Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

parum sincere ac bona fide contrahit, studet enim fallere aut in re aut in pretio. Nec fides est unquam inter inimicos integra, quae cum praecipua esse inter contrahentes debeat, haec si absit, facile est intellectu qualis contractus relinquatur.

Nec soli agri et qui ex eis percipiuntur fructus, qui sane sunt quam maximi et in hominum vita praecipui ac prope soli, tanta concussi calamitate vastati ac desolati horrent, sed urbes etiam veteres beneque fundatae atque institutae, quae constructae fuerant pace, bello funditus extirpantur, ut non aliter videantur pax et discordia inter se distare quam mors et vita, ut omnia pace oriantur, stent, et vivant, discordia cadant ac extinguantur.

Sunt qui iucundissimum dicant esse spectaculum ardere aedificia, homines quibus pro lusu et deliciis est crudelitas! Si ignis splendore capiuntur, quid puerilius? Sin iactura et damnis hostium, quid immanius? Sin casu et ruina eorum quae bene stabant, quid insanius, cum possent esse aliquando tua et tibi in tempore contra hostes magno esse usui atque adiumento? Fuit princeps quidam apud Illergetes qui