Sosii frates bibliopolae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sosii frates bibliopolae
1899
editio: incognita
fons: incognitus

I
VERE NOVO... sonuit domino dictante taberna
interior: librarioli data verba sedentes
figebant calamis, et in albis nigra serebant
membranis, fragili quodam cum murmure sulci.
5 Nempe liber putrem glebam taurumque gementem
et scissam nitido narrabat vomere terram.
Hos ex atriolo promebat clara labores
in tacitam vox illa viam: nihil ipsa sonabat
argiletanae celebratior umbra tabernae.
10 Unus erat sed enim vacua sive emptor in umbra
seu potius, vetulus tentoque abdomine, sessor,
aures qui voci dictantis dederet, idem
volveret indignabundus quandoque volumen.
Nec tamen hinc aberat doctae pater ipse tabernae:
15 hic libri fuco bullas et rite linebat
lora novi, nec non aequabat pumice frontes.
Ad postes sonitum captabat carminis aure
admota, quamvis aliud simularet agentem,
adstans nescioquis, comis mundusque videri,
20 sed qui nescioquid peregrinum civis oleret.
Hic, ut erat Romae tum passim cernere multos,
devicta quibus Aegypto post funera
Caesar tanta superstitibus reserasset civibus urbem,
ambierat primo plateas et compita mane,
25 atque hortos aedesque novas et templa refecta,
omnes tonstrinas, medicinas, scruta, libellos,
mirabundus, et inde foro reptare relicto
maluit in solo vico per tecta domorum
muto pulla situ, variataque limina musco.
30 Sic quidvis meditans parvam stetit ante tabernam
quae SOSIOS FRATRES referebat BIBLIOPOLAS
ipsa fronte, notis insignia nomina rubris.
II
     Tum qui perstrictas lituis et cornibus aures
et sentiret adhuc oculos a caede recentes,
35 quem mare, quem bellum modo dimisisset anhelum
exesus sibi longarum languore viarum
nunc animi novus ignoto sub carmine pendet,
ecce boves et prata videt desuetus, et audit
quassantes siliquas et aquas de rupe cadentes.
40 Nec tamen interea cessat spectare libellos
prostantes, multoque inscriptam nomine pilam:
cum stupet unius defixus in indice libri:
nempe legit QUINTI, vix et sibi credit, HORATI
FLACCI SERMONES. Ex capsa tollit, et intrat
45 empturus curtum nec obeso ventre volumen,
atque ignarus adit, ut fit plerumque, sedentem
ille senem, librumque oculis supponit, et addit:
«Hic quanti liber est?» «Nihil est: si consulis», inquit
«quod facis imprudens, vatem de vate: nec aequus
50 de fabro statuit faber aut de paupere pauper,
nec de quo percontaris, cave, Furius hic quem
percontaris». «Ain? Sed in his peregrinus et hospes
sum vere studiis et in his, ignosce, tabernis.
Si tamen es, quem iam reor, ille Bibaculus, huius
55 in castris audire iocos de Caesare ...» «St! nec
istorum quemquam iam nec meminisse iuvat me.
Praeterea, veteresque cadunt ex arbore frondes
vere novo, frondesque novae nascuntur et ipsae
aevo peiores et tempestate futurae:
60 ut multi nunc sunt, geniti velut imbre, poetae -
hospes, boletos et dixi paene rubetas,
quotquot humo, quales in pulvere suscitat imber -
qui sunt, quod fuimus: quod nunc simus, fore se mox
phy! negitant: meus ut popularis Parthenias, qui
65 hordea, tritica, farra docet resonare tabernam:
ut, cuius nummis hunc vis mutare libellum,
Flaccidus, aut illum quo dicam nomine?» «Flaccum:
sed satis in Flacco, dicebat ut ipse, viri ...» «St!
eccum, quo ferulam didicit tuus iste magistro,
70 Orbilium Beneventanum, nec carmina vates.
Percontare senem». Nec fatus plura resumptum
explicat et dedignatur quandoque volumen.
III
     Innixus baculo iam stabat limine quidam
in trito, macer et procerus et obsitus aevo,
75 et varis equitem confessus cruribus, et qui
fronte, supercilio, pannis, squalore pateret
grammaticus. Trepido qui quassans tempora motu
usque videbatur scitari num quid egenti
decrepitoque novi morituroque esset in horam.
80 Hunc - auditus enim nuper sermunculus aures
commorat multusque senis liventis amaror -
hospes ita adloquitur: «Pater, hunc si forte poetam
novisti, quanti facias, age, fare libellum,
et vatem quanti: veniamque a milite tiro
85 impetret, a docto docilis». Vix ille libellum
adspexit, cum praefracte: «Lucilius unus
unicus esto» inquit «saturarum scriptor». «At idem
durior, hoc me ipsum testor, componere versus».
Ista superveniens aliquis grandi gravis ore
90 edicit, nec inops visu minus aut minus acer.
Cui «Quid agis, mi docte Cato? bene?» Furius:
«ipsum Lucili versus ait emendare malos te
Hermogenes: veren?» «Vere». Siluere. Sedebant
tristes ore senes: tacitaque serebat in umbra
95 vox levis illa bonum, dum pendent nubila, linum.
Orbilius tandem: «Lysippi signa refingit
remex: cavit enim Marcellus, sive alius quis ...»
«Mummius»; Orbilio, dum nominis immemor haeret,
ecce Cato respondet: «abi, dictare potes iam
100 Livi scripta senis, tam polles mente vigesque».
«Sane sex et abhinc mercari me piper annis
commemini Phoenice tuo, nisi fallor, amictum,
seu Glauco ...» «Nostri, baro, Dictynna ...» «Fateris».
«Fors illos hodie poteris curare caballos ...»
105 «Quid certem tibi, qui facias nunc, sole, poetas?»
«cum valeas ferulam tremulae minus addere dextrae».
«quin tibi cognomen Latiae fecere ... Charybdi ...»
«Grammaticam doceas oblitus nominis artem?»
«Atqui defecisse ferunt te solvere nomen».
110 His dictis abeunt diversi, multa frementes
canaque continuo quatientes tempora motu.
IV
     Quos his prosequeris, Furi, de limine verbis:
«O miseros! alter sub culmis angitur, alter
sub tegulis moritur: summique fuere magistri.
115 Alterius carum nuper vendebat agellum
creditor: ex parvo vetulus nunc victitat horto
cauliculis senis, binis fortasse racemis:
alter litterulas oblitus praeterit ipsam
interdum crebroque senex, ut cetera, cenam.
120 O miseros» abiens aiebat: «nil mihi donet
posteritas, quin et contemnat: nil moror ipse,
dum miserum discat modo, me miserante, Catonem».
Hic vir emax: «Hominem nigrum magis esse putaram
quam pix est et nox et mors». Sosiusque: «Quid?» inquit:
125 nam gestans aderat librum modo pumice rasum:
«in vatem saevit non ultra carmina vates».
Tunc hospes: «Quanti liber hic mihi constet?» At ille
nil respondebat, sed ibidem a limine longe
prospiciens, «Opportune mihi,» clamat «Horati
130 Quinte, venis: iam cerne tuum prostare libellum
fucatum, calamistratum mundumque glabrumque,
Maecenas quos a nobis exposcit iambos».
Ille venit passu sedato, leniter intra
obtutum ridens Sosio procul, et «Mihi gratum
135 fecisti: salve, mi Luci: rure venimus:
ut frater valet?» «Est intus: concede: Maronis
ipse tui Marcus peragenda Georgica curat:
exaudire licet». «Bene narras: quod magis optem
est nihil: hoc umquam si aliud, tribuere Camenae
140 Vergilio nostro, multos quod vivat in annos,
carmen. At occurrit mihi nuper Furius: ecquem
Alpinus iugulaturus, iam Memnone caeso?
fervebat». Totaque, haec inter, mente loquentem
hospes prosequitur, nec hiantes torquet ab illo
145 umquam oculos: donec subito «Mi Quinte, memento!»
exclamat. Quintus subito pallescere, deinde
dispicere atque haerere, et mox accedere, mox et
amplecti. «Tandem video: quis, care sodalis
Pompei, quis amicorum mihi prime, Quiritem
150 caelo nunc italo te reddidit et patriis dis?»
V
     Dulces complexus, Sosio mirante, fuerunt
et lacrimae dulces: nam quae iam multa tulissent,
temptabant animos, mare saevum, dura viarum,
sub diu gravis aestus, hiems sub pellibus acris
155 proeliaque et mixto deformia pulvere fratrum
corpora, tum tepidae fraterno sanguine dextrae:
nec minus excerptasque rosas de saepe viarum
et calices recolunt ipsis sub pellibus haustos.
Tum varius sermo. «Modo fecit posca beatum,
160 malobathro modo cenanti maduere capilli».
«Quippe Syri procul haud aberant. Hic concava caenum
excepit manus; hic pretiosa ciboria Chium».
«Qui comites!» «Rupili meministi?» «Dicis eum, quem
debuit assuctus Regem percellere Brutus?»
165 «Hoc habet ista, tenes quam laeva, charta duellum».
«Hanc illi lauro laurum praeferre reor te».
«Sub lauru cenare mea ne taedeat et mox
militia longa fessum deponere corpus».
«Nempe illas epulas nunc instaurare iuvabit,
170 quas inter, memini, graecos recitare solebas
versiculos». «Posui nugas et ludicra, Vare,
atque has grammatici vanas cuiuslibet artes:
namque aliud longe est quod nunc molimur inermes,
maius opus bello, reor, et fulgentibus armis,
175 nec quod iam tantum digito modulemur et aure.
Nos huic quo tellus tepet, huic nos quo mare tabet,
demimus effuso gravius fervere cruori.
Quid cum grammatico nobis? Stridentia consul
limina portarum reserat: nos claudimus ipsi
180 ipso maiores augusto consule Ianum.
Me pavidum medius pacis bellique per hostes
sustulit et saepsit nebula tutumque reduxit
Mercurius: virgamque suam dedit ipse poetae».
Conticuere viri, namque illis horrida clades
185 obversabatur, saevarumque aera tubarum
et furor et lati fumantes sanguine campi:
cum clare sonuit, Marco dictante, taberna
verbis interior: PARIBUS CONCURRERE TELIS
ROMANAS ACIES ITERUM VIDERE PHILIPPI.
190 «Audin?» Pompeio fremit «audin?» Flaccus ad aurem.
Iamque ubi clamor erat gemitusque et sanguis et imber
ferreus atque equitum tantus peditumque tumultus,
mirantur lentis incedere bubus aratrum
et galea rastrum leviter tinnire repulsum.
195 DI PATRII ... lacrimis exclamat Flaccus obortis:
«Di, precor, in propriis duros defendite sulcis
agricolas, ab equoque boves et ab ense ligones.
Di, facite ut saturare fimo, non sanguine, terram,
utque velint homines frumentum quaerere sulco,
200 non aurum melius subter tellure sepultum.
Sit modus et requies et amor: parvoque beati
vivant mortales, et si quid desit, at absit
id conscire sibi, sibi quod produxerit agrum
terminus adfini de paupertate revulsus».