Silens nox, sacra nox!

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Silens nox, sacra nox!
Versio latina cantici Stille Nacht! germanice nominatum.

Musica: Franz Xaver Gruber
Versio latina: Josiah Bethea Game
1816


Silens nox, sacra nox!
Omn(e) est lux, omn(e) est pax
Circum matrem et puerum.
Infans sacer, O beate,
Dorm(i) in pace quieta,
Dorm(i) in pace quieta.

Silens nox, sacra nox!
Pastores nunc adorant.
Glori(ae) ex stellis veniunt,
Angeli "Halleluiah" cantant,
"Christus, salvator, adest,
Christus, salvator, adest."

Silens nox, sacra nox!
Fili Dei, Lux pura coeli,
Clare radiat ex facie tua,
Prima luce gratiae sacrae,
Domine, Iesu natu,
Domine, Iesu natu.



Vide etiam