Ecclesiam a Jesu Christo

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ecclesiam a Jesu Christo
Die 13 Septembris 1821
editio: incognita
fons: librum vide

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.


Ecclesiam a Jesu Christo Servatore Nostro supra firmam petram fundatam, et adversus quam ipsemet Christus promisit numquam portas inferi praevalituras, tot saepe, ac tam formidolosi hostes aggressi sunt, ut nisi divina illa, et quae transire non potest promissio intercessisset, metuendum videretur, ne Ipsa illorum aut vi, aut artibus, aut calliditate circumventa, penitus interiret. Quod vero superioribus temporibus evenit, id etiam et praecipue quidem luctuosa hac nostra aetate factum est, quae novissimum illud tempus esse videtur tanto ante ab Apostolis praenuntiatum, quo[1] venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Nec enim quemquam

latet quanta scelestorum hominum multitudo difficillimis hisce temporibus convenerit in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus, qui id praecipue curant, ut deceptis per philosophiam, et inanem fallaciam[2] fidelibus, et ab Ecclesiae doctrina avulsis, ipsam Ecclesiam, irrito licet conatu, labefactent, et evertant. Quod ut facilius assequerentur eorum plerique occultos coetus, clandestinasque Sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant, ut plurimos in suae conjurationis et sceleris societatem liberius pertraherent.

Jampridem Sancta haec Sedes, his Sectis detectis magna liberaque voce contra eas clamavit, et consilia, quae clam ab iis essent inita contra Religionem, imo et contra civilem Societatem, patefecit. Jampridem omnium excitavit diligentiam ut caverent ne

his Sectis id conari liceret quod nefarie meditabantur. Verum dolendum est his Sedis Apostolicae studiis non eum exitum respondisse quem ipsa spectabat, et scelestos homines numquam a suscepto consilio destitisse, unde consequuta tandem ea mala sunt, quae Nosmetipsi perspeximus. Imo homines, quorum superbia ascendit semper, novas etiam secretas Societates inire ausi sunt.

Commemorari hoc loco debet Societas nuper orta, et longe lateque in Italia, aliisque in regionibus propagata, quae licet in plures Sectas divisa sit, ac pro earum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat, re tamen, sententiarum et facinorum communione, et foedere quodam inito una est, et Carbonariorum plerumque solet appellari. Simulant illi quidem singularem observantiam, et

mirificum quoddam studium in Catholicam Religionem, et in Jesu Christi Servatoris Nostri Personam, et doctrinam, quem etiam Societatis suae Rectorem, et magnum Magistrum nefarie aliquando audent appellare. Verum sermones hi, qui super oleum molliti videntur, nihil aliud sunt quam jacula ad tutius vulnerandos minus cautos a callidis hominibus adhibita, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Sane severissimum illud jusjurandum quo veteres Priscillianistas magna ex parte imitantes pollicentur se nullo unquam tempore, nullove casu vel patefacturos hominibus in Societatem non adscriptis quidquam quod eam Societatem respiciat, vel communicaturos cum iis qui in gradibus inferioribus versantur aliquid quod ad gradus pertineat superiores; clandestina illa praeterea, et illegitima conventicula, quae more a pluribus haereticis usurpato ipsi habent, et cooptatio hominum cujuscumque Religionis, et Sectae in suam Societatem, etsi cetera deessent, satis persuadent nullam memoratis eorum dictis fidem haberi oportere.

Verum conjecturis et argumentis opus non est, ut ita de eorum dictis judicetur quemadmodum superius indicatum est. Libri ab ipsis typis editi, quibus ratio describitur quae in conventibus superiorum praesertim graduum adhiberi solet, eorum Catechismi, et Statuta, aliaque authentica et ad fidem faciendam gravissima documenta, nec non eorum testimonia qui cum eam Societatem deseruissent cui antea adhaeserant, ejus errores et fraudes legitimis judicibus patefecerunt, aperte declarant, Carbonarios id praecipue spectare, ut magnam licentiam cuique dent Religionem, quam colat, proprio ingenio, et ex suis opinionibus sibi fingendi, indifferentia in Religionem inducta, qua vix quidquam excogitari potest perniciosius; ut Jesu Christi passionem per nefarias quasdam suas coeremonias profanent ac polluant; ut

Ecclesiae Sacramenta (quibus nova alia a se per summum scelus inventa substituere videntur) et ipsa Religionis Catholicae Mysteria contemnant utque Sedem hanc Apostolicam evertant, in quam, quoniam in ea Apostolicae Cathedrae semper viguit principatus[3], singulari quodam odio afficiuntur, et pestifera quaeque ac perniciosa moliuntur.

Nec minus, ut ex iisdem constat monumentis, scelesta sunt quae Carbonariorum Societas tradit de moribus praecepta, quamvis confidenter iactet se a suis sectatoribus exigere ut charitatem ac omne virtutum genus excolant et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus impudentissime ea favet, docet licere eos interficere qui datam de secreto, quod superius memoratum est, fidem non servaverint; et licet Apostolorum Princeps

Petrus praecipiat, ut Christiani[4] omni humanae Creaturae propter Deum subjecti sint, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis etc., jubeatque Paolus Apostolus[5] ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, ea tamen Societas docet integrum esse seditionibus excitatis Reges ceterosque Imperantes, quos per summam injuriam Tyrannos passim appellare audet, sua potestate expoliare.

Haec aliaque hujus Societatis dogmata et praecepta sunt. Ex quibus ea extiterunt in Italia facinora nuper a Carbonariis commissa, quae adeo gravem honestis piisque hominibus moerorem attulerunt. Nos igitur qui Speculatores Domus Israel, quae est Sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui pro pastorali Nostro

munere cavere debemus ne dominicus grex Nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur, existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris horum hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Clementis XII. et Benedicti XIV. Praedecessorum Nostrorum, quorum alter IV. Kalendas Majas anni 1738. Constitutione in eminenti, alter XV. Kalendas Junias anni 1751. Constitutione Providas, damnarunt et prohibuerunt Societates dei Liberi Muratori, seu Francs Maçons, aut alio quocumque nomine pro regionum et idiomatum varietate appellatas, quarum Societatum fortasse propago, vel certe imitatio haec Carbonariorum Societas existimanda est. Et quamvis jam duobus Edictis per Nostram Status Secretariam propositis hanc Societatem graviter Nos prohibuerimus, memoratos tamen Praedecessores Nostros sequentes, graves poenas in hanc Societatem solemniori quidem ratione decernendas putamus, 
praesertim cum Carbonarii passim contendant se duabus illis Clementis XII. et Benedicti XIV. Constitutionibus non comprehendi, nec sententiis et poenis in illis latis subiici.

Audita igitur scelecta Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et de ejus consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine praedictam Societatem Carbonariorum, aut alio quocumque nomine appellatam, ejus coetus, conventus, collactiones, aggregationes, conventicula damnanda et prohibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti Nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus, et prohibemus.

Quocirca omnibus et singulis Christi fidelibus cujuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, ac praeeminentiae, sive Laicis, sive Clericis tam Saecularibus, quam Regularibus, etiam specifica

et individua mentione et expressione dignis, districte et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat vel praesumat praedictam Societatem Carbonariorum, aut alias nuncupatam, inire vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu domibus, vel alibi receptare atque occultare, illi et cuicumque ejus gradui adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem seu commoditatem facere ut alicubi convocetur, eidem aliquid ministrare, seu alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe, aut indirecte, per se, vel per alios quoquo modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, ac suadere ut hujusmodi Societati, aut cuicumque ejusdem gradui adscribantur, annumerentur, aut intersint, vel ipsam quomodolibet juvent, ac foveant; sed omnino ab eadem Societate, ejusque coetibus, conventibus, aggregationibus, sec conventiculis prorsus abstinere se debeant 
sub poena Excommunicationis per omnes, ut supra, contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam, nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in Articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Praecipimus praeterea omnibus sub eadem Excommunicationis poena Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis, vel ceteris ad quos spectat, eos omnes quos noverint huic Societati nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus quae commemorata sunt, se inquinasse.

Postremo ut omne erroris periculum efficacius arceatur, damnamus, et proscribimus omnes Carbonariorum, ut ajunt, Catechismos, et Libros, quibus a Carbonariis describuntur quae in eorum conventibus geri solent; eorum etiam Statuta, Codices, ac Libros omnes ad eorum defensionem exharatos, sive typis editos, sive

manuscriptos; et quibuscumque Fidelibus sub eadem poena majoris Excommunicationis eodem modo reservatae prohibemus memoratos Libros, vel eorum aliquem legere, aut retinere, ac mandamus ut illos vel Locorum Ordinariis, vel aliis ad quos eosdem recipiendi jus pertinet, omnino tradant.

Volumus autem quod praesentium Litterarum Nostrarum transumptis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur quae ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhinitae, vel ostensae.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis, et interdictionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli

Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo vigesimo primo Idibus Septembris Pontificatus Nostri Anno XXII.

J. CARD.
PRO-DATARIUS

H. CARD.
CONSALVI


Visa de Curia
D. Testa


Loco Plumbi

F. Lavizzarius.


Die, Mense, et Anno supradictis praesentes Literae Apostolicae affixae, et publicatae fuerunt ad Valvas Basilicarum Lateranensis, Vaticanae et Liberianae, necnon Cancellariae Apostolicae, Curiae Innocentianae, et in aliis Locis consuetis per me Vincentium Benaglia Apost. Curs.
Felix Castellacci Mag. Curs.


  1. In Epist. B. Judae Ap. v. 18.
  2. Coloss. Cap. 2 v. 8.
  3. S. Aug. Ep. 43.
  4. Ep. 1 Cap. 2 v. 13.
  5. Rom. Cap. 3 v. 14.