Satisfactio ad Guntharium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Satisfactio ad Guntharium
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 60

Dracon.SaAdGu 60 Dracontius Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Satisfactio ad Guntharium


Satisfactio ad Guntharium


Satisfactio ad Guntharium

(PL 60 0901B)
Rex immense Deus, cunctorum conditor, et spes,
 Quem timet omne solum, qui regis igne polum:
Sidera, flamma, dies, quem, sol, nox, luna fatentur
  Auctorem, dominum saecula cuncta probant:
Principio, seu fine carens, et temporis expers, 5
 Nescius alterni, nec vice functus agis
Omnia permutans, nullo mutabilis aevo,
 Idem semper eris qui es modo, vel fueras.
Nil addit, demitque tibi tam longa vetustas:
 Omnia tempus habent, nam tibi tempus abest. 10
Qui mentes hominum, qua vis, per singula ducis,
 Et quocunque iubes, dirigis ingenia. (0903A)
Qui facis iratus, homines contraria velle,
 Propitiusque iubes, ut bona cuncta gerant. (0904A)
Quidquid agunt homines, bona, tristia, prospera, prava, 15
  Hoc fieri admittunt ira favorque Dei.
Hoc tua verba probant Moseo dicta prophetae,
  Quod duraturus cor Pharaonis eras.
Sic mea corda Deus, nostro peccante reatu
 Temporis immodici, pellit ad illicita. (0905A) 20
Ut qui facta ducum possem narrare meorum,
 Nominis Asdingui bella triumphigera,
Unde mihi merces posset cum laude salutis
 Munere regnantis magna venire simul,
Praemia despicerem, tacitis tot regibus almis, 25
  Et peterem subito certa pericla miser.
Quis, nisi coelesti demens compulsus ab ira,
 Aspera cuncta petat, prospera cuncta neget? (0906A)
Irascente Deo, mentes mutantur, et artus,
 Vertuntur sensus, vertitur et species. 30
Persarum regem Babylonae regna tenentem
 Post decus imperii quis neget esset bovem?
Et diademalem turparunt cornua frontem,
  Mugitus pecudis verba fuere duci.
Agricolam timuit post Parthica regna bubulcum, 35
 Submisitque pavens regia colla iugo. (0907A)
Erravit per prata vagus, mala gramina pastus,
 Et qui homo bos fuerat, de bove factus homo est.
Liquit et antistes verus pater ille Ioannis,
 Elinguisque fuit voce tacente silens. 40
Ast ego peccando regi dominoque, Deoque,
 Peior sum factus, deteriorque cane.
Vulnera vexati curat sua lingua molossi,
 Heu! mea quippe mihi vulnera lingua dedit. (0908A)
Sed qui restituit pecudis post membra tyranni, 45
 Ut fieret rediens ungula fissa manus,
Quique reformavit tacitae modulamina linguae,
 Ne mutilante sono verba ligata daret,
Ipse meo domino Deus imperat, atque iubebit,
  Ut me restituat, respiciatque pius. 50
Servet, avi ut laudes dicam, patriasque, suasque,
 Perque suas proles regia vota canam.
Culpa quidem gravis est, venia sed digna reatus,
 Quod sine peccati crimine nemo fuit. (0909A)
Nam Deus omnipotens potuit, dum conderet orbem, 55
 Tristibus amotis gaudia sola dare.
Sed diversa creans, et discordantia, iunxit
 Et bona mixta malis, et mala mixta bonis.
Sic elementa potens contraria miscuit auctor,
  Humida cum siccis, ignea cum gelidis. 60
Littera doctiloquax apibus cognata refertur,
 Queis datur, ut habeant vulnera, castra, favos. (0910A)
Cerat dat ingenium pueris, primordia sensus,
 Inde fit, ut prosit littera, vel noceat:
Aspis habet mortes, habet et medicamina serpens, 65
 Vipera saepe iuvat, vipera saepe nocet.
Cerva salutares pasto serpente medullas
  Conficit, et pellunt ipsa venena neces.
Materies ferri simplex, et noxia fertur,
 Impius inde nocet, rusticus inde placet. 70
Ipsa parit gemmas pretiosos terra lapillos,
 Ipsa dat et vepres, spinea ligna, rosas.
Delicias, mortesque parat mare fluctibus altum,
 Et generat pelagi conchula divitias. (0911A)
Aera temperies auris vitalibus aptat, 75
  Quae corrupta dies eripit, atque animas.
Aspera, vel facilis retinet natura volucres,
 Blanda columba avis est, aspera vultur avis.
Nubibus aggestis pluviae, nix, grando, pruina
 Gignuntur vicibus, igne, vapore, gelu. 80
Sol dat temperies, species gratissima mundi,
 Cuncta creanda parans, cuncta creata fovens.
Per quem fetat humus flores, et messis aristas,
 Sole perustus ager putris arena iacet. (0912A)
Corpora sol reficit radiis et corpora vexat, 85
 Solibus alternis itque, reditque salus.
Omnia nec mala sunt, nec sunt bona sidera coeli,
 Lucifer hoc docuit, Sirius hoc monuit.
Temperies coeli medium nec possidet orbem,
 Nam de quinque plagis vix habet ipsa duas. 90
Quod coelum, quod terra, fretum, quod purior aer
 Non meruere simul, hoc homo quando habeat? (0913A)
Culpa mihi fuerat dominos reticere modestos,
  Ignotumque mihi scribere, nec dominum.
Qualis et ingratos sequitur, qui mente profana, 95
 Cum Dominum norint, idola vana colunt.
Israelitarum populum sic culpa tenebat,
 Quando Deum oblitus flans vitulum coluit.
Et tamen indulges veniam poscentibus, auctor,
 Si sceleris facti mens rea poeniteat. 100
Te precor, Omnipotens, te, quem decet esse benignum,
 Quem non ulla iuvat ultio, sed venia,
Cuius sancta manus sustentat corda regentum,
 Et pius inclinas mox, ubicunque iubes. (0914A)
Te coram primum me carminis illius, ausu 105
 Quod male disposui, poenitet, et fateor.
Post te, summe Deus, regi dominoque reus sum,
 Cuius ab imperio posco gemens veniam.
Imperet armato pietas tua, prospera mandet
 Rex dominusque meus, semper ubique pius. 110
Nec mihi dissimilis, quam quod solet esse catervis,
 Sit pietate tua, sit bonus, et placidus.
Nam tua sunt, quaecunque gerit, quaecunque iubebit,
 Iudiciumque Dei regia verba ferunt. (0915A)
Exorent haec pauca Deum, qui mentis opertae 115
  Sensibus aetheriis condita vota videt.
Ad te nunc, princeps, mea vela retorqueo supplex,
 Pectore, mente rogans, voce, manuque petens.
Da dextram misero, veniam concede precanti,
 Tempore tam longo non decet ira pium. 120
Namque inimicorum culpis veniale minaris,
 Captivosque tuos deliciis epulas.
Puniat, ut sit, quod Christus, tu parcis iniquis,
 Vindice quo regnas, quo vigilante, viges.
Qui pereunt bello, soli moriuntur ut hostes, 125
 Qui superest pugnae, vivat ut ipse, iubes.
Captivus securus agit, solusque rebellis
  Formidat mortem, praeda quieta sedet. (0915B)
Conservas animas, victum super ipse ministras,
 Ne sit vita gravis, subripiente fame. (0916A) 130
Nemo cadet sub iure tuo, sub morte cruenta,
  Scit se victurum qui volet esse tuus.
Turba rebellantum quoties duravit in armis,
 Vinceret, aut certe praeda fuisset iners.
Securus sine morte manus dat hostibus hostis, 135
 Nam bene conservas colla subacta iugo.
Sic leo terribile fremit horridus ore cruento,
 Unguibus excussis, dente minante neces:
Acrius iratus crispato lumine ferri,
 Et mora si fuerit, acrius inde furit. 140
At si venator trepidans venabula ponat,
 Territus et iaceat, mox perit ira cadens.
Temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadaver,
 Ac ferus ignoscit, ceu satis accipiat. (0916B)
Et dat prostrato veniam sine vulnere victo, 145
  Ore verecundo deiiciens oculos.
Sic tua, regnator, non impia frangitur ira,
 Cum confessus erit crimina gesta reus. (0917A)
Ignoscendo pius nobis imitare Tonantem,
  Qui indulget culpis, et veniam tribuit. 150
Principis imperium simile est, ac regna polorum,
 Ut canit ad populos pagina sancta Dei:
Sacrilegis referens coelestia iura catervis,
 Cinctus apostolica discipulante manu.
Nonne Dei praecepta iubent, ne sol cadat intrans, 155
 Irascente alio, sed pius exstet homo?
Rex inimicorum populis mucrone pepercit
 David, et hic sceleris certus adulter inest.
Confessus facinus, veniam pro clade meretur,
 Noxius impune, vel sine morte reus. (0918A) 160
Insuper et Salomon eadem muliere creatus,
 Quae scelus admisit, munus honoris habet.
Non fit Abessalon haeres de coniuge natus,
 Sed sceleris fructus sceptra paterna tenet.
Ecce, quid impendit patris clementia parcens, 165
 Ut sibi regna daret, ut daret et soboli.
Ipse inimicorum Salomon non colla poposcit,
 Dum peteret Dominum, sed sapientis opem.
Exstitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,
 Pacificusque fuit, consiliique tenax. (0919A) 170
Stephanus, ante alios lapidum sub grandine martyr,
  Hostibus orabat sponte suis veniam.
Haec bona simplicitas praestat ieiuna cruoris,
 Vir sine morte furens nil habet ipse necis.
Caesar ubique potens hosti post bella pepercit, 175
 Et quod erat peius, civis et hostis erat.
Sponte facultatem redhibens reparavit honores
 Inde vocatus abit dignus honore Dei.
Cuius ab imperio surgens et origine Caesar
 Augustus meruit tempus habere pium. (0920A) 180
Tempore namque eodem est natus de virgine Christus,
  Cuius et emicuit stella per astra poli.
Dux princeps Romanus erat de principe Titus,
  Si non praestaret, dicere saepe solens;
Perdidimus hac luce diem, si nulla dedisset 185
 Non exoratus praestita supplicibus.
Alter ait princeps modico sermone probatus
 Commodus Augustus, vir pietate bonus:
Nobile praeceptum, rectores, discite, post me,
 Sit bonus in vita, qui volet esse deus. (0921A) 190
Ecce, quid impendit homini clementia simplex,
  Ut praestet bona dans conferat atque animae.
Ne facias populum mendacem, qui tibi clamat
 Vocibus innumeris, Rex dominusque pius.
Ut vox vera sonet DOMINUS, sic vera PIUS sit: 195
 Orbis in ore volat publica merx procerum.
Fama ducum merx est bellis collecta cruentis,
 Ex quibus occurrit saepe reatus atrox.
Gloria bellorum ducibus, populisque; triumphos
  In commune datos dividit Armipotens. (0922A) 200
Nam ducibus solis praestat clementia laudem,
 Non habet haec comitem, participemque negat
Dicit, In arma pares fuimus cum principe, miles:
 Me pugnante, comes, victor ab hoste redis.
Nunquid ut ignoscat rector, pars militis instat? 205
  Soli, qui ignoscit, gloria laudis erit.
Qui fovet adversus hostes certamina Martis
 Horrida concurrens, vincit in arma fremens.
Rex, qui dat veniam subiecto, et temperat iras,
 Plus quam turba, facit, qui sua corda domat. (0923A) 210
Te Deus aspiciens effundere nolle cruorem,
 Ut sine peccato, non sine laude daret,
Contulit absenti terrae, pelagique triumphos:
  Ansila testatur, Maurus ubique iacet.
Quod percunt hostes, regis fortuna vocatur, 215
 Quod pereunt populi, temporis ordo regit.
Nam si debilitas faceret discurrere mortes,
 Non caderent pueri, aut femina sexus iners. (0924A)
Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur,
  Tempora eunt vitae, tempora mortis eunt. 220
Sex sunt aetates hominum procul usque senectam,
 Hae distincta tenent tempora quaeque sua.
Nunquid adultorum strepitus infantia simplex
  Vindicat, aut fremitus pigra senectus habet? (0925A)
Non catulaster agit puerilia, non puer audet 225
  Attrectare tener Martia tela manu.
Non furit in venerem nondum pubentibus annis,
  Nec sub flore genae marcidus est iuvenis.
Maturus tractat, gemit et tremebunda senectus,
 Nescia fervoris, vel levitatis inops. 210
Nunquid mox natas segetes viror armat aristis,
 Floribus aut genitis fructus inest subito?
Novimus astra poli confectos perdere cursus,
 Transactasque simul sic repetisse vias.
Tempore luna suo crescit vel deficit orbe, 235
 Cuius ad aetatem plurima lege notant. (0926A)
Nam, luna crescente, fretum crementa resumit,
 Qua minuente polis, est minor unda maris.
Cynthia dum crescit, fontes et flumina crescunt,
 Haec eadem minuunt, Cynthia dum minuit. 240
Ipsa medulla latens observat cornua lunae,
 Observant lunae tecta cerebra globos.
Sol, oculus coeli, radians fuscatur ab umbra,
 Et tamen ad solitas itque reditque plagas.
Ac recipit facies priscas, lucesque resumit: 245
 Damna, vel augmentum dant elementa, ferunt. (0927A)
Alternant elementa vices et tempora mutant,
 Tempus habent noctes, tempus et ipse dies.
Accipiunt augmenta dies, noctesque vicissim,
 Amittunt cursus perpete lege poli. 250
Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis,
 Tempus et autumnum, tempus habet hiemes. (0928A)
Ver, aestas, autumnus, hiems, redit annus in annum,
  Quatuor alternant tempora temporibus.
Omnia cum redeant, homini sua non redit aetas, 255
 Sed velut acris avis, sic fugitiva volat.
Tempora sunt pacis, vel tempora certa cruoris,
 Otia tempus habent, militiaeque labor.
Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi,
 Tempora dant lucrum, tempora damna ferunt. (0929A) 260
Nubila tempus habent, et tempora certa serenum:
  Tempora servare iussit et ipse Deus.
Horam quaesivit faciens miracula Christus,
 Horam speravit passio sancta crucis.
Cur irascaris mihi, cur sic dignior ira 265
 Tam magni regis iudicer esse tua?
Quando per aetherias aquila volitante rapinas
 Praeda, cibusque fuit passer, hirundo, picus?
Quando fames rabidi quamvis ieiuna leonis,
 Ut sit, adoptavit, faucibus esca lepus? 270
Devorat egregios ingenti corpore tauros,
  Et rapiunt aquilae nebrida membra pedes.
Dat semel iratus veniam post vulnera pardus,
 Nec reduces morsus dat feritate pia. (0929B)
Despicit irasci pastoribus optima tigris, 275
  Despicit et talpas flammeus ore draco.
Fulmina non feriunt reptantia gramina terris,
 Nec modicas salices flamma trisulca cremat.
Sed feriunt celsas pulsantes nubila cedros,
 Et montes vastos, proxima saxa polo. (0930A) 280
Sontes peccantes tantum sua culpa fatigat,
  Ecce etiam insontes noxia poena petit.
Si ipse ego peccavi, quaenam est, rogo, culpa meorum,
 Quos simul exagitat frigus, inopsque fames?
Diluvio periere rei sine clade piorum, 285
  Loth bonus, et iustus tollitur ex Sodomis.
Si non humani generis peccata fuissent,
 Unde pium nomen posset habere Deus?
Sed quia dat veniam populis, peccata relaxans,
 Per pietatis opus nomen habet placidum. 290
Si veniam frater fratri donare iubetur,
 Quid rex subiectis, et dominus famulis?
Si iustis solem Dominus, pluviasque dedisset,
 Nec daret iniustis, quae fuerat pietas? (0930B)
Non quaerit veniam, qui nil peccasse probatur, 295
 Nonne manus medici languida membra petunt?
Materiem laudis praebet tibi culpa reorum,
 Et titulos famae dat pietatis opus. (0931A)
Inclytus armipotens, vestrae pietatis origo,
  Ed doctus, genio pronior ad veniam, 300
Non homini ignosco, dixit, sed lingua meretur:
 Hic reus, et doctus Vincomalus fuerat.
Non laedunt delicta Deum, sed laeditur auctor,
 Ni peccata dolens poeniteat sceleris.
Qui poscit hac lege Deum, ut peccata relaxet, 305
 Debet et ipse suo parcere ubique reo. (0932A)
Non semel ignosci dixit lex sancta reatum,
  Sed quoties culpa est, sit toties venia.
Dicam regnanti domino pia verba prophetae:
 Etsi peccavi, sum tamen ipse tuus. 310
Da veniam, miserere, precor, succurre roganti:
 Pristina sufficiant verbera, vincla, fames.
Sessorem, dum carpit iter, si cornea pulsans
  Ungula concutiat quadrupedantis equi,
Verbere corrigitur culpa, plectente flagello,
 Non simul abscissi crura, pedesque iacent. 316