis;
Et tamen haec renouata micat quibus occidit armis.
115Haec igitur recidiua uiget post busta resurgens
Phoenicis in morem. Virtus clementia patrum:
Tu testis Carthago manes inuita uolensque.
Excessus
[recensere]Quod scelus est, iuuenis? Socios in bella tueris
Et ciues in pace necas : quid fata minaris
120Impia supplicibus? Quid funestare triumphos
Contendis post bella tuos et luctibus imples?
Nec pudor est uariasse uiro? De ciue tropaeum
Nemo triumphator rapuit nec in arbore cristas
Erexit quicunque cruci suspendit. Imago
125Vestra, caput ciuis, manes mereatur et umbras?
Virtutis uestrae circumdent funera testem
Et fortis simulacra uiri ciuile cadauer
Polluat ac putres effundant ossa medullas?
Victoris genio sanie cum tabe litetur?
130Quaere sacerdotem: ueniet crudelis Erictho,
Haec est apta tuis antistita saeuior aris,
Quae calidas rapiat fibras pulmonis anheli,
Sorbeat ereptum uel morsibus illa cruentis
Vel uiuente iecur, uel cor cum palpitat intret
135Dentibus obscaenis, lingua lambente palatum
Prostrati ciuis. Haec sint tua munera, uictor?
Hostia talis eat, talis tibi uictima pergat?
Sit tua terribilis Phalaris ceu taurus imago?
Taurica crudelis mitis tamen ara Dianae
140Nec Busiris atrox Aegyptius ille cruentus:
Solus enim per templa deum sine morte propinqui
Sacra peregrinus funestat <et> aduena tantum,
Illaesus nam ciuis erat. Tu, uictor, inique,
Sardorum qui sacra probas et moenia foedas
145Lauro cincta tua, uestris ornata coronis.
Insula delubris natorum colla secabat,
Verticis unde comam uera pietate parentes
Illaesa ceruice metunt. Carthago duorum
Annua nobilium praestabat funera templis
150Saturnoque seni pueros mactabat ad aras.
Tristia plangentum foedabant ora parentum.
Hoc uir fortis agis? Rapientur uiscera matri
Et perit ante oculos genitoris pignus amatum
Aut populo spectante cadet? Cum Troia periret,
155Filius Aeacidis uel uindex Pyrrhus Achillis
Ante oculos Priami percussit nocte Politen,
Belli iure furens. Tamen ultio digna relata est:
Ipse Neoptolemus iacuit percussus ad aras.
Qualiter en pietas se uindicat, impie uictor!
160Quid matris Patriae uenerandam polluis arcem?
In qua templa sedent, ubi numina saepe precati
Fleximus, ut sospes rediens et uictor in armis
Captiuos post bella trahens ex uulnere lassos
Intrares patriam, ne saeuus uinceret hostis,
165Qui scandens muros ciues laniaret in urbe.
Hoc matres puerique rogant, hoc ipsa senectus,
Virginitas hoc casta petit, hoc pauper adorat.
Quaestio : at inquies : sed pauper inimicus insidianter potuit de morte diuitis cogitare.
[recensere]Si potuit, uoluisse puta. Nam uita potentis
Non iacet insidiis nisi diuitis atque propinqui
170Aut certe si sceptra uigent sub regis auari
Imperio. Fortem timidus formidat et horret,
Non fortis lassum timuit nec diues egentem.
Debilis est pauper, nudus, mendicus, egenus:
Quem macies suprema tenet, quem frangit egestas,
175Vnde necem potuit pauper tractare potentis?
Solus abit pauper nec se circumspicit unquam
Nec timet insidias semper bene conscius insons.
Sollicitus multos metuit quem turba ueretur:
Circumdant famuli, plures stipantur amici;
180Diuitis obsequio concurrit turba clientum,
Sic iter aptatur uel transitus ille paratur,
Audeat ut nullus hoc praetereunte uenire.
Quaestio : at inquuies : sed potest uenenum pauper diuiti secreta obreptione supponere.
[recensere]Taetra uenena neci pretio maiore parantur
Et munus secreta fouet: qui conscius unquam
185Incorruptus erit, quis non sit forte redemptus
Quantum diues habet, quantum nec pauper habebit?
Adde quod infelix pauper nec nocte propinquat
Diuitis ad tectum. Nam mox pro fure tenetur,
Nocturnus grassator erit, ferietur inermis
190Et prostratus inops armabitur ense cruento,
Vt gladium strinxisse putes in fata potentis
Diuitis ante fores. Medicos aut forte ministros
Sollicitare potest audax sub nocte silenti,
Qui sub luce fugit? Pauidos informat egestas;
195Diuitiae uires praestant animosque resumunt,
Paupertas conferre metus, afferre pauorem
Nouit et in miseros semper stimulare potentes.
Quaestio...
[recensere]Forsitan obicias "Vrbis defensor habetur";
"Non opus est laedatur", ais. Nec laedat honestos,
200In commune bonus totos defendat et ornet,
Erigat oppressos, mediocris, pauper ametur.
Non ideo bellum tota uirtute peregit
Vt liceat ciui ciues impune necare.
Fortior est diues iuuenis, magis inde timendus.
205Diuitiae <fortes> semper fecere tyrannos:
Hinc Marius, hinc Sylla ferus, hinc Cinna cruentus,
Inde fuit Caesar, dominatio prima senatus.
Nam domitor Libyae, bellorum Scipio fulmen,
Fortis adultus adhuc totos qui uicit Hiberos
210Hannibalisque trucem fregit per bella furorem
Ac populatorem Romanae gentis adegit
Sorbere mortiferum ceu pocula blanda uenenum
Et caput infaustum legatus uexit ad Vrbem,
Minturnas depulsus obit. Pius inde Camillus
215Missus in exilium nec Romula tecta uideret
Ni satis offerret, uictor licet exul ab Vrbe,
Cum Romanorum Gallis uexilla tulisset;
Exul et extorris meruit de clade triumphum.
Mentibus ingenuis semper pro lege tenete:
220Solliciti ueniam debent sperare potentes,
Securi ne regna petant. Das otia seruo:
Mox liber uult esse suus. Iam nemo quietus
Diuitis insidiis durabit paupere caeso.
Quaestio : at inquies : sed legi parendum est, quae sanxit ut uir fortis optet praemium quod uolet.
[recensere]Si leges tractare placet, ueniatur ad illas:
225"Accipiat quodcunque uelit uir fortis et optet".
Hoc cupit et pauper, pro uoto diuitis instat,
Vt maneat lex lata rogat. Venialis imago
Aut ualet aut certe simulacrum lege perempta.
Interea non aera micent, non marmora surgant
230Nec sub lege pia fortis noua praemia quaerat,
Quae damnat mox sponte sua. Non summouet unquam
Legis cauta furor, quam dant pro laude triumphi.
Instar habent hostis quos sanctio nulla coercet.
Condemnat solus ciuilia iura tyrannus.
235Nonne triumphantis legem si forte superbus
Temneret aut parui pendens quicunque negaret,
Sacrilegus temerator, iners inimicus et hostis
Publicus ille foret? Legum secreta tribunal
Iam quateret strepitu iuuenis, fora nostra creparent,
240Ipse cicatrices subducta fronte recentes
Pectoris effossi populo monstraret et urbi,
"Virtutis laesae grauis est iniuria Marti"
Clamaret per templa Iouis, per templa Mineruae,
"Nemo aciem subeat, nullus prorumpat in hostem"
245Diceret, infremerent omnes uno agmine ciues.
Pauperis, o proceres, languentia colla sinetis
Carnificis truncare manum. Non arma tubasque
Tollitis et saltem ciuilia bella mouetis?
Quid, plebs nostra, taces? Diues praeiudicat urbi
250Et pariter tua iura negat. Praescriptio surgit,
Quae populo uitam libertatemque negabit.
Non gemitis, non fletis adhuc, non arma paratis?
Laudis erit, fateor, pro libertate perire:
Nam pro Verginia cum plebs arderet in ira
255Montis Auentini tenuit Romana cacumen,
Cum pater egregiam prostrauit morte puellam
Impietate pius ne Claudius esset adulter.
Nec populus liber capto de monte rediret,
Plebs nisi sumpsisset cum libertate triumphum.
Epilogi
[recensere] 260Vidimus, o ciues, fugientis pauperis ora
Cum manibus quaesisset opem sine uoce rogantis.
Diximus: "Hostis adest. Veniat uir fortis et adsit,
Cuius inops simulacra tenet, cui crura lacertis
Cinxit et ad plantas prostratus plangit egenus
265Belligerum ceu numen habens". Dum pronus adhaeret
Diuitis optata praesentia turbida rostris
Apparet. Conclamat inops : "Succurrite ciues,
Ciuis adest uiolentus, atrox, mea fata requirens,
Quem nihil offendi, nisi quod sum pauper honestus.
270Ecce, triumphalis, metuendum, dextera, ferrum
Id quod in hostiles iugulos ex urbe tulisti,
In Patria reuocare uelis? Ne uiscera matris
Transadigas gladio, laceres ne membra parentis,
Quae te palmiferis docuit concurrere telis.
275Parce, precor, ferrata manus : ciuilia colla
Ne ferias, quae mucro tuus defendit ab hoste.
Sit pudor atque nefas extinguere proelia campo
Et mortes transferre foro". Lamenta minora
Credimus auditu : dolor est spectare cadentem,
280Funera siue oculis uiuum uidisse cadauer
Cum gemit et moriens tremibundos palpitat artus.
Mugitus quos ille dabit per moenia pauper,
Cum uulgo spectante cadet, cum membra cruore
Perfundat moribunda, solo cum mordet harenam:
285Anguibus implicitum credas Laoconta gementem!
Sic decet ut fortis lassos, ut diues egentes
Ciues ciuis ames? Aut sic defenditur insons?
Si uocem simulacra darent, tua signa rogassent
Et dolor ista daret deflendis uerba querelis:
290"Dic, iuuenis diues, patriae, dic, fortis amator,
Si pauper reus est, tua quid peccauit imago,
Virtutis monumenta tuae? Quid testis honorum
Temnitur et patriae foedantur moenia nostrae?".
Haec simulacrorum uox est. Patriaeque gementis
295Audi uerba tuae : "Merito te laeta creaui,
Infantem gremio tenui, simul ubera paruo
Vrbs mater tremibunda dedi, cunabula praestans,
Quem praetextatum iaculis proludere iussi:
Impubes iam fortis eras, inuictus adultus
300Et iuuenis uictor. Sed ne fraudatus abires
Fortunae quocunque bono, largitur honores,
Diuitias confert, tribuit per bella triumphos.
Et pro tot meritis instas orbare parentem
Pignore percusso, cui nil fortuna bonorum
305Contulit iniusto censens moderamine fatum?
Si ratio te nulla mouet, si mente cruenta
Humana pietate cares, imitare leones
Quos feritas generosa iuuat : super arma tenentes
Ingruere fremitusque dare procul ore cruento
310Nobilis ira solet, subiectis parcere gaudent
Et praedam rabies contempsit fulua iacentem.
Gramina non tangunt, feriunt sed fulmina quercus.
Nunquam taurus iners lassa ceruice Tonanti
Victima fessa datur, sed iam quis grandia surgunt
315Ingentes per colla tori, quos fronte superba
Pascua cornigeros armant in bella iuuencos.
Hostia uictorem funestat languida, pauper
Si mactatus erit. Sed sint tua sacra coronae,
Sint hederae, lauri, quercus, et palma triumphi,
320Sint clipei, galeae, contus, lorica tropaeum.
Accipe tura potens deus ut Tirynthius aris,
<ut> Thebis partus, magnus cum Castore Pollux
Semidei post fata uigent: his quintus adesto
Virtutis ratione, fide, pietate, uigore,
325Possessure polos, scandens qua lacteus axis
Vertitur, aetherii qua se dat circulus orbis
Lunarisque globus qua uoluitur axe tepenti
Aut certe qua Phoebus agit super astra iugales:
Sidera sic capies, poteris sic astra mereri".
<Epithalamium in fratribus dictum>
[recensere]"Egregii iuuenes, <uos>, gloria summa parentum,
Foedus amicitiae, solamen grande clientum,
Dulcia cantatis dum uotis carmina uestris,
Facundos uos fecit amor. Venus, alma potestas,
5Delphica flammipotens inuasit templa Cupido:
Tempora iam lauro uel myrto cingite frontes
Et uiolis ornate comas; dent alba coronas
Lilia mixta rosis, candor pallorque ruborque
Crinibus insidat qui uernat in ore puellis,
10Floribus ambrosiis sponsalia serta ligentur.
Saltet Apollineum Musis cantantibus agmen,
Laurea serta comis imponat pulchra Dione;
Pallados armisonae crinem praecingat oliua,
Arma serat Martis, quibus et proludere nostis
15Et bellum, si tempus eget, perferre ualetis.
Interius uos Musa, Venus Phoebusque, Cupido
Et Bromius possedit Hymen; Mars saltat amores
Et Venerem placare cupit, cui militat omnis
Marcidus et nudis ludit post arma lacertis,
20Ac furibundus Amor Veneris per castra triumphat:
In praedam uenere dei uincente Dione.
Ergo, Venus, te, docta, uoco, facunda, perita,
Per sensus te funde meos; tua gaudia feruent.
Sponte uenire decet, non te decet ire rogatam.
25Sufficiant tibi uota, Venus (praecordia dura
Mollis adire soles, nolentibus ire per artus
Et mentes intrare senum uenasque leuare
Ignibus et gelidas calidis reparare fauillas,
Vt ueteranus amet senior ceu nuper adultus):
30Non ego lasciuos opto mihi crescere sensus,
Sed precor aspergant nostrum tua carmina pectus,
Vt ualeam cantare tuos per uota triumphos
Et mixtis saltare choris, cantare choreas.
Publica magnifice per moenia uota gerantur:
35Quas dedit una domus, domus excipit una sorores,
Quorum umbone tegor uel quorum munere uiuo:
Post uarios casus, post tot discrimina uitae,
Porrexere piam placido pro tegmine dextram
Et, quod maius erat, laesi tribuere salutem
40Fortunamque mihi reducem pietate nouarunt.
Quisquis adest sapiens scholasticus atque peritus
Accurrit laudare uolens, cantare paratus:
Quanto ego festinem laudes et carmina ferre
Pro meritis animisque uirum? Puer alme Cupido,
45Ignea progenies et rerum perpes origo,
Huc ades armatus fluidis post terga pharetris,
Imbue pinnatis, precor, oscula blanda sagittis,
Morsibus alternis ut lambens lingua palatum
Tergat et udentur suspensis dentibus ora.
50Sponsa maritales cognoscat utra<que> uapores
Et sponsos sic iungat amor quasi corpore in uno,
Bracchia uirgineis annectens stricta lacertis.
Has matronali societ de more cateruae
Blanditus sub fraude dolor sub uulnere casto
55Seruatumque diu rapiat <h>ac nocte pudorem
Et poenae sit merces amor, pia pignora, nati".
Vix ea fatus eram, subito uenit aliger ignis,
Ore micans ac fronte minax et crine coruscans,
Impubes lasciuus, erat cui castra uoluptas.
60Ibat in obsequium Risus, Amplexibus haerens;
Iusta Libido coit, uenit et moderata Voluptas,
Candida legitimas acce<n>dens Gratia taedas
Occurrit, uenit alma Fides, Petulantia simplex,
Casta Pudicitia procedit mente quieta,
65Sobrietas per cuncta uigil deuota cucurrit
Et quicquid iustos solite comitatur amores.
Liber pampineis ornatus fronte corymbis
Intrat et uuiferos uibrat super agmina thyrsos;
Pan calamis perflare melos Bacchaeque rotari
70Sileno saltante placent populosque mouere
In fescenninos fremitus et gaudia mentis.
Affuit interea Cypris; subuecta columbis
Apparet de parte poli qua flammeus axis
Voluitur australis collustrans cardinis oras:
75Florea purpureas retinebant frena columbas,
Et rosa blandifluas rutilans nectebat habenas,
Lilia sunt inserta rosis, iuga pulchra uolucrum;
Verbere purpureo Cypris iubet ire iugales,
Remigat ammotis pinnarum plausibus ales.
80Moenia respexit Carthaginis alma Cythere,
"Illo - dixit - aues, conuertite, mando, uolatus:
Victoris soboles felici sorte iugantur.
Illic pura fides, illic prudentia simplex,
Coniugis in gremio pietas, sine fraude uoluntas;
85Non ibi liuor edax, non est elata potestas,
Priuato sub more gerens sua iura modeste
Quae mercede sua multos coniunxit egentes:
Haec inopes dotare solet uel pascere egenos,
Legibus et nostris nudas uestire puellas".
90Dixerat haec Cytherea parens. Iam tecta subibant
Idaliae uolucres: occurrunt Gaudia cuncta
Obsequium latura deae; tamen ore modesto,
Anxia, sola, procul, thalamo florente relicto,
Virginitas pudibunda fugit gratumque pauescens
95Fletibus ora rigat; quae non reditura recedit.
At Venus attingens urbem petit antra mariti
Neptunique domos intrauit Maximianas:
Illic turba fremit matrum iuuenumque pudica
Et matronali sponsas cinxere corona,
100Pompa cateruarum felix uotiua canebat:
"Progenies crementa domus Victoris honesta
Suscipit et nuribus natos iunxere parentes;
<nunc> Victori<ni>anus enim et Rufinianus
Lege maritali ueniunt sub iura Dionae".
105Tunc Venus ad sponsas intrans hac uoce profatur:
"Crescite fecundis gaudentes lusibus ambae,
Nocte tamen properante uiris certate modeste,
Sed hoc certamen modico luctamine constet:
Acrior est puer ille meus, dum temnitur, et plus
110Vrit amoriferis certantia membra sagittis".
Dixerat et puerum genitrix implere pharetras
Imperat. Ille libens imbutas melle sagittas
Misit et ambarum sensus transfixit harundo,
Corda ferit iuuenum ueniens et pectora fratrum,
115Quorum uota sonant. Longa est lux ipsa diei,
Et cupiunt transire diem; succedere noctem
Exoptant paribus uotis spatiumque moratum
Lucis adoptatae transire in tempora noctis.
Pergitur ad thalamos, conuiuia laeta celebrant,
120Agmina saltantum miscentur lusibus aptis.
Pignora pulchra micent et talia uota celebrent,
Floribus et uestris crescat generata propago.
Epithalamium Ioannis et Vitulae
[recensere]Carminis Idalii cuperem nunc ebrius esse
Nobilium thalamis, Fabiani sanguinis index.
Quod mihi si felix hodie fortuna dedisset,
Non inhonorus eram, sed laude redemptus abirem
5Vel recreatus agens, sed non tamen ipse renatus,
Emerito referens generosas auspice laudes,
Et Vitulae canerem taedas per uota Ioannis.
Laurea serta comis religans et tempora myrto
Prodere gestirem haec quae nunc per uota geruntur.
10Cantarem quia Cypris adest, bona mater Amorum,
Agmine mollifluo ducens sua pompa choreas,
Impubes lasciuus atrox uiolentus amoenus
Lis pacis tacitusque loquax fur garrulus audax,
Nudus et armatus, ferus et pius, improbus insons,
15Et quod amoriferum secum huc duxisse uolucrem.
Vulgarem quia tela gerit, quibus auctor Achillis
Arserit Aeacides nymphae radiatus amore;
Spicula dixissem, quibus arsit Apollo disertus,
Cum peteret Daphnen, Liber quibus arserat Indus,
20Candida Dictaeae cum cerneret ora puellae,
Vel quibus ipse furor, Mars, est accensus amare,
Vesticolae niueos peteret cum uirginis artus,
Vt daret aeternum Romana in saecla Quirinum
Et post fata deos faceret super astra senatus.
25Sed quia captiuo fas non est dicere carmen
Nec reticere licet festiuo in tempore uati,
Ista canant pueri, quia carmine uera loquentur;
Plausibus insultent et tympana rauca puellae
Percutiant palmis, digitis sub harundine uentos
30Dispensent hinc inde melos perflante labello
Et quatiant dulces Museo pectine chordas,
Et uocis textura sonet neruique loquaces.
Bybliades Satyris iungant Nymphisque hymenaeos
Et Dryades passim coeant per prata Napaeis,
35Oreadas Faunis iungant et Naidas Amnes
Et Bacchis copuletur Amor per castra Dionae;
Saltet et imparibus calamis Pan corniger intrans,
Ebrius interea nutet Silenus asello.
Oscula nectantur calamis imbuta rosatis
40Et neruo cantante sonet noua murmura lingua:
Morsibus alternis suspenso dente fruantur.
Gratia uernantes annectat pulchra colores;
Casta Pudicitia stricto placitura marito
Floribus ex uariis texat per prata coronas,
45Lilia mixta rosis socians uiolasque hyacinthis
Purpuret et niteat gemmae pallente rubore
Sardoasque iuget rosulis Sitifensibus herbas.
Sic puer Idalius permiscet mella uenenis,
Sic rosa miscetur spinis, medicina cerastis
50Perficitur stimulisque fauos apis alma tuetur,
Sic pia Virginitas non tollitur ante pudoris
Vnguibus infensis quam uulnerat ora mariti,
Et prior ante sui uindex est ipsa cruoris,
Vt discat sacras fecundo uulnere flammas.
55Sic fiunt dulces modo pignora blanda parentes
Et genus humanum sic stat sub lege perenni.
Tot bona proueniant sponsis quot dextra parentum
Iungit amoriferas per festa iugalia palmas.
Cana Fides Pietasque iugent et casta Voluptas
60Bracchia constringat celeres uisura nepotes.
Pronuba Iuno uenit fecunda sorte maritans
Lanigera comitante dea per uota Minerua,
Concordesque simul celebrent pia sacra Dionae.
Ista canant iuuenes, hoc cantent carmen adulta
65Et simplex aetas, pueri teneraeque puellae;
Cantilet hoc ueteranus amor, reuerenda senectus
Cantet: amator erit qui non cantarit amores,
Nescit enim senibus ueniam donare Cupido.
Ast ego, qui nequeo captus mea plectra mouere
70Carmine, sollicito dederant quia carmina clades,
Et modo sic positus, Cythereae cantibus absens,
Sollicitus, tabidus temerarius, anxius audax:
Vt uacat expositis post proelia miles ab armis,
Saucius atque gemens quo languida uulnera curet,
75Classica si subitis feriant clangoribus aures,
It dolor, ira redit, ceu iam sit plaga cicatrix,
Redditur et saniem sistit furor arma reposcens
(Fit medicina furor, furor et uox tessera Martis
Et dare iam membris discit tuba rauca salutem);
80Aut uelut acer equus circi iuga ferre dicatus,
Orbita cornipedo sequitur quem ducta uolatu,
Si, fretus propria leuitate, fauoris alumnus,
Plus eat in frenos et concitus axe sonoro
Pulueris in nubem radiatis orbibus actas
85Accipiat post crura rotas et corruat ictus,
Mox studium dolor omnis habet plangente colore,
Aduersa plaudente manu, stabulisque refertur;
Hinnitus si forte sonent strepitusque rotarum
Et fauor excussus caueis circensibus ingens,
90Eleuat elisum: directis auribus audax
Erecta ceruice caput tremibundus et artus
Pensat nec stabulum fessis hinnitibus implet
(Iam qua stat pluitur tellus sudore furoris),
Vulnera despiciens absentibus ora lupatis
95Ingerit et uacuos dat post praesepia cursus;
Aut auis insidiis curuato uimine clausa,
Quae cantu mulcere solet sub uoce canora
Arboreum per cuncta nemus durosque labores
Agricolum, silet intus habens captiua dolorem
100Libertatis amans auras nemorumque cacumen
Et tacet omne melos retinens sub uoce silenti;
Altera si resonet modulatis cantibus ales,
Ingenuos dat capta sonos quasi libera, uernans
Vt credatur auis ramo cecinisse uirenti,
105Illa tamen querulas miscet male garrula uoces;
Sic ego captiuus, tot festis plausibus actus
Carmina pauca feram delectis ipse duobus
Ex genere amborum, qui me modulante canentur:
Pontifices sacri Statulenius Optauianus
110Moribus innocuis, sancta pietate modesti,
Religione pii, castis altaribus apti,
Quorum cana fides per sacra Palatia pollens
Floruit (unus erat Latialis mysticus aulae,
Alter apud Danaos sacrata mente dicatus);
115Quorum sanguis adest, quos omina fausta iuuabunt:
Ex hac progenie iunctis et gente togata
Coniugio tali speremus numina nasci!
Nam mihi quod teneor non <est> dolor alter acerbus
Quam quod apud tales obliuio longa moratur
120Nominis inclusi. Sed si me claustra fatigant
Temporis immodici, nec uos impune tacetis:
<poena> est non leuior uobis quatiente pudore,
Quod licet exiguum tamen inter iura poetam
Temnitis immemores, facunda mente periti.
125Quid prodest seruasse hominem per tanta pericla
Et clausum liquisse diu sub clade salutis?
Non male peccaui, nec rex iratus inique est,
Sed mala mens hominis, quae detulit ore maligno
Et male suggessit tunc et mea facta grauauit.
130Poscere quem ueniam decuit, male suscitat iras
Et dominum regemque pium saeuire coegit.
Nam Deus omnipotens compunget corda regentis,
Quando iubet pietate sua ueniamque relaxat.
At cum liber ero domino ignoscente reductus,
135Dum tacet os uestrum nec nos sermone iuuatis,
Nomina uestra, reor, praeconia nulla manebunt.
Sed ne maesta canens concludat carmen amoris,
Post haec uota parens quid sit factura Dione,
Murmuret os tacitum, Carales cum coeperit iri.
140Aeolias petet illa domos aditura tyrannum,
Vt frenet uentos et caerula marmora tendat:
Mollior aura means tantum bona flamina mittat,
Vt ratis incolumis Sardorum litora tangat!
Nec negat haec Eolus Veneri sua iura roganti.
145Cypris in ornatu ueniens freta glauca uagatur;
Cum pelagi Nymphis ibunt Tritones alumni
Nereidum spumante choro Phorcique clientes
Gurgitis aequorei pisces, immania cete,
Et quaecumque latens surget de fluctibus imis
150Belua terribilis summas gestire per undas;
Inter quas delphine sedens Galatea minaci
Neptunum perfundet aquis: rorante fluento
Ille caput barbamque ciet ridente Dione.
At uolucer Veneris uolitans super aequora pinnis
155Iam spargens sub fraude rosas tamen igne sagittas
Mandat ad aequoreos comites et frigida ponti
Aequora flammat atrox, elementa ut uota celebrent.
Haec dixisse sat est, sed qui modo iure tacemus,
Omnia reddemus quandoque nepotibus almis.
De raptu Helenae
[recensere]Troiani praedonis iter raptumque Lacaenae
Et pastorale scelerati pectoris ausum
Aggrediar meliore uia. Nam prodimus hostem
Hospitis et thalami populantem iura mariti,
5Foedera coniugii, consortia blanda pudoris,
Materiem generis, sobolis spem, pignora prolis:
Nam totum de matre uenit, de matre creatur
Quod membratur homo; pater est fons auctor origo,
Sed nihil est <sine> matre pater: quota portio patris
10Omnis constat homo? Mater fit tota propago.
Ergo nefas Paridis, quod raptor gessit adulter,
Vt monitus narrare queam, te grandis Homere,
Mollia blandifluo delimas uerba palato;
Quisquis in Aonio descendit fonte poeta,
15Te numen uult esse suum; nec dico Camenae
Te praesente "ueni": sat erit mihi sensus Homeri,
Qui post fata uiget, qui duxit ad arma Pelasgos
Pergama Dardanidum uindex in bella lacessens;
Et qui Troianos inuasit nocte poeta,
20Armatos dum clausit equo, qui moenia Troiae
Perculit et Priamum Pyrrho feriente necauit:
Numina uestra uocans, quicquid contempsit uterque
Scribere Musagenes, hoc uilis colligo uates.
Reliquias praedae uulpes sperare leonum
25Laudis habent, meruisse cibos quos pasta recusant
Viscera, quos rabies iam non ieiuna remisit
Exultant praedamque putant nuda ossa ferentes.
Attica uox te, sancte, fouet, te lingua Latina
Commendat: uulgate, precor, quae causa nocentem
30Fecit Alexandrum raptu spoliaret Amyclas.
Caelicolum praetor iam sederat arbiter Idae:
Iam gremium caespes, iam surgens herbida tellus
Stabat et aetherium fuerant herbosa tribunal.
Soluerat Iliacus caeli uadimonia pastor
35Et litem facit ipse suam: laudata recedit
Contempta Iunone Venus. Tunc uirgo decore
Victa dolet, nam tristis abit: heu nescia mens est,
Quae mala circumstent ausum dare iura Mineruae.
Iudicis Idaei pretio sententia fertur
40Damnaturque Paris; nec solus pastor habetur
Ex hac lite reus: damnantur morte parentes,
Damnantur fratres, et quisquis in urbe propinquus
Aut cognatus erat, cunctos mors explicat una.
Atque utinam infelix urbs tantum morte periret!
45Damnantur gentes, damnatur Graecia sollers
Heu magnis uiduanda uiris; orbatur Eous
Memnone belligero, damnatur Thessalus heros
Et Telamone satus, pereunt duo fulmina belli.
Pro matris thalamo poenas dependit Achilles
50(Vnde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax
Sternitur inuictus, quod mater reddita non est
Hesione Priamo; sic est data causa rapinae,
Cur gentes cecidere simul, cum sexus uterque
Concidit, infanti nullus post bella pepercit.
55Sic dolor exurgit diuum, sic ira polorum
Saeuit et errantes talis uindicta coercet?
Compellunt audere uirum fata, impia fata,
Quae flecti quandoque negant, quibus obuia nunquam
Res quaecunque uenit, quis semita nulla tenetur
60Obuia dum ueniunt, quibus omnia clausa patescunt.
Iam grex horretur, fontes casa pascua siluae
Flumina rura pigent nec fistula dulcis amatur;
Non placet Oenone, sed iam prope turpis habetur,
Ex quo pulchra Venus talem promisit in Ida,
65Qualis nuda fuit: talem iam pastor anhelat.
Sordent arua uiro post iurgia tanta dearum,
Pergama sola placent et moenia quaerere Troiae
Mens et fata iubent. Monitus Paris omnia norat
Blandita nutrice puer, quo sanguine cretus,
70Qui genus, unde domus; rapiensque crepundia pastor
Troianum carpebat iter. Vix uiderat arcem
Lassus, et intactae procumbunt culmina turris,
Ingemit et tellus, muri pars certa repente
Concidit et Scaeae iacuerunt limina portae;
75Tunc Simois siccauit aquas, crystallina Xanthi
Fluminis unda rubet, sudat pastore propinquo
Palladium uel sponte cadunt simulacra Mineruae.
Forte dies sollemnis erat, quo Pergama rector
Infelix Priamus post Herculis arma nouarat:
80Annua persoluens ingratis munera diuis
Laomedontiades capitolia celsa petebat
Reddere uota Ioui, laturus sacra Mineruae.
Ad dextram genitoris erat fortissimus Hector,
Troilus ad laeuam pauido comitante Polite;
85Cetera natorum turba stipata subibat.
Reginam interea natarum turba coronat
Et nuribus comitata uenit pia uota ministrans:
Rex Helenum sequitur, Cassandrae mater adhaeret.
Dum pergunt et templa petunt, prorumpit in agmen
90Pastor et attonitos elata uoce salutat:
"Sis felix, princeps, omnes saluete sodales
Aut fratres, ut uera feram: tu fortior Hector,
Culmen et urbis apex, et uiribus indolis alme
Troile: frater ego, fratrem cognoscite uestrum.
95Germanus sum uester ego Priamique propago,
Hecuba mi genitrix, abdicor crimine nullo:
Paruus Alexander pastor nutritur in Ida.
Nec pastor sit uile, Phryges: ego iurgia diuum
Compressi, nam lite caret me iudice caelum.
100Si credis, germana manus (nec cetera regis
Conscia corda negant nec mater pignus abhorret),
Noscite depositi uel certa crepundia, fratres".
Dixerat et testes generis proiecit in arce.
Verba fides pietas quatiunt mox corda parentum,
105Ammissumque nefas generosa mente fatetur
Fusus in ora rubor. Paridis mox colla lacertis
Alligat et natum fletu gaudentis inundat
Conuictusque pater ueniam de prole negabat.
Obstupuere omnes. Mater gauisa recurrit
110(Dat celeres pietas gressus quos denegat aetas),
Mox iuuenem complexa tenet: per colla per ora
Oscula diffundunt et lambere membra parentes
Insistunt iuuenis certatim, sed pius ardor
Affectus dispensat, agens alternat utrique
115Et uicibus cara Paridis ceruice fruuntur.
Nuntius interea totam compleuerat urbem:
Fama uolat per templa deum, quod pastor ab Ida
Se uelit ostendi regni de stirpe creatum.
Tunc Helenus uates templum dimisit et aram
120Et procul exclamat: "Pater impie, pessima mater,
Quid pietas crudelis agit, quid perditis urbem?
Haec est illa tuo fax, mater, prodita somno,
Quae simul incendet Troiam regnumque parentum
In sortem dabit illa nurus. Coniurat in arma
125Graecia tota dolens raptum punire Lacaenae,
Litora nostra petent Danai cum mille carinis,
Dorica castra fremunt, iam Pergama uexat Achilles,
Iam pugnant Danai, iam cernimus Hectora tractum,
Troile, iam per bella furis, iam sterneris audax
130Ante annos, animose puer, uirtute proteruus.
Sed quid fata ueto, quid fixos arceo casus,
Cum nihil aduersis prosit prudentia signis?
Me fortuna potens expectat Pyrrhus et ingens".
Dum loquitur, Cassandra uenit furibunda sacerdos
135Et matrem complexa canit: "Quid, mater iniqua,
Quid, pater infelix, quid funera nostra paratis?
Immemor heu pietas: uni pia mater haberis
Pastoremque foues, sed multis impia constas
Regibus, Hectoreum supplex emptura cadauer
140Per montes per saxa datum; nec uenditur Hector
Integer et lacerum retines pro pignore corpus
Funeris Hectorei pretio maiore redemptum.
Me stuprum per templa manet, me pessimus Aiax
Inuadet pereunte domo. Iam Troia crematur,
145Sed flammis, rex, ipse cares; iamque Hecuba latrat,
Astyanax Danais muro iactatur ab alto.
Sic praestat Bellona nurum, gener ipse Tonantis
Idaeus sic pastor erit capietque triumphum,
Sed post ipse cadet. Veniet mox Pyrrhus ad arma,
150Qui scindat muros, qui damnet Pergama flammis,
Qui Priamum gladio feruens obtruncet ad aras.
Sed quid uana cano? Iam consocer esse Tonantis
Vult genitor patriamque premit natosque nefandus
Odit et Andromachen quaerit uiduare marito.
155Troile, quid cessas? Quid parcis, fortior Hector?
Vos repetunt mortes, in uos mala fata feruntur,
Vos petit Aeacides, saeuum uos fulmen Achilles
Amputat, insontes poenam raptoris habetis.
Prouida non credor. Vos saltem surgite, ciues,
160Rumpite complexus quos dant per colla parentes
Infausto iuueni, muris depellite fratrem!
<Hic> hostis quem fata canunt, qui mortibus urbem
Congeret et Priamum faciet non esse sepultum.
Pectore Cisseo rapiatur pignus acerbum
165Macteturque nefas et Pergama nostra pientur,
Placetur Iuno, placetur uirgo Minerua,
Sacrilegi de morte Iouem placate Tonantem,
Cuius postponens Vulcani laudat amorem.
Vrbibus in multis mos est donare Salutem
170Mortibus insontum, sed uos mactate nocentem,
Vt liceat seruare pios. Augere dolores
Vt resecet medicina solet membrisque salutem
Membrorum de parte dabit; nam corporis aegri
Fit iactura salus et uires passio praestat
175Quas auferre solet. Hoc <uos> assumite fratres,
Hoc ciues audite mei, laudate parentes:
Dicite pastorem gladio pietatis obire,
Fraterno mucrone cadat. Si forte profanus
Hunc feriet quicunque reum, sit in urbe sacerdos:
180Cedo; loco si forte meo pius esse recusat,
Pontifices Helenus Laocon, sacrata potestas,
Cedent oranti uel mysticus extat uterque".
Dum canit infelix gemitus Cassandra futuros,
Visus adest cunctis Phrygibus Thymbraeus Apollo,
185Qui mercede carens conclusit Pergama muro
Et genus ingratum poenas persoluat auari
Exoptat: stupuere Phryges, tacet ipse sacerdos.
Effatur: "Quid uirgo canit? Cur inuidus alter
Exclamat? Helenus deterret Pergama uerbis?
190Pellere pastorem patriis de sedibus unquam
Fata uetant, quae magna parant. Stant iussa deorum:
Magnanimum Aeacidem solus prosternet Achillem.
Troianos regnare placet, qua solis habenae
Ostendunt tolluntque diem, qua uertitur axis
195Frigidus et zona flammatur sole corusco.
Troianis dabitur totus possessio mundus,
Tempore nec paruo Troum regnabit origo.
Fata manent, conscripta semel sunt uerba Tonantis,
'Imperium sine fine' dabit. Cohibete furorem.
200Mortali diuum periet quo iudice iudex?
Nec hoc fata sinunt. Pudor est uoluisse nocere
Et non posse tamen. Pigeat, iam nemo minetur
Quem Clotho, quem Lachesis, quem uindicat Atropos ingens.
Scindite pellitas niueo de pectore uestes,
205Murice Serrano rutilans hunc purpura uelet.
Nec pudeat, quod pauit oues: ego pastor Apollo
Ipse fui domibusque canens pecus omne coegi,
Cum procul a uilla fumantia tecta uiderem;
Alcestam sub nocte pauens deus ubera pressi,
210Admetus intrantes haedos numerabat et agnos".
Dixerat, et Phoebum Priamus summissus adorat
Et grates securus agit, tacet optimus Hector.
Iam regno non impar erat, sed sceptra tiaram
Imperium trabeas iam post caeleste tribunal
215Totum uile putat, solam cupit addere famam
Maiorum titulis, uiuaces quaerere laudes,
Vt celet quod pastor erat. Vix uiderat aulam
Regis, et Iliacas quaerit per litora puppes;
Aegaeum sulcare fretum iam mente parabat.
220Sic pater alloquitur iuuenem sermone uerendo:
"Nate, redux pietatis amor, bonus arbiter Idae,
Dic, ubi uis armare rates, ubi carbasa tendis?
Nusquam bella paro, regnum sub pace guberno.
Sed si torpor iners pudor est et turpe uacare
225Credis, Alexander, certe legatus adesto
Et Telamona ducem conuentum exposce sororem
Hesionem mox, nate, meam: captiua tenetur
Me regnante soror. Dum Dorica regna peragras,
Dat Venus uxorem, faciet te Iuno maritum".
230Tunc iuuenis gauisus ait: "Paremus ouantes,
Optime Troiugenum, nihil est quod iussa recusem".
Laetatur senior tali moderamine nati;
Effatur: "Tua uota, Paris, di iusta secundent;
Hoc tantum supplex genitor rex, nate, precatur:
235Iliacos proceres tres tecum pergere saltem
Imperio concede meo: ueneranda senectus
Praecipitem frenat monitis per cuncta iuuentam.
Egregios comites praestem, tria lumina gentis
Hectore praelato, cui tota potentia cedit:
240Antenor Polydamas erunt iuuenisque Dionae
Aeneas cognatus adest". Sic fatus et omnes
Vt ueniant rex ipse iubet properante ministro.
Cum ducibus redit ipse uolans ad tecta satelles
Regia; cognoscunt proceres quo uela parantur.
245Nec mora, conscendunt puppes et litora linquunt.
Dardana iam Tenedon classis transibat, Abydon
Et Seston dimisit aquis curuasque Maleas;
Iam Salamina uident Telamonia regna petentes.
Vt portum tetigere rates, mox ancora mordet
250Litus et inuentas ferrum pertundit harenas;
Puppibus annexis terram Troiana iuuentus
Et proceres petiere simul, sed regis ad aulam
Linquentes mox litus eunt. Quos suscipit heros
Hospitio Telamon. Ramos frondentis oliuae
255Portantes ad tecta ducis sub imagine pacis
Non pacem, sed bella gerunt; nam dicta tenebant,
Quae possent armare uirum, nisi iura uetarent
Hospitii, quae nemo parat uiolare modestus.
Rege salutato postquam legatio Troiae
260Sedit, et Antenor placida sic uoce profatur:
"Troiugenas proceres et regis pignus ad aulam,
Rex Telamon, uenisse tuam quae causa coegit,
Insinuare decet: si iusseris ipse, loquentur
Consortes nunc ore meo uel regia proles.
265Dardanides Priamus, gentis reparator et urbis,
Quam uestras populasse manus meminisse fatemur,
Iussit ab Iliaco delectos pergere regno
Ad tua regna, potens, germanam regis ut, heros,
Bellorum quam iure tenes, in pace refundas:
270Posceris Hesionem. Iacet ingens Troia fauillis
Excidii compressa sui, nec Pergama ductor
Surrexisse putat, nisi iam, rex magne, sororem
Reddideris regi, quae nunc captiua tenetur.
Turpe ducis seruire genus crimenque putatur,
275Si non bella dabunt regi quod bella tulerunt.
Si pax hoc optata negat, pro rege rogaris:
Te repetisse puta Priamo retinente sororem;
Non dolor armaret, si non daret ille rogatus?
Quod peteris, Telamon, scelus est et fama pudoris;
280Nascitur inuidia, Priamo regnante sororem
Graiugenis seruire suam, liuor malus inde
Creditur: 'Iliacas potuit reparare ruinas',
Murmur erit Phrygibus, 'consortem sanguinis unam
Non ualuit' dicent 'rector de rege mereri'.
285Dixerat. At Telamon mentes armabat in iras;
Nam pietas affectus amor concordia proles
Accendunt motus in pectore fellis amari.
Conubium regni, thalami consortia casti
Scindere poscebant, et, quod mens nulla tulisset,
290Aiacis haec mater erat. Sic incipit ore
Turbidus Aeacides iusta succensus in ira:
"Si pudor Iliacis aut mentibus esset honestas,
Excidium Troiae si pectora uicta dolerent,
Herculeos comites Priami gens, praeda Pelasgum,
295Non magis auderent in bella lacessere Graios
Semideum post bella ducum, quibus Ilios ingens
Victa iacet. Placuitne Phrygis periuria gentis
Soluere uos iterum? Sic dudum parua luistis
Supplicia? Priamo, Troes, mea dicta referte:
300Victori quis uictus ait: 'Te bella gerente
Me maneat uirtutis honos, me praeda sequatur,
Praemia me laudis, me praemia cuncta triumphi
Expectent, sterili uictor sed laude potitus
Et ieiunus eat'? Quis regi quisue marito
305Vel misero sic ausus ait cum uoce proterua:
'Conubium rescinde tuum, rumpatur honesto
Foedere iuncta domus, thalami damnentur amantum,
Festiuas extingue faces'? Quis uicit, ut istud
Audiat Aeacides, patriam qui perculit hosti?
310Quando tamen uictor uicti sub lege tenetur?
Si Priami recidiua domus manet illa tyranni
Post ignes reparata meos, si pendit amorem
Germanae rex ipse suae, pro dote sorori
Vel regni pars iusta detur, ne uindicet Aiax
315Quod matri donasset auus, si Troia maneret.
Temporibus soceri senuit si Graia iuuentus,
Quam nostis per bella, Phryges, successit in armis
Bellipotens ducibus cunctis optata propago.
Est mihi bellipotens non uilis pignoris Aiax:
320Eminet et quaerit de qua iam gente triumphet;
Thessalus Emathia fratris nutritus Achilles
Emicat et toruos exercet in arma biformes
Patroclo populante simul Centaurica lustra;
Tydides Sthenelusque fremunt Aiaxque secundus;
325Nestoris Antilochus Palamedes Teucer Vlixes
Exultant quod Troia redit, quod Pergama surgunt".
Tunc Polydamas ait summissa uoce profatus:
"Belliger armipotens, animarum iudicis heres,
Rex cui de nostris est gloria summa ruinis,
330Temperet inuidia, frangat dolor, ira quiescat.
Captiuam repetit, reginam frater honorat,
Nos et adoramus. Non sic, si Troia maneret,
Nuberet Hesione: regnum captiua meretur,
Fit felix de sorte mala, fit praeda potestas,
335Imperium de clade tenet, diadema tiaram
Qui tulit ipse dedit. Quae sit gens Dardana, rector,
Exhinc nosce precor: nescit seruire subacta,
Quam melius regnare decet; haec imperat Argis,
Per quos uicta perit; dominam sibi Graecia uictrix,
340Non famulam quaesiuit ouans. Miranda per orbem
Mens generosa ducis, quae non uult regna grauare,
Cum ruerint uirtute tua! Releuare iacentes
Et reges regnare iubes regesque creare,
Dum possent seruire tibi. Sors cassa duelli
345Te moderante uacat nec possunt bella nocere.
Te uincente, potens, quis nolit uictus in armis
Sorte tua post bella capi? Qui uicerit hostis,
Seruiet, et uicti melius te praesule regnant".
Haec legatus ait. Regis iam corda tepescunt,
350Quae fuerant accensa nimis. Sic magna leonis
Ira fremit, cum lata procul uenabula cernens
Venantis crispare manu iam uerbera caudae
Cruribus incutiens spargit per colla per armos
Erecta ceruice iubas, iam tenditur altus
355Dentibus illisis et pectus grande remugit
(Flumina tunc resonant, montes et lustra resultant);
Ast ubi uenator reiecta cuspide sollers
Sponte cadit pronusque iacet, perit ira leonis,
Turpe putans, non dente suo si praeda iacebit;
360Temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadauer,
Ignoscens feritate pia, ueniale precatus
Venator si cesset iners: sic rector Achiuus
Frangitur et Phrygibus conuiuia laeta parari
Per septem iubet ipse dies. Cythereus et Aiax
365Colloquium commune tenent, duo fulmina belli;
Regis Alexandrum iuuenem regina Pelasgum
Hesione complexa fouet, germana parentis;
Vultibus in Paridis Priami laudatur imago.
Octauo ueniente die iam sidera Phoebus
370Elatis condebat equis, iam cuncta rubebant
Oceano nudante rotas stridentibus undis;
Tunc Anchisiades sublimi uoce profatur:
"Rex inuicte armis, felix in pace senesce,
Quamuis nemo ducum uos unquam in bella lacessit,
375Ex quo Troia perit, nec uester creuerat Aiax.
At modo, rex, ter cuncta domans ter cuncta reuellens,
Murus erit sociis, aries metuendus in hostes
Aiax, magne, tuus! Priamo tua dicta loquemur".
Sic fatus. Dixere "uale" regemque salutant.
380Tunc iter ad portum uertunt et litora tangunt.
Conscendere ratem, subducitur ancora mordax,
Vela leuant nautae, proras a litore torquent;
Puppibus incumbit uentus, mox carbasa tendit,
Dum fluctus scindunt et prospera flamina crescunt.
385Africus interea ueniens comitante procella
Turbidus occurrit, mox sparsit in aequore classem.
Gurgite curuato rapiuntur ad astra liburnae
Et suspensus aquis per nubila nauta cucurrit
Nauigium uectante salo. Dum summa ceruchis
390Sidera tacta putant et nil superesse fatentur
Montibus aequoreis, malo uenit altior unda
Naufragiumque diu ratibus suspensa minatur
Desuper intentans pelago ueniente ruinam.
Iam uentus subduxit aquas, extundit harenas
395Pressa carina solo; murus stat celsior unda
Circumfusa rati, uastarum turris aquarum
Pendet et elati percellunt carbasa fluctus.
Obriguit per membra Paris, transire parabat
Ad legatorum propria de naue carinas.
400Ast ubi dispersos longo uidet aequore Troas,
Soluitur in gemitus lacrimosae uocis amaros
Et sic orsus ait: "Felici sorte creati
Pastores, quos terra capit, quos nulla procella
Concutit. Haut ponti metuunt super aequora fluctus
405Et rabidum pelagus temnunt latrantibus undis,
Sed celso de monte uident ut in arce sedentes
Pascua rura nemus fontes et flumina prata,
Per campos gestire pecus, pendere capellas
Praerupta de rupe procul dumeta sequentes:
410Vt uirides tondent lasciuis dentibus herbas!
Vbera lactantes contundunt frontibus agni,
Dum cauda crispante tremunt mollique palato
Exultant potare cibos atque edere potus.
Mulgere balantum depressis ubera mammis
415Decedente die noctis uenientibus umbris
Quantus amor, cum lacte nouo iam caseus albens
Formatur manibusque premit lac pastor ad orbem!
Candida summittit feruentes bucula tauros
Committitque duces armata fronte iuuencos.
420Nam grauis est regnare labor, metus excutit ingens
Corda ducum, ne bella ruant, ne tela minentur
Exitium crudele: necis timor omnis ubique est.
Nam gladios tellure pauent pelagoque procellas
Formidant nec plena datur ducis hora quieti".
425Dum loquitur, uenit unda grauis resonatque fragore
Et puppim percussit aquis: sublata carina
Tollitur et Cypro classi depulsa resedit.
Post signum uenere rates recidente procella
Et Cyprum tenuere simul. Legatio sola
430Defuit, una fretis et fluctibus acta negatur
Puppis in Ionium rabidis collisa procellis;
Aegaeo nam pulsa caret. Mox pastor harenis
Dardanus exiluit tremulis post aequora plantis
Et se cum sociis tacta tellure refouit.
435Cypro festa dies natalis forte Dionae
Illa luce fuit. Veniunt ad sacra Cytherae
Reddere uota deae quicquid capit insula Cypros,
Quod nemus Idalium, quod continet alta Cythera,
Quod Paphon exornat, tacitas quod lustrat Amyclas.
440Candida praeterea Iouis alitis Helena proles
Venerat, absentem retinet dum Creta maritum.
Nuntia fama ducis totam repleuerat urbem,
Aduenisse Parin Troiano sanguine cretum.
Audit <ut> aduentum iuuenis Spartana decori,
445Mox iubet et famuli ueniunt mandante Lacaena:
Hospitio speratus eat, nam turpe uideri,
Regina praesente Paris ceu nauita uilis
Litus harenosum teneat. Tunc hospes ad aulam
Peruolat Atridis socia comitante caterua.
450Praeceptum dum carpit iter festinus ad urbem
Respicit ad templum Veneris, cui turba precantum
Vel conuentus erat; mox uertit iturus ad aras.
Interea niuei uolitant per litora cycni
Flumine contempto, placidas hinc inde columbas
455Molliter intendunt omnes per inane uagari;
Quas insanus agit rapidusque sequente uolatu
Miluus insontes cunctas clamore fatigat,
Quas super accipiter uolitans grauis imminet ales.
Tunc sollers augur cretus de gente Melampi,
460Quem fors ad Cyprum dederat per festa dierum,
...
Et sic orsus ait prorumpens uoce sagaci:
"Te oblatiua petunt auium responsa uolantum:
Conubium spondent praefulgens ore decoro
Idaliae uolucres, de gente Tonantis olores
465Promittunt genitam, sed miluus horrida fata;
Ditis enim signatur auis, licet hora peracta
Tertia quippe sinat Phoebo candente uolucrem
Vera per immensum praesagia ferre rapacem;
Martius accipiter dotem fera bella minatur".
470Tunc Paris ad caelum tendens cum lumine palmas
Numina magna uocat puerum matremque Dionem:
"Aurea siderei proles Venus alma Tonantis,
Numina mille tenens, artes cui mille fauendi
Dat pater et natus supplet simul, omina firma,
475Quae cycnus genitoris agit, quae uestra columba
Prodidit. Infaustos opus est cohibere uolatus:
Martis et inferni uolucres raptoris obuncas
Augur auerrunces sacris, quibus imperat auctor
Troius ille puer Ganymedes, conditor artis,
480Et Polles, cui pinna loquax dat nosse futura".
Pauca precatus erat supplex et templa subibat
Vestibus indutus Tyriis et murice regni
Perfusa chlamys ipsa fuit, quam purpura fulgens
Flammabat diffusa humeris; hanc fibula mordax
485Iungit, et ornatus iuueni plus ammouet aurum,
Quo distincta micat radians per stamina uestis.
Cetera turba comes Phrygio succincta decore
Fulgebat. Delubra petens intrauit ad aras
Pastor et in sese cunctorum lumina uertit:
490Aspicit hunc errans oculis ornata Lacaena,
Effigiat per cuncta uirum, quibus ille decorus
Vestibus incedat uel qua lanugine malas
Vmbret et in roseo prorumpat flosculus ore.
Laudat amans mirata uirum flammata Lacaena
495Ignibus Idaliis; nam dudum flammiger ales
Matre iubente puer telo candente medullas
Ledaei partus furtim iaculatus amorem
Vsserat. At pastor repetit post sacra Dionae
Hospitium. Regina uenit pallente rubore,
500Nam flammis perfusa genas pallentibus ibat:
Fusus uterque decor manifestum uulgat amorem.
Pastorem pudibunda petit cohibente pauore
Hortaturque uirum feruens, qua stirpe creatus
Indicet, et fuerit qua iam uexante procella
505Ad Cyprum pulsus. Medio sermone Lacaena
Iam tacet et quaerit iuuenem quibus appetat ardens
Dictorum uerbis. Sed pastor, perfidus hospes,
Vt sensit fragiles mulieris pectore sensus,
Incipit Iliacus non quo sit sanguine cretus
510Nec quibus excussus uentis ad litora Cypri
Venerit effari; trepidus iam uoce remissa
Reginam laudabat amans, culpare maritum
Coeperat absentem, quod iam pulcherrima coniux
A tepido deserta uiro neglecta uacaret,
515Sacra Dionaeae matris uel templa petisset,
Adiungens: "Si talis erit, quam forte merebor
Vxorem, sic blanda genis, sic ore modesto,
Sic oculis ornata suis, sic pulchra decore,
Candida sic roseo perfundens membra rubore,
520Sic flauis ornata comis, sic longior artus
Et procera regens in poplite membra uenusto;
Tali semper ego dignatus coniuge felix
Non desim: famuler supplex et iussus adorem,
Conubio seruus ueniam sub lege mariti
525Nocte dieque pauens quidnam uelit illa iubere
Quae specie fulgente micat. Menelaus oberrat
Numine contempto non dicam, coniuge pulchra,
Quamuis numen adest ueniens de stirpe Tonantis,
Vnde genus duco". Mox haec est uerba locutus,
530Tyndaridis faciles quatiunt suspiria sensus
Et sic orsa refert: "Quae sit tua, pulcher, origo,
Te reticente magis dudum cognouimus omnes.
Est commune genus: pariter tua regna petamus,
Sis mihi tu coniux et sim tibi dignior uxor.
535Hoc nam fata iubent uel nos hoc Iuppiter urget:
Viuere me gemini iussit sub sorte mariti.
Conferet Atridi quisquis me duxit amator,
Vt uiuum linquam non iam moriente marito,
Post thalamos primi cui debent fata secundum".
540Dixit et egressi puppes et litora poscunt.
Dum portus classemque petunt, respexit ad urbem
Pastor et ingentem uidit consurgere nubem
Pulueris extorti, mouit quam turba sequentum.
Tunc Paris alloquitur comitantem praedo rapinam:
545"Occidimus, regina, pares, nos Graia iuuentus
Insequitur; gladio uestigia nostra sequaci
Captatum peruenit iter quicunque satelles
Coniugis Atridis, subnixus et hospite turma,
Mox armatorum rapiens ad bella cohortes:
550Et mecum fortasse cades, si tela sequentur".
Tunc Spartana refert: "Iuuenis, quid nostra retardas
Pectora colloquiis? Phrygibus tamen arma capessant,
Rex dilecte, iube, gressus celerare ministros
Imperio compelle tuo: properamus ad aequor,
555Et uacat e iussis concurrens turba ministris".
Sic effata uolens rapitur per colla tyranni
Iam Priami cum clade nurus; sic terga iuuenci
Europam rapuere dei, cum Iuppiter ipse
Taurus Olympiaca produxit cornua fronte;
560Fulmineus uector sobolem famulantibus undis
Gaudet Agenoriam caelestia colla grauantem,
Cum Cadmi cognatus aquas freta magna secaret.
Ergo ubi peruenit raptor turbatus ad aequor
Et licet exhaustus cursu uel pondere lassus,
565Qui gratum portabat onus, tamen ipse Lacaenam
Litore non posuit, media sed puppe locauit;
Nautae uela leuant et remis castra mouentur.
Adueniunt collecta manus iam classe remota
Et quatiunt omnes palmis in litore frontes,
570Nunc galeas, nunc tela simul clipeosque tonantes
Proiciunt; tunc ipse uolans per rura maritus
Sudanti peruectus equo, quem nuntius horrens
Fregerat ad Cyprum uenientem sacra dicare,
Vt conspexit amens sulcari puppibus undas
575Et thalamos gestare suos, collisus harenis
Ingemit et flauos extorquet uertice crines.
Hyrcanae sic saepe solent per deuia tigres
Affectu stimulante rapi, cum pignora mater
Perdit et elusa feritas pietate nocentis
580Raptoris sectatur iter, uestigia sollers
Insequitur praedonis equi, sessoris anheli;
Ast ubi torua parens transacto flumine natos
Secerni conspexit aquis, redit orba dolore
Et gemit infrendens amissum nobile pignus:
585Atrides sic maestus erat de coniuge rapta.
Interea Aeneas rediens legatio Troiam
Venerat et Priamo Telamonis dicta reportat.
Sed Paridem genitor postquam non uidit amatum,
Plangit et albentes immundat puluere canos.
590Antenor Priamo pelagi narrare labores
Iam fletu manante genis et mille pericla
Coeperat; ignarus quid de pastore procella
Fecerit aut iuuenis classem si merserit unda
Nescius ore refert; hoc tantum nosse fatetur,
595Quod pelagi rabies subuerso gurgite ponti
Sparserit Iliacas in tempestate carinas.
His dictis gemit aula ducis sub luctibus atris:
Moenia iustitio foedant et plangitur urbe,
Sexus uterque gemit, non pro uirtutis honore
600Aut quod talis erat qui posset bella subire
Aut ingesta pati uel summis uiribus hostem
Frangere et ensiferas acie iugulare cohortes
(Quamuis Alexander si uiribus Herculis esset
Aemulus aut certe Meleagrum aut Thesea fortes
605Aequaret uirtute potens, tamen Hectore magno
Sospite nemo Parin lugeret corde dolenti),
Sed regis quia natus erat, fit planctus in urbe.
Nam quicunque memor Heleni mox dicta tenebat,
Laetatur gaudens et tantum uoce dolebat.
610Tunc pater absenti tumulum formabat inanem,
Vt iacuisse putes praesenti morte cadauer.
Dum parat inferias genitor mactare sepulchro,
Non ubi corpus erat, uel nil satiare cruore,
Per freta conspiciunt notam de litore classem.
615Prima ratis iuuenis regali praedita signo
Apparet, quam serta ligant; ornata rosetis
Candida pepla uolant et carbasa sericus ornat,
Et Veneris celsa spectatur ab arbore myrtus,
Quam sponsus defixit ouans. Occurrit ad undas
620Hecuba cum Priamo populi comitante caterua,
Suscipiunt sponsam, dat cunctis oscula pastor
Ad patrem Priamum gradiens matremque salutans;
Dulcia colla tenent et uultibus oscula figunt.
Non inuitus adest, nec gaudet fortior Hector,
625Quem Troilus sequitur non inuitus tamen aeger,
Non membris sed mente grauis; praesagia sensus
Concutiunt animosque uiri: Mors ore cruento
Inter Troianos discurrit saeua caterua,
Heu quantos raptura uiros, quae fata datura
630Aut quantas per bella nurus uiduare parata!
Troile, sectatur uestigia uestra Polites.
Sic solet umbra sequax hominem larualis imago
Muta sequi nec membra mouet, nisi mouerit ille
Quem sequitur; si cesset homo, cessabit imago
635Vel quodcunque mouens si sederit, illa sedebit
Motibus et falsis ueras imitata figuras,
Nil faciens quasi cuncta facit: sic quoque Polites.
Duxerat uxorem pastor cum sorte sinistra;
Iam muros, iam tecta petunt, iam regis ad aulam
640Intratur sponsamque tegunt sua flammea pulchram,
Iam thalamis ornata sedet; saltatur in urbe,
Tympana iam quatiunt, iam rustica fistula carmen
Pastorale canit. Lituus nil dulce remugit,
Fescennina silent et bucina bella minatur;
645Nec molles tuba rauca sonos dedit, aere canoro
Increpat arma duces clipeos et mille carinas;
Classica Tydidis committere bella putares.
Ite pares sponsi, iam somnia taetra probastis
Matris et ornati misero flammastis amore
650Ostensam sub nocte facem, qua Troia cremetur,
Qua Phryges incurrant obitum sine crimine mortis.
Sanguine Troiano dabitur dos, clade Pelasgum
Ditetur Ledaea fugax per castra propago,
Orbentur superi, caelum gemat et mare plangat:
655Crimen adulterii talis uindicta sequatur.
Deliberatiua Achillis, an corpus Hectoris uendat
[recensere]Prooemium
[recensere]Si decus est uirtus et praemia cuncta meretur,
Si meritum post prima manet, si fama superstes
Eminet et gaudet titulis ornare sepulchra,
Annue quod petimus. Fortis pro forte rogaris:
5Egregias mentes uirtus delectat in hoste,
Inuidia mens summa caret, laudare decora
Nouit et ingentes attollere gestiet actus.
Dat uirtus exempla bonis prauisque pudorem,
Debilitas quos lassa premit. Tu, fortis Achilles,
10Quid prohibes tumulos, quamuis iactura sepulchri
Temnitur et nihil est quoduis in morte periclum?
Si sensus post fata perit, cur busta negantur?
Si mens ulla manet , iam rectius ergo putatur
Non requies, sed poena rogus: tormenta sepulchrum
15Ingerit et manes tolerant per membra dolorem.
Sed sensum cum luce simul post fata perire,
Segnibus et pueris mentitur fama relatrix.
Sunt animae post membra piae, quas ignea uirtus
Tollit ad astra micans et solis in orbe recondit
20Lunares non passa globos; ac desuper orbem
Expectant stellasque uagas et signa leonis
Augusto quid mense parent, quid cetera temptent
Ornamenta poli. Rident sua membra uidentes
Funeris abiecti fragiles et corporis usus,
25Vt doleant animae iam libertate recepta
Corporibus uixisse suis et claustra tulisse
Carceris angusti. Tumulos aut ossibus urnas
Dedignant animae, non curant uile sepulchrum
Nec plangunt non esse simul, quas urna polorum
30Claudit et aetherium Phoebus suspendit ad axem.
Aduenturus eris, pietas si sancta manebit
Corpore belligero, si non crudelis in hoste
Post uitam morientis eris, si immitis Achilles
Nec post bella manes nec spectant funera poenas
35Arbitrio subiecta tuo, si parcitur umbris,
Quaesitor quas torquet auus, si uera feruntur.
Quaestio : at inquies: si post uitam animae corpora sua despiciunt, pro Hectore cur rogamus?
[recensere]Non Hector, sed Troia rogat miserique parentes,
Andromache uiduata gemit uel ad ubera paruum
Astyanacta tenet, sic caelum questibus implet;
40Virgo Polyxene lacrimis ornata decoris
Et planctu laniata genas, contusa lacertos
Ac longis dispersa comis onerata pudore
Ingemit et tantum nutu sine uoce precatur,
Funeris Hectorei poscens exangue cadauer.
45Quem retines iratus adhuc; cognosce puellam.
Plangentis germanus erat, cui uita daretur,
Ante aciem si uisa foret, Troiaeque periclis
Femina bella dedit, sed femina bella negaret.
Da ueniam, iuuenis. Magnum est punisse triumphos
50Hectoris, hoc sat erit quod de uictore triumphas;
Iam luctus conuerte tuos ad gaudia, uictor,
Gaudia qui Phrygibus sollers in funera uertis.
Infelix plus Troia gemit quam perdit Achilles
Fortior occisi consurgens ultor amici.
55Infremis Aeacides? Qui uindicet Hectora, non est.
Anne Parin Fortuna iubet? Qui crine madenti
Inter lanigeras gaudet latuisse puellas
Nec mater ueneranda iubet, quod laudis habetur;
Hoc agit et pugnam thalamis exercet adulter,
60Pectore femineo Veneris nam bella lacessit,
Vt Martis declinet opus uel fulmina campi
Effugiat, magnoque iacet dotata Lacaena
Sanguine Troiugenum, Graium dotata cruore.
Dardanidis quis murus erit post Hectora campo,
65Aduersus Danaos quis Pergama fessa tuetur,
Puppibus Argolicis Phrygios quis diriget ignes,
Quis Telamone satum constans umbone tonantem
Sustinet aut Teucri tolerat per bella sagittas?
Quis hostis Diomedis erit, quae turma furentem
70Excipit? In clipeum surgens cum torserit hastam
Turbine belligero, quis non sine uulnere fractus
Concidit et moriens tremibundos porrigit artus?
Tydiden Aeneas rediens in bella lacesset,
A quo uictus abit, qui impressit uulnera Marti?
75Nam niueam lusisse fuit plagare Cytheren.
Pergama Pelidi, fateor, post Hectora tractum
Non bellum, sed praeda patent spectante triumpho.
Quaestio : at inquies: dolorem meum leniam, percussorem Patrocli canibus et uolucribus si dedero laniandum.
[recensere]Hectoreum si forte canes laniare cadauer
Ipse paras crimenque putas, hoc Medus honestum
80Credit et ad Persas honor est, si membra uolucres
Eripiant. Et nulla detur licet ossibus urna,
Multis membra tamen condentur rapta sepulchris:
Corpus flamma cremans absumit, membra <uorantes>
Hoc canis hoc uolucres faciunt; uix ossa relinquunt,
85Et rogus ossa rapit. Forsan seruabitur Hector,
Vt madefacta cadant siccantibus ossa medullis
Et longa sub tabe fluant? Hoc cuncta sepulchra
Exercent; tamen intererit quod clausa tenebris
Putrescant tumulis, at hic sub luce madescant
90Aspectusque tuos funestent ossa diurnis
Visibus. Andromache tumulum sibi formet inanem
Et causam lacrimis faciet quam denegat hostis:
Te tamen, Iliacae populator gentis, Achillem
Sacrilegi iam poena manet, qui uiua peremptis
95Funestas elementa uiris. Corrumpitur aer
Mortibus, unde caret laesus uitalibus auris;
Non purus sub sole dies, non sidera noctis
Impolluta micant, fuscantur cornua lunae,
Sordibus et totum caeli nox inficit orbem.
100Non Phoebus Danais morbos, non Troia Pelasgis
Inferet aut natam repetens per castra sacerdos
Chryses Apollineus: hinc sunt, hinc funera maesta
Fortibus et bellum geritur cum Morte cruenta.
Hector in hoste fuit saeuus, cum uita maneret:
105Plus post fata nocet. Certe medicabilis ille
Te Chiron docuit pestes sanare iacentum,
Cum chordas quateret plectro, cum bella manerent,
Et citharam post lora daret, cum mentis onustae
Post Centaurorum raptas de flumine praedas
110Ingentes animos puerili in corde leuaret;
Non docuit, quia maestus odor, quia putre cadauer
Aera tellurem uentos animasque grauabit?
Inde homines uolucres pecudes et cuncta necantur,
Corpora uiuorum pariter mundique salutem
115Mors neglecta nocet: non sunt commercia iuncta
Mortibus et superis, diuisit limite mundos
Imposito natura parens; non congruit aether
Funeribus nec funus amat sub sole iacere,
Inferni secreta dei sub nocte petuntur.
120Non tibi per somnos aderit censoris imago,
Aeacus in medias ueniens ad castra tenebras
Voce manuque furens et te culpabit amare
Asper et increpitans? Et iusta uoce notabit:
"Tene, deum suboles, caeli pelagique nepotem,
125Atque Erebi gens clara mei, te, fortis Achilles,
Ista decent? Tumuli caesis et busta negentur?
Nec dabis occisos iuuenes Acheronta natare,
Prostratis dum busta negas mortesque sepulchris
Abdicas? Me uita pia promouit ad urnam,
130Humani generis laudes et crimina quaeram;
Nec tamen hinc securus eris, quia noster ad urnam
Aduenies quandoque nepos: ignoscere manes
Ignorant mecumque Minos uel Gnossius illic
Iudicium Rhadamanthus habet commune barathri.
135Nominis inuidiam uestri per flumina manes
Exagitant, sua iura neges quod morte peremptis,
Patroclumque tenent, quem nec conscendere cymbam
Permittunt, nisi primus aquas transcenderit Hector.
Et nullum pars nostra sinit transire per undas
140Ac sortem retinere suam, nisi rite sepultum".
Epilogus
[recensere]Desine, bellipotens, animos retinere feroces,
Dux, iram depone, precor: non sentiet Hector,
Quicquid in hoste furis, lacerum tenuisse cadauer;
Supplicium non Hector habet, sed poena Pelasgum
145Seruatur per castra tuis, dum funera punis.
Aeacus inuidiam, carus tormenta Patroclus
Sustinet et uestri poenas luit ille doloris.
Vel medium Priamo, generose, refunde cadauer,
Nam partem tractura tenet. Si reddere corpus
150Et laceros artus tempta pietate negabis,
Exiet Andromache socero comitante per agros
Astyanacta trahens, qua tristior orbita monstrat,
Et leget infelix dispersi membra mariti,
Vepribus e mediis rupem complexa cruentam
155Oscula fixa dabit dicens de rupe maritum;
In qua sanguis erit, rupem uocat Hectora coniux
Et puerum miseranda docet, ne calcet harenas,
Infecit quas forte cruor. Tardumque per horas
Expectat socerum, sed non uacat: exprimit herbas,
160Quas rubuisse uidet; hoc nati uultibus addit,
Vt patrem ferat ore puer; suadente dolore
Ipsa sibi demens extorquet, ut Hectora credat
Astyanacta suum. Priamo tamen Hectoris ossa,
Si qua iacent dispersa rotis, ostendet et ambo
165Carnibus Hectoreis defigent oscula flentes.
Ore cruentato puerum simul ambo monebunt
Oscula det membris; "laceros ubicunque iacere",
Dicet auus puero, "pater est quos uideris artus".
Moribus his si nulla uenit pietatis imago,
170Aspice quid faciant coniux pater Hecuba natus
Et pudibunda soror: Priamus iacet oscula plantis
Rex senior dans ipse tuis nec turpe putabat,
Quod miserum fortuna iubet; hinc uirgo pudica
Astyanacta tenens paruum super Hectora ponit
175Et puerum deflere docet, sed paruulus optat
Ire nec extincti cognoscit funera patris.
Heu lacerum nam corpus erat, quod mater et uxor
Complexae per colla tenent et uulnera ferri
Per laceros artus generoso in corpore quaerunt.
180Sed quid dorsa uiri palpant? Iniuria constat
Magnanimi iuuenis; plagam, qua concidit Hector,
Et uulnus si nosse placet, uersate supinum
Corpus et occisi tractentur pectora regis:
Inuenient ungues, quanto descendit hiatu
185Hasta potens quantumque dedit Vulcanius ensis.
Nam quod terga ferunt, hoc currus fecit Achillis,
Dum trahit extincti iuuenis per saxa cadauer
Et domino iam damna parant de funere tracto.
Hectora mirantes plus te laudamus, Achilles,
190A quo uictus obit: finem da, magne, dolori
Et post uindictam ueniam concede perempto,
Qui poenas in luce dedit. Iam respice mitis:
Astyanacta uides, Pyrrhi succedat imago
Ante oculos dilecta tibi, Priamique senectus
195Mentibus asciscat uenerandi uota parentis.
Nam genitor Peleus laetum post bella uidere
Te cupit; et senior Lycomedes, coniugis auctor,
Exoptat reduci gaudens offerre nepotem.
Planctibus Andromaches ceu praesens blanda putetur
200Deidamia simul, quae sollers nocte dieque
Mente oculis attenta uolat; nam fluctibus atris
Carbasa prima uidens amens occurrit in undis
Perquirens, si Troia ruit, si concidit Hector,
Sollicita quem mente timet; te plectra tenentem
205Atque iterum blandas iuuenili pollice chordas
Tangentem laudare cupit et bracchia collo
Nectere mellifluis adiungens oscula labris.
Hecuba maesta gemens et canos puluere foedans -
Omine non tali matrem praesentet ab undis
210Corde tuo pietas: licet haec mortalia fata
In se nulla timet, tamen haec te, fortis Achilles,
Mortalem genuisse dolet. Haec, summe, retracta
Et ueniam largire pius. Si parua putantur,
Fac pretium, uictor, generosum uende cadauer.
215Vendatur ceu uiuus adhuc nec munere paruo,
Sed ueniat tantum quantum pensabitur Hector.
Hoc placet ut fortis habeatur iudice bello
Mors pretiosa uiri: cunctos hortaris in hostem,
Si non uilis erit ueniens occasus in armis,
220Qui se despiciens ciues dilexit et urbem.
Dardanides dependat opes, det magna talenta:
Astyanax egeat, Priamus mendicet et omnes,
Infelix quos Troia capit. Haec poena manebit
Laomedontiadas, si carior ille sodalis
225Sollers Hectoreo condetur dignius auro,
Dum tamen infernis requies detur et bona uiuis
Praestetur de morte salus ac pace fruantur
Aeris innocui caelum mare Tartara tellus,
Vnde genus ducis; morti licet illa sepulchrum
230Comparet, omen erit, si reddat Troia tributum,
Troia uel Danais uectigal funera praestent.
Medea
[recensere]Fert animus uulgare nefas et uirginis atrae
Captiuos monstrare deos, elementa clientes,
Naturam seruire reae, seruire puellae,
Astra poli et Phoebi cursus et sidera caeli
5Arbitrio mulieris agi, pendere Tonantem,
Quod iubeat Medea nefas, ubi mittere flammas
Imperet aethereas. Penetrat uox illa per auras,
Cum uitas mortesque facit, cum fata retorquet
Ad cursus quoscunque uelit. Licet hospite caeso
10Seruiat et Scythicae currat per templa Dianae,
Possidet astrigerum funesto pectore caelum
Et superos impune premit prece nixa uirago
Inuitos parere sibi. Quae carmina linguis
Murmuret aut urens species quae nomina dicat,
15Haec uatem nescire decet; quae nosse profanum est,
Quod fuerit uulgasse nefas. Nos illa canemus,
Quae solet in lepido Polyhymnia docta theatro
Muta loqui, cum nauta uenit, cum captus amatur
Inter uincla iacens mox regnaturus Iason;
20Vel quod grande boans longis sublata cothurnis
Pallida Melpomene, tragicis cum surgit iambis,
Quando cruentatam fecit de matre nouercam
Mixtus amore furor dotata paelice flammis,
Squamea uiperei subdentes colla dracones
25Cum rapuere rotis post funera tanta nocentem.
Te modo, Calliope, poscunt optantque sorores:
Dulcior ut uenias (nec te decet ire rogatam)
Ad sua castra petunt. Lauro succincta poetae
Pegaseo de fonte ueni, quo rore medullas
30Et sensus infunde meos. Cur hospes amatur,
Qui mactandus erat, uel cur mactatur amatus?
Diues apud Colchos Phrixei uelleris aurum,
Pellis erat, seruata diu custode dracone.
Hanc propter pelagi temerator primus Iason
35Venerat, ut rutilas subduceret arbore lanas.
Vt Scytha conspexit Graiam de litore puppim
Ire per undosum proscissis fluctibus aequor,
Expauit, nam monstra putat: quis crederet unquam
Per freta, per rabidas hominem transire procellas?
40Barbarus ignaro regi iam nuntius ibat,
Quae noua perferret pelagus; sed callidus heros
Solus Iason adhuc uento currente carina
Prosilit in fluctus et litora uisa natatu
Nudatus ceu nauta petit. Sed Colchus alumnus,
45Nuntius ille redit secum comitante iuuenta,
Vt nossent quid puppis erat, quid uela, quid arbor.
Membra uiri mox nuda uident fugientis ad undas;
Quem sequitur directa manus capiuntque pauentem
Et manibus post terga ligant. Tunc Iuno Cytherem,
50Vt uidit iuuenem Scythicas artasse catenas
Et pauidos fugisse simul cum puppe sodales,
Alloquitur: "Lasciua Venus, iucunda modesta
Blanda potens mitis, fecunda uenustas amoris,
Pulchra uoluptatum genetrix et numen amantum,
55Te diuum regina precor, matrona Tonantis:
Est nimis acceptus iuuenis mihi pulcher Iason,
Qui gelidum quondam mecum tranauerat Istrum
Et nunc infelix trahitur captiuus ad aulam
Aeetis immitis forsan mactandus ad aras.
60Eripe captiuum, retinent quem mille catenae,
Mitte pharetratum puerum, mea Cypris, Amorem,
Igne tuo flammata cadat furibunda uirago,
Discat amare furor, tandem sit blanda sacerdos,
Templa pharetratae contemnat uirgo Dianae,
65Despiciat delubra deae. Licet immemor extet
Religionis amor timeant nec fulmen amantes,
Te solam putet esse deam, te numen adoret,
Te metuat metuenda deis, te iudicet unam,
Quam mare quam tellus quam numina cuncta fatentur
70Imperio subiecta tuo per templa per aras,
Esse uoluptatum dominam. Quod corda parentis
Flectis et exutum telo candente Tonantem
Despiciat me saepe iubes nec castus Olympum
Destituat, sit ut imber olor, bacchetur adulter
75Vel quodcunque meum placuit mutare maritum -
Non queror. Aesonidem tantum peto filia regis
Nunc amet et laudet; mox hunc suspiret anhelet,
Quem mactare parat; soluat ceruice catenas
Torpescens armata manus, cui bracchia collum
80Circumdent mucro<que> cadat ieiunus ad aras".
Finierat matrona Iouis. Sic orsa Dione:
"Me Venerem me, Iuno, decet me, blanda nouerca,
Imperio parere tuo. Quid plura loquemur?
Oderunt mea castra moras". Sic fata Cythere
85Quaerit amoriferum per tota rosaria natum:
Ille deas ponti telo flammabat in undis
Maternis summissus aquis. Hymenaeus ad illum
Mittitur. Huic fluctus produnt fumantibus undis.
Vt pelagus caluisse uidet, "Hic aliger", inquit,
90"Hic latet Idalius. Sed non latet, aequora feruent:
Agnosco stridere fretum, ceu Phoebus anhelos
Oceano demergit equos, cum nocte propinqua
Luna uenit stellante polo pendentibus astris.
Huc ades, o lasciue puer, te mater ubique
95Quaerit et e cunctis uestrum me misit alumnum,
Vt uenias parcente mora". Sic fatus. At ille
Fluctibus e mediis surgens rutilante capillo
Excussit per inane caput, quatit impiger alas,
Vt pinnas desiccet aquis: micat ignis ut astra
100Plausibus excussus pueri, per cuncta uideres
Scintillare diem, uolitant super aequora flammae.
Sic, ubi puniceos rutilans Aurora capillos
Pectinat ante diem, quae mox perfundat Eoum,
Phoenix, sola genus, senio lassata uetusto,
105Cinnama cui folium nardum tus balsama amomum
Informant post saecla pyram reditura, sepulchrum
Conscendit factura rogos et uerberat alas
Vt flammas asciscat auis (sic nascitur ignis
Ante alitem ambrosios iam consumpturus odores):
110Sic puer Idalius spargebat plausibus ignes;
Piscis aues armenta pecus fera pastor anhelant
Flammigero surgente deo. Volat inde per altum.
Iam uolucer non udus erat: quocunque propinquat
Aut ubicunque fuit, blando feruore uaporat,
115Quem sequitur uernalis odor; uia pulchra rosarum
Tenditur et uiolas pallentes candida peplo
Lilia distingunt ac florea semita crescit:
Persulcans per inane polos micat orbita florum.
Cypris odoriferos sensit fraglare uolatus:
120"Natus adest", inquit; "multis iam spargitur aer
Floribus, ambrosio totum respirat odore".
Dum loquitur lasciua Venus, uenit ecce Cupido
Fessulus et gremio matris libratur anhelans,
Quo sessurus erat. Quem protinus illa uolantem
125Occupat et crines componit mater Amori
Ac puerum complexa fouet dans oscula nato.
Sic blandita iubet: "Pyrois, mens ignea mundi
Atque uapor fecunde poli, successio rerum,
Affectus natura genus fons auctor origo,
130Tu uitae fecunda salus, tu blanda uoluptas,
Tu princeps pietatis, Amor, te praeduce mundo
Alternant elementa uices et non perit orbis,
Cum pereant quaecunque <creat>, nec sentit ademptum
Successu redeunte nouo. Venit ecce nouerca,
135In manibus iam Iuno meis supplexque precatur
Quae fuerant optanda tibi: Medea sacerdos,
Sacrilega quae uoce solet compellere caelum,
Inuitos accire deos, urgere Tonantem,
Dum precibus elementa quatit mare sidera terras,
140Naturam turbare simul, tua tela medullis
Excipiat (hoc Iuno petit) iuuenemque Pelasgum
Diligat optet amet cupiat suspiret anhelet.
Sollicitus tamen ista para cautusque memento:
Medeam fixurus eris". Sic fata Dione.
145Risit Amor matrisque sinu se subtrahit ales;
Spicula saeua legit, quibus olim Luna per umbras
Pastorem flammata tenet nec sustinet ignes
Luna Cupidineos, Solis quae sustinet orbem
Et fratris radiis conceptus lucis adoptat.
150"Hoc", ait ignipotens, "telo Medea cremetur,
Quo Scythicam succendit Amor, dominaeque fauillas
Excutiam per templa uolans, et uirgo cruenta
Approbet hos arcus dominae plus posse pharetris.
Namque Diana feras, ceruos et figere dammas
155Assolet: hoc telum reges et numina figit".
Quattuor interea niueas astare columbas
Cypris amoena iubet: roseis frenantur habenis,
Candida puniceis subduntur colla rosetis
(Nam iuga sunt compacta rosis), fert dextra flagellum
160Purpura quod mollis, tenuis quod sericus ornat.
Iam uolucer conscendit aues et blanda Voluptas
It comes, Amplexus ueniunt, Hymenaeus adhaeret,
Gaudia concurrunt, Risus atque Oscula pergunt.
Nam licet Idalias sociarint frena columbas
165Et iunctae per cuncta uolent, tamen impiger ales
Nunc hanc nunc illam residet gaudetque iugales
Iam releuare suas et se pensare uolatu
(Sublatum propriis persentit in aera pinnis
Aurigam quadriga uolans) iterumque columbas
170Appetit et pharetris concludit dorsa uolantum.
Nondum per Scythicas glacies stat barbara Colchis,
Et iam bruma rigens Arctoi tristior axis
† torpebat coacta gelu † et pinniger audax,
Et magis accessu pueri plaga maesta serenat
175Aduentum testata dei: mox taetra fugantur
Nubila, caeruleos excludit flammiger imbres.
Impia iam Colchis, iam saeuior ara Dianae
Coeperat ostendi: iam tunc mandante tyranno
Ecce trahebatur ceu taurus pulcher Iason,
180Quem sequitur Medea nocens urgetque ministros
Nudato mucrone furens. Delubra subibant
Iamque propinquabant aris. Sed numen amantum
Furtim templa petit: sonuerunt tela pharetris.
Exultat gauisa nimis Medea sacerdos:
185Telorum strepitum castae putat arma Dianae
Increpuisse tholo, credit sua uota sacerdos
Ante preces audisse deam. Mox numen adorans
"Omen adest", inquit, "Triuiam te, Luna Diana,
Confiteor perstans, heres Proserpina mundi;
190Nam tria regna tenes: tu caelo Cynthia regnas,
Venatrix terrena micas, capis atria Ditis,
Tempora distribuens regnis et cursibus apta:
Iam grates audita loquor. Iacet hostia templis
Per fluctus aduecta tuis". Sic fata per aras
195Virgo cruenta molam perfert. At mystica nutrix
Fessa licet tremibunda gemat, tamen ipsa iacentem
Tendere colla iubet uel pectora prona supinet.
Ergo peregrinus cum iam uersatur Iason,
Forte oculos per tecta leuat: uidet ecce uolantem
200Atque salutantem puerum. Sed nauta precatur
Murmure sollicito: "Numen quod mundus adorat,
Si caelum, si terra tui sunt, alme, triumphi
Vel quidquid natura creat, si sanguinis expers
Mortis et infaustae es et sunt tamen hostia flores
205Matris et insertae pendent per templa coronae
Sanguine uirginei tantum contenta pudoris:
Eripe me his, inuicte, malis. Ego uictima seruor,
Atque utinam seruer, iaceo feriendus in aris".
Audiit ignipotens (hominum nam murmura sentit)
210Et ridens gauisus ait: "Pirata decore,
Quid metuis, quem fata manent, cum uita superstes
Restat adhuc, cum regna petunt, pellis arietis
Imminet et coniux dabitur Medea sacerdos?
Sed memor esto mei, ne te fortuna superbum
215Reddat et incipias iterum ceu nauta uenire".
Dum loquitur pinnatus Amor, iam uirgo leuabat
Destricto mucrone manum. Captiuus Iason
Exclamat: "Succurre Venus, succurre Cupido:
Iam ferior, Medea ferit". Sic fatus. At ille
220Ignea sidereo componit spicula neruo,
Misit harundineum per flammea cornua ferrum,
Stridula tela uolant: rapiunt praecordia flammas,
Corda calent oculique labant, suspiria rumpunt,
Marcida funereum laxauit dextera ferrum.
225Sed nutrix mirata moras: "Dic, uirgo, quid haeres?"
Increpat, "ecce feri. Fibrae rapiantur et exta,
Consultum det fata iecur. Medea moraris?
Occidimus: torpescit iners antistita Phoebes
Permixto pallore rubens, non lumina uibrat,
230Non furit aut tremuli strident in murmure dentes.
Cur homicida uacas et stas rea? Sed rea non es,
Si fueris homicida magis. Cur explicat artus
Aut tangit cur saepe caput, quid spirat hiatus
Oris et ad zonam digiti mittuntur inermes?
235An magus est pirata iacens et sacra Dianae
Murmure sollicito prohibet soluitque profanus?".
Dixerat et gladium dextrae reuocabat inerti
Impia turpis anus. Rursus conclamat Iason:
"Victima sum, pereo: iugulis male mucro minatur".
240Pinnatus surrisit Amor rursusque sagittas
Iecit et ardentis nutantia corda fatigat.
Aestuat interea sacris repetita sacerdos
Ignibus. Effatur: "Non est haec uictima digna:
Non torta ceruice iacet, male palpitat, artus
245Erigit impatiens et saucius ante dolorem:
Sanguine membra carent. Iam non erit hostia grata,
Quae sicco mucrone cadet". Conuersa sacerdos
Ad iuuenem: "Dic, nauta fugax, pirata nefande:
Est consors matrona decens an caelibe uita
250Degis adhuc nullumque domi <tibi> pignus habetur?".
"Solus", ait captiuus, "ego, mihi pignora nulla
Coniugis aut subolis". Dictis gauisa uirago
Blanda refert: "Vis ergo meus nunc esse maritus?".
"Seruus", Iason ait, "tantum ne uita negetur
255Te precor et dominam fateor". Sic fatus. At illa
Rumpit uincla humeri, uirgo suspendit ab aris
Vt facinus purget proprium; uocat ipsa maritum
Vestibus indutum Tyriis, quas sericus ambit
Mollis et in medio fuluum distinxerat aurum,
260Blattea puniceo radiabant stamina filo.
Expauit nutrix, omnes stupuere ministri.
At puer ignipotens uictor per templa triumphat,
Nudus ludit Hymen, mollis Lasciuia saltat,
Blanda Libido coit, simplex Affectus inhaeret,
265Ludicra puniceis resonabant Oscula labris,
Dant faciles plausus Concordia Gratia Lusus:
Sponsus Iason erat gaudens et sponsa sacerdos
Ad thalamos post templa. Duci tunc pronuba Iuno
Affuit et grates Veneri facunda canebat.
270Ecce triumphantes Ingratia dura iugales
Consequitur, gressus consors Obliuio iungit.
Marcidus interea domitis rediebat ab Indis
Liber, anhelantes residens post proelia tigres;
Quem sequitur iucunda manus saltare parata
275Ebria pampineis miscens uestigia thyrsis.
Sensit amoriferum Scythicam fixisse sagittis
Et uolucrem puerum populatum templa Dianae:
"Illo iam gressus", dixit, "conuertite tigres:
Estis opus, mea turba, deo. Properate, ministri:
280Pinniger Idalius minor est sine munere nostro".
Dixerat et Scythiam uacuus iam sponte petebat:
Iam uenit ad Colchos, iam se Semeleia iungunt
Agmina, Bybliades saltant Bacchaeque rotantur.
Venatu interea rediens delubra petebat
285Plectriferi germana dei mirata repente
Quod sileat templum, subito quod sparsus ubique
Ambrosius sic fraglet odor. Sonuere per aures
Fescennina deae: "Pulchrorum uota geruntur,
Iungitur Aesonidi fulgens Medea marito".
290Erubuit doluitque simul: "Non omine fausto
Coniungatur", ait, "nec prospera flammea sumat:
Displiceat quandoque uiro, cui turpiter audax
Sacrilegus processit amor. Sed iustius opto:
Perfidus egregiam contemnat nauta iugalem,
295Dulcior affectus uel amara repudia mittat;
Funera tot uideat fuerint quot pignora mater,
Orba parens natos plangat, uiduata marito
Lugeat et sterilem ducat per saecula noctem;
Aduena semper eat, se tanti causa doloris
300Auctorem confessa gemat". Sic fata Diana
Tristis abit. Delubra tacent, sacraria maerent,
Sanguine templa carent, nutrix tamen atria tantum
Templorum seruabat anus, haec anxia crimen
Virginis et raptum deflebat maesta pudorem:
305Qualis in exhaustis per sordida tecta ruinis
Strix nocturna sonat rostro stridente per umbras;
Qualis et horrendus funesto carmine bubo
Conqueritur deflenda gemens, dum tristia maestus
Funerea sub nocte canit, sic anxia nutrix
310Ingemit et tremulas diffundit maesta querelas.
Nuntius interea maesto uolat ore satelles
Ad regem subuectus equo natamque tyranno
Indicat ignoto passim nupsisse marito.
Expauit genitor: sic quondam tristis Agenor
315Concidit Europae senior fraudatus amore,
Cum nesciret adhuc generum meruisse Tonantem.
<Ira dolor> numen pietas iniuria regnum
<concuti>unt franguntque uirum, iubet arma ministris
<expediant>, nam fama ducem rapiebat in enses.
320Cum poenas mortesque parat, uenit Indus ad aulam
Liber et egregia compressit uoce furentem:
"Sic tibi, rector", ait, "mentem possedit inanis
Religio? Sic pignus amas ut tela parentur?
Qui furis, expecta dulces de prole nepotes.
325Virginitatis onus melior tolerare sacerdos
Non potuit: feruescit amans et casta Diana
Pastorem confessa uirum". Haec Liber aiebat.
Mulcentur iam corda ducis natamque tyrannus
Purgat et extemplo Medeae laudat amorem:
330Sic meruit ueniam generum confessus Achilles,
Sic pater ignouit Lycomedes, pectore natae
Et Pyrrhum suscepit auus gremioque nepotem
Fouit et ad Troiam post crimina misit Achillis.
Vt Scytha mollitus blanda pietate mitescit,
335Mox iubet ut generum uel pignus regis ad aulam
Deposito terrore rogent. Tunc regia lauro
Cingitur et postes soceri pia serta coronant.
Mox thalamos subiere pares: laetatur Iason
Sponsus et in castris Veneris Medea triumphat.
340Quattuor interea Phoebus transegerat annos,
Sed natos Medea duos fecunda marito
Ediderat, cum nocte iacens suspirat Iason
Nec gemitus latuere magam: "Quam, callide, fraudem
Quodue nefas moliris?" ait. "Non fallis amantem.
345Dulcia saepe uigil contrectans pectora coniux
Agnoui quia furta paras, quia mente fugaci
Infaustum quodcumque cupis. Secreta polorum
Cognosco, si morbus erit, si bella parentur,
Si pluet aut flamma caelum rutilante coruscet:
350Et tu Medeam credis quia fallis, Iason?".
Tunc sic Aesonides stimulet quae forma medullas
Indicat et pellis causas uel tempore tanto
Quod lateat socios, quia iam sic regnat amicus,
Consumptum quem morte putant planguntque parentes:
355"Optarem reuidere meos iterumque reuerti
Ad thalamos, regina, tuos, monstrare Pelasgis
Quid coniux, quid fata ualent". Medea marito:
"Iam pariter pergamus", ait; "sic aurea pellis
Tollatur, lateant uastum ut mea facta draconem".
360Dixerat et stratis rapitur sub nocte silenti.
Astra uocans et signa ciens iubet illa Soporem
Ad nemus ad pellem uel templum Martis abire.
Dormierat serpens: pellis subtracta marito
Traditur, et pariter fugerunt fratre necato.
365Accipiunt natos et singula pignora portant.
Ventum erat ad Thebas, pellis datur aurea regi.
Miratur rex ipse Creon, laudatur Iason
Quod freta quod terras sic felix praedo uagetur.
Regis nata decens fuerat pulcherrima Glauce,
370Iam cui uirginitas annis matura tumebat;
Haec ubi conspexit iuuenem, flammata nitore
Aestuat et laudans alieni membra mariti
Optat habere uirum. Sonuit genitoris ad aures.
Tunc rector Thebanus ait: "Si Iuppiter auctor,
375Si Lachesis, si fata iubent, nil ipse morabor.
Progenies mea turpe cupit: Fortuna fauorem
Praestet et innumeri laudent per saecla nepotes.
Virgineo dabitur pellis cum dote pudori".
Finierat senior. Votum cognouit Iason
380Et grates electus agit. Praecepta tyrannus
Diffundit per regna nocens, inuitat iniquus
Vt ueniant ad uota duces. Dum festa parantur,
Cognouit Medea nefas nec tardius illud
Credidit; ingratum nam senserat ipsa maritum.
385Ante diem tamen illa dolens, cum cerneret aulam
Et regis feruere domum, cum magna parantur
Prandia, uenturi mittebant praemia reges,
Signorum cursus et plenae cornua lunae
Captabat Medea furens: iam clauserat orbem
390Cynthia sidereis transcendens saltibus astra.
Mox Colchis se spargit aquis, et sulphure puro
Cum taedis fumans, purgabat membra sacerdos
Et campum secreta petens, ubi mille sepulchra,
Astabat deiecta oculos, confessa reatum,
395Et Lunam manibus tensis cum uoce precatur:
"Astrorum princeps, signorum gratia fulgens
Et caeli stellantis honos, caliginis hostis
Ac nocturnorum triplex regina polorum
Atque tenebrarum splendens patrona mearum,
400Cui cancer domus <est>, ora clarissima mundi,
Bracchia contorquens stellis, quae mense peragras
Quod Phoebus radians toto uix explicat anno,
Corporis et dominam uerax quam turba fatetur,
Tu nemorum custos, tu mors pinnata ferarum
405(Vrsus ceruus aper pantherae damma leones,
Retia cum ueniunt aut cum uenabula uibrant,
Ante necem tua praeda iacent); te tertius heres
Participem regni, consortem iuris amari
Optauit mundumque dedit tibi dona secundum
410(Sub tua terribilis rapiuntur sceptra tyranni,
Diues pauper inops raptor pirata sacerdos
Aduenient sub lege pari, non sorte sub una:
Tu punis post fata reos et uiscera saeuo,
Persephone, das nostra cani), post regna barathri
415Quae uultum mutare soles uisura Tonantem:
Da ueniam, Medea precor. Cum clade suorum
Non decet ira deos. Mereor pro crimine poenam,
Te feriente tamen, non ut mendicus Iason
Sit uindex, regina, tuus, qui criminis auctor
420Ipse fuit: miseram solus non puniat, oro,
Qui mecum feriendus erat; cuicunque iubebis,
Colla paro feriat, tantum ne uirgo Creontis
Discidium pariat nautam ductura maritum.
Exaudi famulam: dolor est, non zelus Iason.
425Quinque dabo inferias (sat erunt pro crimine nostro
Illustres animae): niueam cum Iasone Glaucem,
Mortibus amborum regem superaddo Creonta
Et natos miseranda duos, mea pignora, supplex
Offero, sacrilegos nostro de corpore fructus,
430Ne prosit peccasse mihi". Sic fata sacerdos
Suspexit non ire polos nec Luna uidetur
Sic tauros urgere suos, sed cursibus astra
Ignitis responsa dabant. Gauisa sacerdos
Vertit ad infernum gemitus regemque barathri
435Secura iam uoce ciet Furiasque precatur:
"Impie rex Erebi, qui formidabile regnum
Mortis habes, quem terra premit, qui funera mundi
Excipis et tantis non exples luctibus aulam;
Anguicomae uos quoque deae, quibus (impius horror!)
440Turpia uipereae funduntur membra cerastae
(Plurimus ora tegit pendens de uertice serpens
Et sinuant orbes per pallida colla dracones):
Si manibus laniata meis mala uictima uestros
Ad manes peruenit homo, si uiscera matris
445Vos propter scindens homines in uentre necaui,
Nunc nostras audite preces. Regnator Auerni,
Crastina cum Glauce ueniet nuptura marito,
Mox Furias admitte tuas; properate, sorores
Tartareae: Thebis iterum iam uota geruntur,
450Currite, per thalamos Iocastae frater et heres
Coniungit natam. Gens <haec> est uestra: dicauit
Mortibus impietas, affectus funera praestant.
Cur mora? Nam nihil est quod non me exaudiat unquam.
Virginitas si casta placet, retinere pudorem
455Si libet et nunquam contagia blanda mariti
Quaeritis, innuptae nuptam exhorrete sorores.
Si Furias saeuire precor nec sponte nocetis,
Non estis Furiae: nomen mutate domosque,
Ponite serpentes, alienas reddite flammas
460Et puerum Veneris, quem iam tempsistis, amate".
Dixerat et terra spatium tremibunda ciebat:
Quo steterat Medea loco, telluris hiatus
Finditur. Attonitas inclinat cautior aures
Et surgens: "Audimur", ait, "nam terra tremescit,
465Verbera plaudentum resonant per inane sororum,
Sibila uipereis uibrant sub dentibus angues.
Res melior tempusque monet redeatur ad urbem.
Ante tamen fluuio corpus mergatur et undis".
Quod maga digrediens mox perficit et petit urbem.
470Exilit interea tecturus Lucifer astra
Puniceo praeuectus equo rutilusque micansque
Concusso de crine iubar diffundit in orbem
Flammigeri roseas praecedens solis habenas;
Coeperat aula ducis strepitu resonare clientum.
475Iam Phoebus scandebat equos et luce rubebat
Post noctem uentura dies, iam tecta Creontis
Regibus implentur, iam proxima uirgo marito
Sederat et tabulas calamo sulcabat Iason:
"Conuentum pactumque", sonat signat<que> tabellas
480Horrida Tartareo ueniens de gurgite uirgo
Tisiphone signumque premit gauisa Megaera,
Allecto testis ceras adamante notauit;
Anguibus horrendis per regia tecta flagellant.
Interea Medea nouam formare coronam
485Coeperat et niueis miscebat sulphura ceris,
Pix et stuppa ligat, species dat quattuor artis
Mascula tura cremans, sterili suffire cypresso
Cura fuit cyproque ligat, quod naufraga puppis
Perdiderat; cristata manus sancire iubetur:
490Lambere caeruleis permisit serta cerastis.
Exitiale repit mox praemia taetra uenenum,
Atque aurum mentita nocens radiare corona
Creditur et gemmas flores imitantur iniqui.
Dum funus Medea parat haec munera Glaucae,
495Processit roseis sol mundum amplexus habenis.
At maga sulphuream ponens ad busta coronam
Haec ait: "O mundi facies pulcherrima, Titan,
Naturam feruore tenens, elementa coartans,
Ne dispersa fluant aut mundi machina mergat,
500Stelligeri iubar omne poli, quem sphaera polorum
Sustinet et prohibet rutilam plus ire per aethram,
Dum contra rapis axe rotas et colligis ignes;
Ipse pias animas mittis et claudis in aeuum
Orbe tuo: miserere tuae, deus optime, nepti.
505Insidant haec serta comis et uirginis ora
Digna corona premat: sint, inquam, regis in aula
Munera nostra rogi, dent praemia tanta sepulchrum,
Ignea mors rapiat sponsum cum paelice busta".
Sic effata minax Solis mox numen adorat.
510"Tempus adest, pergamus", ait. Sic fata coronam
Tollit et insontem fingens ad tecta Creontis
Venerat, oblata sponsae dat serta puellae:
"Accipe, uirgo, libens auratam in fronte coronam,
Quam captiua dabo, qualem mea pignora sumant".
515Dixerat et capiti, quod iam diademate regni
Splendebat, fera serta locat. Laudata recedit
Colchis, et infaustas uomuerunt munera flammas:
Has radians nam Phoebus alit. Iam creuerat ignis:
Vritur ingratus usta cum uirgine nauta;
520Cum genero nataeque parat succurrere rector,
Vritur ipso Creon; rogus est mox aula tyranni.
Diffugiunt omnes, populi conuiua ministri,
Saltantum fugere chori, nam festa canentes
Ambusti lamenta sonant nec tympana plausu
525Percutiunt, sed turba gemens hinc inde lacertos
Verberat et flentes sed non sua funera plangunt.
Stabat sola nocens necdum satiata sacerdos
Nec secura tamen: nunquam sic posse uenena
Credidit aut precibus tantum seruire furores.
530Sed postquam solos quos iusserat ignis adussit,
Tunc natos furibunda premit. Nam Mermerus insons
Et Pheretes matrem blanda pietate uocabant.
Vt flammas uitare queat, infantia simplex
Affectu petit ipsa necem uel sponte pericla
535Quaerit inops, passura necem mucrone parentis,
Ignari, quae mater erat quid saeua pararet.
Tunc genitrix furibunda manum suspendit et ensem
Ac fatur: "Sol testis auus Sol Persice Mithra,
Luna, decus noctis, Furiae, Proserpina, Pluton:
540Accipe, Sol radians, animas, tu corpora, Luna,
Nutrimenta animae; fundit quem mucro cruorem
Sumite uos, Furiae; noctis rex exigat umbras;
Spiritus in uentos † ... † satis est punisse nocentes
Insontesque simul. Miseros hoc ense necabo,
545Quo genitor feriendus erat: nihil ipsa dolebo,
Si ingrata maneat nullus de gente superstes".
Haec ait et geminos uno simul ense nouerca
Transegit pueros. Quos sic portabat ad arcem
(Vt proceres uidere nefas, timuere cruentam
550Et doluere simul), ceu quondam baccha Lyaei
Saeua caput iuuenis mater gestabat Agaue.
"His", inquit Medea, "rogis, ubi pulchra nouerca
Et pater ipse Creon uel perfidus arsit Iason,
Vos, miseri, commendo, meis". Sic fata minorum
555Corpora saeua parens funestos mittit in ignes
Et currus metuenda petit. Venere dracones
Viperea ceruice iubas et colla leuantes
Squamea, cristato radiabant uertice flammae.
Currus taeda fuit, sulphur iuga, temo bitumen
560Et rota cupressus, solidarat frena uenenum,
Plumbeus axis erat raptus de quinque sepulchris.
Occupat illa grauem funesto corpore currum,
Ire Furor residens taetros simul imperat angues.
Tolluntur celeres, mox se tellure leuabant,
565Iam nutant per inane rotae hinc inde labantes,
Aera saeua petit uolitans quadriga uenena
Et poterat fuscare diem, corrumpere uentos,
Ni Phoebus rubuisset auus de crimine neptis
Et totum meliore coma perfunderet orbem.
570Saeue Furor, crudele Nefas, infausta Libido,
Impietas, Furiae, Luctus, Mors, Funera, Liuor,
Linquite mortales miseroque ignoscite mundo,
Parcite iam Thebis, diros cohibete furores.
Inde uenit quodcunque nefas: sic Cadmus <aratro>
575Obruit infaustis crudelia semina sulcis,
Inde seges ferrata micat uel Martis anheli
Heu male conceptis praegnatur terra uenenis;
Emicuit galeata cohors aciesque nefanda,
Rumperet ensiferis cum ferrea messis aristis,
580Insurgunt clipeis, rapiunt simul arma phalanges
Mortibus alternis et mutua fata minantur
Fraternumque nefas qui gessit uindicat ensis;
Inde Athamas miserandus erat, miser inde Palaemon,
Inde Iocasta fuit, turpis fuit Oedipus inde,
585Inde Eteocles erat frater Polynicis et hostis,
Et Polynices inops germani morte peremptus.
Blanda Venus, lasciue puer, Semeleie Bacche,
Parcite uos saltim Thebis quibus auctor origo
Aut soboles praeclara fuit: tibi mater, Iacche,
590Thebana de stirpe et, arator, tibi Diones
Harmoniam nupsisse ferunt: pro munere Thebae
Et pro tot meritis sic funera tanta merentur?
Crimen erit genuisse deos! Iam Creta Tonantem
Depositum nutrisse neget, iam Delos in undas
595Fluctuet et paueat partus meruisse deorum,
Te Venerem freta uestra negent, abiuret Amores
Cyprus et Idalium pigeat coluisse Dionem,
Vulcanus Lemno, Iuno spernatur ab Argis,
Gorgone terribilis Pallas damnetur Athenis,
600Sit<que> nefas coluisse deos, quia crimen habetur
Religionis honos, cum dat pro laude pericla.
Sericus in uentos gemmato lumine serpens
Tenditur, et rutilas uibrat per nubila cristas.
Notae
[recensere]- ↑ Mirella Ferrari, 1973.