Suasoriae/IV

E Wikisource

Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum.

[1] (p.28) ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi uindicet? nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum uatem deus; non eodem uitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid ita non huic studio seruit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint?

[2] Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane (b.23) deus steterit, (p.29) an placidus adfulserit sol; an plenam lucem, an initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput luna; Saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos! (b.23)

[3] Futura nuntiant: plerosque dixere uicturos, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum; at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properauit iniuriam. incertae enim sortis uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus.

[4] DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod nos delectauit praeterire non possum. Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit, ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra (p.30) somnia et deorum prouidentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum:

[5]

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos

Sollicitat. Aen. A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit: (b.24)

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
Sollicitat. FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse:

capulo tenus abdidit ensem. Aen. A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: οἷον ἔσχεν ἡ Βαβυλὼν μάντιν ὀχύρωμα .