Suasoriae/II

E Wikisource

(b.9) Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant.

ARELLI FVSCI PATRIS.

[1] At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae? (p.12) an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium? Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti sumus. licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, (b.10) insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. Non referam Persarum spolia?

[2] certe super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an uincere possimus; uinci non possumus. Haec non utique perituris refero: sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis (p.13) mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit statutaque nascentibus in finem uitae dies est. inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo in securam quietem recessus ex uita est. At gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est illud. Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.

[3] TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci? Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias (b.11) licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non (p.14) posset.

[4] Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar:

[5] electi sumus, non relicti. GAVI SABINI. Turpe est cuilibet uiro fugisse, Laconi etiam deliberasse. MARILLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus. Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: tutas Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic Laconas. CESTI PII. Quam turpe esset fugere indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia (p.15) nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt.


[6] O graue maiorum uirtutis dedecus! Lacones se numerant, non aestimant. Videamus quanta turba sit, ut habeat certe Sparta, etiamsi non fortes milites, at nuntios ueros. Ita ne (b.12) bello quidem, sed nuntio uincimur? merito, hercules, omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. si uincere Xersen non licet, uidere liceat: uolo scire quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris, non educatione: nihil prius illorum imitabor quam fugam?

[7] POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus: sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.

[8] Referam praecepta, matrum: aut in his, aut cum his? minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus (p.16) Laco, occide, inquit, non seruio. non potuit non capi, si fugere uoluisset. Describite terrores Persicos: omnia ista cum mitteremur audiuimus. Videat trecentos Xerses et sciat quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Reuertemur ne nuntii quidem nisi nouissimi. Quis fugerit nescio: hos mihi Sparta conmilitones dedit. DESCRIPTIO THERMOPYLARVN. Nunc me delectat, quod fugerunt treceni:

[9] angustas mihi Thermopylas fecerant. CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia (b.13) uicerit quam Laconas. Ne testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi cessimus:

[10] ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio (p.17) Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.

[11] Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum* (b.14) esse ἀριστοποιεῖσθαι ὡς ἐν ᾅδου δειπνησομένους .

[12] SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir (p.18) eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur animosius quam priorOccurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait:

stratique per herbam,

Hic meus est, dixere, dies. Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi erat qui non poterant dicere:

[13] hic dies est meus. Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent: hic meus est dies, non hic noster est, et in sententia optima id accusabat quod erat optimum. muta enim, ut noster sit: peribit omnis uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii loco est: hic dies meus est; et cum ad sensum rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis summouenda habebit locum: dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis: hic meus est dies. [14] Sed ut reuertar ad Leonidam et trecentos, (b.15) pulcherrima illa fertur (p.19) GLYCONIS sententia In hac ipsa suasoria non sane refero memoria ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: ποῖ φεύξεσθε· ὅπλα τείχη . (b.15) De positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loci facundissime descripsisset: natus trecentis locus. CESTIVS cum honores descripsisset quos habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulcra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam mouit et adiecit: nisi antiquior Xerses fuisset quam Demosthenes † CIPTOY cui dicere. Hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas,

[15] sed aduersas hostibus POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.

[16] POTAMON cum suasoriam de trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent (p.20) Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime clausitInsanierunt in hac suasoria multi circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS: cuius exemplo (b.16) uobis etiam mortuis uincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. O dignum in Spartano atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis κακοζήλως dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.

[17] SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel; ut Messala ait, (p.21) cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac suasoria cum posuisset contradictionem: at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt sublatis manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo. mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.

[18] SENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria (b.17) occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.

[19] Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti et beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare (p.22) carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus:

Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes;
Ite triumphantes, belli mora concidit Hector. Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset: [20] at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre belli mora concidit Hector:*
Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
Haesit. MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur

Et in decimum uestigia rettulit annum, explementum esse, Maecenas hoc etiam priori conparabat.

[21] Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit (b.18) APATVRIVS dixit Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est qui dixit: quid? si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur. Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos (p.23) non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae. In hac controuersia sententia eius haec ridebatur: inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio.

[22] Sed si uultis hiostoricum quoque uobis fatuum dabo. TVSCVS ille qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret dixit: expectemus si nihil aliut, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi, uici, cum hoc post multos annos Diuus Iulius uicto Pharnace dixerit. DVRION dixit: ἄνδρες Aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.

[23] Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam: quarum nimius cultus et fracta conpositio poterit uos offendere, cum ad meam aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.