Scalam ad caelos subrectam
tormentis cinctam
Cuius ima draco servare
cautus invigilat iugiter
Ne quis eius vel primum gradum
possit insaucius scandere;
Cuius ascensus extracto
Aethiops gladio
vetat exitium minitans,
Cuius supremis innixus
iuvenis splendidus
ramum aureolum retinet
Hanc ergo scalam ita Christi
amor feminis fecit perviam
ut dracone conculcato
et Aethopis gladio transito
Per omne genus tormentōrum
caeli apicem queant capere
et de manu confortantis
regis auream lauream sumere
Quid tibi profecit,
profane serpens,
quondam unam
decepisse mulierem,
Cum virgo pepererit
incarnatum
Dei Patris
unicum dominum Jesum;
Qui praedam tibi tulit et
armillā maxillam forat,
Ut egressus Evae natis
fiat, quos tenere cupis?
Nunc ergo temet virgines
Vincere cernis invide,
Et maritatas parere
Filios deo placitos,
Et viduarum
maritis fidem
nunc ingemis integram,
Qui creatori
fidem negare
persuaseras virgini.
Feminas nunc vides in bello
contra te acto duces existere
Quae filios suos instigant
fortiter tua tormenta vincere.
Quin et tua vasa
meretrices dominus emundat
Et haec sibi templum
Dignatur efficere purgatum.
Pro his nunc beneficiis
in commune dominum
nos glorificemus
et peccatores et iusti,
Qui et stantes corroborat
et prolapsis dextram
porrigit, ut saltem
post facinora surgamus
Scalam ad caelos
Appearance