Sententiae delibatae ex operibus S. Augustini

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sententiae delibatae ex operibus S. Augustini
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 51

Sententiae delibatae ex operibus S. Augustini (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

I. Quae sit vera innocentia.

(0427A) 543 Innocentia vera est, quae nec sibi nec alteri nocet: quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et nemo non prius in se quam in alterum peccat (Aug. in psal. C, 2; Prosp. in eumdem ps.).

II. De hominibus diligendis.

Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores; quia aliud est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt (Aug. in ps. C, 5; Prosp. in eumdem ps.).

III. De vera aeternitate.

Vera aeternitas et vera immutabilitas non est nisi in deitate Trinitatis, cui quod est esse, perpetuum est: quia natura initio carens, incremento (0427B)non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem, etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem, dum finis illis est, et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio (Prosp. in psal. CI, 18).

IV. De patientia Dei.

Patientia Dei, qua parcit contemptus, parcit etiam negatus, et magis vult vitam peccatoris quam (0428A)mortem, eruditio est poenitudinis, 544 et oblatio correctionis: nec ulla ipsius opera misericordia vacant, quando homini et indulgentia consulit, et flagello (Aug. in psal. CII, 8; Prosp. in eumd. ps.).

V. De ultione Dei.

Divina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in futuro; et misericorditer adhibet temporalem severitatem, ne aeternam juste inferat ultionem (Prosp. in psal. CII, 9).

VI. De vera Dei laudatione

Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis. Bene autem loqui et male vivere nihil aliud est quam sua se voce damnare (Prosp. in psal. CII, 21).

VII. De virtute charitatis. (0428B)Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum, cum caeterae virtutes et bonis et malis possint esse communes (Aug. in psal. CIII, 3; Prosp. in eumd. ps.).

VIII. De doctrina apostolica.

Doctrina apostolica tam salubris tamque vitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem: quia sive parvuli, sive magni, sive infirmi, sive fortes, habent in ea unde alantur et unde satientur (Prosp. in psal. CIII, 11).

IX. De quaerendo Deo.

(0429A) Deum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. 545 Accedendo enim ad Deum, illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat (Prosp. in psal. CIV, 4).

X. De fastidio spiritali.

Sicut corpori noxium est corpoream escam non posse percipere, ita animae periculosum est spiritales delicias fastidire (Prosp. in psalm. CVI, 18).

XI. De bonorum et malorum finibus.

Numquam multi sunt qui ad non esse tendunt. Quid enim tam est obnoxium paucitati quam quod est debitum perditioni (Prosp. in psalm. CVI, 39)?

XII. De tranquillitate ultionis Dei.

(0429B) Non concupiscit Deus poenam reorum, tamquam saturari desiderans ultione; sed quod justum est cum tranquillitate decernit, et recta voluntate disponit, ut etiam mali non sint inordinati (Prosp. in psal. CVIII, 5).

XIII. De bono intellectu.

Bonum intellectum habet qui quod faciendum est, recte intelligit et facit. Alioqui talis est sine opere intelligentia, qualis sine timore sapientia, cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini (Prosp. in psalm. CX, 10).

XIV. De requie adhuc in carne viventis.

Habet et in hac vita requiem suam anima quae de morte infidelitatis exempta est, et non ab operibus (0429C)justitiae, sed ab iniquitatis se abstinet actione: ut vivens Deo, et mortua mundo, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat (Prosp. in psalm. CXIV, 8).

XV. De vovendo Deo.

Quisquis bene cogitat quae Deo voveat et quae vovendo persolvat, seipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo (Luc. XX, 25). Sed sicut videndum (0430A)est quid offeras et cui offeras, ita etiam considerandum est ubi offeras: quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est (Prosp. in psalm. CXV, 8).

XVI. De justitia et gratia.

Duae sunt retributiones justitiae, cum aut 546 bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem retributionem impiorum qua pro bonis mala retribuuntur, Deus nescit; qui nisi retribueret bona pro malis, non essent quibus retribueret bona pro bonis (Aug. serm. 7 in psalm. CXVIII; Prosp. in eumd. ps. 17).

XVII. De supernae patriae civibus.

(0430B) Omnis qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi, et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena, ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia, Deum nosse et amare paucorum est, quibus sit praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psalm. XVIII, 9), ut nec in Dei, nec in proximi charitate fallantur (Prosp. in psalm. CXVIII, 19).

XVIII. De carnis cupiditate vincenda.

Nemo est cujus animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non aggravet (Sap. IX, 15). Sed adnitendum est ut carnis cupiditates spiritus vigore superentur, et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se divino auxilio exspectet adjuvari (0430C)(Prosp. in psalm. CXVIII, 25).

XIX. De angusta vitae via.

Angusta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13); et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur: quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum sit infidelium vanitati (Prosp. in psalm. CXVIII, 35).

XX. De praemio Christianae religionis. Hoc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui (0431A)cultus ipse sit merces: nam qui Deum ideo colit ut aliud magis quam ipsum promereatur, non Deum colit, sed illud quod assequi concupiscit (Aug. serm. 11 in psalm. CXVIII, 6; Prosp. in eumd. psalm., 36).

XXI. De occultis non judicandis. De occultis cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere; cum eorum quae homini sunt 547 incognita, solus Deus judex sit justus, qui et inspector est verus (Zephirini ep. 1; Prosp. in psalm. CXVIII, 39).

XXII. De adjutorio Dei. Divini est muneris, cum et recta cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, (0431B)ut operemur operatur (Prosper in psalm. CXVIII, 59; et canon. 9 conc. Araus. II).

XXIII. De passionibus sanctorum. Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos ipsius persequantur: ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores (Prosper in psalm. CXVIII, 62).

XXIV. De scientia boni. Non est vera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur: non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat quod actione non implet (Prosp. in psalm. CXVIII, 71, 77).

XXV. De amore legis. Qui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines (0431C)(Prosp. in psalm. CXVIII, 113).

XXVI. De scrutandis mandatis Dei. Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Ut ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt jurgia malignorum (Prosp. in psalm. CXVIII, 115).

XXVII. De proficiendo. Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est qui superna illustratione non egeat: non enim ita nulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens rationalis et intelligendum desideret et gerendum (Prosp. in psalm. CXVIII, 125).

XXVIII. De duplici opere Dei. Si omnes homines simul consideremus, quorum (0432A)alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est, misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae Domini. Individua enim ibi est, et a misericordia veritas, et a veritate misericordia: quia beatitudo sanctorum et de munere gratiae est, et de retributione justitiae (Prosp. in psalm. CXVIII, 151).

XXIX. De observantia pacis. Christianae perfectionis est pacificum esse 548 etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis: ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequantur, causas tamen non habeant quibus odisse nos debeant (Prosp. in psalm. CXIX, 7).

XXX. De custodia Dei. (0432B) Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat introitus; et cum bono fine, id est, sine vulnere animae, tentatio consummatur, ad aeternam requiem, de profundo temporalis laboris exitur (Prosp. in psalm. CXX, 7).

XXXI. De adjutorio Dei. Ad coelestis Jerusalem consortium non ascendunt, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris, quod ascendunt (Prosp. in psalm. CXXI, 4).

XXXII. De odiis mundi in Christianos. Omnes qui in Christo pie volunt vivere, necesse (0432C)est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et irrisio in impios retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem (Prosp. in psalm. CXXII, 3).

XXXIII. De patientia fidelium. Tota fidelium salus, tota patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis referenda est: quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet (Prosp. in psalm. CXXIII, 5).

XXXIV. De obsequiis debitis. Ita et a plebibus principes, et a servis domini sunt (0433A)ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis, quod propositum non violat religionis (Prosp. in psalm. CXXIV, 3).

XXXV. De toleranda varietate mundana. Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur: quia justum est omnia aequanimiter accipi, quae judicaturus voluit tolerari (Prosp. in psalm. CXVIII, 4).

XXXVI. De aedificatione domus Dei. 549 Omnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores (0433B)(Prosp. in ps. CXXVI, 1).

XXXVII. De aeternis gaudiis. Aeternae civitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur, nec labetur: quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum (Prosp. in ps. CXXVII, 5).

XXXVIII. De lege charitatis. Lex Christi perfectio charitatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur Conditori legis, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Matth. VI, 12.) Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata ejus exsequitur; nec frustra sperat parcendum peccatis suis, qui ignoscit alienis (Prosp. in ps. CXXIX, 4).

XXXIX. De jussionibus Dei. (0433C) Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget (Aug. ep. 138, ad Marcellin., num. 6).

XL. De intemporali scientia Dei. Id quod in tempore novum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus, pro eorum varietate, distribuit (Aug. ibid., n. 7).

XLI. De providentia Dei. Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt (Aug. ibid., n. 8).

XLII. De impunitate peccantium. (0434A) Nihil infelicius est felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur (Aug. ibid., n. 14).

XLIII. De legis littera. Legis littera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caveri: 550 et ideo magis augeri quam minui; quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit (Aug. de Spir. et Litt. c. 5, 14).

XLIV. De lege et gratia. Lex data est ut gratia quaereretur: gratia data est ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium (0434B)per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit (Aug. ibid., c. 19).

XLV. De promissione Dei. Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit et alius facit: quod jam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante (Rom. IX, 12; et IV, 4); ne ipsorum sit, non Dei; et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum; atque ita gratia jam non sit gratia (Aug. ibid., c. 24).

XLVI. De fidelium culpis et infidelium bonis. Sicut non impediunt ab aeterna vita justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet (0434C)pessimi hominis invenitur (Aug. ibid., c. 27).

XLVII. De malae voluntatis effectu. Cum voluntas mala potestatem accipit ut efficiat quod cupit, ex judicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo: nec ideo injuste, quia occulte. Caeterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens (Aug. ibid., c. 31).

XLVIII. De superbia. Omnia vitia in malefactis tantummodo valent: sola superbia etiam in recte factis cavenda est (Aug. lib. de Nat. et Gr. c. 27).

XLIX. De impari usu fortunae. Interest plurimum qualis sit usus, vel earum rerum (0435A)quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus, nec bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem ideo hujusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur (Aug. lib. I de Civit. cap. 8).

L. De morte sanctorum. Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Non enim facit malam mortem, 551 nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est necessario morituris, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur (Aug. ibid., c. 11).

LI. De puritate quam non perdit invitus. Ita non amittitur corporis sanctitas, manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso; sicut amittitur (0435B)sanctitas corporis, violata animi puritate, etiam corpore intacto (Aug. ibid., c. 18).

LII. De fortitudine tolerantiae. Major animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis eligit ferre, quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere (Aug. ibid., c. 22).

LIII. De libera servitute et dominio servili. Justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est criminis, sed virtutis examen. Nam bonus etiamsi serviat, liber est: malus autem, etsi regnet, servus est; nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum quot vitiorum (Aug. lib. IV de Civ. c. 5).

LIV. De oblatione votorum. (0435C) Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet quod voveret (Aug. lib. XVII de Civ. cap. 4, et can. 11 conc. Arausicani II).

LV. De essentia Deitatis. Omnis substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Nulla ergo differentia est in Deitate Trinitatis, quoniam quod Deo minus est, Deus non est (Can. 12 conc. Arausicani II).

LVI. Quales nos diligat Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.

LVII. De intemporali opere Dei. Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore (0435D)est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt.

LVIII. De principali omnium rerum causa. (0436A) Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritaliumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili atque intelligibili summi imperatoris aula, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam praemiorum, 552 atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica (Aug. l. III de Trin. c. 4).

LIX. De superbia diaboli et Christi humilitate. Diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem; Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam. Quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste humiliatus (0436B)surrexit, et erexit credentem (Aug. lib. IV de Trin. c. 10).

LX. De spiritalibus augmentis. In rebus spiritalibus cum minor majori adhaeret, sicut Creatori creatura, illa fit major quam erat, non ille; et hoc est majus esse, quod est melius esse, quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed virtute fit major (Aug. l. VI de Trin. c. 8).

LXI. De ineffabili excellentia Deitatis. Excedit supereminentia Deitatis non solum visitati eloquii nostri, sed etiam intelligentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Non parva autem notitiae pars est, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus scire quid non sit (Aug. l. VIII de Trin. c. 2).

LXII. De vera beatitudine. (0436C) Omnes beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Propior ergo beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam prava, etiamsi quod cupit obtinuit (Aug. l. XIII de Trin. c. 5).

LXIII. Quid sit esse cum Deo. Magna hominis miseria est cum illo non esse sine quo non potest esse. In quo est enim, sine dubio sine illo non est: et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum eo non est (Aug. l. XIV de Trin. c. 12).

LXIV. De incarnatione Verbi Dei. (0436D)Divinitas Verbi aequalis Patri facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro: ut (0437A)et nos efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de ipsius (Aug. in ps. CXVIII ser. 16, n. 6; et ser. 19, n. 6).

LXV. Quo odio odiendi sint mali. Perfectum odium est, quod nec justitia, nec scientia caret: id est, ut nec propter vitia 553 homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam: ut nec propter vitium natura damnetur, nec propter naturam vitium diligatur (Aug. l. XIV de Civ. c. 6; Prosp. in ps. CXXXVIII, 22).

LXVI. De labore fingentium mendacia. Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem verum vult dicere, non laborat; quietiores enim sunt boni quam mali; et absolutoria sunt (0437B)verba veridicorum quam commenta fallacium (Aug. in ps. CXXXIX, n. 13).

LXVII. De divinis Scripturis. Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob hoc teguntur, ne vilescant; ob hoc quaeruntur, ut exerceant; ob hoc autem aperiuntur, ut pascant (Aug in ps. CXL, n. 1).

LXVIII. De oratione Domini. Orans cum sudore sanguineo Dominus Jesus Christus significabat de toto corpore suo, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones (Aug. ibid., n. 4; et in ps. LXXXV, n. 1).

LXIX. De sacramentorum perceptione. Sacramentum pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti (0437C)quod bonum est (Aug. in ps. CXLII, n. 16).

LXX. De laudando Deum. Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur et minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correctio (Aug. in ps. CXLIV, n. 8; Prosp. in eumd. ps., 5).

LXXI. De acceleranda conversione. Remedia conversionis ad Deum nullis sunt cunctationibus differenda; ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim poenitenti indulgentiam (0438A)promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit (Aug. ibid., n. 11).

LXXII. De humilitate orandi. Rectus est et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur se accusat, non Deum; et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccata sua defendentem, sic recipit confitentem (Aug. ibid., n. 12).

LXXIII. De admiratione creaturarum. 554 Mirabilis est fabrica mundi, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui a Creatore discedit: qui si haeserit superiori, inferiora calcabit; ne quod dilexerit contra naturam, convertatur in poenam (Aug. in ps. CXLV, n. 5).

LXXIV. De anima inordinata. (0438B)Anima rationalis superioribus inferiora praeponens, non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur (Aug. ibid., n. 5).

LXXV. De poena peccati. Corpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis omnis humanarum actionum cursus praepeditetur (Aug. ibid., n. 17).

LXXVI. De ratione psallendi. Recte in Dei laudem psallit, cujus opera cum voco concordant. Nam finito carmine, vox tacet: vita autem in bonis actibus permanens, numquam reticet ejus gloriam, quem in se gaudet operari (Aug. in ps. CXLVI, n. 2).

LXXVII. De timore. (0438C) Omnia quae timentur, rationabiliter declinantur: Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur (Aug. ibid., n. 20).

LXXVIII. De recta sollicitudine. Sicut praepostera securitas in periculum impellit: ita ordinata sollicitudo securitatem parit (Aug. in ps. CXLVII, n. 5).

LXXIX. De virginitate. Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas animae, fides incorrupta (Aug. ibid., n. 10)

LXXX. De modo habendi. (0439A) Multa nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria sola retineamus. Nam vana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodam modo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet (Aug. serm. in ps. CXLVII, n. 12; Prosp. in ps. CXLIV, 5).

LXXXI. De cogitationibus. Quomodo aures nostrae ad voces nostras, 555 sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut in mala opera exeant cogitationes bonae, quoniam hoc actione promitur quod corde concipitur (Aug. in ps. CXLVIII, n. 2).

LXXXII. De cantico novo. Sicut veteris hominis vetus canticum ad temporalia, (0439B)sic novi hominis novum canticum pertinet ad aeterna; et ita unusquisque cantat ut vivit. Novum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur (Aug. in ps. CXLIX, n. 1).

LXXXIII. De vera humilitate. Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare; nec ingratum esse, nec querulum, sed in omnibus Dei judiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt, aut benigna.

LXXXIV. De desperantibus. Nimis miser est qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit, cum ex eo ipso quod non quaerat Dei auxilium, ab omni spe verae salutis exciderit (Aug. in psal. XXXIII, enarrat. 2, n. 13).

LXXXV. De divitiis. (0439C) In magna egestate sunt qui de iniquitate sunt divites; justitiae opes, et sapientiae thesauros non habent: qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt quae perire non possunt (Aug. ibid., n. 15).

LXXXVI. De vera bonitate. Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est; et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse (Aug. ibid., n. 19).

LXXXVII. De mali impunitate. Peccator qui peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur (Aug. ibid., n. 21).

LXXXVIII. De bono humilitatis. (0439D) Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem; et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus (Aug. ibid., n. 23).

LXXXIX. De sepultura. (0440A) Sicut peccatoribus divitibus nihil prosunt exsequiae sumptuosae, ita nihil nocent aut viles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae (Aug. ibid., n. 25).

XC. De gaudio recto. Non potest umquam fraudari delectationibus suis, 556 cui Christus est gaudium. Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.

XCI. Quid hominem Deo jungat. Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui, aut proximi sumus: quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi conjungit imitatio (Aug. in ps. XXXIV, n. 6).

XCII. De bono praelio. Humanae aegritudinis est, in carne mortali delectationem (0440B)habere peccandi. Sed discipulus amatorque virtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere, sed bellum debet indicere (Aug. in psal. XXXV, n. 6).

XCIII. De spe fidelium. Non te terreat, Christiane, quod credita differuntur: licet in abscondito sit promissio, in spe tamen perseveret oratio. Exercere operibus, cresce virtutibus. Dum fidei constantia probatur, gloria retributionis augetur.

XCIV. De temporibus malorum. Omne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum quam quod in hoc tendit, ut non sit?

XCV. De charitatis augmento. Crescit semper charitatis facultas, dum usu (0440C)major, et largitate fit ditior.

XCVI. De defectu malorum. Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio judicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.

XCVII. Unde adhaereatur Deo. Adhaerens Deo et semper ejus faciens voluntatem, numquam a suo habitatore deseritur: et si quaedam dura atque adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.

XCVIII. De justitia. Tota justitiae ratio est, ut declinentur mala et fiant bona: cujus observantiae inter quaslibet adversitates forma servanda est: quia hoc solum numquam amittitur, (0440D)quod operi pietatis impenditur.

XCIX. De tolerantia. Tolerentur praesentia mala, donec veniat beatitudo promissa. Sustineantur a fidelibus 557 infideles, (0441A)et exortorum inter frumenta zizaniorum avulsio differatur. Quantumlibet saeviant impii, melior est etiam in hoc tempore causa justorum, qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur (Aug. serm. 3 in ps. XXXVI, n. 17).

C. Quid sit clamor ad Deum. Clamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis: quia semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est; quoniam ad ipsum redit quod ab ipso processit (Aug. in ps. XXXVIII, n. 14).

CI. De confitendo peccato. Bona est peccati confessio, si curatio consequatur. Nam quid prodest detegere plagam, et non adhibere medicinam (Aug. ibid., n. 24)?

CII. De perfectione. (0441B) In hac vita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis, non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.

CIII. De laboribus praesentis vitae. Dum praesentis vitae cursus agitur, etiam si valde proficiat cujus exterior homo corrumpitur, et interior renovatur, necesse est tamen, ut dum conditioni subjacet mortis, labores toleret vetustatis (Aug. in ps. XXXVIII, n. 8 et 9).

CIV. Quod imago Dei homo sit, nunc obnoxia vanitati. Imago quidem Dei est homo; et qui per justitiae ambulat vias, et ad similitudinem sui tendit auctoris: et tamen dum in hac vita degit, conturbationes vanitatis (0441C)incurrit (Aug. ibid., n. 11).

CV. De eruditione divina. Prima divini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum possumus sine quo nihil possumus (Aug. ibid., n. 18).

CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit. Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.

CVII. De fundamento spiritali. Sicut fundamentum corporeae fabricae in 558 imo est, ita fundamentum fabricae spiritalis in summo (0442A)est. Terrena aedificatio a terra incipit, coelestis exstructio a superno crescit exordio.

CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum. Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia nihil obliviscitur (Aug. enar. in ps. LXXXVII, n. 5).

CIX. Qui Dei miracula videant. Hi vident mirabilia Dei, quibus prosunt. Nam quod non intelligitur, vel unde non proficitur, non videtur (Aug. ibid., n. 10).

CX. De misericordia et veritate jungendis. Non auferat veritas misericordiam, nec misericordia (0442B)impediat veritatem. Si enim pro misericordia judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi (Aug. serm. 1 in ps. LXXXVIII, n. 25).

CXI. De tentatione et imitatione Christi. Tentatio Christi eruditio Christiani est. Imitatores enim magistri debent esse discipuli, non in faciendis miraculis, quae nemo exigit; sed in custodienda humilitate atque patientia, ad quae nos Dominus suo invitavit exemplo (Aug. serm. 1 in ps. XC).

CXII. De cupiditate et charitate. Quomodo radix omnium malorum est cupiditas, sic radix omnium bonorum est charitas (Aug. ibid., (0442C)n. 8).

CXIII. De gaudio Christiani. Christiano recte gaudendi causa non praesens saeculum, sed futurum est: et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis; ut in via qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.

CXIV. De sabbato. Male celebrat sabbatum qui ab operibus bonis vacat. Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum, quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit (Aug. enar. in ps. XCI, n. 2).

CXV. Quod bonum cum gaudio sit faciendum. 559 Cum bonum operaris, hilaris operare. Nam (0443A)si quid boni tristis feceris, fit de te magis quam facis (Aug. enar. in ps. XCI, n. 5).

CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas. Si in mores malorum non transeant boni, etiam inter cohabitantes magna divisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed hominum est fugienda iniquitas.

CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore justitiae. Nam qui timore non peccat, quamvis non noceat cui vult nocere, sibi tamen plurimum nocet; et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est voluntate (Aug. (0443B)enar. in ps. XCIII, n. 1).

CXVIII. De humili confessione et superba jactantia. Melior est in malis factis confessio, quam in bonis superba gloriatio (Aug. ibid., n. 15).

CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis De malitia mali flagellatur bonus; et de servo emendatur filius (Aug. ibid., n. 25).

CXX. De fidelium perseverantia. Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium, adhaerentes firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas (Zephirin. ep. 1; Aug. enar. in ps. XCIII, n. 29).

CXXI. De propria facultate hominis. Ad peccandum homo abundat propria facultate: ad agendum autem bonum non sibi sufficit, nisi ab (0443C)illo justificetur qui solus justus est (Aug. enar. in ps. XCVIII, n. 7).

CXXII. De contrariis moribus. Magnus bonorum labor est, mores tolerare contrarios: quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet justum iniquitas aliena, quantum recedit a sua (Aug. ibid., n. 12).

CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo. 560 Non locorum intervallis acceditur ad Deum, (0444A)vel receditur ab eo; sed similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est ab eo bono longe esse, quod ubique est (Aug. enar. in ps. XCIX, n. 5).

CXXIV. De vera libertate. Libera semper est servitus apud Deum, cui non necessitas servit, sed charitas (Aug. ibid., n. 7).

CXXV. De tolerantia. Qui ideo neminem vult hominem pati, quia multum, ut arbitratur, proficit; per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit (Aug. ibid., n. 9).

CXXVI. Unde sit bonum nostrum. Totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in nobis est quod ipsi fecimus, (0444B)inde damnabimur; si autem hoc quod Deus fecit, inde coronabimur (Aug. ibid., n. 15).

CXXVII. De Incarnatione Verbi. Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, tempus praeordinavit quo susciperet carnem; non tempori cessit quo verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit (Aug. ep. 137, n. 10).

CXXVIII. De fide et intellectu Intellectui fides viam aperit, infidelitas claudit (Aug. ibid., n. 15).

CXXIX. De superbia. Quo primum vitio superatus est homo, hoc ultimum vincit. Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum ne bene sibi mens conscia, in se (0444C)potius quam in Domino glorietur (Aug. enar. in psal. VII, n. 4).

CXXX. De perfectione desideriorum. Finis curarum perfectio est desideriorum; et in id quisque tendit ac nititur, ut ad illud perveniat quo delectatur. Sapientis ergo est hoc appetere quod bonum facit, non id amare quod decipit (Aug. ibid., n. 9).

CXXXI. De duobus donis gratiae. 561 Sicut duo sunt officia medicinae, unum quo (0445A)sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas; ita duo sunt dona gratiae, unum quod aufert carnis cupiditatem, aliud quod facit animi perseverare virtutem (Aug. ibid., n. 10).

CXXXII. De laboris fine. Non poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat quod ei non possit auferri (Aug. ibid., n. 16).

CXXXIII. De iniquitatis laesione. Impossibile est ut iniquitas prius laedat hominem justum in quem tendit, quam cor injustum unde procedit (Aug. ibid., n. 17).

CXXXIV. De miraculis visibilibus et invisibilibus. Visibile miraculum ad illuminationem vocat; invisibile autem, eum qui vocatus venit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus, (0445B)ad intelligenda invisibilia transitum facit (Aug. enar. in ps. IX, n. 2).

CXXXV. De fugientibus diabolum. Melior causa est eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui praeeuntem sequuntur, quia utilius est eum hostem habere quam principem (Aug. ibid., n. 4).

CXXXVI. De pravis cupiditatibus. Omnes pravae cupiditates sunt portae inferi, per quas itur in mortem, cujus dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite concupivit (Aug. ibid., n. 14).

CXXXVII. De adulatione. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere in quibus non solum non (0445C)metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator (Aug. ibid. n. 21).

CXXXVIII. De male conscio animo. Animus male sibi conscius, dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non judicet Deus: cum abuti patientia Dei, et non intelligere parcentis benignitatem, jam sit magna damnatio (Aug. ibid., n. 23).

CXXXIX. Quod prior sit natura quam vitium. 562 In creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam vitium: quod ita contra naturam est, (0446A)ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cujus hoc vitium est, potius competeret esse cum Deo (Aug. l. XI de Civ. Dei, c. 17).

CXL. De angelis et hominibus malis. Nullum Deus vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret: atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam antithetis honestaret (Aug. ibid., c. 18).

CXLI. De conditione creaturae. Tria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus, inquit, (0446B)Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem quod bona esset (Genes. I, 3). Si ergo quaerimus quis fecerit: Deus est. Si, per quid fecerit: Dixit, et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor excellentior est Deo, nec ars efficacior Dei verbo: nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono (Aug. ibid., c. 21).

CXLII. De bono et malo amore. Est amor quo amatur et quod amandum non est: et istum amorem odit in se qui illum diligit quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene vivimus, iste deficiat quo male vivimus; donec ad perfectum sanetur, et in bonum commutetur omne quod vivimus (Aug. (0446C)ibid., c. 28).

CXLIII. De bono creaturae. Creaturae rationalis vel intellectualis bonum, quo beata sit, non est nisi Deus: quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est; sed ex illo a quo creata est. Hoc enim adepto fit beata, quo amisso misera (Aug. l. XII de Civ., c. 1).

CXLIV. De vitio naturae. 563 Vitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse (0447A)possunt, sola autem mala nusquam. Quoniam naturae etiam illae quae ex malae voluntatis initio vitiatae sunt, in quantum vitiosae sunt, malae sunt: in quantum autem naturae sunt, bonae sunt (Aug. l. XII de Civ., c. 3).

CXLV. Quod non sit in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa industria. Non est fas credere aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur, quia nec affici dicendus est, tamquam in ejus natura fiat aliquid quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria, quia novit et quiescens agere, et agens quiescere: et quod in operibus ejus prius quidem est, aut posterius, non ad (0447B)facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis voluntas ejus, nec consilio alternante variatur; in qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur (Aug. ibid., c. 17).

CLVI. Quod Deus tantum est creator. Nullius, quamvis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiamsi angeli jussi vel permissi adhibent operationem suam rebus quae gignuntur in mundo; tam non sunt creatores animalium quam nec agricolae frugum atque arborum (Aug. ibid., c. 24).

CXLVII. De prima et secunda corporis morte. De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio, sicut (0447C)nullorum bonorum est, ita nulli bona (Aug. l. XIII de Civ., c. 2).

CXLVIII. De morte piorum. Mors etiam piorum poena peccati est. Sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, 564 quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad vitam aeternam. Sicut enim injustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis; ita etiam (0448A)justitia bene utitur, non tantum bonis, verum etiam malis (Aug. ibid., c. 5).

CXLIX. De martyribus non baptizatis. Qui etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis (Aug. ibid., c. 7).

CL. Quod non secundum hominem, sed secundum Deum vivendum sit. Cum homo secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo, quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Unde non frustra dicitur omne peccatum esse mendacium, quia non peccatur, (0448B)nisi ea voluntate, quae est contraria veritati, id est, Deo (Aug. lib. XIV de Civ. Dei, c. 4).

CLI. De diversitate humanae affectionis. Diversitas humanae affectionis, ex diversitate est voluntatis: quae si prava est, perversis erit moribus inquieta; si autem recta, non solum non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit (Aug. ibid., c. 6).

CLII. De arbitrii libertate vera. Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Aug. ibid., c. 11).

CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum. (0448C)Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae; sed ad Deum, quod est obedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab eo qui vere ei sufficit deficit (Aug. ibid., c. 13).

CLIV. De vita beata. 565 Beata vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur; caeteris omnibus rebus (0449A)necesse est ut excellentius diligatur: quoniam propter hanc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia vero beatus esse non potest, nisi qui eam, ut dignum est, amat: consequens est ut eam aeternam velit; quae tunc vere beata erit, quando terminum non habebit (Aug. ibid., c. 25).

CLV. Quod nemo fiat bonus, nisi ex malo. Non omnes quidem mali in hoc proficiunt, ut sint boni; nemo tamen est, nisi ex malo, bonus (Aug. l. XV de Civ. Dei, c. 1).

CLVI. De civibus terrenae civitatis ac coelestis. Cives terrenae civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa irae. Cives vero coelestis patriae parit, a peccato naturam liberans, gratia, qui sunt vasa misericordiae (Aug. ibid., c. 2).

CLVII. De ira Dei. (0449B) Ira Dei non perturbatio est ejus, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet (I Reg. XV, 29), cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa est praescientia (Aug. ibid., c. 25).

CLVIII. De persequentibus Ecclesiam. Inimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, vel malitia depraventur; si accipiant potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam; et ut etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam: quia Deus his qui eum (0449C)diligunt, omnia cooperatur in bonum (Aug. l. XVIII de Civ. Dei, c. 1).

CLIX. De fine boni et mali Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Unde unum est summum bonum, aliud autem summum malum; illud propter quod appetenda sunt bona caetera, ipsum autem propter se ipsum; hoc, propter quod declinanda sunt mala caetera, ipsum autem propter se ipsum (Aug. l. XVI de Civit. Dei, c. 11).

CLX. De natura. 566 Est natura in qua nullum malum est, vel etiam nullum malum esse postet. Esse autem natura (0450A)in qua nullum bonum sit, non potest (Aug. ibid., c. 13).

CLXI. De animi aequitate. Melior est animi aequitas quam corporis sanitas; et convenientius injustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto (Aug. ibid.).

CLXII. De praecepto charitatis. In praecepto charitatis tria invenit homo quae diligat: Deum, et se, proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit; consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem jubetur diligere sicut se ipsum (Aug. ibid., c. 14).

CLXIII. De concordia et obedientia. Pax domestica est ordinata cohabitantium imperandi obediendique concordia. Imperant enim qui (0450B)consulunt; sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Obediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. Sed in domo justi viventis ex fide, et ab illa adhuc civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare. Quia non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi beneficentia (Aug. ibid).

CLXIV. De conditione servitutis. Nomen et conditionem servitutis culpa genuit, non natura; et prima hujus subjectionis causa peccatum est; quia sicut scriptum est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Unde melior ejus status (0450C)qui famulatur homini, quam qui suae servit cupiditati (Aug. ibid., c. 15).

CLXV. De praelatis. Veri patresfamilias subditis suis, tamquam filiis, ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes venire ad coelestem domum, ubi imperandi necessarium non sit officium: quo donec veniatur, magis debent patres quod dominantur, quam servi tolerare quod serviunt (Aug. ibid., c. 16).

CLXVI. De regimine populi. Locus superior, sine quo regi populus non 567 potest, etiamsi ita sit tenendus atque administrandus, ut decet; tamen indecenter appetitur. Unde otium sanctum quaerat dilectio veritatis, negotium (0451A)justum suscipiat necessitas dilectionis (Aug. l. XVI de Civ., c. 19).

CLXVII. De vita animae. Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit vivere; sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere; quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est (Aug. ibid., c. 25).

CLXVIII. De justitia hominum. Justitia nostra quamvis vera sit, propter verum boni finem, ad quem refertur; tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione virtutum (Aug. ibid., c. 27).

CLXIX De plena pace. Quamdiu vitiis repugnatur, plena pax non est, quia (0451B)et illa quae resistunt, periculoso debellantur praelio; et illa quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio (Aug. ibid.)

CLXX. De prima et secunda morte. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima, de suo corpore patiatur (Aug. l. XXI de Civit. Dei, c. 3).

CLXXI. De causis incognitis operum Dei. In incognitis causis operum divinorum nonnihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere (Aug. ibid., c. 5).

CLXXII. De falsa fiducia. (0451C) Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit (Aug. Enchir., c. 110).

CLXXIII [ Alias CLXXII]. Quod nihil prosit homini si invitus bene faciat. Nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est 568 quod facit, quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis (Aug. l. I Confess. c. 12).

CLXXIV [ alias CLXXIII]. De obedientia. (0452A) Sicut in potestatibus societatis humanae major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus (Aug. l. III Confess. c. 28).

CLXXV [ Alias CLXXIV]. De vera dilectione. Beatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui numquam a non dimittente amittitur (Aug. lib. VI Confess. c. 9) .

CLXXVI [ Alias CLXXV]. De non corrumpendis. Manifestum est, quoniam bona sunt quae corrumpuntur: quae neque, si summa bona essent, corrumpi possent, quia si summa bona essent, incorruptibilia (0452B)essent; si autem nulla bona essent, quod in eis corrumperetur non esset (Aug. l. VII Confess. c. 12).

CLXXVII [ Alias CLXXVI]. Quod Deus omnes creaturas bonas fecerit. Cum Deus incommutabiliter bonus, omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura; nulla est substantia mali: quia quod auctorem Deum non habet, non est. Itaque vitium corruptionis nihil est aliud quam inordinatae vel desiderium vel actio voluntatis (Aug. ibid.).

CLXXVIII [ Alias CLXXVII]. Quod justitia iniquis odiosa sit. Sicut palato non sano poena est cibus qui sano (0452C)suavis est, et oculis aegris odiosa lux qua incolumis gaudet obtutus: ita displicet iniquis justitia Dei, cui si subjicerentur, non conturbarentur (Aug. ibid., c. 15).

CLXXIX [ Alias CLXXVIII]. De aegritudine animi. Aegritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus, superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas dividitur voluntates; cumque una est, tota non est: et hoc adest uni, quod deest alteri (Aug. l. VIII Confess., c. 9).

CLXXX [ Alias CLXXIX]. De homine benigno. (0453A) 569 Homini benigno parum esse debet inimicitias aliorum non excitare vel augere male loquendo; nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit (Aug. l. IX Confess., c. 9; Coelestin. I epist. 1).

CLXXXI [ Alias CLXXX]. De veritate odiosa. Beata vita est gaudium de veritate, quod Deus est; sed multis veritas odiosa est, quam audire nolunt docentem; et nolentes falli, volunt mendacia sua veritatem videri. Quibus juste retribuitur, ut ipsi veritatem non lateant, ipsos autem lateat veritas (Aug. l. X Confess., c. 23).

CLXXXII [ Alias CLXXXI]. De tolerantia. Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat; quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas; nec ejusdem est temporis labor pugnae, et beatitudo (0453B)victoriae (Aug. ibid., c. 28).

CLXXXIII [ Alias CLXXXII]. De egestate humanae intelligentiae. Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentia, quia plus loquitur inquisitio quam inventio; et longior est petitio quam impetratio (Aug. l. XII Confess., c. 1).

CLXXXIV [ Alias CLXXXIII]. De vera aeternitate Dei. Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuve mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est voluntas, quae alia, et alia est (Aug. ibid., c. 11).

CLXXXV [ Alias CLXXXIV]. De non desperandis peccatoribus. Non est desperandum de malis, sed pro ipsis, ut (0453C)boni fiant, studiosius est supplicandum, quia numerus sanctorum de numero semper est auctus impiorum (Aug. enar. in ps. XXXIX, n. 8).

CLXXXVI [ Alias CLXXXV]. Qualiter pax a Deo quaeratur. Quaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus; ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, si hoc dicitur voce quod falsum est; quia veritas et credenda est, et loquenda (Aug. ibid., n. 16).

CLXXXVII [ Al. CLXXXVI]. Ne juste flagellatus doleat. Non conqueratur homo, quando in his 570 quae (0454A)juste habet, patitur aliquas adversitates: per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora; ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat (Aug. enar. in ps. XL, n. 5).

CLXXXVIII [ Alias CLXXVII]. Ut peccator sibi displiceat. Bene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud judicem enim justum et misericordem, qui se accusat, excusat (Aug. enar. in ps. XLI, n. 12).

CLXXXIX [ Alias CLXXVIII]. De quaerendis praesidiis in pace. In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur. Nec facile inveniuntur in adversitate praesidia quae non fuerint in pace quaesita (Aug. ibid., (0454B)n. 16).

CXC [ Alias CLXXXIX]. De altari Dei duplici. Ad altare Dei invisibile, quo non accedit injustus, ille pervenit qui ad hoc praesens justificatus accedit. Inveniet enim illic vitam suam qui hic discreverit causam suam (Aug. enar. in ps. XLII, n. 5).

CXCI [ Alias CXC]. De fine Legis. Finis legis Christus est, in quo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo se spes fidei et charitatis extendat (Aug. enar. in ps. XLV, n. 1).

CXCII [ Alias CXCI]. De malae conscientiae poena. Nullae poenae graviores sunt quam malae conscientiae: in qua cum Deus non habetur, consolatio non invenitur: et ideo invocandus est liberator, ut quem (0454C)tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam (Aug. ibid., n. 2).

CXCIII [ Alias CXCII]. De vera peccatorum remissione. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? Sed cum in baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur (Aug. ibid., n. 4)?

CXCIV [ Alias CXCIII]. De ruminante verbum Dei. Auditor verbi similis debet esse animalibus, quae ob hoc quia ruminant, munda esse dicuntur: ut non sit piger de his cogitare quae in alvo cordis accepit: et cum audit, sit similis edenti; cum vero (0455A)audita in memoriam revocat, sit similis ruminanti (Aug. enar. in ps. XLVI, n. 1).

CXCV [ Alias CXCIV]. De imperio animae. 571 Rationalis anima domina est corporis sui; quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota charitatis subjectione servierit (Aug. ibid., n. 10).

CXCVI [ Alias CXCV]. De misericordia Dei. Sicut terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo ex Deo debet exspectare misericordiam et veritatem (Aug. ibid., n. 15).

CXCVII [ Alias CXCVI]. De discretione bonorum et malorum. Gaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discretione eorum non fallitur divina justitia. Sed non (0455B)temere dividant congregatos: quia ipsorum est velle colligere, Domini separare (Aug. enar. in ps. XLVII, n. 11).

CXCVIII [ Alias CXCVII]. De terreno amore. Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur (Aug. enar. in ps. XLVIII, ser. 1, n. 2).

CXCIX [ Alias CXCVIII]. De haereditate aeterna. Haereditas, in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum: sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus (Aug. enar. in ps. XLIX, n. 2).

CC [ Alias CXCIX]. De felicitate. (0455C)Numquam debet secura esse felicitas; quia periculosiora sunt animo secunda, quam corpori adversa; prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa quod frangant (Aug. enar. in ps. L, n. 4).

CCI [ Alias CC]. De remediis poenitentiae. Prima salus est, declinare peccatum; secunda est, non desperare de venia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem judicem ad poenitentiae remedia non recurrit (Aug. ibid., n. 5).

CCII [ Alias CCI]. De bonis occultis sanctorum. Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est; nec visibile enim est, nec corporale quod diligunt, et tam merita eorum sunt in abscondito constituta, quam praemia (Aug. enar. in ps. LIII, n. 3).

CCIII [ Alias CCII]. De inimicis bonorum. (0456A) 572 Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum: qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum est ergo pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conversio, aut in nobis divinae bonitatis inveniatur imitatio (Aug. enar. in ps. LIV, n. 4, et Coelestin. I, ep. 1).

CCIV [ Alias CCIII]. De vigore fidei Christianae. Vigor fidei Christianae tribus temporibus initiatur, vespere, mane, et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Unum ad patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium ad gloriam pertinet majestatis in Patris dextera consedentis (Aug. ibid., n. 18).

CCV [ Alias CCIV]. De purgandis electis. (0456B)Ad hoc exagitantur homines tribulationibus, ut vasa electionis evacuentur nequitia, et impleantur gratia (Aug. enar. in ps. LV, n. 13).

CCVI [ Alias CCV]. De bonis quae nemo amittit invitus. Potest homo invitus amittere temporalia bona; numquam vero, nisi volens, perdit aeterna (Aug. ibid., n. 19).

CCVII [ Alias CCVI]. De fine fidelium. Finis fidelium Christus est: ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere (Aug. enar. in ps. LVI, n. 2).

CCVIII [ Alias CCVII]. De tristitia. Melior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia (0456C)iniqua facientis (Aug. enar. in ps. LVI, n. 14).

CCIX [ Alias CCVIII]. De peccatis praeteritis. Revocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis, ne, subrepente concupiscentia, redeamus corde in Aegyptum (Aug. enar. in ps. LVII, n. 10).

CCX [ Alias CCIX]. De veritate. Bonum est a veritate vinci. Ad correptionem superet veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit (Aug. ibid., n. 20).

CCXI [ Alias CCX]. De impunitate peccatorum. Peccata sive parva, sive magna, impunita esse 573 non possunt, quia aut homine poenitente, aut Deo vindicante plectuntur. Cessat autem vindicta (0457A)divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere; et eos qui semetipsos judicant, non judicare (Aug. in ps. LVIII serm. 1, n. 13).

CCXII [ Alias CCXI]. De praeventu misericordiae Dei. Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur (Aug. in ps. LVIII serm. 2, n. 11; can. 14 conc. Arausic. II).

CCXIII [ Alias CCXII]. De effectu supplicationis. Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus hujus vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat quod Deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit; quia accipit charitas quod parat veritas (0457B)(Aug. enar. in ps. LIX, n. 7).

CCXIV [ Alias CCXIII]. De provectu bonorum per tentationes. Provectus fidelium sine tentatione non provenit; nec sibi quisquam innotescit, nisi probationis examine; nec coronabitur, nisi qui vicerit; nec vincet, nisi qui certaverit. Quis autem certat, nisi inimicum habens, et tentationi resistens (Aug. enar. in ps. LIX, n. 2)?

CCXV [ Alias CCXIV]. De prophetiis implendis. Stultus est qui non credit denuntiationibus prophetarum in paucis quae restant; cum videat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur implenda (Aug. enar. in ps. LXII, n. 1).

CCXVI [ Alias CCXV]. De idolis. (0457C)Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis vident vana. Si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit (Aug. ibid., n. 4).

CCXVII [ Alias CCXVI]. De corporibus humanis. Omnia corporis nostri, quae discerpta, vel putrefacta, vel etiam concremata, in quasdam dissolvuntur favillas, Deo perire non possunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu quae tenet omnia (Aug. ibid., n. 6).

CCXVIII [ Alias CCXVII]. De siti bona. Qui Deo sitiunt, tota sua debent sitire 574 substantia, id est, et anima et carne, quia et animae (0458A)Deus dat panem suum, id est, verbum veritatis, et carni necessaria Deus praebet, quia utraque ipse pascit, qui utraque fecit (Aug., ibid., n. 7).

CCXIX [ Alias CCXVIII]. De meditatione fidelium in otio et actione. Qui otiosus et quietus non cogitat Deum, quomodo inter actus multos, et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei sunt fidelis, cum vacat, et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione deficiat (Aug. ibid., n. 15).

CCXX [ Alias CCXIX]. De simulationis malo. Simulata innocentia, non est innocentia; simulata aequitas, non est aequitas; sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio (Aug. enar. in ps. LXIII, n. 11).

CCXXI [ Alias CCXX]. Poena animae justitiam deserentis. (0458B) Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur (Aug. ibid.).

CCXXII [ Alias CCXXI]. De duabus civitatibus. Duas in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei; Babyloniam, amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis (Aug. enar. in ps. LXIV, n. 2).

CCXXIII [ Alias CCXXII]. Quod praeceptum Dei leve sit amanti. Omne praeceptum Dei leve est amanti: nec ob aliud intelligitur dictum, Onus meum leve est (Matth. (0458C)XI, 30), nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5), ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui timendo facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non juberi (Aug. enar. in ps. LXVII, n. 18).

CCXXIV [ Alias CCXXIII]. De charitate. Plenitudo legis charitas est: quia per charitatem lex impletur, non per timorem (Rom. XIII, 10). In tantum enim fiunt mandata justitiae, in quantum adjuvat spiritus gratiae (Aug. ibid., n. 24).

CCXXV [ Alias CCXXIV]. De operibus bonis. Non sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem (0459A)fiunt, quia alterum sine 575 altero nullius virtutis fructum parit (Aug. ibid., n. 41; et lib. de Gratia Christi, c. 26).

CCXXVI [ Alias CCXXV]. De lapsu Adam, et conversione fidelium. Ab eo quod formavit Deus mutatus est Adam, sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec mutatio dexterae est Excelsi (Aug. in ps. LXVIII serm. l, n. 2; et can. 15 conc. Araus. II).

CCXXVII [ Alias CCXXVI]. De temporalibus deliciis et poenis. In praesenti vita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis (0459B)non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis aeternae vitae (Aug. in ps. LXVIII serm. 1 n. 3)?

CCXXVIII [ Alias CCXXVII]. De Trinitate. In Trinitate divina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat (Aug. ibid., n. 5).

CCXXIX [ Alias CCXXVIII]. Nullam mali esse naturam. Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Cum itaque universae naturae per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas nulla substantia est: et peccatum non natura est, sed vitium naturae, id appetentis (0459C)quod non est ordinis sui (Aug. ibid.).

CCXXX [ Alias CCXXIX]. Quid sublatum sit diabolo. Sublatum est diabolo iniquitate sua vincto, non quod habebat proprium, sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna ejus domo perierant, non furtum fecit, sed furtum recepit (Aug. ibid., n. 9).

CCXXXI [ Alias CCXXX]. De profunditate iniquitatis. Tunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus peccatis jacet; sed (0460A)etiam volens ea defendere, perdit aditum confessionis (Aug. in ps. LXVIII serm. 2, n. 1).

CCXXXII [ Alias CCXXXI]. Quod Deus misericors sit in tribulationibus. Cum Deus permittit aut facit ut aliqua 576 tribulatione vexemur, etiam tunc misericors est: quia excitans fidem, et differens opem, non auxilium negat, sed desiderium movet (Aug. ibid.).

CCXXXIII [ Alias CCXXXII]. De divitibus Christianis. Divites Christiani, si veri Christiani sunt, prorsus pauperes sunt; et in comparatione coelestium bonorum quae sperant, omne aurum suum arenam deputant, quia ibi quisque habet divitias suas, ubi delectationem (Aug. ibid., n. 14).

CCXXXIV [ Alias CCXXXIII]. De fide Abrahae. (0460B) Fides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis similitudinem, ipsi pertinent ad haeredum promissionem (Aug. ibid., n. 21).

CCXXXV [ Alias CCXXXIV]. De perseverantia in bono. Nemo fidelium, quamvis multum profecerit, dicat, Sufficit mihi. Qui enim dixerit, remansit, et haesit in via ante finem; qui non perseverabit usque in finem (Aug. enar. in ps. LXIX, n. 8).

CCXXXVI [ Alias CCXXXV]. Quod omnis locus in Deo sit. Nullus in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui vult evadere offensum, confugiat ad placatum (Aug. in ps. LXX serm. 1, n. 5).

CCXXXVII [ Alias CCXXXVI]. De duabus vitis. (0460C) Duae vitae sunt, una est corporis, altera animae. Sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus (Aug. in ps. LXX, serm. 2 n. 3).

CCXXXVIII [ Alias CCXXXVII]. A quo bene sit homini. A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit (Aug. ibid., n. 6).

CCXXXIX [ Alias CCXXXVIII]. De obedientia. (0461A) Perfecte Deus evidenterque monstravit quantum sit bonum obedientia, cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala. Sola ibi obedientia potuit tenere palmam, sola inobedientia incidit in poenam (Aug. ibid., n. 7).

CCXL [ Alias CCXXXIX]. De eruditione bonorum per malos. 577 Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum (Aug. enar. in ps. LXXIII, n. 8).

CCXLI [ Alias CCXL]. De confessione. Apud misericordiam Dei plurimum valet confessio poenitentis, quem facit peccator confitendo propitium, (0461B)quem negando non facit nescium (Aug. enar. in ps. LXXIV, n. 3).

CCXLII [ Alias CCXLI]. Quod non sit gloriandum de scientia. Humilium virtus est de scientia non gloriari: quia communis est omnibus; sicut usus lucis, ita participatio veritatis (Aug. enar. in ps. LXXV, n. 17).

CCXLIII [ Alias CCXLII]. Qualiter regantur corpora. Non caret regia potestate, qui corpori suo noverit rationabiliter imperare. Vere dominator est terrae qui carnem suam regit legibus disciplinae (Aug. ibid., n. 18).

CCXLIV [ Alias CCXLIII]. De timente poenam et amante justitiam. Quantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, (0461C)et qui timet poenam et qui amat justitiam, non facit contra mandatum; et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde; similes actione, dissimiles voluntate (Aug. enar. in ps. LXXVII, n. 11).

CCXLV [ Alias CCXLIV]. Quid colatur. Hoc ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur (Aug. ibid., n. 20).

CCXLVI [ Alias CCXLV]. De corde recto. Rectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus (Aug. ibid., n. 21).

CCXLVII [ Alias CCXLVI]. De benevolentia justi erga impios. (0462A) De benevolentia est, non de malitia, cum laetatur justus in impios processisse vindictam, quia non peccatoris exitium placet, quem voluit corrigi; sed justitia Dei, qua scit multos posse converti (Aug. enar. in ps. LXXVIII, n. 14).

CCXLVIII [ Alias CCXLVII]. De simulatione pacis cum inimico. Non vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus, opere parcens, 578 corde saeviens, manu mitis, voluntate crudelis (Aug. ibid.).

CCXLIX [ Alias CCXLVIII]. De amore et timore. Ad omne opus bonum amor ducit, et timor Dei; ad omne peccatum amor ducit, et timor mundi. Ut (0462B)ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum, discernendum est quid et diligi debeat, et timeri (Aug. enar. in ps. LXXIX, n. 13).

CCL [ Alias CCXLIX]. Quem non frangat infelicitas. Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit (Aug. enar. in ps. LXXXIII, n. 3).

CCLI [ Alias CCL]. Qualiter dives pauper est Dei. Dives qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est unde inflari superbia solet, pauper est Dei (Aug. enar. in ps. LXXXV, n. 3).

CCLII [ Alias CCLI]. De gradibus pietatis. Ascensionum ad Deum gradus sunt, pietatis affectus. Iter tuum voluntas tua est; amando accedis, negligendo recedis; constitutus in terra Deo jungeris, si quae Deo chara sunt diligis (Aug. ibid., n. 6).

CCLIII [ Alias CCLII]. De petitionibus contrariis Deo. (0462C) Deus, cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur (Aug. ibid., n. 8 et 9).

CCLIV [ Alias CCLIII]. De mendacio. Incredibile est, non mentiri hominem ne capiatur, qui mentitur ut capiat (Aug. lib. contra Mendacium c. 4).

CCLV [ Alias CCLIV]. Item de mendacio. Quamvis omnis qui mentitur, velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult celare verum, mentitur. Plerumque enim vera non fallendo occulimus, (0463A)sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, ubi ait (Joan. XVI, 12), Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Aug. ibid., c. 10).

CCLVI [ Alias CCLV]. De primo et secundo homine. In primo homine patuit, quid hominis arbitrium valeret ad mortem: in secundo autem, quid Dei adjutorium valeret ad vitam. Primus enim homo, non nisi homo: secundus vero homo, Deus et homo. Peccatum 579 ergo factum est, relicto Deo; justitia non fit sine Deo (Aug. ep. ad Dardanum, c. 9, n. 30).

CCLVII [ Alias CCLVI]. De legis littera. Legis littera quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificator desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit quam cavere; et ideo magis augeri (0463B)quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit (Aug. lib. de Spiritu et Littera, c. 5).

CCLVIII [ Alias CCLVII]. De mandato Dei et timore. Mandatum Dei si timore fit poenae, non amore justitiae, serviliter fit, non liberaliter; et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est qui non de charitatis radice procedit (Aug. ibid., c. 14).

CCLIX [ Alias CCLVIII]. Quod lex Dei secundum naturam sit. Lex Dei secundum naturam est, et cum homines quae legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato vitio, quod nec praesidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur (Rom. II, 14), quae legis sunt naturaliter fiunt; non (0463C)quia per naturam praeventa sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura (Aug. ibid., c. 27).

CCLX [ Alias CCLIX]. De gloria non habenda nisi in Deo. Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (I Cor. IV, 7; Gal. II, 21). Porro autem si non gratis mortuus est; Ascendens (0464A)in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19). Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut non habet, aut id quod habet auferetur ab eo (Aug. ibid., c. 29; can. 16 conc. Araus. II).

CCLXI [ Alias CCLX]. Quid per inobedientiam perdidit homo. Homo factus erat immortalis, Deus esse voluit: non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat; et de inobedientiae superbia contracta est poena naturae.

CCLXII [ Alias CCLXI]. De laude et praemio fidei. Laus fidei est non visa credere: praemium 580 erit, creditorum adeptione gaudere.

CCLXIII [ Alias CCLXII]. Cur Sapientia Dei per carnem ad homines venerit. (0464B) Sicut lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest; sic nisi Sapientia Dei, quae panis est angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad Verbi contemplandam divinitatem posset accedere. Quia ergo lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati, participationem dedit luminis veri (Aug. in ps. XXXIII serm. 1, n. 6)

CCLXIV [ Alias CCLXIII]. De bona fama. Odor bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum Christi vestigia sequitur, pedes quodammodo ejus pretiosi unguenti odoro perfundit (Aug. l. III de Doctr. Christi c. 12).

CCLXV [ Alias CCLXIV]. Quid recte diligatur. (0464C) Non est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas: et ideo id solum recte diligitur, quod numquam bene amittitur (Aug. ibid. c. 18).

CCLXVI [ Alias CCLXV]. De insipienti eloquentia. Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem ornate dicere audit, etiam vere dicere existimat (Aug. lib. IV de Doct. Christi, c. 5).

CCLXVII [ Alias CCLXVI]. De indole bonorum ingeniorum. (0465A) Bonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest? quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est (Aug. ibid., c. 11).

CCLXVIII [ Alias CCLXVII]. De diligendo et non diligendo peccatore. Omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum: a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt (Aug. l. I de Doct. Christi (0465B)c. 27).

CCLXIX [ Alias CCLXVIII]. Quod prima ad Deum via sit Christus. 581 Dominus ait, Ego sum via, veritas, et vita. Hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me manetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur, quia per aequalem ille, cui aequalis est, cognoscitur; vinciente atque agglutinante nos Spiritu sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus (Aug. ibid., c. 34).

CCLXX [ Alias CCLXIX]. Quod melior sit qui fallitur, quam qui mentitur. Multos invenimus qui fallere velint, qui autem falli, neminem. Cum vero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur, satis apparet, in una eademque (0465C)re, illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere (Aug. ibid., c. 36).

CCLXXI [ Alias CCLXX]. De dilectione bonorum aeternorum, aut temporalium. Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animam, nisi incorruptibilis gaudii vera et certa aeternitas: aeternum vero ardentius diligitur adeptum, (0466A)quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat quam se habet, ut fiat vilius, quia speratum est amplius: sed tanta est ibi excellentia, ut multo plus adeptura sit charitas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit (Aug. ibid., c. 38).

CCLXXII [ Alias CCLXXI]. De fame et fastidio spiritali. Qui in Scripturis sanctis non inveniunt veritatem quam quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt; et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis obcaecatio, et his inedia subtrahit (Aug. lib. II de Doct. Christ. c. 6).

CCLXXIII [ Alias CCLXXII]. De laboribus piorum. Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad (0466B)futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. 582 Saeviat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis: quidquid fecerit, quantum illud erit ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero; hoc quidem sentio, illud spero: et tamen incomparabiliter majus est quod speratur quam quod infertur. Quidquid est quod contra Christi nomen saevit, si potest vinci, tolerabile est; si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem aeterni boni (Aug. serm. 279, de Paulo apost., n. 4).

CCLXXIV [ Alias CCLXXIII]. De charitate. Cum in duobus praeceptis charitatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto magis est Evangelium, quo Lex (0466C)non solvitur, sed adimpletur, et de quo Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? Charitas enim innovat homines; et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit.

CCLXXV [ Alias CCLXXIV]. De flagellis Dei. Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercet ante judicium disciplinam, et plerumque diligit quem flagellat (Prov. III, 12), nolens invenire quem damnet. Flagellat (0467A)autem simul et justos et injustos, quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9). Ita de gratia misericordiae ejus veniunt etiam coronae justorum.

CCLXXVI [ Alias CCLXXV]. De passionibus fidelium. Labor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum; cujus passio omnes superat passiones: quia cum auctore universitatis nulla cujusquam est comparatio creaturae.

CCLXXVII [ Alias CCLXXVI]. De originali peccato. (0467B)Miseria generis humani, cujus nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertineret ad justum Omnipotentis 583 judicium, si non esset originale peccatum (Aug. lib. I Op. Imp., n. 3).

CCLXXVIII [ Alias CCLXXVII]. De providentia Dei operantis. Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae: quae virtus, si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur, continuationem quamdam operis ejus, qua simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ejus perseverat, de qua dicitur, Pertingit a fine usque in finem fortiter, et disponit (0467C)omnia suaviter. Idem etiam Apostolus sentit, cum Atheniensibus Deum praedicans, ait, In quo vivimus, et movemur, et sumus. Qui si opus suum rebus creatis subtraheret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus. Et ideo sic Deus intelligendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut jam nullam naturam conderet, non ut conditas continere, et gubernare cessaret (Aug. l. IV de Gen. ad litt., c. 12).

CCLXXIX [ Alias CCLXXVIII]. De observatione sabbati. (0468A) Observatione sabbati, quae vacatione unius diei figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum observat qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus; nec in ipsis bonis actibus suis quasi de propriis, et de his quae non acceperit, gloriatur; illum in se operari cognoscens, qui simul operatur et quietus est (Aug. ibid., c. 13).

CCLXXX [ Alias CCLXXIX]. De requie Dei. Requies Dei recte intelligentibus ea est qua nullius indiget bono. Et ideo certa etiam requies nobis in illo est, quia nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso sumus, qui fecit omnia bona (0468B)valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit: ac per hoc nullo bono alieno eget, qui bono quod fecit non eget (Aug. ibid., c. 16).

CCLXXXI [ Alias CCLXXX]. De initio temporum. 584 Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritalis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, tempus nullum omnino esset. Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore. Utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim (Rom. XI, 36), et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Aug. l. V de Gen. (0468C)ad litt., c. 5).

CCLXXXII [ Alias CCLXXXI]. Quod abjectissima etiam divina Providentia regit. Cum Salvator dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei, et quod fenum agri, post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen formet, ac vestiat (Matth. X, 29; VI, 30), nonne confirmat, non solum totam istam mundi partem (0469A)rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam; verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina Providentia regi; ne fortuitis perturbari motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus (Aug. ibid., c. 21 et 22)?

CCLXXXIII [ Alias CCLXXXII]. Animam rationalem in spiritalia erigi debere. Anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalium natura maxime excellunt: ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram (Aug. l. VI de Gen. ad litt., c. 22).

CCLXXXIV [ Alias CCLXXXIII]. Quod in miraculis nihil fiat contra naturam. Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod novum est consuetudini, (0469B)repugnans est rationi. Nobis ergo videntur contra naturam insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit (Aug. ibid., c. 13).

CCLXXXV [ Alias CCLXXXIV]. De incommutabili ratione operum Dei. Omne corpus in omne corpus posse mutari 585 credibile est: quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti, credere absurdum est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut numquam suae rationis instituta convellat (Aug. lib. VII de Gen. ad lit. c. 12 et 20).

CCLXXXVI [ Alias omittebatur ]. Quod naturale sit nobis velle vivere, non autem male vivere. Naturale nobis est velle vivere, male autem vivere (0469C)jam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur (Aug. ibid., c. 27).

CCLXXXVII [ Alias CCLXXXV]. Qualiter homo praesentia Dei illuminetur. Sicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret: sic homo, Deo praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur: a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur (Aug. lib. VIII de Gen. ad lit. c. 12).

CCLXXXVIII [ Alias CCLXXXVI]. Deo obediendum. (0470A) Magna est utilitas hominis, jubenti Deo, etiam incognita jussionis ratione, servire. Jubendo enim Deus utile facit, quidquid jubere voluerit: de quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat; nec fieri potest, ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat (Aug. ibid., c. 13).

CCLXXXIX [ Alias CCLXXXVII]. De excellentia humanae naturae. Quam excellens bonum sit natura humana, hoc maxime apparet, quod datum ipsi sit ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est; unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. (0470B)Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum Creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena (Aug. ibid., c. 14).

CCXC [ Alias CCLXXXVIII]. De potestate nocendi. 586 Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prava. Non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita, altaque ejus justitia; quoniam non est iniquitas apud Deum (Aug. l. XI de Gen. ad litt. (0470C)c. 4).

CCXCI [ Alias CCLXXXIX]. Quantum et quale bonum sit Deus. Quantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc evidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt; et qui omnino malum desertionis suae majore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere noverunt, quanta miseria premantur, apparet: ut si nolint recipere medicinam talia devitandi, valeant (0471A)ad exemplum, quo possunt talia devitari (Aug. lib. XI de Gen. ad litt. c. 5).

CCXCII [ Alias CCXC]. Quod nulla creatura mala sit in natura. Sicut vera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum: ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse quae in potestate habet illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur (Aug. ibid., c. 7).

CCXCIII [ Alias CCXCI]. De magnis operibus Domini. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Praevidet bonos futuros, et creat: praevidet (0471B)futuros malos, et creat: seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis; misericorditer ignoscens, juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens; nihil metuens de cujusquam malitia; nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum (Aug. ibid., c. 11).

CCXCIV [ Alias CCXCII]. De superbia et invidentia. Cum superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, 587 ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. (0471C)Superbiendo igitur quisque invidus, non invidendo superbus est (Aug. ibid., c. 14).

CCXCV [ Alias CCXCIII]. Qualiter plenitudo divinitatis habitet in Christo corporaliter. Plenitudo divinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia divinitas corpus est, sed quia sacramenta veteris Testamenti appellantur umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo divinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia quae in illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum praecedentium ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas (Aug. lib. XII de Gen. ad litt. c. 7).

CCXCVI [ Alias CCXCIV]. De vitiis expugnandis. (0472A) Actio in hac vita pia est Deum colere, et ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adjutorium Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia: quia felicitatis esset permansio vitia non habere (Aug. l. I Op. Imp., n. 70).

CCXCVII [ Alias CCXCV]. De fortitudine gentilium et Christianorum. Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit; quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis (0472B)arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Aug. ibid., n. 83; can. 18 conc. Araus. II).

CCXCVIII [ Alias CCXCVI]. Quod nullum malum sit, nisi in aliquo bono. Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono: quia non potest esse nisi in aliqua natura: omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est (Aug. ibid., n. 114).

CCXCIX [ Alias CCXCVII]. Nullis meritis gratiam praeveniri. Debetur merces bonis operibus, si fiant: sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant (Aug. ibid., n. 133; can. 18 conc. Araus. II).

CCC [ Alias CCXCVIII]. De circumcisione et baptismo. (0472C) Circumcisio carnis lege praecepta est; quia 588 non posset melius significari, per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die Dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, trajiciens in illum, quo ipse jam caruit: sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen trajicit originis, a quo ipse jam liber est (Aug. l. II Op. Imp., n. 73).

CCCI [ Alias CCXCIX]. De primo et secundo homine. (0473A) Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illa successione propaginis nascitur; sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae largitate renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus (Aug. l. II Op. Imp., n. 163).

CCCII [ Alias CCC]. De judiciis Dei. Nullo modo judiciis hominum comparanda sunt judicia Dei: quem non dubitandum est esse justum, etiam quando facit quod hominibus videtur injustum (0473B)(Aug. l. III Op. Imp., n. 24).

CCCIII [ Alias CCCI]. De nativitate justorum. Justus ex Deo, non ex hominibus nascitur: quoniam renascendo, non nascendo fit justus. Unde etiam regenerati filii Dei vocantur (Aug. ibid., n. 51).

CCCIV [ Alias CCCII]. De naturae humanae qualitate. Natura humana etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est: sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest malum: quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse vel numquam vitiata, vel sanata natura (Aug. ibid., n. 206).

CCCV [ Alias CCCIII]. De morte peccatorum. (0473C) Justum Dei judicium est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat: sicut mortem non fecit, et tamen quem 589 morte dignum censet, occidit. Unde legitur, Deus mortem non fecit: et legitur, Mors et vita a Deo est. Quae duo inter se non esse contraria profecto videt quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem (Aug. l. IV Op. Imp., n. 32.)

CCCVI [ Alias CCCIV]. De poena peccati. (0474A) Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum (Sap. IX, 15), non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati (Aug. ibid., n. 67).

CCCVII [ Alias CCCV]. De bona institutione hominis. Quantislibet vitiis turpetur quaecumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus, et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus; sic institutio ipsius hominis bona est, quando nascitur peccati originalis obnoxius (Aug. ibid., n. 115).

CCCVIII [ Alias CCCVI]. De abolitione peccati. (0474B)Sicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam relevant: sed nullus tollit, nisi ille de quo dictum est, Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile (Aug. ibid., n. 132).

CCCIX [ Alias CCCVII]. De gratia Dei. Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum: quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, injustus est; et ibi gratuita est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta (Aug. ep. 186, ad Paulinum, c. 6, n. 16).

CCCX [ Alias CCCVIII]. Neminem, nisi Deo miserante, salvari. (0474C)Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde, cum sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia potest recuperare quam perdidit (Aug. ibid., c. 11, n. 37; can. 19 conc. Araus. II)?

CCCXI [ Alias CCCIX]. Nihil excusationis competere peccatori. Inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis: 590 (0475A)sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui judicat, sive qui non judicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed justa damnatio (Aug. ep. 194, ad Sixtum, c. 9, n. 27).

CCCXII [ Alias CCCX]. De his qui Spiritu Dei aguntur. Plus est procul dubio agi quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit; et ideo regitur, ut recte agat: qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intelligitur. Et tamen tantum praestat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut (0475B)illi se commendet qui mala agere non potest (Aug. l. de Gestis Pelag. c. 3.)

CCCXIII [ Alias CCCXI]. Quid sit liberari a corpore mortis hujus. Liberari a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis, est non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam (Aug. lib. I contra duas epist. Pelag. cap. 11).

CCCXIV [ Alias CCCXII]. Nihil hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo (Aug. lib. II contra duas epist. Pelag. cap. 8; et can. 20 Araus. II conc.).

CCCXV ( Alias CCCXIII]. De vera justitia. (0475C)Justitia secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera justitia est: quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum; et propter istam, quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit meritum, major illa facit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur (Aug. l. III cont. duas epist. Pelag., cap. 7).

CCCXVI [ Alias CCCXIV]. Quod Christus solus sine peccato subiit poenam peccati. De uno solo mediatore Dei et hominum homine (0475D)Christo Jesu fides catholica novit, quod pro nobis mortem, id est, peccati poenam sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis (0476A)filius, ut nos per illum Dei filii fieremus: ita solus suscepit 591 sine malis meritis poenam, sicut nos per illum sine bonis meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis voluit indebitam mortem (Aug. l. IV cont. duas ep. Pelag., c. 4; can. 2 conc. Araus. II).

CCCXVII [ Alias CCCXV]. Quod gratia non sit ex natura. Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21): sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime (0476B)dicitur, Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est: ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Aug. lib. de Gratia et Lib. Arb. c. 13; et can. 21 conc. Araus. II).

CCCXVIII [ Alias CCCXVI]. De misericordia et judicio. Posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem, quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis praeparetur, aliis (0476C)non praeparetur a Domino, discernendum est quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. (Psal. XXIV, 10). Investigabiles autem sunt viae ipsius (Rom. XI, 33). Investigabiles igitur sunt, misericordia, qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat (Aug. l. I de Praedest. Sanctor. c. 5 et 6).

CCCXIX [ Alias CCCXVII]. De erigendis lapsis. Nemo erigit quemquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille descendat (Aug. epist. 11, ad Nebridium, n. 4).

CCCXX [ Alias CCCXVIII]. De contemnenda mundi gloria. Quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia si cuiquam (0476D)facile est laudem non cupere, dum negatur; difficile est ea non delectari, cum offertur (Aug. ep. 22, ad Aurel., n. 8).

CCCXXI [ Alias CCCXIX]. De temporalibus bonis relinquendis. (0477A) Omnes mundi opes contemnit qui non solum 592 quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere contemnit. In quo cavendum est ne surrepat elatio. Utilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur (Aug. ep. 31, ad Paulinum, n. 5).

CCCXXII [ Alias CCCXX]. De cohibenda ira. Nulli irascenti ira sua videtur injusta. Unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in ejus odium transit cui non celeriter ignoscitur (Aug. ep. 38, ad Profuturum n. 2).

CCCXXIII [ Alias CCCXXI]. De lege et gratia. (0477B) Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam: sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit; volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quae et impossibilitatis morbum, et inobedientiae aufert reatum (Aug. tract. 3 in Joan. Evang. num. 2).

CCCXXIV [ Alias CCCXXII]. De sabbato. Verum sabbatum Christianus observat, abstinens se ab opere servili, id est, a peccato: quoniam qui facit peccatum (Joan. VIII, 34), servus est peccati (Aug. ibid., n. 19).

CCCXXV [ Alias CCCXXIII]. De his quae hominum propria sunt. (0477C) Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo; ut ex eo quasi quibusdam guttis irrorati, non deficiamus in via (Aug. tract. 5 in Joan. n. 1; can. 22 conc. Araus. II).

CCCXXVI [ Alias CCCXXIV]. De inseparabili opere Patris et Filii. Quod Pater cum Christo facit, Christus facit: et quod Christus cum Patre facit, Pater facit: nec seorsum aliquid agit inseparabilis charitas, majestas, potestas: sicut ipse Dominus dicit (Joan. X, 30), Ego et Pater unum sumus (Aug. ibid.).

CCCXXVII [ Alias CCCXXV]. Cui prosit baptismi sacramentum. (0478A) Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt qui ejus dona non servant, sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate; et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes (Aug. tract. 6 in Joan., n. 16).

CCCXXVIII [ Alias CCCXXVI]. Quomodo Christus sit veritas. 593 Sic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo: verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri; vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, (0478B)vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit; quia ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veritatis integritas non erit (Aug. tract. 8 in Joan., n. 5).

CCCXXIX [ Alias CCCXXVII]. De charitate. Quanta est charitas? quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, habentur omnia (Aug. tract. 9 in Joan., n. 8).

CCCXXX [ Alias CCCXVIII]. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem. Reliquit Christus Patrem: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Hoc est enim, reliquit Patrem, non (0478C)quia deseruit, et recessit a Patre; sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit.

CCCXXXI [ Alias CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi. Dormit Adam, ut fiat Eva: moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae, fit Eva de latere: mortuo Christo, lancea percutitur latus, ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Unde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut omnes in Adam moriuntur (Rom. (0479A)V, 14; I Cor. XV, 22), ita et in Christo omnes vivificabuntur (Aug. ibid., n. 10).

CCCXXXII [ Alias CCCXXX]. De Incarnatione Verbi. Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo (Aug. tract. 10 in Joan., n. 1)?

CCCXXXIII [ Alias CCCXXXI]. De duabus nativitatibus hominum. Una est nativitas de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de aeternitate, alia de mortalitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt. Quomodo enim 594 uterus non potest repeti, sic nec baptismus iterari (Aug. tract. 11 in (0479B)Joan., n. 6).

CCCXXXIV [ Alias CCCXXXII]. De diversitate bonorum in Deo. Si visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus: omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus; visibilia enim sunt, Deus autem totum tibi est, quod recte desideras: et omnium bonorum varietas uno fonte profunditur. Quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus impertit (Aug. tract. 13 in Joan., n. 5).

CCCXXXV [ Alias CCCXXXIII]. De anima et intellectu. (0479C) Anima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cujus eam oportet sapientia gubernari: non quasi aliud sit quam anima; sed quia obtutus quidam occultus sit animae. Sicut enim exteriores oculi quiddam sunt carnis, ita mens quiddam est animae, quod in ea secundum participationem divinae rationis excellit. Et tunc omnibus motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Aug. tract. 15 in Joan., n. 19).

CCCXXXVI [ Alias CCCXXXIV]. De loco orationis. (0480A) Qui supplicaturus Deo locum aptum et sanctum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora; et ita age semper, ut Dei templum sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat (Aug. ibid., n. 25).

CCCXXXVII [ Alias CCCXXXV]. De sensibus corporis, et judicio animi. Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium facultas eadem: quia non inde videtur, unde auditur; nec unde sapor, inde et odor capitur: nec hi ministri, sine tactu ad laevia et aspera, calida et frigida, humida et sicca, discernenda, sufficiunt. Incorporea vero animus suo tantum sensu (0480B)dijudicat, et omnes varietates uno motu attingit: 595 et quidquid discretionis inter bona et mala, justa et injusta rationabiliter invenit, unius est intentionis effectus: ut ibi imago Dei appareat, ubi unum idemque est, quo mens potest quantum potest (Aug. tract. 18 in Joan., n. 9 et 10).

CCCXXXVIII [ Alias CCCXXXVI]. De vita Filii Dei. Dei Filius dicitur vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater vita: nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti; cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis, non una quidem persona, sed una sit Deitas (Aug. tract. 19 in Joan., n. 12 et 13).

CCCXXXIX [ Alias CCCXXXVII]. Quare Filius, et non Pater, dicitur judicaturus. (0480C) Quamvis numquam recedat a Filio Pater, ad judicandos tamen vivos et mortuos, non ipse dicitur, sed Filius affuturus: quia ibi nec Patris, nec Filii Deitas, sed illa forma videbitur Filii quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit judex, quae sub judice stetit: ipsa judicabit, quae judicata est; ut videant impii ejus gloriam, in cujus mansuetudinem saevierunt. Talis ergo apparebit judex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit; quia forma servi non est indutus: (0481A)sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit judicii potestatem (Aug. ibid., n. 16).

CCCXL [ Alias CCCXXXVIII, ante CCCXXXVI]. Quomodo voluntatem Dei et nostram faciamus. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati: quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt (Aug. ibid., n. 19: can. 23 conc. Araus. II).

CCCXLI [ Alias CCCXXXIX, ante CCCXXXVII]. De doctrina Patris per Verbum. Si illum docet Pater, qui audit verbum ejus: quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus, In (0481B)principio erat Verbum; non autem, In principio Deus fecit Verbum: sicut, In principio Deus fecit coelum et terram. Verbum enim Dei Deus est, non creatura: 596 nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Ut ergo ad talis verbi doctrinam homo in carne constitutus possit accedere; Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Aug. tract. 26 in Joan., n. 8).

CCCXLII [ Alias CCCXL, ante CCCXXXVIII]. De carne Christi. Caro Christi fidelium vita est, si corpus ipsius esse non negligant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi; de quo non vivit, nisi corpus Christi (Aug. ibid., n. 13).

CCCXLIII [ Alias CCCXLI, ante CCCXXXIX]. Qui edunt corpus Christi. (0481C) Escam vitae accipit, et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem ejus manducat, nec sanguinem bibit: etiam si tantae rei sacramentum ad judicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat (Aug. ibid., n. 18).

CCCXLIV [ Alias CCCXLII, ante CCCXL]. De malorum felicitate. Vellet mundana sapientia, ut numquam permitteret Deus eos qui mali sunt esse felices, quod utique non sinet; sed ideo mali cum habent quod volunt, (0482A)felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant (Aug. tract. 28 in Joan., n. 7).

CCCXLV [ Alias CCCXLIII, ante CCCXLI]. De mutatione cordis. Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas; non ibi es ubi eras (Aug. tract. 32 in Joan., n. 21).

CCCXLVI [ Alias CCCXLIV, ante CCCXLII]. De chrismate. Christi nomen a chrismate est, id est, ab unctione. Quia ideo omnis Christianus sanctificatur, ut intelligat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum (0482B)fieri luctatorem (Aug. tract. 33 in Joan., n. 3).

CCCXLVII [ Alias CCCXLV, ante CCCXLIII]. De lumine. Sequamur Christum lumen verum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum (Aug. tract. 35 in Joan., n. 1).

CCCXLVIII [ Alias CCCXLVI, ante CCCXLIV]. Quod verus Deus et verus homo sit Christus. 597 Catholica fides Dominum Jesum Christum et verum Deum et verum hominem credit, et praedicat. Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat, qua sanatus est. Qui hominem tantummodo (0482C)asserit Christum, potentiam negat, qua creatus est. Utrumque ergo anima fidelis ac recta suscipe: et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem (Aug. tract. 38 in Joan., n. 2).

CCCXLIX, [ Alias CCCXLVII, ante CCCXLV]. De missione Verbi. Missus est Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio ejus incarnatio fuit et invisibili Deitati hoc fuit in hunc mundum venire, quod apparere. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur, (0483A)quia videretur. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, numquam intelligitur (Aug. tract. 38 in Joan. n. 7).

CCCL [ Alias CCCXLVIII, ante CCCXLVI]. De fide Patris et Filii. Ut recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Duobus enim verbis duae simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium perculit: per illud quod ait, sumus, Sabellium stravit: quia nec, sumus, de uno, nec, unum diceret de diverso (Aug. ibid., n. 9).

CCCLI [ Alias CCCXLIX, ante CCCXLVII]. De Deo et homine Jesu Christo. Utrumque oportet noverimus in Christo, et unde (0483B)aequalis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo. Sed unus est Christus Deus et homo (Aug. tract. 37 in Joan., n. 10).

CCCLII [ Alias CCCL, ante CCCXLVIII]. De unitate divinae Trinitatis. Multorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda: sed si per fidem et dilectionem adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo charitas Dei, 598 quae diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5), tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit; quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus (0483C)Deus est, unum lumen, unumque principium (Aug. tract. 39 in Joan., n. 5)?

CCCLIII [ Alias CCCLI, ante CCCXLIX]. Quomodo docuit Pater Filium. Non sic docuit Pater Filium quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti: sed intemporalis doctrina est intemporalis essentia; et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari: quia simplici veritatis naturae esse et nosse non est aliud atque aliud, sed idipsum (Aug. tract. 40 in Joan. n. 5).

CCCLIV [ Alias CCCLII, ante CCCL]. De fide et veritate. (0484A) Fides semper praevenit visionem. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre (Aug. ibid., n. 9).

CCCLV [ Alias CCCLIII, ante CCCLI]. De bono odore Christi. Bonus Christi odor est praedicatio veritatis, quo odore vitam capit qui Evangelio bonis moribus servit et congruit; mortem autem incurrit, cujus ab his quae bene loquitur, vita dissentit. Quae conditio etiam auditores obstringit, cum recta praedicatio ab aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem (Aug. tract. 50 in (0484B)Joan., n. 8).

CCCLVI [ Alias CCCLIV, ante CCCLII]. De facultate credendi. Fides Christi est, credere in eum qui justificat impium, credere in Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quaerere et salvare quod perierat; credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei justitiam, qua justificatur impius, suam vult constituere, qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur: 599 quia negando Dei gratiam, non adjuvantur (Aug. tract. 53 in Joan., n. 10).

CCCLVII [ Alias CCCLV, ante CCCLIII] De vera dilectione. (0484C) Charitatem habens, quae est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, diligit Deum et proximum sicut seipsum. Amator enim Dei, amator est sui: et non diligens Deum, non diligit proximum; quia non diligit seipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia sunt toleranda; necesse est enim ut nos oderit, quos videt odisse quod diligit (Aug. tract. 87 in Joan., n. 1 et 2).

CCCLVIII [ Alias CCCLVI, ante CCCLIV]. De bipartita mundi significatione. Duo hominum genera sub uno mundi nomine (0485A)nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Unde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse jubemur, et amare, cum dicitur nobis, Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15); et cum dicitur, Diligite inimicos vestros (Matt. V, 44), ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem (Aug. ibid., n. 4).

CCCLIX [ Alias CCCLVII, ante CCCLV]. De vitanda scientiae gloria. Ad vitandam tentationem vanae gloriae, melior est discentis conditio quam docentis. Tutius enim auditur veritas quam praedicatur. Quoniam cum doctrina recipitur, humilitas custoditur; cum autem disputatio placet, vix est ut disserentem non pulset quantulacumque jactantia (Aug. tract. 57 in Joan., (0485B)n. 2).

CCCLX [ Alias CCCLVIII, ante CCCLVI]. De laude qua se praedicat Deus. Periculosum est homini sibi placere, cui cavendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec vult se sua videri majestate majorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit ut ipse gloriosior, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia subjacere: ne de quo non possumus comprehendere quid est, possimus sentire quod non est (Aug. tract. 58 in Joan., n. 3).

CCCLXI [ Alias CCCLIX, ante CCCLVII]. De remittendis peccatis. (0485C)Christiana observantia ad perfectae pietatis profectum per mutuam maxime pervenit 600 indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum omnino fuit peccatum, interpellat pro peccatis nostris, quanto magis nos invicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio, ut dimittendo delicta aliena, diluat sua (Aug. ibid., n. 5).

CCCLXII [ Alias CCCLX, ante CCCLVIII]. De impletione desideriorum justorum. Justorum desideriorum satietati tunc nihil deerit, (0486A)quando Deus omnia in illis omnibus erit (I Cor. XV, 28). Ad quam beatitudinem hi perveniunt, qui huic saeculo ante separationem animae a carne moriuntur, nec in eis inveniuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei: ut et id patiatur iniquitas, quod elegit; et eo bono fruatur justitia, quod amavit (Aug. tract. 65 in Joan., n. 1).

CCCLXIII [ Alias CCCLXI, ante CCCLIX]. De confitendo homine Jesu Christo. Qui sic confitetur Christum Deum, ut eumdem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam, non est pro illo mortuus Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per Mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus Mediator Dei (0486B)et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Non justificatur per ipsum, quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi (Rom. V, 19). Non resurget in resurrectionem vitae, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV 21, 22). Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrymis et accusavit et lavit (Matt. XXVI, 75), ut principem suum Ecclesia non negationis, sed poenitentiae imitatione sequeretur (Aug. tract. 66 in Joan., n. 2).

CCCLXIV [ Alias CCCLXII, ante CCCLX]. De aeternitate. (0486C) In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem aeternitas absque diversitate mensurae est. Multae quippe mansiones, in una vita varias meritorum significant dignitates. Sed ut Deus omnia in omnibus erit, fiet etiam in dispari claritate par gaudium, 601 ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla erit aliena pars corporis (Aug. tract. 67 in Joan., n. 2).

CCCLXV [ Alias CCCLXIII, ante CCCLXI]. De fide. Fides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt (0487A)credit: nam si videt, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium (Aug. tract. 68 in Joan., n. 3).

CCCLXVI [ Alias CCCLXIV, ante CCCLXII]. Quod propitius sit Deus non annuendo malorum votis. Male usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab eo petitur unde homo exauditus laedatur, magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus (Aug. tract. 73 in Joan., n. 1).

CCCLXVII [ Alias CCCLXV, ante CCCLXIII]. De duplici dilectione Christi erga diligentes se. Qui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Quid est, diligam? tamquam tunc dilecturus sit, et (0487B)nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo, cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei me ipsum; diligam, et manifestabo, id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus: tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus; tunc autem diligemus videndo quod credidimus (Aug. tract. 75 in Joan., n. 5).

CCCLXVIII [ Alias CCCLXVI, ante CCCLXIV]. De vite et palmitibus vitis. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, (0487C)sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso 602 palmite, potest de viva radice alius pullulare: qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere (Aug. tract. 81 in Joan. n. 1; can. 24 conc. Araus. II).

CCCLXIX [ Alias CCCLXVII, ante CCCLXV]. De humanae justitiae modo. (0488A) Divinitus dictum est, Noli esse justus multum (Eccle. VII, 17). Quo notata non est justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis justus, ipso nimio fit injustus. Quis est autem qui se nimis facit justum, nisi qui dicit se non habere peccatum (Aug. tract. 95 in Joan., n. 2) ?

CCCLXX [ Alias CCCLXVIII, ante CCCLXVI]. Quod sola divina substantia vere sit simplex. Nullius, etiam incorporeae creaturae, vere simplex est substantia, cui non hoc est esse, quod nosse; potest enim esse, nec nosse: at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, (0488B)aliud essentia qua est, sed utrumque unum: quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso; nec aliud est ipse quam vita, quae in illo est: et dedit Filio habere vitam in semetipso; hoc est, genuit Filium, qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit, loquetur (Joan. XVI, 13); ut intelligamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus (0488C)sanctus ei de quo procedit, aequalis est (Aug. tract. 99 in Joan., n. 4).

CCCLXXI [ Alias CCCLXIX, ante CCCLXVII]. Quomodo FUIT, et ERIT, et EST, accipiantur in Deo. Quamvis natura incommutabilis non accipiat fuit et erit, sed tantum, est: ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest: tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra (0489A)mortalitas et 603 nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est: fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia numquam defuit; erit, quia numquam deerit; est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, tamquam non maneat, labitur; aut cum futuris, tamquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur; qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit; et scire, et audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere quod (0489B)non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso: sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso (Aug. tract. 99 in Joan., n. 5 et 9).

CCCLXXII [ Alias CCCLXX, ante CCCLXVIII]. Quod donum Dei sit diligere Deum. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio (Aug. tract. 102 in Joan., n. 5; can. 25 conc. Araus. II).

CCCLXXIII [ Alias CCCLXXI, ante CCCLXIX]. De pace Christi. (0489C) Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae intentionis actionisque perfectio. Propter hanc sacramentis ejus imbuimur: propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur: propter hanc Spiritum ejus pignus accepimus; propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur: propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit (I Cor. VI, 17): quoniam qui adhaeret (0490A)Domino, unus spiritus est (Aug. tract. 104 in Joan., n. 1).

CCCLXXIV [ Alias CCCLXXII, ante CCCLXX]. Omne tempus a Deo esse dispositum. 604 Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficientes causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem; nec sidera coegerunt mori siderum conditorem: qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit (Aug. ibid., n. 2).

CCCLXXV [ Alias CCCLXXIII, ante CCCLXXI]. De unitate Trinitatis. (0490B) In eo quod dicitur, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), ordo verborum est: Ut te, et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim intelligitur et Spiritus sanctus. Quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius; nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius; nec idem Filius, qui Pater; nec idem Spiritus sanctus, qui Pater aut Filius: quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: sed ipsa Trinitas unus est Deus (Aug. tract. 105 in (0490C)Joan., n. 3).

CCCLXXVI [ Alias CCCLXXIV, ante CCCLXXII]. Quod gignendo dedit Pater omnia Filio. Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia (Aug. tract. 106 in Joan., n. 7)?

CCCLXXVII [ Alias CCCLXXV, ante CCCLXXIII]. De custodia Dei circa nos. Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus (0491A)accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis servandis alternante custodia, quasi alius, 605 alio discedente, succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum descendit ut levaret; non cecidit ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus: et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas.

CCCLXXVIII [ Alias CCCLXXVI, ante CCCLXXIV]. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur. Si naturam cogitemus in qua creati sumus; cum (0491B)omnes Veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem, et credant, ex ipsa Veritate praestatur, nullis proculdubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit vocem meam ex veritate est: ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait; sed, Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam (Joan. XVIII, 37). Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem; sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud quam: donante Christo, credit in Christum (Aug. tract. 115 in Joan., n. 4)?

CCCLXXIX [ Alias CCCLXXVII, ante CCCLXXV]. De amore quo Deum amare debemus. (0491C)Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat: et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se; non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur, de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit (Aug. tract. 123 in Joan., n. 4).

CCCLXXX [ Alias CCCLXXVIII, ante CCCLXXVI]. De indiviso Patris et Filii opere. Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eumdem Filium: ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia; per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per (0492A)illum fiunt a Patre omnia (Aug. lib. I de Trinit. cap. 7, et lib. VII contra serm. Arian. c. 11, n. 9).

CCCLXXXI [ Alias CCCLXXIX, ante CCCLXXVII]. Quomodo Filius subjectus erit Patri. 606 Non est mirum dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 27). Quando quidem in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater. Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intelligendam putarunt, tamquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed intelligi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium subjectum (0492B)futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conversione aliqua consumendum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus (Ibid., 28), quando capitis gloria universum corpus implebit (Aug. l. I de Trin. c. 8, lib. cont. serm. Arian. c. 27, et lib. II cont. Maxim. Arian. c. 18).

CCCLXXXII [ Alias CCCLXXX, ante CCCLXXVIII]. Quod omnia bona ex Deo. Quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis quam vita intelligens? aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint; tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo (0492C)sint. Quidquid autem formae cujuspiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua, sive ampla laude dignum judicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris (Aug. lib. II de Lib. Arb. c. 17).

CCCLXXXIII [ Alias CCCLXXXI, ante CCCLXXIX]. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat. Neminem Deus ad peccandum cogit: praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus quae fieri non cogit praescius? (0493A)Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit 607 facit; ita Deus omnia quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, justus est ultor (Aug. lib. III de Lib. Arb. c. 4).

CCCLXXXIV [ Alias CCCLXXXII, ante CCCLXXX]. De cognoscendis creaturis quae non videntur. Humana anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius fieret hoc quam illud, si verum dicit, et videt, quod dicit, in illis supernis rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse (0493B)cognovit; etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia etiam si coelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum fuisse, quamvis id oculis non viderit. Non enim cogitatione cerneret faciendum fuisse, nisi in his rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest vera cogitatione videre, quam non est (Aug. ibid., c. 5).

CCCLXXXV [ Alias CCCLXXXIII, ante CCCLXXXI]. Quo remedio vulnera humana curentur. Quid tam dignum misericordia quam miser, et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per (0493C)quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem angelorum homo manducare nondum angelis adaequatus, si panis ipse angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, integer nobis; illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per (0494A)id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter (Aug. ibid., c. 10).

CCCLXXXVI [ Alias CCCLXXXIV, ante CCCLXXXII]. Quod omne vitium est contra naturam. Dubium non est, contra naturam esse omne 608 vitium, etiam ejus rei cujus est vitium. Quapropter quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam ejus rei est cujus est vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Non enim in vitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet (Aug. Ibid.).

CCCLXXXVII [ Alias CCCLXXXV, ante CCCLXXXIII]. De poena peccati. Omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia (0494B)et difficultas. Ex ignorantia depravat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et, resistente repugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati (Aug. ibid., c. 18).

CCCLXXXVIII [ Al. CCCLXXXVI, ante CCCLXXXIV]. De varietate remediorum. Ut ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo; ita divina providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit, et, pro diversitate morborum, aliis alia jubet aut vetat: ut a vitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte ad naturam (0494C)suam et essentiam, ea quae deficiunt, id est, ad nihilum tendunt, reducat et firmet (Aug. lib. de Vera Rel. c. 17).

CCCLXXXIX [ Alias CCCLXXXVII, ante CCCLXXXV]. De primo vitio animae. Primum animae rationalis vitium est voluntas ea faciendi quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum expulsus est, id est, ab (0495A)aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est; sed a bono aeterno ad bonum temporale; a bono spiritali ad bonum carnale; a bono intelligibili ad bonum sensibile; a bono summo ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima 609 rationalis, peccat; quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur (Aug. lib. de Vera Rel. c. 20).

CCCXC [ Alias CCCLXXXVIII, ante CCCLXXXVI]. De lege omnium artium veritate. Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre (0495B)concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet, supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec jam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra animam rationalem sit, Deum esse; et ibi esse primam vitam, et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque judicare secundum se ipsam: simul oportet agnoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua judicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam judicat, et de qua judicare nullo modo potest (Aug., ibid., c. 30 et 31).

CCCXCI [ Alias CCCLXXXIX, ante CCCLXXXVII]. Quo incitetur cor ad discendum. (0496A) Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, 610 re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo et principium sapientiae timor Domini est (Prov. I, 7), et per humilitatem ad sublimia gradus est; incedat humana ignorantia per fidem ut mereatur fides videre quod credit (Aug. lib. II de Ordine c. 9).

CCCXCII [ Alias CCCXC, ante CCCLXXXVIII]. De divitiis, etc., non superbiendum. Divitiis flores, et majorum nobilitate te jactas, et exsultas de patria, et pulchritudine corporis, et (0496B)honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur: respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? Ubi insuperabiles imperatores? ubi qui conventus disponebant, et festa? ubi equorum splendidi invectores? exercituum duces, satrapae, tyranni? non omnia pulvis? non omnia favillae? non in paucis ossibus eorum vitae memoria est? Respice sepulcra, et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, vinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris si te ipsum respexeris.