Sermones (Augustinus Incertus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus


AuInAuH.Sermon5 47 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I.

Fratres si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt querite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, etc. (Coloss. III, 1). Domini nostri Jesu Christi honorabilem sollempnitatem sua favente clementia, fratres karissimi, fideliter veneremur pietatemq. ejus ineffabilem ad memoriam revocemus, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa genera poenarum pro nostra salute subire dignatus est. Et licet post multum inerciae et pigritiae nostrae somnium non inviti, sed volontariae sanctae et Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissime sollempnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus secundum illud quod Apostolus ait in presenti lectione: Si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt querite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Acsi dicatur: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditi sumus, trina submersione baptizati per invocationem ejusdem sanctae Trinitatis, ad eamdem renovamur imaginem. Et qui trino peccato maxime decidimus in mortem, idest in cogitatione iniqua, in dilectatione carnis consensu operum malorum, tertio elevati de fonte, remissione omnium peccatorum precepta [percepta], per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero si consurgere cupimus cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponamus veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas; induamus nos benignitatem, et proximis nostris cum omni devotione bona faciamus; et post Domini dilectionem nihil amori proximi preponamus, sed ut nos ipsos illos diligamus.

Sequitur: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; tantum ea quae celestia sunt, non quae terrestria querentes; terrae mori, vivere autem Domino; celestem sectari sapientiam, non terrenam, Nam subditur: Mortui enim estis, et vita nostra abscondita est cum Christo in Domino . . . Cum enim mortui erimus mundo et facultatibus ejus atque desideriis ejus, vita nostra abscondita est cum Christo in Domino, quia filii Domini sumus. Unde sequitur: Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Nondum enim apparet quid aut quales futuri sumus ad judicium; cum autem Christus ad judicandos vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum ipso apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis enim et pro nobis nascitur Christus, patitur et resurgit, ut nos in vitam per ipsum renascamur, in tribulationibus et cum eo conpatiamur, et cum eo virtutibus resurgamus. Omnia per ipsum in hac nocte restaurata sunt; in hac quippe nocte quasi primitiae dormientium resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur; in hac nocte protoplaustus Adam peregrinus redit ad patriam paradysi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradysus omnibus patet; nulli clauditur nisi a se ipso; nulli aperitur nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus ne propter opera diaboli quae pertrahunt ad interitum, apertum nobis iter regni celestis nos ipsi claudamus; sed potius per opera justitiae et misericordiae planum nobis iter faciamus ad regna celorum. Ergo humilitate nostra humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus; humiliter in ista vigilemus, humiliter oremus ad eum qui nobis gloria sui nominis inluminavit hanc noctem. Cui dicimus: Dominus meus, inlumina tenebras meas; illumque rogemus ut prebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam inluminata mente videamus; ipsumque precemur ut exaudiat nos vigilantes in sollempnitate sua, quod dormiunt [ sic mss.] pro salute nostra.

Vigilemus ergo et oremus, forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Dominus nobis loquitur in lectionibus suis; Domino loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus: cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

II. Fratres, expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azimi, etc. (I Cor. V, 7). Resurrectio Domini nostri Jesu Christi, fratres karissimi, fidem nostram roborat cum facta ereditur, memoriam ejus renovat cum sollempniter celebratur. Denique cum ante annos plurimos Christus resurrexit, non absurde dicimus, quando anniversario reditu ista sollempnitas presentatur: Hodie Dominus resurrexit. Quod ergo annis omnibus iteratur cum omni devotione agere debemus. Et quod factum est semel ut redimeremur, hoc institutum est ne oblivisceremur; nam qui istum diem digne cupit celebrare, meminere debet quod apostolus Paulus ait in presenti lectione: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azimi. Excludendum est ergo omne fermentum peccati de cordibus nostris ut pura mente et recta conscientia tamquam panes azimi efficiamus, ut recte Pascha Domini celebrare possimus. Verum si fermentum peccati et malitiae in corde teneamur, non meremur Pascha Domini celebrare; et ideo Apostolus ait: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azimi. Azimi sumus, si alieni sumus ab omni conscriptione peccati. Modicum enim fermentum, ut Paulus ait, totam massam corrumpit. Et ideo expurgare et abicere debemus a nobis omne fermentum peccati, ut frui tantae Paschae sollempnitate mereamur. Quia ergo participes nos facere tantae Paschae Dominus voluit, oremus ut sacramenta ejus digne sumamus, ut jure benedictionem consequamur. Haec est, fratres karissimi, dies Dominicae resurrectionis, et nostrae initium redemptionis, haec est, inquam, dies quam fecit Dominus; exultemus et letemur in ea. Hanc omnes voce consona, leto spiritu, corde contrito celebremus, et agamus spiritalem in psalmis et hymnis letitiam, in memoriam passionis et resurrectionis Christi in spe futurae vitae letitiam: Ecce ista die quando audivimus Alleluia, quodam modo letatur spiritus noster, et jocunditate totus perfunditur; alleluia namque laus in excelsis Domino dicitur, quod nobis convenit ut devota mente omni tempore, die tamen isto precipue laudem in excelsis Domino decantemus; id est non solum ore, sed etiam opere perfecto Dominum Deum nostrum voce et corde in laudibus exaltare studeamus, ut nos in celesti vita per illum exaltare mereamur, qui cum Domino Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus per inmortalia secula seculorum. Amen.

III. Exulta, coelum, et in laetitia esto, terra. Iste dies vobis amplius ex sepulchro radiavit quam de sole refulsit. Ovet et infernus, quia vita ad se descendente a sua impietate resolutus est. Gaudeat, quia in sedibus suis descendente Domino visitatus est. Exultet homo Adam, quia ignotam lucem post saecuta longa vidit, et inter profundae noctis caligines suffocatus tenebris respiravit. O pulchra lux! quae de candido coeli fastigio promicasti, et post fluenta purpurea sedentes in tenebris et umbra mortis subita claritate vestisti. Confestim igitur aeterna nox inferorum, Christo descendente, resplenduit. Siluit stridor ille lugentium; cecidere vincula dampnatorum. Attonitae mentes obstupuere tortorum; omnis simul impia officina contremuit, cum Christum repente in suis sedibus vidit. Quisnam enim, inquiunt, iste terribilis et niveo splendore coruscus? Nunquam talem noster excepit Tartarus; nunquam in nostram cavernam talem vomit mundus. Judicem videmus, non supplicem; pugnare venit, non succumbere, eripere, non manere. Ubinam, putatis, janitores nostri dormierant. cum iste debellator nostra claustra vexabat? Iste si reus esset, audax non esset. Si eum aliqua delicta fuscarent, nunquam fulgore suo nostras tenebras dissiparet. Sed si Deus est, qui in sepulchro facit? Si homo est, quare captivos solvit? Numquidnam iste cum auctore nostro pacta composuit? An forte et ipsum adgressus vicit, et sic ad regna nostra transivit? Certe mortuus erat, certe victus erat. Illusus est praeliator noster in mundo; nescit quam stragem procuraverit in inferno. O crux illa, fallens gaudia vestra, et parturiens damna nostra. Per lignum ditati sumus, per lignum evertimur. Perit potestas illa, cunctis semper populis formidata. Nullus sub cede nostra captivus nunc palpitat. En quod gemendum est et insultat. Nusquam antiqui fletus, nulli jam resonant ejulatus. Turbidum specus obmutuit. Putasne iste sine nostro excidio redit? Nemo unquam ad nos vivus intravit. Nemo sic audax fuit. Nemo sic carnifices terruit. Nunquam in hoc hiatu nigra caligine caeco jocundum lumen apparuit. An forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque parent, et tamen infernus lucet. Quid agimus? Quo vertimur? Defendere contra istum cruentas domus et obtinere cavernae nostrae custodias non possumus. Male intrati sumus. Tantam lucem obtinere nequimus; opprimere tanta virtute praeditum non valemus. Nostra quoque colla urgeri conspicimus, et de nostro insuper nunc interitu formidamus. Noctis nostrae tenebris contenti simus. Antris nostris occulimur. Quare radiis prodimur? Quare violentia disturbamur? Quare in nostris sedibus captivamur?

Mox igitur Christus in ipsos crudeles poenarum ministros aciem dirigit, atque implacabiles turmas framea divina concidit. Premuntur diri sub tortore carnifices, et rabidiores adactis stridoribus contabescunt. Ipsa quoque antra ferrei cubilis intrantur, et fortes a fortiore aeternis vinculis colligantur. Hoc et Dominus ipse promiserat, dicens: Nemo intrat in domum fortis et vasa ejus diripiet, nisi prius alligaverit fortem, et tunc vasa ejus diripiet. Tristes igitur mox lugentesque diurno squalore turbae populique vexati concurrunt, et redemptoris nostri vestigiis provolvuntur. Ecce apostolica dicta probantur: Ut in nomine Domini omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum. Mox ergo captivae animae, de custodiis relaxatae tartareis, proruunt, regi saeculorum moesta supplicatione deplorant: « Venisti tandem, o clementissime Jhesu; succurre jam et parce defessis. Nunc, Christe, saevas extingue minas, jam miserandos resolve gemitus. Redemisti vivos cruce tua; cripe et mortuos morte tua. Pari nobiscum labe mundus interierat. Ad adventum tuum omnis creatura suspirabat. Tibi nostra tormenta suspirabant. Te semper infernus iste pallebat. Dum hic es, absolve reos; dum ascenderis, defende tuos. Tu solus caput draconis comminuere potuisti. Tu portas aereas et vectes ferreos voluisti conterere. Pateat, quaeso, precantibus janua: lux non desit pia. Et si redis ad corpus, majestate tua non privetur infernus. »

Post auditas itaque preces, post compositas leges, post demersos alta voragine ( Leg. voraginis?) fossa tortores judex noster hodie de inferis laureatus exivit. Nec canditatum officium defuit; sed laeta cum principe suo omnis beatorum toga processit. Repedat igitur ad stadium triumphator iterum vivus, ut noverit omnis mundus quod rediit ab inferis Christus. Glorientur ergo credentes; plaudent manibus omnis gens, quia rex noster in saeculo triumphavit, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, pro nobis crucifixus et resuscitatus, in saecula saeculorum. Amen.

IV. Sermo inlustrissimi doctoris sancti Augustini, de resurrectione Domini nostri Jhesu Christi dedicatus. Salve, dies aeternis frequentande conventibus. Te oriente, vita resurgit; te radiante, lumen redit, et in natales tuos, inferni exclusa caligine, sol justitiae reviviscit. Non equidem moritur Deus, nec aeternitas fine taxatur, aut lumen majestatis extinguitur; sed cum a Deo mors appetitur, per hominem homini subvenitur. Post triumphos igitur crucis, post vexilla victricia Christus ovans inferos petit debellaturus et mortem, qui mortis captivaverat auctorem. O mirabile, fratres, praelium, et facies nova recuperatae victoriae! De ligno Christus vicit, unde diabolus ante vicerat; et suis armis prostratus est qui prostraverat; ipsaque illi facta est poena quae fuerat ante victoria. Pugnavit igitur pro mundo Deus, et celata paululum majestate, ut daret hosti fiduciam, virtutem simulavit infirmam. Agebatur enim causa saeculi per sapientiam Dei. Tenebatur ut vinctus, audiebatur ut reus, verberabatur et conspuebatur ut ignobilis et captivus. Ille vero suas vires ad hoc occultando premebat, donec mortuus vinceret quem parabat. Refrenabat potentiam, ut totam impleret in conflictu justitiam, et plenam in resurgendo victoriam. Hinc ad arborem venit, unde jura mortis exierant. Ubi vero ascendit arcem sceleris, ibi subjecit fastigium inimici virtutis. Illa quondam mater et origo poenarum nescia suscepit justum, figit, affligit; non est culpa, et saevit poena. O crudelissime justicida! amisisti causae tuae subsidia. Reclamat contra te crux ipsa, mortis et vulneris officina repulsat. Non agnosco, inquit, reum esse quem punio; non sunt ista mei germinis poma, nichil hic caput meam; falleris quia fetum mihi conseris alienum. Nil iste habet ex meo; quare pendit me? Similitudinem speciei video, nam virus in eo vernaculum non agnosco. Tunc ille fortis in praelio, justus in patibulo, innocens in alieno tormento, cornua peccati manibus mundis obtrivit, et dum se totum in ligno figit, aculeum mortis obtundit, et peccatum quod arbor generabat occidit. Sanguis mox fusus a latere diluit, quicquid ante crimen infecit, et ex pollutis ramusculis crux candida radiavit. Cucurrit cruor innocuus per poenales ligni noxias fibras, et medicante pariunt deinceps sacramenta salutis, quae praebuerant mortis alimenta victuris. Adhuc tamen diabolus nescius vicisse gloriatur, et victum videt crucifixum, videt mortuum, insuper et percussum, et quasi de opima cede letus, nihil est ultra sollicitus. En, inquit, ille qui se Dei sobolem praeferre solebat, qui sibi fidem miraculis conciliaverat, qui socios et participes meos de corporibus animisque humanis dejecerat, qui me insuper praelio temptare est ausus. Mundum, quem ab origine teneo certaminis lege et victoriae jure captivum, meis manibus eximere gestiebat. Modo, si fortis est, vincat; modo, si praevalet, surgat; modo, si Deus est, reviviscat. O diabole! ignare exitus tui, fallit te ista victoria; gaudia tua non erunt leta sed tristia. In perniciem tuam Judeorum linguas armasti; te illis jaculis peremisti. Illud quidem quod passus est voluit, nobisque consuluit. Nam tum cum justum occidisti, reos quos tenueras amisisti. Sed paululum patere; noli insolentius nec imprudentius exultare. Ecce enim inferi contremiscunt vivum, quem tu gaudebas occisum. Jam ille antiquos carceres fregit, jam praedas tuas diripuit, et cruentos ministros tuae ferocitatis afflixit. Hoccine est vicisse, an vitam ad mortuos transmisisse? Pone hic, sceleratissime, rationem; penset justicia magistra judicium. Mortificasti a principio mundum quem ipse feceras reum; commissam noxam justa ultio sequebatur. Hunc autem nec sua nec aliena culpa devinxerat. Cur ingessisti mortem, ubi non inveneras crimen? Cur supplicium intulisti, ubi delictum invenire non potuisti? Injuste ergo justum pro injusto punisti; juste injustum pro quo justum necaveras amisisti. Mutet jam reus condicionem, quia causa nostra partem tenuit meliorem. Orta est in servitute libertas, facta est in dominatione captivitas. Sublatum est jugum condicionis antiquae; nunc indulgentia regnat pietatis et gratiae. Christus enim surgens a mortuis de sepulchro, nobis hodie radiavit; nec anima tardavit in inferno, nec caro remansit in tumulo, sicut scriptum est: Quia non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ecce nunc Christus mox ut voluit resurrexit. Ubi est mors quam inimicus ingessit? Magnum est, fratres, pietatis indicium, quod sic moriendo Christus vivificavit saeculum, ut eum non teneret mors ipsa captivum. Ergo et causam nostram misericordi bonitate peregit, et suae potentiae nihil ademit, quia, statim ut ei placuit, et revixit, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.