Jump to content

Sacrosanta Romana

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad abolendam diversam haeresium pravitatem
1133
editio: incognita
fons: incognitus

1130-1143- SS Innocentius II - Bulla ‘Sacrosanta Romana’ [AD 1133]


Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabili Fratri Norberto Episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia, ex quo te in filium specialem assumpsit, tuae devotionis ferforem atque industriam in suis opportunitatibus certis indiciis comprobavit. Ceterum novissimis diebus istis cum divinae dispositionis providentia nos licet indignos et minus idoneos ad apostolatus administrationem placuit evocare, id ipsum in persona tua magis ac magis enituit, tuaeque fidei ac Religionis constantia non tantum vicinis sed etiam remotis nationibus evidenter innotuit. Siquidem nec labor aliquis temporalis, nec alicujus minae seu blanditiae efficere potuerunt, quin adversus Petri Leonis tyrannidem murum inexpugnabilem. te opponens et ad ipsius Regis et aliorum principum corda in B. Petri obedientiam inducendo efficaciter laborares. Dignum est igitur ut Sedes Apostolica, quae de tam devoto filio plenis visceribus gratulatur, tuis obsequiis atque laboribus debita benignitate respondeat, et ad suum servitium exequendum amplius obnoxium faciat. Proinde, Venerabilis Frater Norberte archiepiscope, querimoniam illam, quam adversus Episcopos Poloniae in nostra praesentia deposuisti, scripturae et atramento duximus committendam. Asserebas equidem praefatae regionis Episcopos ex antiqua institutione Magdeburgensis Ecclesiae jure metropolico subjacere, et ad confirmationem tuae partis auctoritatem Praedecessorum nostrorum Joannis, Benedicti et Leonis beatae mamoriae praetendebas. Quos nimirum Episcopatus qui ultra Salam, Albiam et Oderam esse tunc temporis videbantur, seu qui ibidem in antea divina essent cooperante clementia disponendi, interventu Ottonis piisimi Augusti supposuisse Magdeburgensi Ecclesiae astruebas, quorum videlicet Eposcopatuum nomina haec sunt: Inter Albiam et Oderam, Stetus et Lubus; ultra Oderam vero, Pomerania, Putztua, Gnezen, Cracow, Wratislavia, Cruciwitz, Mazania et Lodilacum. Unde legitimis datis induciis earumdem Ecclesiarum Episcopos, ut tibi de tua querimonia responderent, tam per litteras quam per nuntios semel atque secundo ad nostram presentiam invitavimus, ipsi vero non venerunt, nec ad nos respondales aliquos transmiserunt. Visum est igitur nobis et fratribus nostris quod nec ipsi de contumacia sua lucrari deberent, nec Magdeburgensis Ecclesia diutius propria justitia privaretur. Ideoque, carissime Frater Norberte Archiepiscope, ex Apostolicae Sedis benignitate atque justitia de praedictisx Eposcopatibus et terminis quos jam dicti Praedecessores nostri Antecessoribus tuis concessisse et Ecclesiae tuae pertinere noscuntur, te in possessionem misimus et investivimus, et ut de cedtero iidem Episcopi fraternitati tuae obediant per scripta nostra praecepimus, nihilominus tibi tuisque successoribus et per vos Magdeburgensi Ecclesiae quemadmodum praenominators Episcopatus sic etiam qui in posterum mihi auxiliante Domino fuerint ordinandi irrectractabiliter possidendos, jure perpetuo confirmamus. Tua igitur, Frater dilectissime, interest, in amore et obedientia Sanctae Ecclesiae Romanae persistere, et pro his, quae ad honorem et utilitatem ejus spectare cognoveris attenta diligentia vigilare. Ut autem hoc quod a nobis institutum est, stabile maneat, Apostolica censura sub divina Judicii attestatione jubemus, ut nulla persona parva vel magna, aut quilibet successorum nostrorum haec quae statuimus infringere praesumat, hujus privilegii violator cum Juda proditore aeternis suppliciis depudandus damnetur.

Ego Innocentius Cath. Eccl. Episcopus.
Ego Willelmus Praenestensis Ep.
Joannes Hostiensis
Conradus Sabinensis
Joannes tit. Sancti Chrysogoni Praesp. Card.
Gerardus Presb. card. tit. Sancti Laurentii in Lucina
Lucas Presp. Card. tit. S. S. Joannis et Pauli
Martinus Presb. Card. tit. Sancti Stephani in Coelio Monte
Romanus diac. Card. Sanctae Mariae in Porticu
Gregorius diac. Card. S. S. Sergii et Bacchi
Otto diac. Card. Sancti Georgi
Guido diac. Card. S. S. Cosmae et Damiani

Datum Laterani per manum Aimerici Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis et Cancellarii, II Non. Junii, Indictione XI, Incarnat. Dominicae anno M.C. XXXIII. Pontificatus vero Domini Innocentii Papae II, anno IV

FONTES: A. Sagittarius, Historia S. Norberti, p. 13 B. Acta S. S., Tom. XX, p. 50-51 C. Madeleine, Vie de Saint Norbert, p 546-548