Sedes Apostolica (Gregorius XIV)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sedes Apostolica
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus


1591-06-01 SS Gregorius XIV - Bulla ‘Sedes Apostolica’

________________________________________


Sedes Apostolica pia Mater assidue sentiens ponderis sibi incubentis in procuranda salute animarum, pretioso Christi Domini sanguine redemtarum, gravitatem, et magnitudinem, in re tanti momenti, ut par est, magis in dies solicita, eumdemque optimum finem semper ante oculos propositum habens, nihil unquam intentatum praetermittit eorum, quae ad fidelium animas in viam salutis dirigendas judicat pertinere. Quare nemini mirum videri debet, si interdum quidem contumacium fidelium audaciam poenarum severitate deterret. Rursus eisdem, si ad corredire velint, et peecavi veniam humiliter exposcere, maternum aperit sinum, viamque ad poenitentiam sternit faciliorem, ac mansuetudine congrua rigorem temperat, prout in Domino conspicit salubriter expedire.

§. 1. Dudum siquidem fel. record. Sixtus Papa V Pradecessor noster, justiae Zelo accensus, contra procurantes abortum faetus tan animati, quam inanimis, ejusque gravissimi sceleris participes, et adjutores nec non contra eos, qui mulierum faecumditatem impediret, et sterilitatis potiones, seu venena praeberent Constitutionem edidit, sub dato 4 Kal. Novembris Pontificatus sui anno 5. per cuam ultra diversas spirituales, et temporales poenas, etiam inter alia Excomunicationis sententiam contra eos promulgavit, sibique, et Successoribus suis tantum absolvendi facultatem reservavit, prout in eadem Constitutione plenius continetur.

§. 2. Cum igitur postmodum experientia docuerit ex remedio hujusmodi, non que sperabatur, utilitatem et fructum provenisse, verum potius multis Satanae [220] malitia ad pecandum inductis, dificiliori oh soli Sedi Apostolicae reservatam absolvendi facultatem, reddito ad penitentiam aditu, eos a nefariis hujusmodi flagitiis perpetrandis non solum non retraxisse, sed etiam plurimorum, sacrilegiorum gravissimorumque peccatorum et scelerum occasinem dedisse. Nospropterea animadvertentes, gladium Ecclesiasticae Disciplinae, praesertim quo ad, Censuras, penas spirituales, ita exercendum esse, ut ad medicinam tendat, non ad perniciem animarum, eternunque Pastorem, cujus vices in terris gerimus, quamtum (divina ejus gratia adjutrice) possumus, imitari volentes, qui venit animas hominum salvare, non perdere, neminique quantumcumque graviter, et enormiter deliquerit, viam salutis praeclusit, quin potius ad eam assequendam copiosa remedia adhibuit, ac nobis reliquit et simul utilius censentes, ubi nec de homicidio, nec de animato foetu agitur, poenas non imponere duriores illis, quae per Sacros Canones, et legos prophanas sunt inflictae, habita super hoc cum Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Card. super negotiis, et consultationibus Episcoporum deputatis, matura deliberatione, de eorum Consilio Constitutionem praedictam sic duximus moderandam, ut a peccato et excommunicatione contra personas ibi expressas lata, tam quo ad eos, qui hactenus deliquerunt, quam quo ad illos, qui post nostram Constitutionem in eisdem casibus deliquerint, quilibet Presbyter, tam saecularis, quam cujusvis Ordinis Regularis ad Christi fidelium confessiones audiendas, et ad hos casus specialiter per loci Ordinarium deputatus, plenam, et liberam in foro conscientiae tantum, absolvendi habeat facultatem, eamdem prorsus, quam idem Sixtus V. Praedecessor noster, sibi ac suis Successoribus reservavit.

§. 3. Quo vero ad poenas procurantium Abortum foetus inanimis, aut exhibentium mulieribus, vel [221] sumentium venena sterilitatis, aut quoqumque modo auxilium, vel consilium eis dantium, in praedicta Constitutione contentas, Constitutionem praefatam in ea parte, ubi de his agit, ad terminos juris communis, ac Sacrorum Canonum, et Conc. Trident. Dispositionem, auctoritate Apostolica tenore praesentium, tam quo ad praeterita, quam quo ad futura, perpetuo reducimus, perinde ac si eadem Constitutio in hujusmodi parte numquam emanasset.

§. 4. Non obstantibus eadem Predecessoris nostri Constitutione, quam quo ad reliqua omnia, praeter contenta in hac nostra Constitutione, in suo robore omnino permanere volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§. 5. Volumus autem, ut praesentium transumptis, Notarii publici manu subscriptis, et sigillo Praelati Ecclesiastici munitis eadem prorsus fides habeatur in judicio, et extra illud, quae eisdem originalibus haberetur, exhibitis, vel ostensis.

§. 6. Nulli ergo omnimo hominum liceat hanc paginam nostrarum moderationis, reductionis, et voluntatum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae in Monte Quirinali anno Incartionis Domin. 1591. Prid. Kal. Junii Pontificatus nostri anno 1.