Jump to content

Sermones (Aurelius Augustinus)/9

Checked
E Wikisource

SERMO 9


TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI DE DECEM CHORDIS

SERMO HABITUS CHUSA


Gaudeamus ad misericordiam Domini, timeamus iudicium Domini.

1. Dominus et Deus noster misericors et miserator, longanimis et multum misericors et verax, quam largiter praerogat misericordiam in praesenti saeculo, tam severe minatur iudicium in futuro saeculo. Verba quae dixi scripta sunt, et divinis auctoritatibus continentur, quia: Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors et verax 1. Multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi huius, quia misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum misericors. Sed si amas tam multum misericordem time ibi et ultimum quod ait: Et verax. Si enim nihil aliud diceret nisi: Misericors et miserator Dominus, et multum misericors, quasi iam converteres te ad securitatem et impunitatem et ad licentiam peccatorum. Faceres quod velles, utereris saeculo, vel quantum tibi permitteretur vel quantum tibi libido iussisset. Et si quis te bene monendo obiurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas et deserendo Deum tuum, inter medias voces obiurgantis existeres, impudenti quidem fronte veluti audita divina auctoritate, et legeres de libro Dominico: "Quid me terres de Deo nostro? Ille misericors est et miserator et multum misericors". Ne talia homines dicerent, unum verbum addidit in fine, quod ait: Et verax. Et excussit laetitiam male praesumentium, et induxit timorem dolentium, Gaudeamus ad misericordiam Domini, sed timeamus iudicium Domini. Parcit, sed non tacet. Tacet, sed non semper tacebit 2. Audi dum non tacet in verbo, ne non tibi vacet audire dum non tacebit in iudicio.


Modo compone causam tuam.

2. Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum iudicium Dei tui compone causam tuam. Non est unde praesumas, cum ille venerit, nec falsos testes adduces quibus ille fallatur, nec patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo ut iudicem possis corrumpere. Quid ergo agis apud talem iudicem, quem nec corrumpere nec fallere poteris? Et tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit iudex causae tuae, qui modo testis est vitae tuae. Clamavimus, et laudavimus. Componamus causam nostram. Qui testis est operum vestrorum, ipse testis est vocum istarum. Non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est concordandi cum adversario cito 3. Tam longanimis est Deus videndo quotidie iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum iudicium. More quippe humanae vitae prolixum est quod Deo breve est. Sed et ipsi saeculo et humano generi quod longe videtur, quid consolatur? Numquid si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscuiusque ultimus dies hominis longe est? Hoc dico: ex Adam multi anni evoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent, non quidem tam multi, sed tamen usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt. Longum videtur quod restat, quamquam non erit tantum quantum transactum est, et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus est finis reliqui temporis. Fuit quidam tunc dies qui diceretur hodiernus. Ex illo usque ad hunc hodiernum, nonne quidquid fuit futurum praeteritum factum est? Tale habetur, ac si non fuerit. Sic erit quidquid restat extremum. Sed sit et hoc longum, sit prolixum, quantum putaveris, quantum dixeris, quantum cogitaveris, quantum tibi non format scriptura sed fingit cogitatio, quantum vis diem iudicii prolonga, numquid ultimum diem tuum id est vitae tuae quo exiturus es de hoc corpore producturus es in longum? Sit tibi senectus certa, si potest. Cui autem potest? Nonne ex quo homo incipit posse vivere, iam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitae facit. In hac terra et in genere humano ille solus mori nondum potest, qui nondum coepit et vivere. Incertus ergo dies tamquam quotidianus sperandus est. Si autem tamquam quotidianus sperandus est incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via 4. Via enim vocatur haec vita, per quam omnes transeunt. Et non recedit iste adversarius.


Sermo Dei adversarius est, quocum componere causam.

3. Quis est autem iste adversarius? Adversarius iste non est diabolus, nam numquam te hortaretur Scriptura ut cum diabolo concordares. Est ergo alius adversarius quem sibi homo facit adversarium. Nam ille, si adversarius esset, tecum in via non esset. Ad hoc est tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in via concordaveris, iam tradet te iudici, iudex autem ministro, minister in carcerem 5. Eloquia ista evangelica sunt, recordantur nobiscum vel qui legerunt vel qui audierunt. Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus est. Quare adversarius est? Quia contraria iubet, quae tu non facis. Dicit tibi: Unus est Deus tuus 6, unum Deum cole. Tu vis, dimisso uno Deo tamquam legitimo viro animae, fornicari per multa daemonia, et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians sicut apostatae faciunt, sed tamquam manens in domo viri tui admittis adulteros. Id est, tamquam christianus non dimittis Ecclesiam consulis mathematicos aut aruspices aut augures aut maleficos. Quasi de viri domo non recedis adultera anima, et manens in eius coniugio fornicaris. Dicitur tibi: Ne accipias in vanum nomen Domini Dei tui 7, ne existimes creaturam esse Christum quia pro te suscepit creaturam. Et tu contemnis eum qui aequalis est Patri et unum cum Patre 8. Dicitur tibi ut spiritaliter observes sabbatum 9, non quomodo Iudaei observant sabbatum carnali otio. Vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Melius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosus exsisteret. Et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent quam toto die in maenianis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritaliter sabbatum, in spe futurae quietis quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit, tamen si ad fidem promissae quietis id refert, nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc vis requiescere ut labores, cum ad hoc debeas laborare ut requiescas. Dicitur tibi: Honora patrem tuum et matrem tuam 10. Contumeliam irrogas Parentibus, qui non vis pati a filiis tuis. Dicitur tibi: Non occides 11. Tu autem occidere vis inimicum tuum; et ideo forte non facis, quia times iudicem hominem, non quia cogitas Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis mori, te homicidam tenet in corde 12. Dicitur tibi: Non moechaberis 13, id est, non eas ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore et non vis hoc reddere uxori. Et cum debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas virtus est, tu sub uno impetu libidinis cadis. Et vis uxorem tuam esse victricem; tu victus iaces. Et cum tu caput sis uxoris tuae, praecedit te ad Deum, cuius caput es. Vis domum tuam capite deorsum pendere? Caput est enim mulieris vir 14. Ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius debet vivere vir et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam ut illa imitetur virum, sequatur caput suum. Quomodo caput Ecclesiae Christus est 15, et hoc iubetur Ecclesiae ut sequatur caput suum et ut per vestigia ambulet capitis sui 16, sic uniuscuiusque domus habet caput virum et tamquam carnem feminam. Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. Quare ergo vult caput ire quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir quo non vult ut uxor sequatur? Haec iubendo sermo Dei adversarius est. Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam quia adversarius est sermo Dei quoniam iubet? Timeo ne ego ipse adversarius sim quibusdam quia haec loquor. Quid ad me pertinet? Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. Nam qui nolunt castitatem servare uxoribus suis - et abundant tales - nolunt me ista dicere. Sed velint nolint dicturus sum. Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo in lite remanebo. Qui vobis iubet ut faciatis, ipse nobis iubet ut loquamur. Si non faciendo quod iubet ut faciatis, adversarii eius estis, non dicendo quod iubet ut dicamus, adversarii eius remanebimus.


Contra adulterium.

4. Numquid in ceteris, quae supra dixi, multis immoratus sum? Hoc enim praesumimus de Caritate vestra, quia unum Deum colitis 17. Hoc praesumimus de fide catholica, quae in vobis est, quia Filium Dei aequalem Patri creditis. Nec accipitis in vanum nomen Domini Dei vestri 18, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis creatura vanitati subiecta est 19. Sed creditis cum aequalem esse Patri, Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Deum, per quod facta sunt omnia 20, lumen de lumine 21, coaeternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit 22. Sed hoc Verbum creditis assumpsisse creaturam 23, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis. Ea legimus, credimus ut salvemur. Nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. Novi enim omnium christianorum mentes de saeculo futuro cogitare. Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea christianus est ut id quod in fine Deus promittit accipiat, nondum christianus est. Neque in eo immoratus sum ubi dicit sermo Dei: Honora patrem tuum et matrem tuam 24. Multi enim honorant parentes, et raro invenimus parentes conquerentes de improbitate filiorum, quamvis non desint; sed tamen quam raro fit tam breviter monendum fuit. Nec in eo ubi dictum est: Non occides 25, immorari volui. Non enim credo esse hic turbam homicidarum. Illud vero malum late serpens plus occupavit, et in eo vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat ut sit aliquando amicus. Querelae quotidianae sunt, quamquam ipsae feminae iam nec audent conqueri de viris suis. Ita invadens omnia consuetudo pro lege observatur, ut iam et mulieribus forte persuasum sit, licere hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt. Adductum virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, numquam audierunt, cum sit per peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri virum non divina veritas sed humana perversitas. Et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam et liberius murmurantem, cui iam videbatur quia licebat viro, et audivit in Ecclesia quia non licet viro, si ergo passus fuerit uxorem suam liberius iam ut diximus, murmurantem et dicentem sibi: "Non licet quod facis. Simul audivimus. Christiani sumus. Quod a me exigis redde mihi. Fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus. Et si me fallis, non fallis eum cuius sumus, non fallis cum qui nos emit". Haec atque huiusmodi audiens ille quae non solet, dum non vult in se fieri sanus, in me fit insanus. Irascitur, maledicit. Fortassis etiam dicat: "Quomodo factum est ut huc ille veniret, aut uxore mea ipso die in ecclesiam procederet?". Et hoc credo quod in cogitatione sua dicat, nam libere erumpere in vocem non audet nec ante solam uxorem suam. Fortassis enim si eruperit et hoc dixerit, potest illa respondere et dicere: "Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe coniuges sumus. Cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo vivere poteris?". Nos, Fratres, pericula vestra intuemur, non voluntates vestras attendimus. Nam et medicus si voluntatem aegri attendat, numquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat. Quod prohibet Deus non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc non veniremus si ita dicturi eramus, vel quia iam venimus, non ea diceremus.


Melius nos amara vobis cantamus ad tempus.

5. Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestrae, quia si cytharoedi essemus aut huiusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestrae, quae iam quaesumus ut relinquatis, tenuissetis nos ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti enervantur et decidunt a virtute defluentes in turpitudinem. Et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus, immo non faciatis, si nos dicimus. Si autem omnibus ille dicit qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiae ipsius ut et nos neminem timeamus, omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.


Tria prima praecepta decalogi ad Deum pertinent.

6. Putate me cytharoedum esse, quid vobis possem amplius canere? Ecce psalterium fero, decem chordas habet. Hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui. Chorus meus vos fuistis. Nonne vos paulo ante cantastis: Deus canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi 26 Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox psalterii Dei? Psallamus omnes in psalterio decem chordarum. Non hoc vobis canto quod vos non faciatis. Decalogus enim legis decem praecepta habet. Quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum, quae iam dixi: Unus est Deus noster, et nullam similitudinem debemus facere 27, et non fornicari post Deum qui unus est 28, quia Deus Christus Filius Dei unum est cum Patre 29. Et ideo non debet a nobis accipi in vanum 30, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam per quem facta sunt omnia. Quia vero ipse unus Deus, Pater est et Filius et Spiritus Sanctus, in Spiritu Sancto hoc est, in dono Dei 31, requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus. Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum 32. Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et in Deo nostro esse tranquilli, ut simus in Deo nostro mites, simus in Deo patientes, erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in aeternum quieti. Quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum Spiritus Sancti. Tertium itaque praeceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Iudaei celebrant, nos spiritaliter agnoscamus. Nam quia Spiritus Sanctus dicitur, propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus 33. Non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur: Requievit Deus ab operibus suis 34. Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur: Requievit Deus ab operibus suis, sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit. Et quia fecit omnia bona valde 35, et sic dicitur: Requievit Deus, ut intellegas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quae dicta sunt, id est, dies superiores habent vesperam. Septimus iste dies non habet vesperam ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi: "Factum est mane, ut inciperet ipse dies". Non dictum est: "Factum est vespere, ut finiretur dies", sed dictum est: Factum est mane, ut fieret dies sine fine. Sic incipit ergo requies nostra quasi mane, sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa tertia chorda huius decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus chordis ad eum pertinent praecepta.


Ad dilectionem proximi pertinent septem dialogi chordae.

7. Si diceretur nobis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 36, et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero addidit Dominus: Et diliges proximum tuum tamquam teipsum 37, et contexuit dicens: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 38, tota Lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi. Ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius, tamquam septem chordarum, incipit ab honore parentum. Honora patrem tuum et matrem tuam 39. Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam. Et dicit Apostolus: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum 40. Quomodo primum, quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae Legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit 41, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis - quod est psalterium decem chordarum - tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum: Non moechaberis. Tertium: Non occides. Quartum: Non furaberis. Quintum: Non falsum testimonium dices. Sextum: Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum: Non concupisces rem proximi tui. Haec iungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.


Vetus et novus homo, vetus et novum canticum.

8. Attendat enim Caritas vestra, ut dicam vel quod Dominus suggerit. Accepit legem populus Iudaeorum. Ista in decalogo non observavit 42. Et quicumque obtemperabat, timore obtemperabat poenae, non amore iustitiae. Portabat psalterium, non cantabat. Cantanti enim voluptas, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit, non amore sanctitatis, non delectatione castitatis, non temperantia caritatis, sed timore. Vetus enim homo est, et vetus homo canticum vetus potest cantare, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem: Exuite vos veterem hominem, et induite novum 43. Et ne quis putaret, cum dixit: Exuite vos veterem hominem et induite novum: aliquid ponendum esse et aliquid accipiendum cum de mutando praeciperet homine, subiecit et ait: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem 44. Hoc est quod ait: Exuite veterem hominem et induite novum. Hoc dixit: Mutate mores. Sacculum diligebatis, Deum diligite. Nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis, proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum novum cantatis. Si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis. Si autem nec facitis, proicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam proicere. Sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec pervenit ad canticum novum, nisi iam cum voluptate cantans. Nam qui portat cum timore, adhuc in vetere est. Et quid est quod dico, Fratres, attendite. Non concordavit cum adversario suo 45, qui cum timore adhuc facit. Timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat iustitia, sed iudicium Dei formidans, a factis temperat. Non concupiscentiam ipsam damnat, quae saevit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est. Nondum ibi habet suavitatem ut cantet canticum novum, sed de vetustate poenas timet. Nondum concordavit cum adversario.


Placeat tibi Deus qualis est.

9. Tales enim homines plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: "Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia per Prophetas suos diceret quae homines deterrent, sed veniret dare omnibus indulgentiam ignoscere omnibus, postea veniret, neminem mitteret in gehennas". Iam quia iniquus est, iniquum vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum facere similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat tibi Deus qualis est, ama qualis est. Non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es. Nam illud tibi non promittit quia faciet te qualis est. Nam eris qualis est, sed ad quemdam modum, id est, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversae sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater eius, quia homo est sicut pater eius. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo. In filio est imago tua secundum aequalitatem substantiae, in speculo autem quantum longe est a substantia! Et tamen est quaedam imago tua, quamvis non talis qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio qui hoc est quod Pater, id est, Deus Verbum Dei per quod facta sunt omnia 46. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est et aliter in filio - nam imago et imago est, sed aliter impressa est in nummo; aliter habetur in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris - sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es ut scias etiam cuius imaginem geras et ad cuius imaginem factus sis, nam nummus nescit se habere imaginem regis. Ergo ut dicere coeperam odit te Deus qualis es, sed amat te talem qualem te esse vult, et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle et odisse te qualis es. Hoc sit tibi initium concordiae cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis iam ipsum diligere Deum qualis est.


Aeger concordat cum medico.

10. Aegrum attendite. Aeger aegrotantem se odit qualis est, inde incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est. Nam ideo vult sanum esse, quia odit febrientem, et est medicus febris persecutor ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animae tuae. Debes illas odisse cum medico. Ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod iubet medicus, libenter facis quod iubet medicus, et proficiente iam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. Quam onerosus est cibus aegris quando reficiuntur? Et peiorem horam deputant aegri refectionis suae quam accessionis. Et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut aliquid accipiant. Quanta aviditate sani maiora percepturi sunt, unde aegri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant febrem suam et cum medico concordaverant, et simul persequebantur febrem medicus et aegrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres vestras, immo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit, cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi vobiscum, sanandi vobiscum?


Non moechaberis.

11. Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci medicamento vestro: non inveni enim aliud qua transire. Veni ad quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum. Numquid praetermissurus eram quintam? Immo assidue percussurus. In illa enim video iacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborari. Ipsam percutiendo quid dico? Nolite moechari post uxores quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: "Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo". Vis ut dicat tibi: "Numquid eo ad virum alienum? Ad servum meum eo". Dicis: "Non est uxor aliena ad quam vado". Numquid vis ut dicatur tibi: "Non est vir alienus ad quem vado"? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quae dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem sed dolet propter caritatem, non ideo non vult ut facias quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si propterea non facit ut tu non facias, si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat quia iubet ille, et si fornicatur vir, castitatem illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est. Loquitur ergo ille interius et dicit, et consolatur filiam suam huiusmodi verbis: "De iniuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole, sed ipsum noli imitari ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum, sed me". Nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum est corpus caput suum, eunt ambo per praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum. Huic debens castitatem suam huic deferens honorem suum, absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa; quia numquam est absens cui debet ut non peccet.


Quod potest femina, vir non potest?

12. Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quae dico, aut si amara sunt, curent. Potio ista si amara est, accipiatur. Quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. Nolite dicere: "Non potest fieri". Foedum est, Fratres mei, turpe est ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est ut vir dicat: "Non possum". Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae ostendunt vobis fieri posse, quod non vultis facere et dicitis fieri non posse. Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse quia multa illi custodia est: legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum. Est etiam verecundiae et pudoris illius magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem, virum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior. Quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia maior. Et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis de patria, et continuo si fieri potest excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videbitur. Si quis concupiscat res alienas, raptor et iniustus deputatur. Si quis volutatus fuerit cum ancillis suis, amatur, blande accipitur, convertuntur vulnera in ioca. Si quis autem exsistat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur vinctus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri; iacent prostrati, et viri sunt! Si spectabas in amphitheatro, sic spectabas ut ille tibi videretur fortior, qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?


In pugna interiore et cytharista es et venator.

13. Sed quia dissimulatis a pugna interiore, et delectant vos pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum, ubi dicitur: Qui docet manus meas in proelio et digitos meos ad bellum 47. Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam elidens superbiam suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad proelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator quod cytharista; aliud agit venator, aliud cytharista. In spectaculo Dei unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides. Utrumque simul facis. Tangis primam chordam qua unus colitur Deus 48, cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum 49, cecidit bestia erroris nefandarum haeresum quae id putaverunt. Tangis tertiam chordam ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis 50, interficitur crudelior ceteris bestiis amor saeculi huius. Propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis. Tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis. Et chordas tangis et bestias occidis. Id est, et cytharista es et venator. Non vos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam 51: tangis quartam chordam ut honorem parentibus deferas, cecidit bestia impietatis. Non moechaberis 52: tangis quintam chordam cecidit bestia libidinis. Non occides 53: tangis sextam chordam cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies 54: tangis septimam chordam cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices 55: tangis octavam chordam cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui 56: tangis nonam chordam cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt: Non moechaberis 57, et: Non concupisces uxorem proximi tui 58. Non concupisces rem proximi tui 59: tangis decimam chordam cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis, securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis! Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis, non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis.


Quod tibi fieri non vis aliis ne feceris.

14. Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: "Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco". Iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus 60. Ne forte dicas mihi: "Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum violo, quod dictum est: Non moechaberis 61, quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum violo ubi dictum est: Non concupisces uxorem proximi tui 62. Qui ad publicum vado, in quod praeceptum incurro?". Non invenimus chordam quam tangamus? Non invenimus chordam quo verbo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur. Sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. In ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum 63, et duo illa ad unum illud. Unum est autem: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 64. Ibi continentur decem, ibi continentur duo.


Noli corrumpere templum Dei quod es tu.

15. Sed dicis: "Furtum si faciam id facio quod pati nolo; si occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis honorem non deferam quando volo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo - nam si quis interrogetur, dicit: Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat - si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam id facio quod pati nolo; si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea, id facio quod pati nolo. Cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo?". Quod gravius est, ipsi Deo. Intellegat Sanctitas vestra. Etenim: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 65, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo praecepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas. Si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? Non facis alteri quod pati non vis? Carior tibi factus est homo quam Deus? "Ergo quomodo facio, inquit, ipsi Deo?". Corrumpis teipsum. "Et unde iniuriam Deo facio, quia corrumpo meipsum?". Unde tibi facit iniuriam qui voluerit forte lapidare tabulam tuam pictam in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns. Si quis illam lapidet, nonne in te it contumelia? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, qui uxorem non habes. Et non attendis per libidines illicitas fornicationis cuius imaginem violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi sit utile, qui vere sic gubernat servos suos ad utilitatem illorum, non ad suam - non enim indiget servis quasi adiutorium, sed tu indiges Domino ad auxilium - ipse ergo Dominus qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc iussit, hoc praecepit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius quod esse coepisti. Numquid ego hoc dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 66 Hoc dicit christianis, hoc dicit fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus? 67 Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam quare corrumpis domum Dei? Certe non facis alicui quod pati non vis? Non est ergo qua evadatur. Tenetur ille, qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. Facis enim iniuriam gratiae ipsius, dono ipsius 68.


Servi Deo quomodo vis ut serviat tibi servus tuus.

16. Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus. Servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit. Vis ut serviat tibi cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es 69? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decem chordarum canticum novum 70. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite iustitiam: habet pulchritudinem suam. Ideo non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, eam utique videritis. Quare illam videtis, quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur. Quando de te exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat tibi illam servus tuus. Et si tibi exhibuerit, laudas servum et praedicas cum et dicis: "Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo". Quod laudas in servo non exhibes Domino, et eo sceleratius quia vis ut meliorem habeas tu servum quam te Deus. Iubet Deus servo tuo ut bonus sit erga te. Quomodo iubet uxori tuae ut et si tu moecharis non moechetur, sic iubet servo tuo ut et si tu non servis Deo tuo serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene servit et fideliter servit et pure te diligit, illud Deo debet, non tibi. Iustum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 71. Sed ipsum "alii" cum dicis, utrumque attende, et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta canticum novum, concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito 72, ne cum discordia venias ante iudicem. Si facis quod audis, concordasti cum eo. Si autem non facis, rixaris adhuc cum eo, et nondum composuisti quo usque facias.


Cavete a peccatis minoribus quia plura.

17. Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus corruptelis, a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab haruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacris sacrilegis; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quae delectationes saeculi subrepunt in anima, exercete vos in misericordia, exercete vos in elemosinis, in ieiuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in anima, propter fragilitatem humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, Fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat. Sed plerumque et bestiae minutae multae necant. Si proiciatur quisque in loco pulicibus pleno, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem maiores, sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: Attenditis quia modica sunt; cavete quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana harenae! Si harenae amplius in navi mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae! Nonne flumina implent et domos deiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: "Et quis potest sine istis?". Ne hoc diceres - quia vere nemo potest - Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quae sunt remedia? Elemosinarum, ieiuniorum, orationum: ipsa sunt tria. Ut autem verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt elemosinae. Quae sunt perfectae elemosinae? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet, et quod te laedit aliquis, ignoscas illi.


Peccata minuta quotidianae elemosinae mundant.

18. Sed ne putetis, Fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et elemosinis quotidianis mundanda sunt. Ad alia scelera maiora non sufficiunt quotidianae elemosinae, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda, ut si moechus eras, noli esse moechus; si fornicator eras, noli fornicari; si homicida, noli esse homicida; si ibas ad mathematicum et ad ceteras pestes sacrilegas, iam desine. An arbitraris haec, nisi fieri desinant, quotidianis elemosinis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in huiusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, iam peccatum est. Ad hoc enim ducitur uxor: nam id etiam tabulae indicant ubi scribitur: Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit volueris, iam peccatum est. Et ipsa talia peccata quotidianae elemosinae mundant. In ipsis alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum et amplius accipis quam necesse est, peccas. Quotidiana sunt ista quae dico, sed tamen peccata sunt, et non sunt levia quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, et si non magnitudinis. Talia peccata dicimus, Fratres, quotidianis elemosinis posse mundari. Sed facite elemosinas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.


Elemosinae tuae tamquam Zachei, non farisei.

19. Et cum facis elemosinam non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ibi fariseus. Sed tamen quid ibi dixit? Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo 73. Et nondum erat fusus sanguis Domini! tantum pretium pro nobis accepimus 74, et saltim nec tantum erogamus quantum faliscus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et fariseorum, non intrabitis in regnum caelorum 75. Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te iubeat Deus facere. Metiris te de comparatione peioris, non de iussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis. Sed quia gaudetur ad quaedam minima opera vestra - quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur - quasi securi vobis blandimini de minimis granis elemosinarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum quod alius aut non habuit aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te iubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcendatis: vincere vultis ditiores. Sed in elemosinis habetur modus. Hic dicitur: "Iam usquequo facio?", et illic non dicitur: "Quantis divitibus ditior sum?". Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum, sed paucitas praecedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacheus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus 76 Sed optare cogimur, ut attendatur saltim ille farisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat.


Magna excusatio propter avaritiam.

20. Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. "Filiis meis servo": magna excusatio. Filiis suis servat. Videamus. Servat tibi pater tuus, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est praecepta Dei. Quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his quae fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo, quam Creatori tuo. Et mentiuntur quidem homines. Mala est avaritia. Palliare se volunt nomine pietatis et dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines quod propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam: "Quare non facit elemosinam? Quia servat filiis suis". Contingit ut amittat unum. Si propter filios servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in saeculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est, redde quod illi servabas. "Mortuus est", inquit. Sed praecessit ad Deum, pars ipsius pauperibus debetur. Illi debetur ad quem perrexit. Christo debetur: ad ipsum enim perrexit. Et ipse dixit: Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit, et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non facit 77. Sed quid dicis? "Servo fratribus ipsius". Si viveret ille, non erat cum suis fratribus divisurus. O fides mortua 78! Mortuus est enim filius tuus. Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas. "Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus ipsius". Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse. Si autem est in te fides, vivit filius tuus. Vivit prorsus. Non decessit, sed praecessit. Qua fronte venturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis partem suam in caelum? An non potest mitti in caelum? Potest prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem: Thesaurizate vobis thesauros in caelo 79. Si ergo ille thesaurus melius custoditur in caelo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quae hic tenes, et non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus et procuratoribus tuis. Actoribus tuis commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad quem praecessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus?


Valde parum est vocari christianus.

21. Videtis, Fratres, quia mendacium est quod dicunt homines: "Filiis meis servo". Mendacium est, Fratres mei, mendacium est. Avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt. Fundant, vomant in confessione quod portant. Pectus premitur crapula iniquitatis. Evomat eam confessio, sed non canino more redeatur ad vomitum 80. Estote christiani. Valde parum est vocari christianus. Quanta donatis histrionibus? Quanta donatis venatoribus? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras. Et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae est. Quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quae habes, non proicere. Certatis quis vincat in peius, non datis operam quis sit melior. Atque utinam non daretis quis sit peior. Et dicitis: "Christiani sumus". Ad favorem populi proicitis res vestras, contra iussa tenetis res vestras. Ecce non iubet Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare 81. Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit 82, et meteres vitam aeternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores emendate, peccata redimite. Et cum haec feceritis, Deo gratias agite 83, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite ut non insultetis his qui nondum bene vivunt 84, sed eos ipsos moribus vestris hortemini. Haec faciendo, habetis perfectam quantum in hac vita potest, iustitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus, in ieiuniis, in elemosinis propter minuta peccata, et abstinendo vos ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario, et securi dicitis in oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 85. Habetis enim quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. Sic ambulando securi in via non timebitis latrocinia diaboli, quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit 86, perducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies, ubi et ipsa misericordiae opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illud sabbatum sabbatorum, ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen.