Schemata logou olim de figuris factis per genetivum casum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Schemata logou olim de figuris factis per genetivum casum
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


  • [§ 1]

Nomen generis neutri, numeri pluralis, si solum ponatur, elocutio figurata est, ut “vadit per lata camporum”, “natat per alta fluminum”, pro eo quod est: vadit per lata spatia camporum, natat per alta loca fluminum.

  • [§ 2]

Item si sermo, qui solet iungi genitivo, iungatur ablativo, ut “homo vita optima”, “pater «pulchra prole»”, id est: homo vitae optimae, pater pulchrae prolis.

  • [§ 3]

Item si, cum de temporum et locorum spatiis loquimur, accusativo potius quam ablativo utamur, ut “totam noctem sedi”, “abest milia decem”, id est: tota nocte sedi, abest milibus decem.

  • [§ 4]

Item si sermo per se plenus nomen accipiat genitivi casus, ut “homo «integer vitae»”, “homo «sceleris purus»”, id est: homo integer, homo purus.

  • [§ 5]

Item si utamur declinatione activa, cui passiva significatio est, ut «nox praecipitat»,«pavor insinuat», id est: praecipitatur nox, insinuatur pavor.

  • [§ 6]

Item si utamur infinito modo tempore praesenti pro indicativo imperfecto, ut: «solam nam perfidus ille / te colere», «arcanos etiam tibi credere sensus»; id est: te colebat, tibi credebat.

  • [§ 7]

Item si participio praeteriti temporis vel nomini iungas accusativum casum, ut “fessus membra”, «oculos suffusa», id est: fessa membra habens, oculos suffusos habens.

  • [§ 8]

Item si utamur nomine loco adverbii, ut «torvum clamat», “horrendum resonat”, id est: torve clamat, horrende resonat.

  • [§ 9]

Item si duobus modis verbi utamur sine alterius interpositione sermonis, ut «dat ferre», “concedit abscedere”, id est: dat ut ferat, concedit ut abscedat.

  • [§ 10]

Item si verbum, quod accusativum casum regit, iungatur dativo, ut est «it clamor caelo», “dixerat illo”, id est: it clamor in caelum, dixerat in illum.

  • [§ 11]

Item si pronomen componendum adiectione particulae quae est ‘–cumque’ nos geminaverimus, ut est «quisquis es armatus», «quanta quanta haec mea paupertas est», id est: quicumque es armatus, quantacumque est haec mea paupertas.

  • [§ 12]

Item si in sermone, in quo possumus dicere ‘qualis’, dicamus ‘quid’, ut «quid morbi est», «quid mali est», id est: qualis morbus est, quale malum est.

  • [§ 13]

Item si numerum per genitivum casum proferamus, ut “habeo mille hominum”, “potitus sum trium milium hostium”, id est: habeo mille homines, potitus sum tria milia hostes.

  • [§ 14]

Item si pro fixae appellationis genitivo feminini generis, neutri mobilis genitivis utamur, ut «servantissimus aequi», “amans iusti”, id est: servantissimus aequitatis, amans iustitiae.

  • [§ 15]

Item si per accusativum et ‘in’ prepositionem dicamus quod dicitur vulgariter per ablativum, ut “solutus in libidinem”, “fractus in luxuriam”, id est: solutus libidine, fractus luxuria.

  • [§ 16]

Item si per genitivum proferamus, quod simpliciter per accusativum dicitur, ut est “natus perdendae rei publicae”, “genitus augendae civitatis”, id est: natus ad perdendam rem publicam, genitus ad augendam civitatem.

  • [§ 17]

Item si ‘in’ ponamus pro ‘inter’, ut «in amicis habere», «leonem in primis ferire», id est: inter amicos habere, leonem inter primos ferire.

  • [§ 18]

Item si ‘in’ ponamus pro ‘intra’, ut est “«in diebus paucis» fiet”, “in paucis mensibus veniet”, id est: intra paucos dies fiet, intra paucos menses veniet.

  • [§ 19]

Item si ‘in’ prepositione detracta nomen et verbum copulemus mutato casu, ut “impressus caeno”, “inductus tectis”, id est: in caenum pressus, in tecta ductus.

  • [§ 20]

Item si dicamus aliquem aliquid dixisse, et subauditione locum relinquamus, ut “Africani est”, “Catonis fuit”, id est: Africani est hoc dictum, Catonis fuit hoc studium.