Quantum redactiones paginae "Carmina (Catullus)/6" differant

E Wikisource
[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: eo:Katulo 6
m Paginae singularae in categoria non esse debet.
Linea 43: Linea 43:
</div>
</div>



[[Categoria:Saeculi primi ante Christum opera]]
[[Categoria:Hendecasyllabi]]
[[Categoria:Hendecasyllabi]]



Redactio 04:46, 25 Iunii 2013 facta

 Carmen 5 Carmen 7 


Flaui, delicias tuas Catullo,
Ni sint inlepidae atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi 5
Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non uiduas iacere noctes
Nequiquam tacitum cubile clamat
Sertis ac Syrio fragrans oliuo,
Puluinusque peraeque et hic et ille 10
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.
Nam nil stupra valet, nihil, tacere.
Cur? non tam latera ecfututa pandas,
Ni tu quid facias ineptiarum. 15
Quare, quidquid habes boni malique,
Dic nobis: uolo te ac tuos amores
Ad caelum lepido uocare uersu.



 Carmen 5 Carmen 7