Solymeidos libri duo priores

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Solymeidos libri duo priores
1584
editio: incognita
fons: incognitus

DIVAE ELIZABETHAE ANGLIAE FRANCIAE HIBERNIAEQUE REGINAE PIAE, FELICI, INCLYTAE, SEMPER AUGUSTAE SCIPIUS GENTILIS

Si tantum aetherio regi munuscula parva
Pastorum, auri baccas, ederaeque corymbos,
Et rude silvestri dispersum carmen avena
Credimus horrenti nemorum placuisse sub antro,
Quantum myrrha, aurum, et thuris data dona Sabaei 5
Aethiopum manibus regum, dulcisque deorum
Ille sonus puero per sudum arrisit ovantum.
Tu quoque siderei in terris o maxima regis
Effigies, sacrumque iubar ne lecta tuorum
Dona inter procerum, et festae modulamina lucis, 10
Ornatum Latio carmen mihi despice cultu:
Carmen, quod vatum princeps, quicunque per urbes
Ausonias patriis unquam cecinere Camoenis
Tassus Apollineo divinus pectore fudit.
Tempore non alio munus, neque principe egebat 15
O sola antiquae splendor virtutis Elisa
Seu tu septa fide, Gofredique aemula virgo
Templa prophanatis iubeas lustrarier aris,
Insanique minas Tamesim contemnere Tybris,
Seu tu iustitae ac placidae pietatis habenis 20
Ingentes populos flectas, magnumque senatum
Ore gravi, et solio teneas subnixa potenti,
Seu iuvet Aonios Musarum invisere fontes,
Et latices haurire sacros: sive una Dianae
Sis comes, auratamque humero suspensa pharetram 25
Venatu silvas et patria regna fatiges.
Quo me, quo rapitis Musae? Salve inclyta regum
Progenies, salve magnum decus addita terris,
Et mea parva legas hilari munuscula vultu.


DE TASSO
Mutis abditus ac nigris tenebris,
In quas praecipitem dedere caeci
Infans Lydius, Antiique diva,
Britannos tamen ultimos et Indos
Torquatus Solymis ciet camoenis, 5
Et liber volat aureae per orbem
Gloriae sibi remigante penna.
Omnes vicerat hactenus poetas
Thuscos, Ausoniosque, Doricosque,
Ipsas nunc tenebras, deosque vincit. 10

S. G.


 SCIPIUS GENTILIS ITALUS POETIS ITALIS
Haec ego Tyrrhenis nuper modo cognita Musis
Urbi Quiritum carmina
Iuduxi, licet urbe procul septem arva Trionis
Picenus hospes accolam.
Hic ubi fert niveos Tamesis sub caerula cycnos 5
Thorisque pascit herbidis
Riparum, atque novum pelagi lavit Ilion aestu
Fontem refusus ad suum.
Et mea me quamvis terreret quattuor aetas
Lustris adulta lubricis, 10
Quamvis Caesarea studia in contraria leges
Pectus vocarent tunc meum,
Ipse tamen monitis isthaec aggressus amicum
Patrisque chari iussibus,
Parva quidem, verum et paucis sub lumina vitae 15
Exclusa solibus fero.
At vos, Italiae sacras qui vatibus auras
Coelo beato carpitis,
Hunc precor externas vatem deferte per oras
Canis loquendum saeculis: 20
Quem Maro, ab Elysia surgat si valle, Latinis
Donaret auribus libens.

 
 SCIPII GENTILIS
SOLYMEIDOS
LIBER PRIMUS
Arma ducemque cano, Solymae qui primus in oris
Aeterni tumulum regis, monimentaque fecit
Libera; multum ille et dextra molitus, et arte,
Multa quoque et magni passus sub pondere facti.
Obstitit hic horrens frustra Cocytus, et omnis 5
Mixta Asiae Libyaeque manus, namque Optimus illi
Favit, et incerta socios regione vagantes
Sancta suos hominum genitor sub signa coegit.
O tu, quae falsis non unquam Heliconis in antris
Aurea labenti circumdas tempora lauro, 10
Sed coelo in magno choreis immixta beatis
Siderea frontem fulges innexa corona
Aeternum, tu, Musa, meae nunc influe menti,
Tu liquidam indulge vocem; tuque, optima virgo,
Da mihi, da veniam facilis, si vera nitenti 15
Ornatu intexam fingens, aliisque pererrans
Delitiis spargam, atque tuis. Nam sensibus omnes
Scis homines, scis, diva, illuc illabier imis,
Blandus ubi plures fundat per dicta lepores
Parnassus, mollique inspersum carmine verum 20
Allexisse sui fugiens se vulgus amore,
Ut, dare cum puero latices conantur amaros
Absynthi, flavo contingunt pocula circum
Oras melle prius. Taetrum bibit ille liquorem
Interea, et tali deceptus fraude valescit. 25
Tuque adeo praestans animis, Alphonse, furentis
Qui me Fortunae dilatum subtrahis orbi,
Qui placidos aperis portus mihi, dum vagus alto
Errarem, et scopulos inter iactarer, et undas
Pene haustus. Tibi quas voto ceu supplice quondam 30
Sacravi, laeto chartas en accipe vultu.
Forsan tempus erit, tua cum facta inclyta bello
Quae nunc attigerim tantum, maioribus ausim
Auspiciis veri praesaga condere lingua.
Atque equidem merito fiet (si tempore gentem 35
Ullo hominum regis florentem pace videri
Contingat, ratibusque et quis adnixa superbis
Immiti studeat praedam divellere Thraci
Iniustam, ingentem) ut terrae tibi sceptra, vel alti,
Si velis, imperium cedat maris. Ergo age nostris 40
Carminibus vacuas praebe nunc aemulus aures
Gofredi, et bellis nunc primum assuesce futuris.
Hesperius postquam summis conatibus instans
Appulit Eois per pontum exercitus oris, 45
Iamque manu Nicaeam Asiae, centumque potentem
Antiochi, furtum belli, cum turribus urbem
Ceperat, atque una Persarum hic caede phalanges
Straverat innumeras victor, domitamque premebat
Antadarum, placidique dehinc nova tempora veris 50
Spectabat. Ver paene aderat, pluviosaque brumae
Nubila desiereant armis afferre quietem,
Cum pater aeternus solio, quod parte refulget
Lucidiore poli, et quantum super intima Ditis
Atria siderei surgunt templa aurea coeli, 55
Tantum illud celsis extat sublimius astris,
Omnia prona simul vidit, quae maximus orbis
Continet, et Syriae defixit lumina terris.
Atque hic Europae proceres adspexit, et illo
Quo curas hominum visu speculatur opacas, 60
Gofredum intuitus sancta de sede tirannos
Deiicere, et Solymae regno telluris aventem,
Immotaque fide, ac divino numine plenum.
Nil mortale suo versare in pectore sensit,
Non sceptris, non illum opibus, nec honore moveri. 65
Contra autem humanis intentum fastibus esse
Baldonium videt, ac populis inhiare subactis,
Invisasque sibi Tancreden luminis auras
Ducere, sic vani stimulis agitatur amoris,
At Calabrum qui urbes, et Iapygis arva regebat 70
Boemundus, dictae Antiochi de nomine gentis
Alta novo cernit moliri exordia regno.
Hic leges, sanctisque bonas cum moribus artes
Instituit, veri cultus hic numinis optat
Inserere, hac haeret cura defixus in una. 75
Cernit et ingentis bello fervere Rinalti
Ingenium, segnemque animos odisse quietem.
Non illum imperio, non illum ducier auro,
Sed laudum ardenti vastaque cupidine ferri
Conspicit, et Guelfi totum dicentis ab ore 80
Pendere, ac veterum legere hinc exempla parentum.
Verum ubi iam cunctos hominum rex altus Olympi
Pervidit caeca mersos caligine sensus,
Tunc unum aligeri splendenti ex agminis ora
Ad sese vocat, in primis qui pluribus ibat 85
Alter, quique animas inter meliora sequentes,
Nuntius atque deum, coeli decreta sub auras
Fert gratus, coeloque refert mortalia vota,
Vota, precesque pias, et puri pectoris ignem.
Huic Deus. “O animi interpres fidissime nostri, 90
Vade age, Gofredo Syriis mea maxima regnis
Dicta fer, et iussis cunctantem mollibus imple.
Nam quae tanta mora est? Quid tempus bella sub istud
Arcibus auxilium Solymis latura residunt?
Cogat concilio proceres, tantoque sedentes 95
Excitet instigans operi, quo summus in astris
Ecce meis ductor legitur mihi: mox quoque terris
Ingenti clamore virum, plausuque legetur.”
Dixerat. Ille Dei imperio parere parabat.
Et prius invisam multo nunc aere formam 100
Vestit agens circum, atque oculis mortalibus aptam
Reddit, et humanos artus, humanaque fingens
Lumina purpureo divum simul afflat honore.
Ac medius iuvenemque inter, puerumque locatus
Exornat flavos radianti vertice crines. 105
Tum demum longas humeris fulgentibus alas
Induit, immensum celeres, quas candida texit
Pluma, sed extremas ambit color aureus oras.
Quae sublimem illum, nubes dum tranat et Euros,
Tellurem super et pelagi vada caerula portant. 110
Atque ita compositus, terraeque allapsus Idumen
Cernit odorata Libani iuga consita cedro.
Hic paribus nitens caelestis nuntius alis
Constitit, hinc toto se corpore in aequore praeceps
Misit agri Syrii. Roseo iam gurgite Phoebus 115
Surgebat, medium liquidis caput abditus undis,
Iamque Deo matutinus fundebat amicas
Gofredus de more preces, cum flammeus olli
Ales ab Eoo veniens apparuit ortu,
Tempore par soli, sed solis lumine maior. 120
Tunc ait. “En sacro, Gofrede, en utile bello
Tempus adest. Quae vos miseram mora tanta Sionem
Ire vetat, Solymoque hostem depellere templo?
Concilio tu coge duces, sanctique laboris
Languentes ad finem animos tuus incitet ardor. 125
Te Deus ipse ducem ductorum legit, et illi
Ad tua se proni submittent sceptra volentes.
Haec tibi ferre deum genitor me iussit Olympo,
Arcanamque suo mentem tibi nomine pando.
O quas nunc primum devicto ex hoste coronas 130
Te sperare decet! Quantas te volvere curas
Commissae sub mole manus!” Dein talia fatus
Ad superos atque alta volans evanuit astra.
Restitit attonitus dictis, offusaque tantis
Lumina deiecit radiis Gofredus, et haesit. 135
Verum ubi mens valido primum relevata stupore est
Atque agitat secum ipsa. Quis, et quo numine mundi
Actus ad ima fuit? Quae verba sibi auribus hausta?
Si prius optabat, nunc vero flagrat amore
Finem imponendi bello, quo lectus in omnes 140
Ductor erit, cogente Deo: non culmine tanto
Elatus populari animus quia turgeat aura.
Sed, velut uberior flamma confusa favilla est,
Sic menti coniuncta Dei mens illius ardet
Arma volens. Ergo socios invitat, ut illo 145
Dispersi non longe loco stationis in unum
Conveniant. Addit pueros, additque tabellas
Assiduo, monitisque preces immiscet honestis.
Et quicquid generis memores ad se allicit alti,
Impellitque viros, virtutisque excitat ignes 150
Sopitae, nunc ingenio primum ille videtur
Invenisse suo, et verbis adeo ornat, ut idem
Vimque voluptatemque animis instillet eundi.
Convenere duces, quos caetera turba sequuta est,
Et solus Calabrae princeps hic defuit orae. 155
Pars extra muros campoque tetendit aperto,
Antadarus partem tectis, gremioque recepit.
Militiae vero proceres (o magne senatus)
Solenni coiere die. Quos maximus inter
Aspectu his infit Gofredus, et ore sonoro. 160
“Ductores superum regis, quos ille legendo
Antiquas voluit fidei sarcire ruinas,
Armaque securos inter terraeque marisque
Deduxit rexitque dolos pater, unde tot illi
Tam parvo spatio bellantes egimus oras 165
Sub iuga, cumque suo late radiantia signa
Nomine per domitas tulimus victricia gentes,
Non equidem (nisi mens adeo me credula fallit)
Et dulces natos, et patria liquimus arva,
Nec pelagi infidi vitam commisimus undis 170
Longinquum aggressi bellum, ut per clara virorum
Ora brevi, vulgique sono veheremur inani,
Barbaricaeque sinu terrae potiremur et auro.
Praemia nam tanto parva, atque angusta labori
Fixa forent, frustraque suo cum sanguine vita 175
Prodita. Sed finis nostris hic mentibus haesit,
Quem peterent, clarae muros arcemque Sionis
Expugnare, iugumque piae cervicibus urbis
Deiicere, ac Solymis regnum componere terris,
Securas habeat Pietas ubi candida sedes, 180
Neu quisquam impediat, quo non vestigia summi
Regis, et ingentem tumulum pius hospes adoret,
Votaque de niveo suspendat marmore templi.
Ergo quodcunque huc gestum fuit usque, periclo
Magnum est, cura etiam maius, sed laudis honore 185
Parvum, fine nihil; si alio sese impete vertant
Nostra loco, aut aliis sedeant regionibus arma.
Nam quid profuerit totam sub signa coactam
Europam, atque Asiae flammam sparsisse per urbes,
Si non regnorum moles constructa, sed ingens 190
Excidium tantos bellorum exceperit aestus?
Non struit ille autem, humana sub mole locare
Qui velit imperium, paucos ubi patrius ipsi
Conciliat locus, aut alia de parte fideles
Relligio, innumeris circum vallata prophanis, 195
Atque ubi spes omnis Graium praecisa virorum est,
Et procul Hesperius terrarum dissitus orbis
Haud ullam promittit opem. Trahit ille ruinam
Verius, unde caput stagnis demersus Avernis
Quem struxit, tumulo iaceat. Tot millia gentis 200
Abdaridum, tot Persae acies, atque inclyta rerum
Urbs fama, quam ingens Syria discludit Orontes,
Non opus id nostrum, sed coeli dona fuere,
Sed triplex est parta modis victoria miris.
Haec si, quam clemens horum dator, atque deum rex, 205
Instituit, deflexa alium vertamus ad usum,
Ne repetat vereor, neu nostri haec didita claro
Terris fama sono, cunctis nunc fabula fiat
Gentibus, et populis quondam ridenda futuris.
Ne vero, ne quisquam usu dispergere tali 210
Munera tanta velit, sed qui alta exordia sumpsit,
Huic filo deducta pari cum fine sequatur
Tela suo, hic magnis operum respondeat orsis.
Nunc cum tuta via est, nullisque obsepta locorum
Obiicibus, nunc cum tempestas evocat anni, 215
Quid stamus? Quid non Solymaea ad moenia cursu
Tendimus? Una manet nostris haec meta triumphis.
O socii, o proceres, ego vos hic testor (at ipsas
Has voces ventura virum, et praesentia noscent
Secula, nunc magni noscunt etiam agmina coeli), 220
Advenit tempus coeptis ingentibus aptum.
Effluet hoc celeri lapsum pede, si mora nostrum
Ulla retardet iter, vertet certissima rerum
Se facies, vertent animi. Praesaga mihi mens
Porro ait: in Solymos lentis si passibus itis, 225
Mittet Idumaeo Pharius socia arma tyranno.”
Dixit, et arrectae fremuerunt numine mentes.
At Petrus solis agitare in montibus aevum
Assuetus, princepsque huius conaminis author,
Tunc inter proceres privata in sede locatus 230
Surgit: “Quodque modo suasit Gofredus, et ipse
Consulo,” ait, “veram quando nec vocis egentem
Rem nostrae, et nota vobis ratione probavit.
Hoc ego nunc dictis unum super omnibus addo.
Si recte mecum relego, quae mutua vobis 235
Iurgia certatim ferme iactata fuere,
Si varios animi sensus, si languida belli
Officia, et mediis opera interrupta sub armis,
Ex alio mihi fonte omnis litisque moraeque
Causa fluit. Nempe ex illa, quae sparsa potestas 240
Nutibus in multos paribus librata recumbit.
Unus ubi imperii molem, fascesque severos
Non tenet, ut poenas meritis et praemia reddat,
Muneraque ut iustis et honores partibus aequet,
Forma gubernandi multis ibi fluctibus errat. 245
Vos quaeso, e membris unum componite amicis
Corpus, et his unum praesit caput omnibus alte
Prospiciens. Uni vires, uni aurea sceptra
Cedite, et ille gerat regis vultum vicesque.”
Desiereat senior. Iam quae tu pectora! Iam quos 250
Tu sensus o sancta Dei non influis aura?
Tu mutis olim degenti rupibus afflas
Dicta seni, quibus heroum corda imprimis, et tu
Affectus animis omnes, quos caeca libido
Regnandi, vel libertas, vel gloria sevit, 255
Eruis, inspergisque tuos. Hinc vertice celso
Illustres primi Gofredum Guelfus, et uno
Vilelmus simul ore ducem, patremque salutant.
Adsensere alii. Partes nunc illius esse
Debent, concilio res cernere, iusta iubere, 260
Et bellum quocunque die, cui sederit hosti,
Inferre, et placitas victis imponere leges.
Quique pares illi fuerant, nunc iussibus aures,
Nunc faciles oculos mandantis nutibus aptent.
Iamque volans se fama virum diffundit in ora. 265
Gofredus tectis subito progressus ab altis,
Militibus spectandus adest, dignusque videtur
Hoc quo ductores statuerunt culmine rerum.
Ipse salutantum voces, plaususque faventum
Compositus placido vultu legit. Atque ubi pronis 270
Parendi, et chari signis respondit amoris,
Imperat ut campo circum lustranda propinquo
Aurora veniente acies sese efferat omnis.
Iam liquidum sine more diem, sine more serenum
Eoo rediens Titan eduxerat orbes 275
Cum castris miles sub signis prodiit omnis
Et Phoebi radiis et luce coruscus ahena.
Quippe pio ornatus ductori quisque videri
Summa est nixus ope. Ille ampli stans aggere prati
Hos in equis, atque hos pedibus cernebat euntes. 280
Nunc age, mens, annos tacitique oblivia Lethes
Exosa, ac rerum custos, rerum ordinis author,
Illa mihi ratio valeat, qua corporis eius
Dicam acies, dicamque duces, et carmine nostro
Splendeat illorum nigris fama eruta saeclis, 285
Tu gaza, tu prome tua, quod sentiat omnis
Dives, inextinctumque aetas. Ante omnia primi
Agmina se Galli campo ostendere virenti.
Insula bis geminos inter quos protulit amnes
Sequanio praetenta solo. Germanus at illos 290
Regius imperiis Hugon regere ante solebat.
Isque ubi concessit fatis, et luminis oras
Deseruit dulces moriens, consueta petivit
Signa, ac caeruleo florentia lila campo
Aurea, Clotareo pubes invicta magistro, 295
Clotareo, cui non animus, sed regia desunt
Nomina, si qua duci desunt. Illa effera dextras
Mille agit, et solido graviter sonat horrida ferro.
Quam post insequitur numero non impar, et arte
Bellandi, gravibusque armis, atque indole celsa 300
Indiscretus eques, patria quem natus eadem
Rupertus fluvio princeps deduxit ab Orna.
Hinc sua pastores populorum insignia solvunt
Bina duo, quorum hic Vilelmus fertur, at ille
Nomine Ademarus. Coeli tractabat uterque 305
Sancta ministeria, et divum curabat honores
Pacis amans. Nunc bella ferus, nunc aspera bella
Exercet, longosque premit sub casside crines.
Primus Arausiacae muris et finibus urbis
Ter quinas rapuit turmas, nec segnius alter 310
Irriguis Isarae campis, ac monte Cemeno
Aequales numero iuvenes collegit, et armis.
Excipit hos duplici Baldonius agmine, cuius
Pars Gessoriaco, et Morinum navalibus udis
Acta fuit; partem frater concessit, ubi omnes 315
Rerum unus, procerumque datas molitur habenas.
Consiliis bonus inde author, dextraque potenti
Carnutum vehitur princeps. Hic quattuor, ille
In sacra sex geminas centeno milite classes
Bella ciet. Guelfus campo se proximus infert 320
Ingentem meritis fortunam ingentibus aequans.
Hic certo proprium per avos longoque Latinos
Ordine, et Actiacos actum genus omne parentes
Commemorat, sed Guelfonum stirpi insitus altae
Hinc nomen sceptrumque capit, superamque regebat 325
Pannoniam, Rhenique amnem prope quicquid et Istrum
Alpicolae Rheti, aut veteres coluere Suevi.
Verum his imperii materni finibus amplas
Adiecit virtute plagas, gentemque trahebat
Hic modo, quae mortem contra, quo iusserit illa, 330
Ire iocum, ludumque putat, et querna domorum
Temperat indignam sub tecta tepentia brumam
Laeta coronato celebrans convivia Baccho.
Quinque olim fuerat, patriis cum cederet arvis,
Mille virum, vix ecce duum nunc explicat agmen, 335
Relliquias Arabum Guelfus. Quas ordine pubes
Pone premit, pubes auro per lactea colla
Fulgentes demissa comas, quae Theutonas inter
Et Celtas, atque aequor agit, qua Rhenus apertos
Mosaque perfundunt stagnanti flumine campos, 340
Frugibus ac pecudum faetu laetissima regna,
Et quas vicinae misere in praelia turmas
Insulae, Oceani vastas ubi molibus iras
Indiginae, et rabidos extrudunt aggere fluctus.
Oceani, quod non merces ac robora silvae 345
Texta modo, sed tota etiam regna haurit et urbes.
Mille in equis lucent numero. Regit alter in unum
Commissos utrosque globum Rupertus, at illo
Maior adest gnatum regis de stirpe minorem
Vilelmum campis acies comitata Britannis. 350
Illa quidem sumptis Euros non tarda sagittis
Vincere, et Arctoae propiores continet Ursae,
Ultima quos rerum, totoque ex orbe dirempta
Hirsutos altis demisit Hibernia sylvis.
Tancredes sequitur. Tantis in millibus alter 355
Non fuit (excepta pueri virtute Rinalti)
Aut ictu melior, pulchroque decentior ore,
Aut curis vulgi, et formidine celsior atra.
Si qua tamen splendori operum levis umbra suorum
Officit obtexens culpae, solius amoris 360
Haec fraus, error hic est, mediis qui natus in armis
Aspectuque brevi, curis ferventibus ales
Pascitur, et lacrimis vires acquirit amantis.
Fama est, qua densae Persarum luce phalanges
Hesperia cecidere manu, fugientia postquam 365
Agmina Tancredes nimio defessus in aestu
Dimisit victor, labris ardentibus undam
Optasse, et gelidum lateri nemus, isseque quo se
Allicit aestivis mulcens fons vitreus auris
Humida saxa super, mollique virentia musco. 370
Olli improviso niveis hic paruit armis
Tota micans praeter frontem Maumettia virgo
Venerat huc, ut fronde aestum lymphaque levaret
Ipsa quoque. Hanc victor vidit, faciemque nitentem
Admiransque stetit, et placitis simul ignibus arsit. 375
Rem miram, vix natus Amor nunc aere rigenti
Accinctus, curru volitat nunc magnus ovanti,
Captivosque duces victor trahit. Illa ubi frontem
Contexit, rapit arma manu, et ni multa piorum
Hostilis turba adflueret, cum principe saeva 380
Ausonio, fidens animi, congressa fuisset.
Ergo abiit, victoque procul Tancrede profugit,
Solis quae profuga est fatis. Sed enim illa decorae
Virginis et bellum vultu spirantis imago
Talis ductoris Latii servata sub aegro 385
Corde est, ipsa illum qualis modo viva reliquit.
Haeret amans, motusque animo, muscosaque fontis
Saxa, quibus vidit, semper languente recurrunt,
Continuus fomes, flammisque recentibus esca.
Et vero, si quisquam acies attenderit, eius 390
In vultu legat, hic vano miser aestuat igni.
Sic alto de corde trahens suspiria, humique
Deiectus moestos oculos vestigia spargit.
Bissenae numero turmae, quas ductor in hostem
Ille regit, Capuae liquerunt aequora laeta 395
Naturae gaudentis opus, collesque feraces
Quos mare Tyrrhenum ridentibus aspicit undis.
Hos super adveniunt succincta in veste Pelasgi
Biscentum, et ferri ferme cernuntur inanes,
Sed laterum ex uno falcatus prominet ensis, 400
Arcusque Lyciaeque sonant post terga pharetrae.
Corporibus vero tenues, parcosque ciborum
Invictosque malo, et celeri vestigia cursu
Flammea vix summo solitos in pulvere campi
Ponere equos flectunt, alternaque praelia miscent 405
Et volucri dispersa fuga, dum frontibus hostes
Invadunt, versisque retro referuntur habenis.
Hanc aciem Tatinus agit, qui solus Achivum
Ausonios bello conatus iuvit et armis.
O pudor, o facinus! Non tu foedissima Graium 410
Illa tuis gens bella oris vicina tulisti?
Et tamen ut pleno spectatrix lenta theatro
Sedisti tantosque tuo discrimine nullo
Opperiens rerum eventus. Ergo aspera si te
Servitii nunc vincla premunt, desiste querelis. 415
Fas tibi, fas ea, non duri violentia fati
Iniecit. Sequitur Danaos, atque agmina cogit
Laude et militiae primus virtutibus ordo.
Continet hic Asiae terrorem, et fulgura Martis
Invictos heroas, amor quos altus honoris 420
Solus in arma tulit. Sileat Minoidas Argo
Per fluctus, sileas terris, Arcture, vagantes,
Quorum falsa canunt, umbrisque simillima vates
Authoresque alii. Nulla his namque aequa virorum
Exempla, aut ingens habuit monimenta vetustas. 425
Hi tamen una omnes magni Dudonis aguntur
Auspiciis, ductuque pio, cui Consua paret
Urbs Turina solo, hunc etenim, cum proprius ipsis
Mars daret, et durum sanguis discrimen avitus,
Unanimes dixere ducem, qui plurima bello 430
Fecit, et innumeras vidit cum moribus urbes.
Maturusque aevi, cana vir tempora praefert
Sparsa coma, et viridi vultum virtute vigentem,
Adversoque, impressa velut vestigia laudum,
Corpore crebrum aperit vulnus. Cui deinde micanti 435
Iam subit Eustathios, tuus o sanctissime frater
Gofrede, atque sua clarus virtute, tuaque
Praecipue. Vehitur Suionum de sanguine cretus
Haemonio Gernandus equo, proavitaque iactat
Sceptraque, regnorumque apices, partasque coronas. 440
Nec minus egregios inter iaculove, vel hasta
Rogerium, et saevum patriis Eugerlanon armis
Fama reponit anus, sed duro robore claros
Guascona, Gentoniumque canit, geminosqe Gherardos.
Laudis et Ulbaldus summae est, pulcherque Britannus 445
Ardovicum magni Rosmundus principis haeres.
Nec mihi Tyrrhenus fundo mergatur avaro
Fluminis in rapidas vertentis numina praedas
Obizus. Non Insubres, tria fulmina, fratres
Sfortiaque, et Palamedes, atque invictus Achilles 450
Condantur mundo, tuoque, o fortissime scuti
Raptor Otho, quod septenis ligat orbibus ingens
Sanguineumque vomens infantem faucibus anguis.
Non Vascum, non ipsum etiam post terga Rudolphum,
Nec Vidos ausis linquam praestantibus ambos 455
Tunc celebres. Non Ebrardum, fortemque Genirum
Praeteream ingratae sub nigra silentia noctis.
Quo me tot fessum numeris, Odoarde, legendo
Abripis, et pactos celebrans, Gildippe, hymeneos?
O etiam bello socii, vos nulla revellet 460
Hora, licet lethi. Quid non hauritur amoris
In spatiis? Illa hinc bellatrix extitit audens.
It semper charo lateri comes, aptaque eodem
Devolvit fati filo se vita duorum.
Nulla etenim tantis aequanda heroibus unquam
Nec vero quae plaga uni modo vulneris obsit, 465
Accidere ulla potest: geminus dolor omnis amantum est.
Saepe etiam telum alterius sub corpus adactum
Si steterit, languore alter fluit, illaque rivos
Sanguinis, hic maestas animam dispergit in auras.
Ipsum autem cunctas (aevo florente) Rinaltum 470
Supra acies, supra ire duces virtute videres.
Suave ferox alte regalem tollere frontem
Conspicitur, namque omnis eum coniecit in unum
Intentos facies oculos. Ille arduus aevi
Tempora, spesque virum factis praecurrit, et amplos 475
Emisit verno florum sub tempore fructus.
Hunc si fulmineis vestitum videris armis,
Mars tibi credatur, rosei sin lumina vultus
Ostendat, pulchrum facie mentitur Amorem.
Hunc Athesis propter viridisntes gramine ripas 480
Bertoldo Sofia viro, formosa potenti
Sustulit. Atque infans nutricis ab ubere raptus
Vix bene dum fuerat, voluit sibi dia Matilde,
Eduxitque colens, et dignas regibus artes
Edocuit, nec eum lateri divellier usquam 485
Passa suo puerum est, donec Orientis ab oris
Excivit teneram bello tuba Martia mentem.
Tempore namque illo (nec adhuc sibi terna redibant
Annorum lustra) hospitiis aufugit amatis
Solus, et Aegeos fluctus, infidaque circum 490
Littora pervasit Graium, caecisque viarum
Percurrit loca septa dolis, dum sancta veniret
Castra super, procul Hesperiis distantia terris
Insignis fuga, quamque aliquis dignisssima facto
Exprimat illius magna de stirpe nepotum. 495
Tertia nunc puero bellanti volvitur aestas
Ac vix matura mentum lanugine spargi
Incipit, et molli malae pubescere veste.
Postquam omnes equitum campo excessere catervae,
Inde pedes lustrandus adest. Praeit altus avita 500
Insignem moderans Reaimundus laude Tolosam.
Santonicum ille inter pelagus, celeremque Garumnam
Celtiberumque arces, et nubiferam Pyrenen
Mille quater peditum legit vi vestis et aeris
Instructa, et gelidis corpus durata pruinis 505
Agmina non ulli procerum virtute secundus,
Seu manibus seu mente valens. Hunc proximus urget
Stephanos, et bis ter lectas in praelia ducit
Mille manus, qua Turonos effusus in agros
Piscoso fluit amne Liger. Non illa laborum 510
Est patiens, non robustis gens dura lacertis,
Tota licet ferro, et radianti luceat auro.
Ipsa sibi similes (credo) producere mollis
Terra homines et laeta solet. Nullae impete primo
Sustineant quippe hos acies, mox effluit omnis 515
Languida vis nivium ritu, quae sole tepescunt.
Tertius ecce autem prato succedit aprico
Alcastus, vultu spirans immane minaci.
Teque refert, Capaneu, scalis qui primus adactis
Ausus in adversos Thebarum evadere muros 520
Turbine telorum periisti. Helvetius ille
Circum Alpina decem legit castella cohortes,
Audacem, atque feram plebem, quae ducere sulcos
Assuetum, et duras ferrum proscindere glebas
Pro maiori usu rigidos conflavit in enses, 525
Quaque rudes inculta greges, armentaque dextra
Pavit, ea fidens acies ac regna lacessit.
Nec procul hinc geminis altum se pandere Petri
Clavibus, et triplici intextum diademate signum
Cernere erat, magnumque sub hoc egisse Camillum 530
Sexcentm solido florentes aere maniplos.
Illum autem laetum tanto se munere ferre
Aspiceres, quo priscorum Mavortia facta
Et coelo aequatas laudes instauret avorum.
Aut nihil Ausoniae virtuti deese, vel unum 535
Ostendat veterem fingendo in milite morem.
Iamque omnis praeter campos exercitus ibat.
Gofredus placidis maiores vocibus ultro
Compellat de more duces, animique recludit
Ollis sensa sui: “Quum primum crastina coelo 540
Puniceos Aurora sinus induta rubebit,
Carpere iter iubeo, et summis pro viribus hosti
Ante expectatum Solymis vos ponere campis
Adniti castra. Ergo animis bellumque viamque
Praecipite, et sacras laeti praesumite palmas.” 545
Talia dicta viri (nec enim de corde feruntur
Illa levi, aut meritum lingua prodente timorem)
Omnes accendunt, virtutemque omnibus addunt.
Idem omnes simul ardor habet sub prima recentis
Lumina solis iter properare, sed omnia longe 550
Prospiciens ductor premit altam pectore curam.
Namque Phari valido numerosoque agmine regem
Instructum Pelusiacum contendere Gazam,
Venturum auxilio Syriae, valloque futurum
Audierat. Nec lenta illum terere otia posse 555
Sectatum semper belli fera munera credit.
Hoc metuens, hostemque putans mox affore magnum
Talibus Henricum alloquitur: “Te, nuntie, terras
Fide volo in Graias celeri transire phaselo.
Illic namque ferunt (ita me modo pagina nunquam 560
Veri vana docet, gemmaque insignis amica)
Adventare satum praeclaro sanguine regum,
Invictumque animi iuvenem, qui iungere nobis
Se cupit, et gelida magnum trahit agmen ab Arcto.
Sed quoniam hic fallax infido pectore Caesar 565
Forte aget, et patrias versabit Thracius artes,
Quo cursum iuvenis relegat per trita locorum,
Aut procul a nobis alias convertat in oras,
Tu meus interpes, tu rerum experte mearum
Consiliis, Danai dubiam sic nomine mentem 570
Flecte meo, commune bonum ne cogitet ipsi
Deterere ac nobis, Asiae neu limine primo
Pendeat, at nostris socius celer advolet armis.
Nulla etenim, nulla hunc deceat iuvenem mora. Sed tu
Ne secum propera, semper affixus inhaere 575
Argivum lateri regis, promissaque nobis
Saepius auxilia, et pacto quoque debita pridem
Foedere fac primo maturet lubricus Euro.”
Sic monet. Is postquam tabulis fidei ampla recepit
Argumenta suae, et missam de more salutem, 580
Discessus veniam petit ocius, atque ibi curas
Gofredus multa placans in nocte quievit.
Verum ubi se roseus lucenti e limine Phoebus
Extulit Oceani, rauco clangore per agros
Insonuere tubae, tergoque immane luporum 585
Instrata, ac tereti strepitum reddentia corno
Tympana concrepuere: viae sonus excitat omnes.
Non ita, cum nimio terrae fervore dehiscunt,
Agricolae gratum percurrit nubila murmur,
Quod largos illis et amicos nuntiet imbres, 590
Ut iuvenum laeto perfudit pectora motu
Martius ille canor. Nec iam mora: quisque suetis
Induitur spoliis, et iniquo fasce gravatus
Apparet, seque ipse suo sub principe cogit.
It iunctum campis agmen, solvuntur in auras 595
Signa leves, primoque rubens crux ardua velo
Splendet, inexhaustis Erebi ditata triumphis.
At sol interea celsum per caerula mundi
Tendit iter spatia, et tremulam sub nubila lucem
Aere lacessito iactat, geminasque tuentum 600
Praestringentem acies. Credas ardere favillis
Aerea, et innumeris involvi fluctibus ignis.
Nec minus hinnitu stridor commixtus equino
Auditur ferri, et colles rumpuntur et agri.
Ductor ab insidiis tutos hostilibus agmen 605
Moliri cupiens gressus, late omnia circum
Exploratores, equitum levia arma volucrum
Praemisit, multoque pedes praecesserat ante
Qui munire viam possit, variasque lacunas
Compleat, atque aditu montes concidat iniquos, 610
Et reseret caecas angusto limite fauces.
Non tamen illorum cursum collecta morari
Vel Maumettigenum valeat manus ulla, vel alta
Praecinctus fossa terrenoque aggere murus,
Vortice non rapido fluvii, non Alpibus aequa 615
Asperitate iuga, aut crebra nemus arbore densum
Impediant. Qualis nivibus cum forte liquatis
Intumuit rex Eridanus, super alta superbus
Evolat, evictis ripis et molibus, arva.
Solus qui magna Tripolim ditione regebat, 620
Quique viros, atque arma potens, ignotaque muris
Pondera et argenti validis claudebat et auri,
Gallorum contra fors iverit agmina, verum
Non ausus duro fuit illa lacessere bello
Quin imo pacem orantes, et dona ferentes. 625
Ire viros iussit, Gallosque recepit in ampla
Urbe volens, unaque pio quam dicere pacis
Ductori placuit non ullo foedere legem.
Hic autem de monte Seir, qui proximus urbi
Imminet, eoasque Aurorae despicit arces, 630
Multa virum vulgo ac matrum, puerumque senumque
Subiectos turba alma Dei descendit in agros,
Vina ferens, dulcesque piis victoribus escas.
Gaudet hians animis spectando, et grata ferendo
Alloquia, ignotosque habitus miratur, et arma. 635
Hoc etiam e numero ducibus tunc usus amicis
Gofredus, fidisque viae, per aperta locorum
Agmen agit Syrii semper prope littoris undam:
Haud ignarus erat quando vicina legentem
Aequora iter liquidum sociam sibi radere classem, 640
Ut vero victum vitamque tuentibus agmen
Affluat, haec facere una potest, utque omnis Achivum
Flaventes illi segetum secet insula messes,
Maturasque legat Crete de collibus uvas
Atque Chios lapidosa. Gemunt sub pondere vasto 645
Navium, et aerea fervent freta proxima pinu.
Iam non ullus Arabs pelago, quod ferrea Calpe
Atque Abyle discissa vadis emisit Iberis
Vela det, aut ulla tutus statione quiescat.
Tot adeo Venetis instructas egit ab oris 650
Adriaci regina rates urbs alta profundi,
Tot Ligurum domina, et tumidum mactante draconem
Laeta Deo. Nec non latis ditissima campis
Gallia, et huic albas ostentans Anglia rupes,
Almaque Trinacria, et Batavum Mavortia tellus 655
Miserunt plenas armato milite naves.
Atque hic, qui verae nexu devinctus amico
Relligionis erat, vario se littore rebus
Instruxit, queis tanta acies terrestris egebat.
Verum ea, cum nullos mirans in finibus hostes 660
Conspiceret contra Solymis, et muta relictis
Omnia stare locis, volat acri concita cursu,
Et sancti monimenta petit, sedemque sepulchri.
Fama sed ante volans trepidam pervenit in urbem,
Et verum infoelix pariter, fictumque ferebat 665
Victores coiisse viros, incedere foelix
Securumque agmen nullo tardante moveri.
Haec acies eadem, atque duces, et nomina et amplas
Virtutes, et facta canit, dominosque Sionis
Territat iniustos saevo dea lurida vultu. 670
Nempe malum metus ipse mali, pestisque futurae
Est maius, fors quam praesens si pestis adesset.
Usque adeo suspensum animum rumoribus aurae
Incertis agitant omnes, perque arva, per urbem
Confusi sonus oris, et illaetabilis errat. 675
At senior secum dubio rex pectore versat
Effera consilia, et vicinis acta periclis.
Rex Aladinus erat, Solymum quem multa recenti
Cura super regno noctesque diesque coquebat,
Crudelis quondam, sed cano mitior aevo 680
Redditus exuerat mores, animumque ferarum.
Ille quod Ausonidas sceptris atque urbe potiri
Velle sua audierat, veterum super aegra timorem
Suspicio venit, duplicesque miserrimus hostes
Hinc Gallos pavet, inde suos. Namque una Sionis 685
Compulerat fidei varios in moenia ritu.
Maummeten quorum pars magna veretur, opumque
Amplior, in Iesum tenuis subnixa recumbit.
Verum ubi rex Solymas bellando quaesiit arces,
Imperioque novo firmas ibi ponere sedes 690
Constituit, plebem ipse suam relevavit, et urbis
Muneribus sanctos coeli mage pressit alumnos.
Hoc memorans innatam animis, quae frigida et aevi
Languebat spatio feritas sopita vetusto,
Acribus incendit stimulis, ut non magis illa 695
Ante pii sitiens flagrarit sanguinis unquam.
Talis, sub terra placidum quem bruma tegebat,
Exilit aestivis ad solem mensibus anguis
Arrecta cervice micans, atque insita talis
Exerit arma leo dentesque domi altus, et ungues 700
Si quisquam offendat. “Video certissima signa
Laetitiae hac in turba,” inquit, “solamque doloris
Immunem, solam in luctu ridere meorum.
Et fors insidias fraudesque infida maligno
Corde fovet secum volvens, quo me impia letho 705
Adficiat, quave arte meos in moenibus hostes
Inferat, et populo portas clam pandat amico.
Sed frustra, sed erit frustra. Nunc haec ego facta
Praevertam, et nostri satiabo pectoris iras.
Ultor ero, per dira actos tormenta necabo. 710
Natorum calido perfundam sanguine matres
Mollia dum pendent innexti brachia collo.
Ipse faces in templa feram, flammam ipse sub aedes
Coniiciam, hic caesos merito rogus hauriet igni.
Et prius illo, illo media inter vota sepulchro 715
Hostia digna meo cunctus cadet ense sacerdos.”
Sic loquitur secum furiis agitatus iniquis,
Non tamen hos animi sequitur sententia motus,
Sed neque nil meritis pietas ignoscere suadet.
Maior agit mentem metus, atque potentior obstat 720
Suspicio: nimis ille viros, nimis arma Latina
Irritare timet, spem cunctam incidere pacis.
Insanas igitur crudelis barbarus iras
Temperat, imo aliis iras in partibus explet,
Agrestumque casas, et pictos abiete pagos 725
Diruit, exaequatque solo, cultosque per agros
Submittit piceum populandis frugibus ignem.
Omnia pervastat late loca, quo neque pasci
Gallus, nec strato possit tectove cubare.
Quin etiam fontes liquidos, lethique venenis 730
Rivorum spargens laticem confundit et amnes,
Immitis cautusque simul, non immemor urbem
Interea munire tamen, qua vertice molli
Mons surgit gelidum Boreae proiectus in axem.
Hoc latus (exesae cingunt nam caetera rupes) 735
Ingenti iam tum muro sepire parabat,
Cum primum belli famam levis attulit aura,
Et geminos vario complebat milite colles.

 Perge ad Lib. II
 SOLYMEIDOS
LIBER SECUNDUS
Atque ea dum saevus bello parat arma tyrannus,
Illi se solis Ismenus partibus offert,
Ismenus, qui clausa cavo de marmore ducit
Corpora, et aerios reddit cum sensibus haustus,
Murmure qui valido cantus intra horrida caecum 5
Terret regna ducem, Stygiosque ad iussa ministros
Impia agit, nectitque volens, vinclisque relaxat.
Hic modo deserta veri Maumetten adoreat
Relligione Dei, veteres sed linquere ritus
Nescit adhuc tamen, atque horum male nota prophanos 10
Saepe sibi mandata miser confundit in usus.
Et nunc de specubus, vulgo quibus omne per aevum
Ignotas agitare procul solet hispidus artes,
Regem foedum animis, author foedissimus ipse
Consiliis adit, ac regni discrimine tanto 15
Haec super effatur. “Solymam iam victor ad urbem
Accelerat, duris horrens exercitus armis.
Verum age (nam fortes divique hominesque iuvabunt)
Curemus, quodcunque viros curare necesse est.
Cuncta quidem ducis, ac cani tu munera regis 20
Prospiciens longe implesti. Si quisque saluti
Sic vacet, officioque suo parere laboret,
Hostibus evadete nostris haec terra sepulcrum.
Ipse equidem comes huc operum, sociusque pericli
Advenio. Quicquid viridis praestare senectus 25
Consilii, et magicae possunt molirier artes,
Polliceor. Coelo pulsos in Tartara fratres
Aligeros operum in partem cogam ore meorum.
Sed prius, unde velim tanti primordia facti
Accipere, expediam. Templo iacet ara sub imo 30
Iesidum, obscuroque latens telluris in antro.
Virginis hic niveo vultus circumdata velo
Effigies sedet illius, quam credula divam
Turba suam, matremque Dei fecere sepulti.
Ante illam seu nocte faces seu luce coruscant 35
Incensae, et longo circum vota ordine pendent,
Quae faciles animi gentes ad falsa tulerunt.
Hanc inde effigiem rapias, manibusque revulsam
Ipse tuis in templa velim Maumettia condas.
Dein ego tam valido destringam carmine manes, 40
Ut donec nostro facies ea septa manebit
Praesidio, his ingens fato custodia portis
Excubet, atque tuum muris obvallet ahenis
Insueta imperium virtus.” Sic fatur, at ille
Impatiens monstrata Dei citus arripit antra. 45
Vique sacerdotes adytis, et limine sancto
Exigit, et castae simulacrum avellere divae
Nil veritus, templo condit, quo saepe nefandis
Irritant miseri caelestum cultibus iras.
Illo deinde loco, et ficti sub imagine vultus 50
Noxia Thessalico solvit magus ora susurro.
Verum ubi puniceis stellas Aurora quadrigis
Expulit, et summos patefecit lumine colles,
Abdaridum templi custos, qua sede locata est,
Effigiem non ultra oculis vigilantibus hausit 55
Horridus, atque alia incassum regione requirit.
Nuntius hinc regi volat ocyus. Ille furore
Exuperans Iesidem auso, furtoque potitum
Secum aliquem putat. Aut ausum Iesidis, et idem
Furtivum noctis caecis opus extitit umbris, 60
Aut certe hic magni se vertit numen Olympi,
Reginae immunda simulachrum sede latere
Indignans, divaeque suae. Nec certa nepotes
Fama tenet, cui tanta patres hominive, Deove
Adscribant. Sed nostra Deum, summissaque credat 65
Authorem pietas, et magno cedat Olympo.
Rex importunis evolvi cuncta ministris
Templa domosque iubet, poenasque et praemia ponit
Prodenti, aut latum furto, noxamve tegenti.
Ipse suas etiam fraudes et carmina demens 70
Nequicquam Ismenus repetit. Nam maximus illum
(Seu sua, sive hominum fuerit res tanta piorum)
Celavit Deus, atque artes elusit iniquas.
At vero in sanctos odio crudele tyrannus
Fertur, et immensis irarum fluctuat undis. 75
Nec iam praesentis casus, certique pericli,
Gallorumve memor, generis commissa perosi
Ulcisci cupit, atque animum exaturare furentem.
“Quicquid erit, super ignotus commune iacebit
Strage latro, haud hominis vacuas furor ibit in auras 80
Noster,” ait. “Ferro iustus procumbat, et insons,
Ne reus evadat furti modo. Sed quem ego iustum,
Quem nunc insontem dico? Nonne agmine in illo est
Quisque nocens, nostrique aeternus nominis hostis?
Si cuius non iste animam novus illigat error, 85
Sit poenae commissa lues antiqua recenti
Una satis. Nunc ferte faces, nunc stringite tela,
O socii, et duplicem Solymis miscete ruinam.”
Sic fatur Syriis, et turba septus amica,
Quae simul ad trepidas Solymum fama accidit aures, 90
Concussis haesere animis, atque omnia membra
Corripuit pavor, et lethi praesentis imago.
Nec quisquam numero ex illo iam tendere contra,
Molirive fugam, aut animum mollire tyranni
Audeat, et furto veniam prece poscere supplex. 95
At dubii, trepidique illinc cepere salutem,
Unde nefas sperare fuit. Iam nubilis ipsos
Inter erat Veneris maturo foedere virgo.
Moribus haec altis reges aequabat, et omnes
Una Palaestinas formoso corpore nymphas 100
Vincebat, nulla formam tamen arte colebat,
Vel quanta ornando quiret satis esse pudori.
Et (quia maior honos suus est) ingentia muris
Augustae decora illa domus inculta tegebat,
Et visu, et blandis iuvenum seclusa querelis. 105
At non ex oculis formam custodia prorsus
Mirandam eripiat, nec tu pulcherrime facto
Huic accedis Amor, sed claro e lumine solis
Seductam pueri cupidis tamen ignibus offers.
Inclyte Amor, tu, qui densis nunc caecus amantum 110
Obnubis vittis oculos, nunc exuis Argus
Atque agitas circum, lumen iuvenile tulisti
Virgineos intra thalamos. Sofronia virgo
Dicitur, Assyriumque puer fert nomen Olyndus,
Cultores ambo unius patriaeque Deique. 115
Ille, quod ante alios iuvenes praeit ore modesto
Ut virgo ante alias forma praestante puellas,
Multum optat, minimum sperat, nil denique poscit,
Nec reserare suos ille miser audet amores.
Ast ea, sive haec non videat, seu temnat amantem 120
Declinetve sciens oculos, per mille labores
Pectora moerentis pueri flagrantia ducit.
Diditur interea rumor miserabile toti
Ipsorum populo exitium, caedemque parari
Infandam. Tales subito Sofronia voces 125
Accepit, pariterque pudens, animosaque virgo
Protinus immeritis tantas avertere clades
Secum agitat. Vis hunc animi fortissima motum
Impellit, sed virginei pudor obstat honoris.
Vivida vis vincit. Quin imo foedere sancto 130
Audacem sinubus castis infusa pudorem,
Seque verecundam virtus facit. Exiit ingens
In vulgus nullo penitus comitata ministro.
Nec decus ipsa suum texit, nec prodiga turbae
Exposuit, tenuitque oculos, veloque fluentes 135
Collegit Tyrio crines, atque omnia sanctis
Membra modis agitans, gressuque effinxit honesto
Nec facile tecum statuas, faciemque decoram
Composuit fors an cultus, nam cultibus ipsam
Aversam Natura suis, meliorque Cupido 140
Artibus, et flammis coelum ridentibus ornat.
Ergo omnes in sese acies animosque tuentum
Ardua convertit, regemque invicta sub ipsum
Progreditur, vultusque feros, iramque frementis
Sustinet, ac solio referens ita constitit aureo. 145
”Advenio, rex (iamque tuum suspende furorem
Interea et populo fraenos precor adde ruenti)
Advenio, tibi quae sontem, quem queres, et unde
Offensum te adeo praefers, retegam ipsa, tuosque
Ante pedes gelida vinctum formidine ponam.” 150
Restitit intrepida confusus voce tyrannus
Virginis, et claro formae florentis honore
Attonitus, mulcetque iras, frontemque serenat.
Et si is corde minus saevo, aut minus illa severo
Vultu erat, ipse foret dulci obretitus amore. 155
At vero duros animos durissima forma
Nequicquam penetrat, mollisque Cupidinis esca
Delitiae, lususque absunt. Stupor inscius ergo
Ille fuit, subitaeque afflans dulcedinis aura.
Non pietas, non ullus amor, qui ferrea fregit 160
Corda senis, placidasque expressit pectore voces.
“Cuncta mihi, quaecunque (inquit) sint vera, fatere,
O virgo, et pavidam curam sepone tuorum.”
Illa autem: “Reus ecce tibi, qui fatur, et huius
Dexterae opus furtum est, vestris ego sola revelli 165
Effigiem templi ex adytis. Me verius unam
Afficies poenis.” Fato sic obtulit ultro
Communi sublime caput, tantosque malorum
In se unam voluit virgo devolvere fluctus,
Magnanimum figmentum. Aut unquam lucida veri 170
Est facies adeo, et coelo mage digna sereno?
At non hic senior subitas (ut semper) in iras
Concedit, pariterque minas suspendit, et instat:
“Quis tibi consilium, quis opem tulit?” “Haud ego quemquam
Ipsa meae,” refert, “consortem adsciscere laudis 175
Vel minimam in partem volui Mihi conscia porro
Sola fui, sola et furti fabricator, et author.”
“Ergo in te solam nostro,” rex suscipit, “omnis
Ira ruens ultrix solio decumbet.” At illa
“Hoc,” ait, “hoc verum est, unam persolvere poenas 180
Me decet, una tuli viridem quae laude coronam.”
Hic rursum turbato animis, latebrasque roganti
In quas effigiem abdiderit, sic orsa tiranno
Ora refert. “Non ignotis (ut rere) sub umbris
Effigies occulta iacet, sed nuper eadem 185
Haec exusta manu nigros persedit in ignes.
Idque mihi egregium duxi, sic dextra prophana
Polluere, et foedam nequeat vis stringere casus.
Aut furtum, aut tu posce reum. Nunquam illud, at istum
Aspicis en coram. Quamvis quid crimine nullo 190
Nominibus demens utor furtique, reique?
Namque aequum est turpes raptori avellere praedas.”
Dixit, at ille omnes irarum laxat habenas
Asper, acerba fremens. Nil castae virginis ora,
Nil animi mens alta iuvat, furstraque furori 195
Formae obtendit Amor clypeum. Iam pulchra tyranni
Voce rapi, et calidis virgo torrenda iubetur
Flammis viva dari. Peplumque togamque ministri
Femineam abripiant, properi iam mollia tergo
Brachia reducunt, et duris nexibus arcent. 200
Ipsa silet, fortique levem sub pectore motum
Presentit, neque tum pallor, sed candidus ora,
Ora color roseo dudum vernantia pingit.
Talis in urbe volans casus vulgatur, et omnem
Huc populum trahit, huc etiam concurrit Olindus 205
Multa agitans, dubioque metu perfixus amantis.
Ut vero hanc pressam manicis, et frigore vidit
Perfusam gelido lethi, duroque ministros
Instare officio, tum tota ex urbe fluentis
Praecipitans populi cirum se disiicit undam. 210
Et procul exclamat, “Nihil, o, nihil ista, tyranne,
Egit, seque amens alieno iactat honore.
Non sensit, non ausa fuit, nec femina tantum
Sola, rudis rerum potuit perducere factum.
Nam qui custodes latuit? Quave arte recepit 215
Effigiem? Dicat: nostros si dicere possit
Defensos atrae dono caliginis ausus.”
Tantum illam infelix, nec ei dilectus amavit.
Subiicit his. “Ego, rex, illuc inde ardua vestri
Accipiunt delubra diem Maumettis, et auram, 220
Clam nocte evasi, coeloque elapsus amico
Aedis inaccesso transivi limite muros.
Ne quaeso, ne sancta meas praecerpere virgo
Morte velis dura laudes, meus iste catenae
Est nexus, meus ille rogus, mihi flamma paratur.” 225
Sustulit humanum puero Sofronia vultum,
Luminibusque piis lustrans, “Ecquo, miser,” inquit,
“Advenisti insons? Quae te sententia duxit?
Vel quis in exitium rapuit furor? Ergo ego cunctam
Unius sine te nequeo vim ferre minantis 230
Sola viri, et mi etiam pectus?” Sed talia frustra
Illi dicta volant, et sensibus haerent in iisdem,
Nec verbis mutatur amans. O nobile magnae
Virtutis cum pinnigero certamen Amore!
Mors ubi victori et piceae sunt praemia taedae, 235
Victo poena salus. Gliscit magis ira tyranno,
Aegrescitque furens animus, spernique videtur
Ipse sibi, poenas olli dum mutua spernunt.
“Aequa fides ambobus,” ait, “praestetur, et ambo
Victores habeant dignas, me iudice, palmas.” 240
Inde loci nutu lictorem comminet. Ille
Accedit, pueroque manus post terga revincit,
Extemploque duos ad palum deligat unum
Componens humerosque humeris, vultusque micantes
Vultibus eripiens. Et iam pyra condita surgit, 245
Funerosque cient ventosis follibus ignes.
Quum puer ingentes imo de pectore questus
Rumpit, et has lachrymis voces rorantibus addit:
“Ergo hic nodus erat, quo te mihi perditus omni
In vita adstrictam, sociamque (heu vana) futuram 250
Speravi? Hic erat ille ignis, qui pectora nostra
Arderet paribus flammis? Mihi saepe Cupido
Ipse alios inimica parat, quosque invida vivos
Diduxit, mortis misero sic tempore cogit.
Hoc saltem haud deflenda mihi, quod me tibi fecit 255
Consortem lethi atque rogi, postquam esse nequivi
Et vitae, et thalami. Tua me fata aspera terrent,
Non mea, qui tecum maneo miriturus. Et o me
Felicem, dulcesque meas in funere poenas.
Si dabit, ut sinubus collatis aeger in isto 260
Ore tuo vitam, et labris languentibus edam,
Inque mea extremam mecum simul ora fatiscens
Ipsa tui mittas halantem pectoris auram.”
Sic queritur lachrimans, suavi sic suscipit illa
Voce monens: “Alios sensus, alias querelas 265
Maiorem ob causam praesens sibi postulat hora,
O iuvenis. Quin tu labes, admissaque tecum
Mente recognoscis tacita? Et quae praemia, volvis,
Promisit Deus ampla piis? Age nomine perfer
Ista suo, et superas aspira laetus in arces. 270
Aspice diffusum candenti lumine coelum
Ut nitet? Ut nos hinc facies vocat aurea solis
In coelum, et moestos radiis solatur amicis?”
Hic plebs ingentem tollit Maumettia luctum,
Luget amica etiam demissa voce piorum 275
Turba, et nescio quid regis per dura videtur
Pectora inassuetum molli quoque serpere lapsu.
Praesensit, torsitque oculos iratus, et illinc
Se rapuit. Tu communem, virgo una, dolorem
Destituis, nulloque irroras lumina fletu. 280
Ecce autem, tenui positis discrimine mortis,
Egregius forma, et peregrino clarus in ostro,
Ignotisque armis, longisque supervenit oris
Bellator (sic visus enim), cui fulva micantem
Sustinet argento duplici galea ardua tygrim, 285
Atque oculos rapit. Hoc belli Clorinda superbum
Induere, et fama memoratum insigne solebat.
Unde illam cuncti (nec frustra) rentur adesse.
Haec omne ingenium generis muliebris, et usus
Femineos primis infans contempsit ab annis. 290
Excelsamque colo dextram, calathisve salignis
Flectere, nec Lydae radiis dignata puellae,
Non acui, mollesque habitus, et clausa locorum
(Namque etiam latis tuto pudor errat in arvis)
Exiit; et fastu faciem munire rigenti 295
Conata est. Etiamque rigens, etiam aspera cepit.
Fraena manu iam tum parva lucentia strinxit,
Aut volucri diffudit equo, viridique palaestra
Apta fugae fingens, et duro membra labori
Reddidit, aeratumque ensem vibravit, et hastam. 300
Inde per aerias rupes, nemorosaque lustra
Egit aprum, aut fulvum iaculo succincta leonem.
Bella dehinc, pugnasque obiit, generique virorum
Visa fera est, homo visa feris. Nunc obvia tendit
Surgenti imperio, ducibusque adversa Latinis, 305
Gaudentem rosea Phoebi face Persida linquens.
Quanquam saepe horum sparsit prius arva recisis
Artubus, et vitreos suffudit sanguine rivos.
Ergo hic primum ille se lurida mortis imago
Obtulit ante oculos, studioque accensa videndi 310
Spumantem huc admittit equum. Dant omnis eunti
Turba locum, et densa cedunt diffissa corona.
Tum simul ad palum vinctos duo cernit eundem.
Haec silet, ille gemit, virtusque in virgine maior
Apparet. Sed enim ritu miserentis acerbo, 315
Moerentisque videt puerum, atque aliena dolentis
Fata queri, lachrymisque genas tabescere salsis.
Ipsam autem tacitam, summique in candida coeli
Miratur gemino defixam lumine templa
Suspicere, et terras animo liquisse iacentes. 320
Olli animum strinixt pietas, lachrymasque dolore
Victa dedit. Verum magis alta silentia, et illa
Virginis haud ullo facies movet uvida rore,
Quam pueri gemitus, liquidaeque in morte querelae.
Tunc hominem, quo forte suo vertente senecta 325
Adstabat lateri canus, sibi dicere quesit,
Quae culpa excidio iuvenes, fortunaque mergat,
Et qua gente satos. Dedit ille brevissima grato
Ore quidem, sed plena senex responsa roganti.
Obstupuit, pariterque ambos subducere morti 330
Innocuos credens statuit, quantum arma valebunt,
Arma precesve suae. Pulchro volat aurea nisu,
Iamque incessentes retro convertere flammas
Imperat, et torvos terret sic voce ministros:
“Ne quisquam noc vestri procedere longius ausit 335
Officio, donec iterum cum rege locuta
Iamiam adero. Non ille huius vos arguet unquam,
Ne trepitade, morae.” Commoti talibus illi
Vocibus, ingentique aspectus lumine parent.
At virgo tecta hinc Solymi petit alta tyranni, 340
Dumque petit, regem contra se cernit euntem.
Mox prior haec: “Adsum Persarum ex orbe meorum
Clorinda, hoc vestras fando si nomen ad aures
Pervenit. Tecum huc fidei communis alumna.
Ipsa fidem, regnumque tuum defendere veni. 345
Nec quaevis patriae pro libertate recuso
Munera obire tibi, seu me intra septa latere
Murorum, seu vis campo splendere patenti.
Ardua non timeo, nec humi repentia sperno.”
Dixerat, et dicta excepit sic ore tyrannus: 350
“Ecquae nam tellus adeo summota recessit
Extra Asiae solisque plagas, quo non tua fama
Venerit, et nitidas ingens decor explicet alas?
Nunc quoniam es coniuncta mihi, securus ab omni
Fortunaeque metu, et dubii formidine Martis, 355
Laetus agam. Non si innumeras mea regna phalanges
Tutari aspicerem, tanta spe certior essem.
Iam mihi, iam nimium adventu tardare videtur
Gofredus. Tu posce modo, quos ferre labores
Ipsa velis belli. Solum te grandia, solum 360
Aspera digna puto. En sceptrum super agmina cedo
Nostra tibi, nutumque tuum pro lege sequantur.”
Illa ubi iucundis grates pro laudibus egit,
Sic rursum: “Nova res certe videatur, ut ante
Impensas operas merces, ac praemia vadunt. 365
Sed tua me bonitas animi sperare coegit,
Quae cupio non magna, reos, rex optime, vellem
Te mihi pro meritis illos donare futuris,
Dono namque peto. Sed enim si crimen (ut aiunt)
Incertum est, summi hos rapit inclementia iuris. 370
Verum hoc ipsa equidem sileo, furtique solutos
Cur ambos credam, signa indubitanda relinquo.
Et tantum hoc dicam, cunctis haerere tuorum
Fixum animis, divae parvam Iesidas amatae
Effigiem rapuisse, sed hoc procul avia fertur 375
Mens errore mihi, et certo se tramite ducit.
Legum contemptus, et relligionis avitae
Illa fuit res suasa mago, namque haud licet ullum
In templis cuiq uam simulachrum ponere nostris,
Aut positum ferre. Hinc monstri praesentis, et irae 380
Me iuvat ex alto Maumetten credere coelo
Authorem. Deus ille, Deus fuit, et sua celsa
Templa manu, rituque parens ornavit amico.
Ut volet, Ismenus coelumque et Tartara volvat,
Is cui pro telis astus, cui torpor habetur 385
Pro muro. Nos ferrum equites tractemus, et arma.
Haec ars, hinc dulces liceat sperare triumphos.”
Desierat virgo, et palmosae rector Idumes,
Quanquam animus cunctis aegre mansuescere dictis,
Aut pietate valet, tamen illi obstare negando 390
Noluit. Id ratio suadet, virtusque precantis.
Tum sic voce refert: “Vivant, animaque fruantur
Liber uterque sua, tantoque haud ulla negentur
Intercessori. Sive haec res aequa putanda est,
Insontes culpae, ac voci praeconis iniquae 395
Eripio, sive est pietas et gratia, dono.”
His dictis, subito iuvenes rumore coorto
Exuti pariter palo vinclisque fuerunt.
O fatum pueri felix, o sidera fausta!
Edere qui facinus potuit, quo mutua tandem 400
Semina magnanimo in gremio succepit amoris.
Et mox ille reus, nunc castae sponsus amantis
Vadit amans, rogus in thalamum concedit, et atrae
In niveas abeunt florente lumine taedas.
At Solymum princeps vicinum tale veretur 405
Connubium, talesque animos, quibus actus utrumque
Longe Palaestinae campis, Libanioque relegat.
Nec tantum satis esse putans, hos saevus acerbo
Exilio mutare domos et patria cogit
Limina, compellitque alios in certa locorum. 410
Heu durum discrimen, avos, parvosque nepotes
Cum linquunt, dulcesque thoros. Namque ille feroci
Ingenio natos, et forti corpore tantum
Praestantes urbe expellit, muliebreque secum
Quippe genus mite, atque imbelles detinet aevo, 415
Obsidibusque fidem, certo ceu pignore, firmat.
Illorum multi patria erravere relicta,
Pars ira superante metum sese obvia Gallis
Iunxit, ut irriguam primum convenit ad Isson,
Isson, quam brevis a Solymum via dividit urbe, 420
Et si quis primo hinc abeat iam sole viator,
Illuc sub decimam lentus pervenerit horam.
O quantum hic Gallos arrexit nuntius! O quos
Adiecit stimulo animis antiqua cupido!
Hic tamen in viridi ductor canentia campo 425
Tendi vela iubet. Medium namque igneus axem
Egerat, et pelago Titan properabat Ibero,
Nec mora, contendere omnes, cum forma duorum
Ignota sub veste virum, peregrinaque surgit,
Omnis et in morem pacis composta videtur. 430
Hos Pharia rex ipse plaga pia castra Latini
Iussit adire ducis, stipatosque agmine magno,
Et turba comitante vehi, quorum alter Alethes
Dictus. Eius turpi quondam de pulvere plebis
Surgentem ad summos Nili regnantis honores 435
Ingenium varium, et mores vexere sequaces.
Vexit mens fandi fictrix, tum lingua suavi
Melle fluens, atro quamvis suffecta veneno
Saepe dolos, fraudesque, et livida crimina spargat,
Livida, sed lepido laudum fucata colore. 440
Argantes alter Phariam peregrinus in aulam
Usque pharetratis quondam pervenit ab Indis
Cyrcassus. Nunc imperii, procerumque receptus
Ordine, militiaeque gradu situs eminet alto.
Atque idem impatiens, ferus, intractabilis, armisque 445
Invictus, pariterque deos contemnit, et omne
In proprio ius ense locat, ius omne lacertis.
Protinus hi portas castrorum admittier intra
Ad Gofredum orant. Solio tum forte residens
Gramineo summum belli Gofredus habebat 450
Concilium proceres inter, nec veste micabat
Purpurea, sed vera suum, licet obsita pannis,
Ipsa sibi decus est ingens, ac purpura virtus.
Tenuia signa olli divum contemptor honoris
Argantes, magnumque in se ducis aedidit instar. 455
At vero ad pectus dextram sibi duxit Alethes,
Inflexitque caput, demisit lumina terrae,
Et patrio de more virum veneratus abunde
Incepit fari, ipsiusque ex ore loquentis
Dulcis Hyblaeo manabant nectare verba, 460
Et Syrio diffusa sono, quem quisque tenebat
Iesides. “O digne, uni cui se ista corona
Ingentum fama heroum summitat, et armis.
Cuius in auspiciis palmas, Eoaque novit
Regna, tuo nostras etiam fama impulit aures 465
Nominis, Herculeas ultra iam cognita metas,
Aegyptiique tuis complevit laudibus oras.
Nec quisquam numero e tanto non hauserit illas
Admirans, extrema solent ceu monstra tuentes.
At meus ingenti tacitus dulcedine mixta 470
Narrantis rex ore legit, gaudetque propinquis
Interdum memorans, atque in te diligit uno,
Unde aliis timor, ac mentem premit invida cura,
Virtutem, tecumque volens decrevit amore
Coniungi, si lege nequit. Hoc te actus amore 475
Poscit amicitiam, et gratae pia foedera pacis.
At virtus amborum esto, quae mutua vestras
Contrahat, et nodo mentes simul obliget arcto.
Verum te quoniam charum sibi pellere regem
Accingi clarae solio praesensit Idumes, 480
Nos tibi, dum prima belli res mole quiescunt,
Haec modo ferre iubet, sensusque aperire latentes
Consilii, mentisque suae. Si quod tibi partum
Hactenus est Asiae, hoc animos explere tuorum
Atque tuos valeas, nec amica lacessere bello 485
Sceptra Palaestini regis, quasque occulit oras
Nominis umbra sui, tua se male firma vicissim
Regna locaturum stabili sub sede recepit.
Hoc si autem fiat, si unquam vis vestra coibit,
Ecquando melior Persas, Arabasve reviset 490
Felici fortuna gradu? Magna, inclute, magna
Egisti spatio in parvo, quae longa nequibit
Annorum series, et fera abolere vetustas.
Florentes tibi ferro acies, urbesque fuerunt
Dispersae, afflictaeque solo. Tibi nulla laborum, 495
Nulla ignotarum facies non victa viarum.
Unde tuum ad nomen longinqua per oppida gentes
Attonitis horrent animis, populique tremiscunt
Undique vicini, et quamvis nova quaerere possis
Regna tibi, incassum magnis nova gloria factis 500
Quaeretur, summumque volans modo pulsat Olympum.
Quo magis est aequum dubii te munera belli
Abstererre animo. Namque his si victor abibis,
Imperium paries solum, nec gloria maior
Hinc redit, at vero fueris si victus, utrumque 505
Amittis. Fortunae audax est lusus, et amens
Ambiguo certum, magnumque opponere parvo.
Sed tibi fors eius, multos cui parta sub annos
Tutari curae est, potior sententia nostra
Visa, ac perpetuo plaudens victoria cursu, 510
Quaeque animis hominum dominandi innata cupido
Acrius in magnis fervescit mentibus ardens,
Pacem horrere magis, reliqui quam bella virorum,
Efficient, fatoque patentem insistere callem,
Et nunquam hunc lateri suadebunt ponere, semper 515
Victorem, famaque ensem super utraque mundi
Littora iam notum, donec Maumettia seram
Relligioque, Asiaeque trahant sola versa ruinam.
Dulcia verba quidem, iucundusque auribus error,
Quem tamen extremi comitantur saepe labores. 520
At ni magnanimo exuperans violentia corde
Obducit spissa mentis caligine lumen,
Ipse licet videas per te, quod ubi aerea malis
Bella sequi, et Martis lituos audire canentes,
Sperandi non ulla tibi, sed causa timendi 525
Est potius. Siquidem varios alterna sub istum
Fortuna eventus mittit mortalibus orbem.
Praecipitesque solo lapsus instare repente
Evectis super astra solent. Dic, optime ductor,
Dic mihi, si populo pollens Aegyptus, et auro, 530
Consiliisque vigens, ferro in tua damna feratur,
Atque una sparsas revocent in bella phalanges
Turcique Persaeque et Cassani filius alti.
Quas vires tantis oppones fluctibus? Aut quas
Invenies tali tutas discrimine sedes? 535
At regi Danaum fidis, qui foedere tecum
Coniunctus sacro est. Verum o cui Graia virorum
Viventum non nota fides? Tu crimine ab uno,
Uno autem? Tu criminibus de millibus, inquam,
Omne aliud discas, vobis nam perfida mille 540
Insidias, aurique fame gens aegre tetendit.
Ergo qui vobis Asiae prendentibus oram
Obstitit, et cunctis naturae lege patentes
Obstruxit cum fraude vias, nunc ille cruoris
Largus erit proprii, et vitalis prodigus aurae? 545
At tibi forte animos isthaec, quibus undique cinctus
Munitusque sedes, ingentes agmina tollunt,
Et quos diversa distractos parte locorum
Vicisti, superare etiam te posse coactos
Uno rere loco, quamvis per bella, per aestus 550
Frigoraque attritas acies tibi conspicis esse,
Et novus accedet numerosis viribus hostis.
Verum ubi sic volvi fatis et numine censes
Divorum, ferro ut nequeas superarier, esto
Ut tibi finxisti, sic magnus creverit aether. 555
At vincere fame. Tali quae moenia monstro
Obiicies? Quos aerea sub rupe recessus?
Stringe manu gladium contra hoc, hastamque lacerto
Intorque valido vibrans, turpique iacere
Stratum finge solo, et victrices indue pompas. 560
Omnia iam providi multo manus ante coloni
Excussit facibus foede, pressitque ruina,
Moenibus et clusis aut altis turribus omnes
Condidit agrorum fructus. Tibi pascere tantas
Spes unde est turmasque equitum peditumque catervas? 565
Audaci huc animo, divisque advecte benignis.
Classis at id toto, dices, mihi prospicit errans
Aequore. De ventis igitur tua pendet, et undis
Apta salus? Tua ne ventis fortuna vocatis
Imperat, et modo dat laxas, modo stringit habenas? 570
Teque unum precibus cunctorum, ac questibus aequor
Surdum audit? Fluctusque refert in vota secundos?
At non et Persae populis, et Nilotica tellus,
Atque Arabes uno devincti foedere classem
Cogere tam validam poterunt, ut navibus ausit 575
Aequa obstare tuis, totoque occurrere ponto?
Duplex cuncta tibi versanti, animisque moventi
Est opus ad laudem tanti victoria belli.
Una autem iactura potest tibi dedecus ingens
Afferre, et damno vires multare superbas. 580
Namque ubi nostra tuam victrici Marte per undas
Dissipet Ionii classem aequoris, hic tua tabent
Agmina deinde fame, frustraque ea vincet aperto,
Te pereunte, mari, et salsis dominabitur arvis.
Iam si nec pacis mansurae pacta, nec ullum 585
Tempus amicitiae Phario cum rege requiras,
(Des libertatem veri) virtutibus aufert
Consilium hoc se longe tuis. At numina faxint
Sancta deum, mentem ut talis sententia linquat,
Oblectesque ipsam rerum mercede tuarum, 590
Atque Asiae longo solvat se patria luctu.
Nec vos huic tali casus, omnisque laboris
Consortes, laudumque viro, fortuna secunda
In fraudem laciat nova bella lacessere suadens.
Sed qualis pelagi deceptus fraude magister 595
Condidit optati naves intra ostia portus,
Vela decet saevis tandem legere acta procellis,
Nec blando parere mari.” Sic fatus Alethes.
Et postrema levi clauserunt murmure dicta
Hesperii heroes, quantumque ea cuique molesta 600
Conditio fuerit, vultu patefecit acerbo.
At pius huc illuc acies circumtulit heros,
Flagrantes oculorum acies, frontesque suorum
Vidit, et haec placido mox illi reddidit ore:
“Omnia tua suaves fundens, legate, loquelas 605
Narrasti, et pacem medius situs inter, et arma.
Si me vester amat rex, et mea laudibus effert
Facta libens, equidem tali feror altus honore.
At vero, qua totius Maumette minaris
Fidentis populi bellum, cape verba vicissim
Libera more meo, et nullo circumlita fuco. 610
Nos adeo multos terra pelagoque labores
Hactenus et luce exhaustos, atque aere caeco
Pertulimus, solum ut validis insessa tyrannis
Illa Dei pateat nobis ad moenia callis,
Immani relevanda iugo. Nil regna, nec aurum, 615
Nec vitam tali profundere fine pigebit,
Ut meritis coeli pariatur gratia nostris.
Namque haud nos olim tanta haec ad munera turpis
Egit avarities, et honorum vasta cupido.
Auferat hanc superum genitor de pectore pestem 620
Tam diram (nostrum si pectore serpit in ullo)
Nec sinat asperum dulci torpere veneno,
Quod necet, et mentis placidum subrepat in aulam.
At sua quae saxo penitus praecincta rigenti
Corda manus penetrat, tactu mollire suavi 625
Nostra etiam solet. Haec patriis nos duxit ab oris
Impellens, vetuitque ulli succumbere casu.
Haec arere facit fluvios, et sidere montes
Aerios, hyemique gelu cum nubibus aufert,
Ardorem aestati, haec pelagi super astra sonantes 630
Deiicit irati fluctus, atrisque cavernis
Continet, et coelo ventos emittit aperto.
Haec altos aperit muros, aerataque caedens
Agmina spargit humi. Hinc nostrae fiducia menti
Nascitur, et trepidos audax vigor influit artus. 635
Non sibi, non nostrae possunt promittere tantum
Heu fragiles bello vires, non Gallica tela,
Non Graii, nec caeruleo cita marmore classis.
Illa modo auxilium nobis animosque ministret,
Nil ope mortali vacuos, nil arte relinqui 640
Curamus (nec fas) experti qualis in umbra
Nos clypei texat, quo fulmine dissipet hostes.
Verum ubi nos linquat (quoniam sic nostra reposcant
Flagitia, aut arcana suae placita invia mentis)
Ecquis erit nostrum, terra hac qui vitet humari? 645
Hac terra, quae membra Dei pallentia quondam
Accepit gremio, aut vivis hunc luminis usum
Invideat? Nec nos mortem patiemur inultam,
Nec nostras Asiae fortunas perditus orbis
Riserit, aut iactas coeli deflebimus auras. 650
Nec tu finge precor, nos pacem horrere magis, quam
Mortiferum reliqui bellum, nam regis avemus
Foedus amicitiamque tui, atque poscimus omnes
Ore pio. Sed num illius sit subdita sceptris
Haec tellus, scis ipse, nec est latebra ulla neganti. 655
Cur ergo hanc curat? Nos extera quaerere bello
Regna sinat, placidaqe suum regat ipse quiete
Imperium.” Sic ille refert, atque aspera corda
Agantes telo rabies perfixit acuto.
Idque ferens prae se, labiisque tumentibus audax 660
Ante ducem stetit, et rabido sic ore locutus.
“Bellum habeat, qui pacem horret. Paenuria nunquam
Rixarum fuit. Et pacem tu horrere videris,
Postquam vel primis nostrum non annuis orsis.”
Inde suam limbo vestem sub crura fluentem 665
Arripiens curvum in gremium collegit, et illo
Leniter expanso rursum sic farier orsus,
Ardentes torquens obliquo lumine vultus.
“O qui adeo varias spernis res, hic ego vobis
Bella sinu, pacemque gero. Tu consule tecum, 670
Rumpe moram, et quodvis isto nunc delige circo.”
Talia dicta feri, foedique iniuria motus
Continuo proceres uno bellum ore vocare
Concordes egere omnes, nihil ante moratos
Magnanimi responsa ducis. Vestem ille reflexam 675
Excussit, trepidasque sinus laxavit in auras,
“Vosque,” ait, “ad bellum cunctos crudele lacesso.”
Hoc dicens, Iani est portas aperire gementes
Visus, et hinc illum scissa Discordia vitta
Pone sequi, cornuque vocans Furor arma cruento, 680
Atque oculis rubro suffusis lumine, et igni
Ardere Alecto, et dirae fax alto Megaerae.
Is qui olim contra caelestes arduus arces
Sustulit ingentem casso conamine molem,
Talis erat forsan. Sic illum fronte superba 685
Coelicolis vidit Babylon, astrisque minantem.
Ergo suscipiens ductor, “Regi ista referte
Vestro verba,” inquit. “Veniat, properetque per aequor,
Per terram, bellum accipimus, quodcunque minatur.
Ni veniat, Nili ipse sui nos amne moretur.” 690
Haec effatus, eos dictis dimmittere gratis
Incipit, et donis ambos ingentibus ornat.
Caelatam ferro galeam largitur Alethi,
Mygdoniae prima victor quam cepit in urbe.
Abstulit Argantes ensem, quem vertice toto 695
Cnossius insignem gemmis, auroque Lycaon
Extruderat, mirae artis opus, longeque micantem
Materiam pretio superans. Quae munera postquam
Attentis voluere oculis, “Nae tu ocius,” inquit
Ductori Argantes, “mediaque in luce videbis, 700
Quam tua dona mihi clarum vertantur in usum.”
Inde abitus veteri veniam de more petivit,
Atque suo dixit comiti, “Nos ibimus, ipse
Ad Solymam versus, nostri tu regis ad aulam
Sole novo, sed roriferis ego noctis in umbris. 705
Nam nec voce mea, consignatave papyri
Esse queat, quo tendis, opus (quare omnia regi
Haec solus responsa refer) nec longius isto
Me iuvat ire loco, et belli procul esse tumultu.”
Atque ita qui nunc nuper erat legatus, in hostem 710
Evasit dirum Hesperiis, nihil ille revolvens
Quid poscat ratio gentes confusa per omnes,
Aut immaturo curans offendere cursu.
Imo etiam socii responsum eludit hiantis,
Impatiensque morae muros contendit ad altos 715
Stellantis gradiens per amica silentia coeli.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnes
Straverat alma quies, ventoque immota iacebant
Aequora, cum tacito labuntur sydera motu,
Cum nemus omne silet, pecudes, mutaeque natantes, 720
Quaeque maris liquidi latebras, quaeque hospita cycnis
Stagna colunt, pictaeque domo frondente volucres
Mulcebant curas, atque alto corda sopore.
At non Hesperius miles, nec Gallica pubes,
Magnanimusque heros in somnos lumina solvunt, 725
Aut animos sedant: illa tam magna cupido
Incessit, pelago ut croceos Aurora iugales
Exerat, at que Dei magnam se ducat in urbem,
Adventus quae meta fuit, quae meta laborum.
Et iam iamque vident, radius num se ullus ab alto 730
Proferat, et fuscum nivea riget aera luce.

Perge ad Lib. IV