Selectae variantes lectiones

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

Selectae variantes lectiones (Auctor incertus), J. P. Migne

Selectae variantes lectiones

(1175)Praefatiuncul e Rufini col. 463. subjungit ms. Haec etiam X. libro Ecclesiasticae Historiae continentur.

In Elencho ad col. 465. cap. XIX. ms patri Constantino, pro frátri Constantio, habet. Subsequentis autem Capituli totam hanc pericopam tacet, Luciferi caeterorumque Episcoporum Catholicorum.

Historiae libro et cap. I. col. 468 not. e, ms. credens, dissimulare aliis, pro credens, si dissimularet a talibus.

Cap. II. post med. ms. simultatio Sacerdotum, pro simulatio, etc., quod et verius videtur, quanquam minus Latinum, si pro simultate accipiatur. Mox complures habet pro plures.

Cap. III. col. 469. not. c. ms. dicendo pro dicendi.

Cap. IV. init. ms. Maximinus pro Maximianus.

Cap. V. not. b. tacet in voculam, tum quarto ab hoc versu vobis, et paulo post ad not. c. tamen. Col. 472. vers. 5. ms. aderat conciliis, pro consiliis: et in fine statuta fingentibus pro figentibus.

Cap. VI. col. 473. not. a. ms. ex nullis exstantibus factus est, aut ex alia substantia, pro substantibus, et subsistentia. Mox Can. I. per impatientiam pro impatientia. Can. V. ne quem si alius Episcopus pro ne quem alius, et mox in singulis urbibus atque provinciis. Cap. VI. suburbicarum pro suburbicariarum. Can. XIII. ferme rectius, militiam abjecerant, et rursus hanc ambierunt pro ad hanc abierunt. Can. XIV. (1176)prout moderatio Episcopi voluerit. Iterum rectius Can. XVIII. nemo eum, qui ad alium pertinet, suscipiens pro edito subripiens. Confer sup. Can. V. ex quo veritas lectionis constabit. Can. XXI. Paulinianistae pro Paulianistae: et in fine legum ratio pro reverentia.

Cap. VIII. init. col. 476. ms. quae exstiterint: subsequenti vers. tacet mulier. Post med. col. 477 satis bene uteretur habet pro uterentur: et nono post versu tacet ac humilius.

Cap. IX. post med. col. 479. habiti sunt, etc., et mox parvo pro parvulo; 14, post versu atque pro ad quae: 10, post versu, plus habet denuo revertuntur.

Cap. X. vers. 17. ab init. cap. si qui experti . . . . . noverint, conferant, rectius: et in fine col. ne praesumeret, et sinere videretur. Col. 482. v. 10. ex ipsa opera, et mox maturus pro matutinus.

Cap. XI. init. ex hac luce decessit. Col. 484. v. 4. sed ab his, tacita et copula intermedia.

Cap. XIII. col. 486. v. 14. in perfidia.

Cap. XIV. col. 487. v. 7. puerorum multitudinem supra oram, etc.

Cap. XVI. col. 488. v. penult. invidiae horror.

Cap. XVII. col. 489. vers. 8. reliquerant pro retinebant, et mox perculit pro perpulit. Col. 490. v. 14. Ecce pro Hoc est, et decipere pro decipi.

Cap. XIX. col. 492. v. 24. concedas.

Cap. XX. ad fin. deserendae pro destruendae

(1177)Cap. XXIII. init. Maximinum pro Maximum.

Cap. XXV. v. 16. ab init. cap. animo leprosus, et mox secutoribus pro sectatoribus.

Cap. XXVII. post init. Constantio conhibente vivente, quorum alterum alterius glossema est, illudque pro connivente praeferendum. Ad fin. si ibi talis, et mox praeposterus (ut videtur) pro praeproperus.

Cap. XXVIII. in fin. quantum notae pro noxae.

Cap. XXIX. med. Et quia duas substantias non dicimus in Deo, nec tres subsistentias dicere debemus.

Cap. XXX. post init. tacet priore loco Eusebio.

Cap. XXXI. med. diligentius exposuit.

Cap. XXXV. v. 10 ab init. cap. matres et viri juvenes, virginesque immensa, etc. satis probe, et verius.

Cap. XXXVI. sub init. ad horam undecimam pro decimam.

LIB. II.

Cap. I. v. 5. ab init. cap. ductoresque nostri, et mox darent pro dederunt. Decimo ab hoc versu tacet ei. In fine cap. suscepit, deinde novem menses pro octo, falso tamen. Vide nos ibi.

Cap. II. vers. 2. de militia.

Cap. III. decimo a fine versu et copulam tacet, tum habet Tria millia et eo amplius, tacito simul.

Cap. IV. vers. 1. vita: et col. 512. vers. 13. qui se deduxerant. Col. 513. not. d. tacet die ipsa, quod et verius puto.

Cap. V. vers. 3. tacet per se.

Cap. VI. not. j. Lucius omnia, etc.

Cap. VII. vers. 2. nebulosi ductoris. Et col. 517. vers. 5. descripta sunt, legimus.

Cap. VIII. ad not. e. Apeteliote pro Apeliote.

Cap. IX. vers. 2. tacet nobis, deinde plus habet, olivarum plantationem quoque Domini, etc. Col. 518. vers. 20. tacet propria; vers. 38. et quaecumque ad victum, etc. Col. 519. ad not. e. impendi pro impendere.

Cap. XI. not. g. tunc Consulares: sub fin. revocarit pro revocaret.

Cap. XII. vers. ultimo regnum gerente pro rem, etc.

(1178)Cap. XV. vers. 6. fideliter pro fiaenter.

Cap. XVI. vers. 1. dictata. vers. 4. negat se impiorum posse verba, etc. Paullo ante not. h. tacet impia, versu octavo a fine, Maximus qui se exuetere [sic] tyranni in famia, legitimum principem gestiret ostendere: Omnino verius, tantum quod fraudi esse potest, verbum exuetere, in duo dispertias ex vetere: sicque locum refigi velim. Confer praeced. cap. XIV.

Cap. XX. medio, tacet duo verba verti vel, ferme concinnius.

Cap. XXII. col. 529. vers. 3. post not. b. res gestas ad Imperatorem referunt.

Cap. XXIII. vers. 6. et 7. cuncta quae ad summum pavimentorum levabantur, et mox immissis pro immensis. Col. 530. post med. templi foribus obseratis pro temporibus observatis: ibidem undecimo a fine versu tacet radio. Col. 531 init. ab ipsis Gentibus pro Gentilibus, et col. 533. v. 4. et Soron Apim primo ex compositione, post vero per, etc.

Cap. XXV. vers. 7. plus habet digna dignatione numinis, et ad not. g. irrepebat pro erepebat. Sub capitis finem caeterisque fraudibus pro caecisque, etc. et mox omnino verius, incertis patribus pro incestis, quemadmodum et in Editione nostra velim restitui.

Cap. XXVI. sub fin. sed fecerint pro sed profecerint.

Cap. XXVII. col. 536, vers. 1. et 2. iterum rectissime veri Dei templa, Ecclesiaeque constructae, ad cujus lectionis fidem refigi et apud nos locum velim, atque illud celsae, quod ex Barraeano exemplari accepimus, expungi.

Cap. XXIX. vers. 12. commendatae pro commendata.

Cap. XXX. in fin. vobis magna pernicie pro magnae, etc.

Cap. XXXIII. v. 11. ab init. cap. secuturam Eugenio pro securam, etc. et vers. 16. rectius, praesumserant plurium numero: mox primo illi pro primi, etc. Ibidem ante not. e. paullo melius ad solita pro ad solida se vertit, etc. et tertio ab hoc versu justa praelia ista, etc. tacitis etiam voculis intermediis, ut puto.

EXPLICIT LIBER HISTORIAE ECCLESIASTICAE FELICITER.