Jump to content

Sequentiae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sequentiae
saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

O quam mirabilis

[recensere]

O quam mirabilis est
prescientia divini pectoris,
que prescivit omnem creaturam.
 
Nam cum Deus inspexit
faciem hominis quem formavit,
omnia opera sua in eadem forma
hominis integra aspexit.
 
O quam mirabilis est inspiratio
que hominem sic suscitavit.

O pulchre facies

[recensere]

O pulchre facies,
Deum aspicientes
et in aurora edificantes,
o beate virgines,
quam nobiles estis.
In quibus Rex se consideravit,
dum in vobis omnia celestia
ornamenta presignavit,
ubi etiam suavissimus hortus estis,
in omnibus ornamentis redolentes.

O virga ac diadema

[recensere]

O virga ac diadema
purpure regis,
que es in clausura tua
sicut lorica:
 
Tu frondens floruisti
in alia vicissitudine
quam Adam omne genus humanum
produceret.
 
Ave, ave, de tuo ventre
alia vita processit
qua Adam filios suos
denudaverat.
 
O flos, tu non germinasti de rore,
nec de guttis pluvie,
nec aer desuper te volavit,
sed divina claritas in nobilissima virga
te produxit.
 
O virga, floriditatem tuam
Deus in prima die
creature sue previderat.
Et te Verbo suo auream materiam,
o laudabilis Virgo, fecit.
O quam magnum est in viribus suis latus viri
de quo Deus formam mulieris produxit,
quam fecit speculum omnis ornamenti sui
et amplexionem omnis creature sue.
 
Inde concinunt celestia organa
et miratur omnis terra,
o laudabilis Maria,
quia Deus te valde amavit.
 
O quam valde plangendum et lugendum est
quod tristicia in crimine
per consilium serpentis
in mulierem fluxit.
 
Nam ipsa mulier
quam Deus matrem omnium posuit
viscera sua cum vulneribus
ignorantie decerpsit
et plenum dolorem generi suo protulit.
 
Sed, o aurora, de ventre tuo
novus sol processit,
qui omnia crimina Eve abstersit
et maiorem benedictionem per te protulit
quam Eva hominibus nocuisset.
 
Unde, o Salvatrix, que novum lumen
humano generi protulisti:
collige membra Filii tui
ad celestem armoniam.

O clarissima Mater

[recensere]

O clarissima Mater sancte medicine,
tu unguenta per sanctum Filium tuum
infudisti in plangentia vulnera mortis,
que Eva edificavit in tormenta animarum.
 
Tu destruxisti mortem
edificando vitam.
 
Ora pro nobis ad tuum Natum,
stella maris, Maria.
 
O vivificum instrumentum
et letum ornamentum
et dulcedo omnium deliciarum,
que in te non deficient.
 
Ora pro nobis ad tuum Natum,
stella maris, Maria.
 
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
 
Ora pro nobis ad tuum Natum,
stella maris, Maria.

Spiritui Sancto

[recensere]

Spiritui Sancto honor sit,
qui in mente Ursule virginis
virginalem turbam velut columbas collegit.
 
Unde ipsa patriam suam
sicut Abraham reliquit.
Et etiam propter amplexionem Agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
 
Nam iste castissimus et aureus exercitus
in virgineo crine mare transivit.
O quis umquam talia audivit?
 
Et etiam propter amplexionem Agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
 
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
 
Et etiam propter amplexionem Agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
 
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.

O virtus Sapientie

[recensere]

O virtus Sapientie,
que circuiens circuisti,
comprehendendo omnia
in una via que habet vitam,
tres alas habens,
quarum una in altum volat
et altera de terra sudat
et tercia undique volat.
Laus tibi sit, sicut te decet,
o Sapientia.

O lucidissima apostolorum turba

[recensere]

O lucidissima apostolorum turba,
surgens in vera agnitione,
et aperiens clausuram
magisterii diaboli,
abluendo captivos
in fonte viventis aque,
tu es clarissima lux
in nigerrimis tenebris,
fortissimumque genus columnarum,
sponsam Agni sustentans
in omnibus ornamentis ipsius:
per cuius gaudium
ipsa mater et virgo est vexillata.
Agnus enim immaculatus est
sponsus ipsius sponse immaculate.

O successores fortissimi leonis

[recensere]

O successores fortissimi leonis,
inter templum et altare
dominantes in ministratione eius,
sicut angeli sonant in laudibus,
et sicut adsunt populis in adiutorio,
vos estis inter illos,
qui hec faciunt,
semper curam habentes
in officio Agni.

O vos felices radices

[recensere]

O vos felices radices
cum quibus opus miraculorum
et non opus criminum
per torrens iter perspicue
umbre plantatum est,
et o tu, ruminans ignea vox,
precurrens limantem lapidem
subvertentem abyssum,
gaudete in capite vestro!
Gaudete in illo,
quem non viderunt in terris multi,
qui ipsum ardenter vocaverunt.
Gaudete in capite vestro!

Vos flores rosarum

[recensere]

Vos flores rosarum
qui in effusione sanguinis vestri beati estis
in maximis gaudiis redolentibus
et sudantibus in emptione
que fluxit de interiori mente consilii
manentis ante evum
in illo, in quo non erat constitutio a capite.
Sit honor in consortio vestro
qui estis instrumentum Ecclesie,
et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis
in illo, in quo non erat constitutio a capite.