Stabat Mater (Blume atque Bannister)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Stabat Mater
Saeculo XIII

editio: Clemens Blume atque Henry Marriott Bannister: Analecta hymnica medii aevi 1886-1922, 55 vols, A consolidation of the history and texts of hymns of the Catholic Church 500 - 1400, vol. 54, p.312.
fons: incognitus

1. Stabat Mater dolorosa
Iuxta crucem lacrimosa
Dum pendebat Filius.

2. Cuius animam gementem
Contristatam et dolentem
Pertransivit gladius.

3. O quam tristis et afflicta
Fuit illa benedicta
Mater unigeniti!

4. Quae moerebat et dolebat,
Pia Mater, dum videbat
Nati poenas incliti.

5. Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
In tanto supplicio?

6. Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
Dolentem cum Filio?

7. Pro peccatis suae gentis
Vidit Iesum in tormentis,
Et flagellis subditum.

8. Vidit suum dulcem natum
Moriendo desolatum
Dum emisit spiritum.

9. Eia Mater, fons amoris
Me sentire vim doloris
Fac, ut tecum lugeam.

10. Fac, ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum
Ut sibi complaceam.

11. Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo valide.

12. Tui nati vulnerati,
Tam dignati pro me pati,
Poenas mecum divide.

13. Fac me tecum, pie, flere,
Crucifixo condolere,
Donec ego vixero.

14. Iuxta crucem tecum stare,
Et me tibi sociare
In planctu desidero.

15. Virgo virginum praeclara,
Mihi iam non sis amara
Fac me tecum plangere.

16. Fac, ut portem Christi mortem
Passionis fac consortem,
Et plagas recolere.

17. Fac me plagis vulnerari,
Fac me cruce inebriari,
Et cruore Filii.

18. Flammis ne urar succensus
Per Te, Virgo, sim defensus
In die iudicii.

19. Christe, cum sit hinc exire,[1]
Da per Matrem me venire
Ad palmam victoriae.

20. Quando corpus morietur,
Fac, ut animae donetur
Paradisi gloria. Amen.

  1. Alternative version of 19:
    19. Fac me cruce custodiri
    Morte Christi praemuniri
    Confoveri gratia.