Super epistolas Catholicas

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Super epistolas Catholicas
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 93


Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

PROLOGUS SUPER SEPTEM EPISTOLAS CANONICAS.(Cave, Hist. litt. ad an. 700.)

(0009A)Jacobus, Petrus, Joannes, Judas, septem Epistolas ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo Catholicas, hoc est universales, cognominat. In quibus ideo prima Epistola Jacobi ponitur, quia ipse Jerosolymorum regendam suscepit Ecclesiam. In Catalogo enim apostolorum priores solent nominari Petrus et Joannes. Verum fons et origo evangelicae praedicationis incipiens [ Deest ab Hierosolyma] per orbem diffusa est universum. Cujus cathedrae dignitatem etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans ait, Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae Ecclesiae; vel certe quia ipse duodecim tribubus Israelis, quae primae crediderunt, suam Epistolam misit, merito prima poni debuit; merito Petri secunda, quia ipse electis advenis, qui Graece (0009B)dicuntur proselyti, hoc est, eis scripsit qui de Gentilitate ad Judaismum, de Judaismo ad electionis evangelicae gratiam conversi sunt. Merito Joannis Epistolae tertio loco sunt positae, quia his scripsit ipse qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione exstitissent. Denique multi scriptorum ecclesiasticorum, in quibus est sanctus Athanasius Alexandrinae praesul Ecclesiae, primam ejus Epistolam (0010A)scriptam ad Parthos esse testantur. Merito Judae posita est ultima, quia quamvis et ipse magnus est, tribus tamen praecedentibus apostolis minor est; vel quia prima [ Supple Jacobi) scripta est Epistola, deinde Petri, post eas, Joannis; ideo nunc usque ordinem quo scriptae sunt retinent. Constat enim quia beatus Jacobus tricesimo post passionem Domini anno suum consummavit martyrium. Petrus tricesimo octavo, hoc est ultimo anno Neronis, passus est, et ipse in secunda sua scripsit Epistola: Certus sum quia velox sit depositum tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi per revelationem. Unde patet quia imminente passione hanc scripsit Epistolam, cum multo ante Jacobus migravit ad Christum. Neque vero conveniebat (0010B)ejus Epistolas ab invicem separari, quas iisdem scripsit Ecclesiis. Porro Joannes multo post tempore suas Epistolas simul et Evangelium scripsit, qui post occisionem dominicam reversus de exsilio turbatam se absente per haereticos reperit Ecclesiam, quos in suis Epistolis percutiens saepe cognominat Antichristos.

SUPER DIVI JACOBI EPISTOLAM.

CAPUT PRIMUM.

(0009B) Jacobus Dei et Domini Jesu Christi servus, duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem. Dixit (0009C)de hoc Jacobo apostolus Paulus: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione praedicarent (Galat. II). Quia ergo in circumcisione ordinatus erat Apostolus, curavit eos qui ex circumcisione erant, sicut praesentes colloquendo docere, sic et absentes per Epistolam consolari, instruere, increpare, corrigere. Duodecim, inquit, tribubus quae sunt in dispersione, salutem. Legimus occiso a Judaeis beato Stephano, quia facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae, praeter apostolos. His ergo dispersis qui persecutionem passi sunt propter justitiam mittit Epistolam. Nec solum his, (0010B)verum etiam illis qui, percepta fide Christi, necdum operibus perfecti esse curabant, sicut sequentia Epistolae testantur, nec non et eis qui etiam fidei exsortes durabant, quin et ipsam in credentibus (0010C)quantum valuere persequi ac perturbare studebant. Qui tamen omnes in dispersione fuerunt variis casibus patria profugi, et innumeris caedibus mortibusque atque aerumnis, ubicunque erant ab hostibus pressi, sicut Historia ecclesiastica sufficienter exponit. Sed et in Actibus apostolorum legimus eos tempore dominicae passionis longe lateque jam fuisse dispersos, dicente Luca: Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est (Act. II). Quarum etiam nationum plurimae nominatim exprimuntur, cum subinfertur: Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, etc. (Ibid.). Itaque justos hortatur ne in tentationibus a fide deficiant, peccantes castigat et admonet ut a peccatis se contineant, et virtutibus (0011A)proficiant, ne infructuosi, sive etiam damnabiles, ab iis qui fidei sacramenta percepissent reddantur. Incredulos admonet, ut poenitentiam de nece Salvatoris caeterisque quibus implicabantur sceleribus gerant, antequam eos ultio coelestis vel invisibiliter, vel etiam visibiliter parcellat.

Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. A perfectioribus inchoat verbum, ut per ordinem perveniat ad eos quos interfectos videbat esse corrigendos, atque ad perfectionis culmen erigendos. Et notandum quod non ait simpliciter Gaudete, vel Gaudium existimate, sed Omne (inquit) gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis; omni gaudio dignos arbitramini, si vos propter fidem Christi tentationes sustinere (0011B)contingat. Haec est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis patiens injuste, ut Petrus ait (I Petr. II). Et coapostolus ejus Paulus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et Apostoli omnes ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Non ergo contristari debemus si tentati, sed si a tentationibus superati fuerimus.

Scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Ideo (inquit) adversis tentamini, ut virtutem patientiae discatis, et per hanc ostendere possitis ac probare quod firmam fidem futurae retributionis in corde gestetis. (0011C)Neque huic loco contrarium debet putari, sed potius consonum intelligi, quod Paulus apostolus ait: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem (Rom. V). Patientia enim probationem operatur, quia cujus patientia vinci non potest, ille perfectus esse probatur. Quod hic quoque subsequenter edocetur, cum dicitur: Patientia autem opus perfectum habet. Et rursum: Probatio fidei vestrae patientiam operatur. Quia illa ratio facit fideles per patientiam exerceri, ut per hanc fides eorum quam sit perfecta probetur.

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Omnis quidem sapientia salutaris a Domino postulanda est, quia sicut vir sapiens ait: (0011D)Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper (Eccli. I). Neque aliquis per liberum arbitrium sine adjutorio gratiae divinae, quamvis Pelagiani multum contendant, intelligere ac sapere valet. Sed hic specialiter de illa sapientia dici videtur, qua nos in tentationibus uti necesse est. Si quis (inquit) vestrum non potest intelligere utilitatem tentationum quae fidelibus probandi causa eveniunt, postulet a Deo tribui sibi sensum, quo dignoscere valeat quanta pietate Pater castigat filios, quos aeterna haereditate dignos efficere curat. Et consulte ait: Qui dat omnibus affluenter, ne quis, videlicet, suae conscius fragilitatis, accipere se petentem posse diffideret, sed potius quisque recoleret (0012A)quia desiderium pauperum exaudivit Dominus. Et sicut idem alibi dicit: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus (Psal. CXIII). Verum quia multi multa petunt a Domino, qui tamen accipere non merentur, addit qualiter petere debeant si impetrare desiderant.

Postulet autem in fide nihil haesitans. Id est, talem se exhibeat bene vivendo, ut dignus sit exaudiri dum postulat. Qui enim meminit se Domini non obtemperasse praeceptis, merito desperat Dominum suis intendere precibus. Scriptum est enim: Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII).

Qui enim haesitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Qui mordente se conscientia (0012B)peccati haesitat de perceptione praemiorum coelestium, facile ad impulsum tentationum statum fidei deserit, qua in tranquillitate Deo servire videbatur, et ad libitum hostis invisibilis, quasi ad flatum venti, per diversos vitiorum raptatur errores.

Vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis. In omnibus viis, in adversis et prosperis dicit. Vir autem duplex est animo, qui et ad precandum Dominum genuflectit, et voces precatorias emittit, et tamen accusante se intus conscientia impetrare posse diffidit. Vir est duplex animo, qui et hic vult gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Deo. Item vir duplex est animo, qui in bonis quae facit non retributionem interius, sed favorem exterius quaerit. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: (0012C)Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II). Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quaerit. Omnes autem isti inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facillime et adversis saeculi deterrentur, et prosperis irretiuntur, ut a veritatis via divertant.

Glorietur autem frater humilis in exaltatione sui. Ideo, inquit, omne gaudium vos existimare oportet cum in tentationes varias incideritis, quia omnis qui adversa humiliter pro Domino suffert, sublimia ab illo regni praemia percipiet.

Dives autem in humilitate sua. Subauditur a superiore versu glorietur. Quod per irrisionem, quae Graece ironia vocatur, dictum esse constat. Ita, inquit, (0012D)gloriam suam qua divitiis superbit et pauperes despicit, aut etiam opprimit, finiendam esse meminerit, ut humilitatus in aeternum pereat cum purpurato illo divite qui Lazarum despexit egentem.

Quoniam sicut flos feni transibit. Flos feni et odoratum delectat, et visum, sed velocissimae gratiam suae venustatis et suavitatis amittit. Ideoque huic rectissime praesens impiorum felicitas assimilatur, quae diuturna esse nullatenus valet.

Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit. Ardorem solis sententiam dicit districti judicis, qua reproborum decor temporalis in fine consumitur. Florent autem et electi, non autem ut fenum. Justus enim ut palma florebit (0013A)(Ps. XCI). Florent injusti temporaliter, qui tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito cadent. Florent justi tanquam arbores, quia flos eorum, id est spes certissima eorum, fructum exspectat perennem. Radix quoque, id est, charitas, eorum fixa et immobilis permanet. Hinc etenim vir sapiens ait: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (Eccli. XXIV). Denique Naboth vir justus mori maluit, quam vineam patrum suorum in hortum olerum transferre. Vineam quippe patrum in hortum olerum transmutare est, fortia virtutum opera, quae ex patrum doctrina percepimus, fragili vitiorum delectamento immutare. Justi autem animam ponere, quam terrestria pro coelestibus bona eligere, malunt. Unde pene de illis psallitur (0013B)quia erunt tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I), et caetera. At quid injusti? Et decor, inquit, vultus ejus deperit. Ita et dives in itineribus suis marcescet. Non omnem divitem dicit, sed eum qui confidit in incerto divitiarum. Qui enim fratri humili divitem e contrario opposuit, ostendit se de illo divite loqui, qui humilis non est. Nam et Abraham cum esset dives in mundo, pauperem tamen post mortem suo suscepit in sinu, divitem reliquit in poenis. Sed non ideo divitem reliquit quia dives erat, quod et ipse fuerat, sed quia misericors et humilis, quod ipse fuerat, esse despexerat. Et e contra mendicum Lazarum recepit, non quia rebus pauper erat, quod ipse fuerat, sed quia humilis et innocens, (0013C)quod ipse fuerat, esse curabat. Talis ergo dives, hoc est superbus et impius, terrena gaudia coelestibus anteponens, in itineribus suis marcescet, hoc est in Actibus suis peribit iniquis, quia iter Domini rectum ingredi neglexit. Sed cum ille ut fenum ante ardorem solis decidit, justus e contra, ut arbor fructifera, et ejusdem solis ardorem, id est, severitatem judicis integre suffert, et insuper bonorum operum fructus pro quibus in perpetuum remuneretur, affert. Unde recte subjungitur:

Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Huic simile est illud in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, quam repromisit, inquit, Deus diligentibus (0013D)se (Apoc. II). Aperte admonens quia tanto amplius gaudere in tentationibus oportet, quanto certius claret Deum his quos diligit majus saepe tentationum pondus imponere, ut scilicet per tentationum exercitium probentur in fide perfecti; cum autem probati sint veraciter esse fideles, hoc est perfecti et integri, in nullo deficientes, jure accipiant promissam vitae aeternae coronam.

Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Hactenus de tentationibus quas permittente Domino exterius probandi gratia perpetimur, disputavit; nunc incipit agere de illis quas interius, instigante diabolo, vel etiam naturae nostrae fragilitate suadente, toleramus. Ubi primum illorum destruit (0014A)errorem, qui sicut bonas cogitationes a Deo nobis constat inspirari, ita etiam malas ipso instigante putant nostra in mente generari. Nemo ergo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur, illa videlicet tentatione qua dives incedens in itineribus suis marcescit. Id est, nemo, cum rapinam, furtum, falsum testimonium, homicidium, stuprum, vel caetera hujusmodi commiserit, dicat quoniam Deo cogente necesse habuerit haec patrare, ideoque nullatenus horum effectum declinare potuerit.

Deus enim intentator malorum est. Subauditur tentamentorum. Ipse enim neminem tentat. Ea videlicet tentatione quae decipit misericordes ut peccent. Duplex est enim genus tentationis. Unum quod decipit, aliud quod probat. Secundum hoc quod decipit, Deus (0014B)neminem tentavit. Secundum hoc quod probat, Deus tentavit Abraham. De quo et propheta postulat: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV).

Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, etc. Abstractus a recto itinere, et illectus in malum. De hoc versu Hieronymus contra Jovinianum: « Sicut in bonis (inquit) operibus perfector est Deus, non enim volentis, neque currentis, sed Dei miserentis et adjuvantis est, ut pervenire ad calcem valeamus, sic in malis atque peccatis semina nostra sunt incentiva, perfectio autem diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificasse fenum, ligna et stipulam, supponit incendium. Aedificemus aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit, quanquam et (0014C)in hoc non sit certa et secura possessio: sedet quippe leo in insidiis in occultis, ut interficiat innocentem. Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis. »

Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. Tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione, consensu. Suggestione hostis, delectatione autem, vel etiam consensu nostrae fragilitatis. Quod si, hoste suggerente, delectari aut consentire peccato nolumus, tentatio ipsa nobis ad victoriam provenit, qua coronam vitae mereamur accipere. Si vero et hostis suggestione paulatim a recta intentione abstrahimur, et vitio incipimus illici, delectando quidem offendimus, sed necdum lapsum (0014D)mortis incurrimus. At si delectationem concepti corde facinoris, etiam partus pravae sequitur actionis, nobis, jam mortis reis, victor hostis abscedit. Quod ut astruamus exemplis, tentatus est Joseph verbis dominae, sed quia concupiscentiam libidinis non habuit, suggestione tantum, non etiam delectatione vel consensu tentari potuit, ideo victor evasit. Tentatus est David visu uxoris alienae, et quia necdum carnis appetitum vicerat, a concupiscentia sua abstractus et illectus est. Atque ubi conceptum scelus perfecit, reatum mortis etiam proprio ore judicatus incidit, quam tamen poenitendo evasit. Tentatus est Judas per philargyriam, et quia erat avarus, ab ipsa sua concupiscentia abstractus et illectus, (0015A)ad interitum consentiendo decidit. Tentatus est Job multipliciter, sed quia nec possessiones, nec salutem corporis divino amori praeposuerat, tentari quidem suggestione hostili potuit, sed consentire vel saltem delectari peccato nullatenus valuit. Quod ergo dicitur, Peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem: respicit e contrario ad hoc quod supra dictum est de eo qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Sicut enim ille qui tentatus superat praemia vitae meretur, ita nimirumque qui concupiscentiis suis illectus a tentatione superatur, merito ruinam mortis incurrit.

Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Videlicet aestimando quod tentamenta vitiorum a Deo (0015B)sumant originem. Quamvis sciamus nonnullos exigentibus meritis praecedentium criminum, in alia rursus scelera justo districti judicis corruisse permissu. Unde est Apostoli: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate (Rom. I).

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Postquam docuit vitia quibus tentamur, non a Deo nobis, sed a nobis ipsis inesse, ostendit e contra quia quidquid boni agimus, hoc Deo donante percipimus. Unde et eum Patrem luminum appellat, quem auctorem novit spiritalium charismatum. Cui consonat illud apostoli Pauli: Quid enim habes quod non accepisti? (I Cor. IV.)

(0015C)Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quia in Dei natura mutabilitas non est, neque lumen ejus sicut lumen hujus mundi aliqua vicissitudinis umbra intercidit, liquet utique quia sola nobis dona lucis, et non etiam tenebras immittit errorum.

Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Et Dominus in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). Et in Osea propheta: Diligam eos spontanee (Ose. XIV). Quod ergo dixerat: Omne datum optimum, et omne donum perfectum a Deo descendere, consequenter astruit addendo, quia non nostris meritis, sed suae beneficio voluntatis, per aquam regenerationis, de filiis tenebrarum nos in (0015D)filios lucis mutaverit.

Ut simus initium aliquod creaturae ejus. Ne in eo quod ait genuit, hoc nos fieri putaremus, quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum ostendit. Hos etenim versiculos quidam ita transtulit: Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae creaturarum ejus. Id est, ut caeteris quas cernimus creaturis simus meliores. Primitias namque frugum vel animantium Domino consecrare lex praecepit, primitias autem auri et argenti ad opus tabernaculi jussit conferri, id est, optima quaeque in metallis. Et de antiquo Dei populo dixit Jeremias propheta: Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus (Jerem. II).

(0016A)Scitis, fratres mei dilectissimi. Notissimum (inquit) vobis est quia a vobis ipsis habuistis ad ima labi, a Domino autem vos illustrari, non vestra provisione, sed superna gratia vos praeveniente contigit.

Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Hinc auditorem moralibus instruit praeceptis. Et recte primo admonet aurem quanto citius fieri potest accommodare docenti, sero autem os ad docendum aperire, quia stultum est quemlibet quod ipse non didicerit, aliis velle praedicare. Qui ergo sapientiam diligit, primo, ut supra admonuit, hanc a Deo postulet. Dehinc magistrum veritatis humilis auditor inquirat. Et inter agendum suam cautissime linguam non solum ab otiosis sermonibus coerceat, verum et ab ipsa quam nuper didicit (0016B)veritate praedicanda contineat. Hinc Salomon de distantia temporum scribens ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III). Hinc Pythagorici, naturalis scientiae magisterio praediti, auditores suos per quinquennium jubent silere, et sic demum permittunt praedicare. Nam tutius est ut veritas audiatur quam praedicetur. Quoniam cum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix est ut non subrepat cuilibet hominum quantulumcunque jactantiae. Hinc Jeremias bene instituti adolescentis vitam describens, modestiam taciturnitatis inter prima virtutum studia computat. Bonum est vero, inquit, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit (Thren. III).

Et tardus ad iram. Quia maturitas sapientiae non (0016C)nisi tranquilla mente percipitur. Scriptum est enim, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII). Non autem ita velocitatem irae vertat, ut hujus tarditatem approbet, sed hoc potius admonet, ut et hora perturbationis ac litium, ne nobis ira subrepat, caveamus; aut si forte subrepserit, intra oris septa ejus cohibeamus impetum, et exacta hora discriminis liberius eam ad integrum a nostro corde per tempus expurgemus. Vel certe tardos ad iram nos esse praecepit, ut non quaslibet ob causas serenitatem nostri vultus in austeritatem vertamus, sed certa existente ratione. Verbi gratia, si aliter corrigi proximos, maxime qui nobis sunt commissi, non posse cernamus, severitatem ergo eos verbi, vel etiam judicii districtioris exhibeamus, manente tamen quantum (0016D)natura humana patitur statu mentis nostrae sereno. Nam (ut credo) Phinees, Samuel, Elias et Petrus, tardi fuerunt ad iram, et tamen peccantes, vel gladio, vel verbo, peremerunt. Sed et Moyses, cum esset vir mitissimus, exivit a Pharaone quem incorrigibilem vidit, iratus nimis, comminatus est ei poenam, quam et opere patravit.

Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Facilis est sensus, quia qui iracundiae vitio se incautus subjugat, etsi hominibus justus apparet, in divino tamen examine nondum perfecte justus est. Verum altius potest intelligi, quia de Domino dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII). Qualiscunque judex homo amissa (0017A)mentis tranquillitate delinquentem judicat, etiam si juste judicat, justitiam tamen divini examinis in quam perturbatio cadere nescit, imitari non potest.

Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscepistis insitum verbum. Prius et corpus et mentem a vitiis jubet expurgare, ut digni existere possint, qui verbum salutis percipiant. Qui enim non declinat prius a malo, non potest facere bonum. Omnem quippe immunditiam et carnis et animae nuncupat. Malitia autem proprie ad interioris hominis pravitatem respicit. Suscipite (inquit) insitum verbum, id est, verbum quod vestris cordibus praedicando imponimus, vos discendo suscipite. Vel certe ita sentiendum est: verbum quod vobis in die redemptionis insitum (0017B)est, quando voluntarie genuit vos Deus, jam nunc perfectius suscepit, etiam operibus implendo, quod jam in ministerio tenetis.

Quod potest salvare animas vestras. Etiam si in corpore tentationes patiamini, vel a perfidis morte consumamini.

Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, etc. Sic et Paulus de legis cultoribus. Non auditores (inquit) legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Et in Apocalypsi Joannes cum dixisset: Beatus qui legit, et qui audit verba prophetiae libri hujus, protinus adjunxit: Et servat ea quae in illa scripta sunt (Apoc. I).

Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea. Legem perfectae libertatis, gratiam (0017C)dicit Evangelii. Nihil enim ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII). Et alibi: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII). Et iterum: Ubi enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Et ipse Dominus: Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII).

Non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Non auditu verbi supervacuo, sed operis exsecutione beatitudo praeparatur. Sic et Dominus loquens ad discipulos: Si haec scitis, inquit, beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII).

Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus (0017D)vana est religio. Monuerat supra verbum Dei non solum audire, sed et facere. Nunc addit quia et si quis mandata Domini quae didicit factis exercere videtur, si non etiam in linguam a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, ab ipso etiam multiloquio, caeterisque quibus peccare solet, refrenaverit, frustra se de operum justitia jactat. Sicut Paulus gentilis poetae sententiam comprobans, ait: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV).

Religio autem munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est. Pulchre addidit apud Deum et Patrem, quia sunt qui hominibus religiosi videntur, cum a Deo habeantur profani. Unde et Salomon ait: Est via quae videtur homini recta, novissima autem ejus deducunt ad mortem (Prov. XIV).

(0018A)Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Quia dixerat factorem operis beatum in facto suo futurum, nunc quae facta maxime Deo placeant dixit, misericordia scilicet et innocentia. Namque in eo quod pupillos et viduas in tribulatione eorum visitare jussit, cuncta quae erga proximum misericorditer agere debemus insinuat. Quod quantum valeat, ipso judicii tempore pandetur, ubi dicturus est Judex: Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV). Porro in eo quod immaculatos nos ab hoc saeculo custodire praecepit, universa in quibus nos ipsos castos servare decet ostendit. In quibus sunt et ea quae supra observare monuerat, ut tardi simus ad loquendum, et tardi ad (0018B)iram.

CAPUT II. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Ostendit quod hi quibus scribebat fide quidem evangelica imbuti, sed operibus erant vacui. Et quia mandata Domini eleemosynis pauperum docuerat implenda, vidit illos e contra, quod pauperibus erat propter aeterna praemia faciendum, divitibus potius propter terrena accommoda fecisse, ideoque eos prout erant digni redarguit. Et congrue in hujus exordio sententiae Dominum nostrum Jesum Christum gloriae cognominat, ut meminerimus quia ejus est potius jussis obediendum, qui cum sit splendor gloriae (Hebr. I), sempiterna gloria remunerat quidquid pro ejus (0018C)amore pauperibus datur, quam quaelibet hominum dignitas honoranda, de quibus generaliter dictum est quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni, etc. (Isai. XL).

Etenim si introierit in conventum vestrum vir, aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene, pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum. In hujus expositione sententiae beati Augustini dictis utamur. « Si hanc, inquit, distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Quis enim ferat eligi divitem (0018D)ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore et sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis hic peccat (si tamen peccat) nisi cum apud semetipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior quanto ditior ille videatur? » Hoc enim videtur significasse subdendo.

Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum. Sequitur:

Audite, fratres mei dilectissimi. Diligentius, inquit, animadvertite, quia non qui ditiores existunt ad saeculum, ii in divino examine sunt meliores.

Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod promisit diligentibus se? Pauperes vocat humiles, et qui per contemptum rerum (0019A)visibilium, fide autem invisibilium divitiarum mundo huic despicabiles parent. Tales namque elegit Dominus noster Jesus Christus dicendo: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Tales elegit cum parentes sibi pauperes, quorum officio in mundum veniens nutriretur, creavit. Sed hos tamen futuri regni exspectatione praeclaros reddidit ac nobiles.

Vos autem exhonorastis pauperem. Propter illum scilicet cui dictum est: Tu sta illic, cum habenti annulum aureum dictum est: Tu sede hic bene.

Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos? Hic ostendit apertius qui sint divites, de quorum humiliatione (0019B)ac perditione supra disputaret. Illi nimirum qui divitias suas Christo praeponunt, prorsusque a fide ejus alieni, insuper et eos qui credunt per potentiam opprimunt, trahentes ad judicia potentiorum, ac nomen Christi blasphemantes, quod est super omne nomen. Quod apostolorum temporibus plures gentilium et maxime Judaeorum primores fecisse, et in Actibus eorumdem apostolorum, et in Epistolis Pauli apostoli satis patenter ostenditur.

Si tamen legem perficitis legalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personam accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores appellat, quia dicitur diviti: Sede hic, et pauperi: Sta illic. Unde ne putarent (0019C)contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adjunxit:

Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit etiam, non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. Propter illud quod dixerat: Redarguti a lege quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur (nisi alio modo intelligendum ostendatur) ut qui dixerit diviti: Sede hic, et pauperi: Sta illic, huic ampliorem honorem quam illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et quia longum est cuncta commemorare, reus omnium criminum judicandus sit. Offendens quippe in uno, (0019D)factus est omnium reus. Quaerendum est ergo, unde sit omnium reus, si in uno offenderit, qui totam legem servaverit. An forte quia plenitudo legis est charitas, qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit in qua pendent omnia? Nemo autem peccat nisi adversus eam faciendo. Quia Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas (Rom. XIII). Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia. Cur ergo non dicuntur paria peccata? An forte quia (0020A)magis facit contra charitatem qui gravius peccat, minus qui levius? Tamen etiam si in uno offenderit, reus est omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia.

Sic loquimini, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari. Lex libertatis lex charitatis est, de qua dicitur: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Hoc ergo, inquit, loquendo, hoc faciendo curate, ut proximos diligendo a Deo diligi mereamini, et proximis misericordiam impendendo in divino judicio misericordiam exspectetis. Aliter: Sicut lex servitutis est quae data est per Moysen, ita lex libertatis gratia est Evangelii quae per Jesum Christum facta est, Apostolo attestante, (0020B)qui ait: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater (Hebr. VII). Et iterum: Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Si ergo loquimini, inquit, et sic facite sicut per legem libertatis judicandi. Hoc est enim incipientes judicari. Gravius namque judicabitur qui legem Moysi, quam qui legem naturalem contemnit. Gravius item qui cognitam Evangelii gratiam, quam qui Mosaicae legis edicta despicit. Homini enim cui multum datum est, multum quaeritur ab eo. Et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo (Luc. XII). Unde et Apostolus ait: Si enim qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accipit justam mercedis (0020C)retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est (Hebr. II). Et iterum: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr. X)? Uterque autem sensus ad unum finem respicit, ut videlicet divinae gratiae justis operibus respondentes, simus invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit nobis.

Judicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit (0020D)misericordiam. Sine misericordia judicabitur ille qui, cum facere posset, non fecit misericordiam antequam judicaretur. Quod cum de omnibus immisericordibus recte sentiatur, constat omnimodis quia quo majorem quisque a Domino misericordiam consecutus est, eo injustius indigenti proximo misericordiam negavit, eoque justius impietatis suae poenas luet. Unde provide Dominus admonet: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittetur vobis. Date, et dabitur vobis (Luc. VI). Judicium ergo sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam.

Superexaltat autem misericordia judicium. Quia quemadmodum damnatus in judicio Dei dolebit, qui (0021A)non fecit misericordiam, ita qui fecit remuneratus exsultabit et gaudebit. Aliter: Superexaltat misericordia judicium. Non dictum est: Vincit misericordia judicium. Non enim adversa est judicio, sed superexaltat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V). Item Superexaltat misericordia judicium, id est, superponitur misericordia judicio. In quo inventum fuerit opus misericordiae, et si habuerit forte in judicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae, peccati ignis exstinguitur.

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Et caetera. Hinc de misericordiae operibus latius disputat, ut quos vehementer (0021B)scientia praecedente terruerat consoletur, cum admonet quomodo etiam peccata quotidiana, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur. Ne homo, qui, cum in uno offenderit, fit et omnium reus, in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes (Jac. III), magnum aggerem reatus sui minuatim collectum ad tribunal tanti Judicis pervehat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat, sed potius dimittendo atque dando, mereatur sibi dimitti debita, reddique promissa.

Si autem frater aut soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini, non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic et fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa, etc. (0021C)Manifestum est quod sicut verba sola pietatis nudum vel esurientem non recreant, si non et cibus praebeatur, ac vestis, ita fides verbo tenus servata non salvat. Mortua est enim in semetipsa sine operibus charitatis, quibus reviviscat et animetur. Neque huic sententiae contrarium est quod Dominus ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Subintelligendum namque ibi est quod tantummodo vere credat, qui exercet operando quod credit. Et quia fides et charitas ab invicem separari nequeunt, Paulo attestante, qui ait: Est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V), apte Joannes apostolus talem de charitate sententiam, qualem de fide Jacobus profert dicens: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera (0021D)sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (I Joann. III) ?

Tu credis quoniam unus est Deus, bene facis, et daemones credunt et contremiscunt. Ne putes quia magnum aliquid facis credendo unum esse Deum. Hoc enim et daemones faciunt, nec solum Deum patrem, sed et filium credunt. Unde dicit Lucas: Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia, quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum (Luc. IV). Nec solum credunt, verum etiam contremiscunt. Unde ad illum legio quae hominem obsidebat supplici voce proclamat: Quid mecum et tibi, Jesu fili Dei summi? Adjuro te per Deum, ne me torqueas (Marc. V). Qui ergo (0022A)Deum esse non credunt, vel creditum non timent, profecto sunt daemonibus tardiores ac proterviores aestimandi. Sed nec Deum credere et contremiscere magnum est, si non et in eum credatur, hoc est si non ejus in corde amor teneatur. Aliud est enim credere illi, aliud credere illum, aliud credere in illum. Credere illi, est credere vera esse quae loquitur. Credere illum, credere quod ipse sit Deus. Credere in illum, est diligere illum. Credere vera esse quae loquitur, multi et mali possunt. Credunt enim esse vera, et nolunt ea facere, quia ad operandum pigri sunt. Credere autem ipsum esse Deum, hoc et daemones potuerunt. Credere vero in Deum, soli novere qui diligunt Deum, qui non solo nomine sunt Christiani, sed et factis et vita. Quia sine dilectione (0022B)fides inanis. Cum dilectione, fides Christiani, sine dilectione fides daemonis. Qui ergo non vult credere Christum, adhuc nec daemones imitatur. Et si jam credit Christum, sed odit Christum, habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae. Nam et illi puniri timebant. Denique beatus Petrus cum Dominum confitens diceret: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), eadem pene verba quae et daemones proferre videtur ex ore, sed illorum confessio quia cum odio prolata est, a Christo merito damnata est, illius quia ex interna dilectione processit, aeterna beatitudine remunerata est.

Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? Quoniam Paulus apostolus praedicans justificari hominem per fidem sine operibus, (0022C)non bene intellectus est ab eis qui sic dictum acceperunt, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiam si male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse per fidem: locus iste hujus epistolae eumdem sensum Pauli apostoli quomodo sit intelligendus exponit. Ideoque magis Abrahae exemplo utitur, vacuam esse fidem si non bene operetur, quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus usus est, ut probaret justificari hominem sine operibus posse. Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae ejus fidem comitata sunt, satis ostendit apostolum Paulum, non ita per Abraham docere justificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari, (0022D)sed ad hoc potius, ut nemo arbitretur meritis priorum bonorum operum se pervenisse ad donum justificationis quae est in fide. In hoc se gentibus in Christum credentibus, Judaei praeferre cupiebant, quia dicebant se meritis bonorum operum, quae in lege sunt, pervenisse ad evangelicam gratiam. Ideoque scandalizabantur multi qui ex eis crediderunt, quod incircumcisis gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, scilicet praecedentibus, justificari per fidem. Nam justificatus per fidem, quomodo potest nisi juste operari? Cum ergo dicit Jacobus:

Abraham pater noster nonne operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? Eleganter exemplum bonae operationis ab ipso patriarcha monuit (0023A)esse discendum, provocans videlicet eos qui de Judaeis crediderunt, ut quasi bonae soboles primi et maximi sui parentis actus sequerentur. Et quoniam eos ne in tentationibus deficerent, et ut fidem suam per opera probarent, admonebat, eleganter de patriarcha posuit exemplum, per quod eos in utraque virtute posset instituere. Quae enim tentatio major, exceptis his quae ad proprii corporis plagas pertinent, accidere potest, quam si quis filium unicum dilectissimumque suum senex cogatur occidere? Quomodo autem tunicas vel escas suas pro divino amore pauperibus dare differret, qui filium quem senex acceperat haeredem ad jussionem Domini statim morti dare non distulit? Itaque congruit huic beati Jacobi sententiae quod Paulus ait: Fide (0023B)obtulit Abraham Isaac filium suum cum tentaretur, et unigenitum offerebat quem susceperat per repromissionem, ad quem dictum est, quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et mortuos suscitare potens est Deus (Hebr. XI). Si quidem in uno eodemque facto beati Abraham Jacobus operum ejus magnificentiam, Paulus fidei constantiam laudavit. Nec tamen disparem diversamque Jacobo protulit Paulus sententiam. Sciebant namque ambo quia Abraham et fide et operibus erat perfectus, et ideo quisque eorum illam magis in eo virtutem praedicavit, qua suos auditores amplius indigere perspexit. Quia enim Jacobus illis scribebat qui fidem sine operibus otiosam tenebant, opportune illud protulit exemplum in quo illa praecipua fides Abrahae, quae et prius Scriptura (0023C)teste laudata est, appareret, quae non otiosa ejus in corde torpuisset, sed ad obediendum divinis imperiis jam probata flagrasset. Quia vero Paulus illos instituebat qui sine gratia fidei de suis se extollebant operibus, ostendit quia sine fide impossibile est placere Deo (Ibid.), atque ad redarguendam corrigendamque eorum temeritatem, collectis omnium patriarcharum exemplis, manifeste edocuit quia omnes testimonio fidei probati sunt. Unde et specialiter de Abraham intulit quia fide offerret Isaac, arbitrans (inquit) quia et mortuos suscitare potens est Deus (Ibid.). Conjunxit ergo opus fidei, qui ideo filium mox offerre voluit, quia Deum hunc continuo resuscitaturum esse credebat. Ideo autem hunc post (0023D)mortem a Deo resuscitandum esse credebat, quia verum esse credebat quod audierat, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Quam conjunctionem utriusque virtutis beatus quoque Jacobus subsequenter exponit dicens: Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides servata est, et suppleta est Scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. De hoc testimonio Paulus ad Romanos firmissime disseruit, manifeste docens quia tanta est virtus fidei, ut statim perceptis ejus mysteriis justum de impio facere possit hominem. Quia enim Abraham tanta et tam ferventi fide credidit Deo, ut promptus esset animo ad agenda omnia quae Deus juberet merito fides ejus a Deo, qui cognoverat (0024A)illius, reputata es ad justitiam. Et ut nos quoque fidem illius qua justificatus est sciremus, tentavit eum Deus jubens offerre filium, et ex operibus fides consummata est, id est, quia esset in corde ejus perfecta operum exsecutione probatum est. Hoc quoque tempore si quis nuper ad fidem veniens baptismum acceperit, et proponens se toto corde Dei servire praeceptis, mox de hac luce migraverit, justificatus utique per fidem sine operibus migravit, quia tempus operandi unde fidem probaret, ipso in quem credidit Deo disponente non habuit. At qui perceptis fidei sacramentis longo supervivunt tempore, nec bonis insistere curant operibus, his inculcandum est quod beatus Jacobus proposito exemplo fidei simul et operum Abrahae, mox subdidit dicens:

(0024B)Videtis quoniam ex operibus justificetur homo, et non ex fide tantum? Quod ait ex operibus, significat ex operibus fidei. Quia perfecta opera sine fide nullus habere potest, fidem vero sine operibus multi, si illis operandi tempus non adsit. De qualibus dictum est: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, aut fictio deciperet animam ejus (Sap. IV).

Similiter et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios et alia via ejiciens? Ne se causarentur opera tanti patris Abrahae imitari non valere, praesertim cum nullus eos modo cogeret Deo filios offerre perimendos, sed hoc potius ipse per Scripturas Deus fieri prohibeat, addit et mulieris criminosae, mulieris alienigenae, quae tamen (0024C)per opera misericordiae, per officium hospitalitatis, etiam cum periculo vitae suae Dei famulis exhibitum, justificari a peccatis meruit, Israelitici populi civis ascribi, regalis eorum prosapiae catalogo annumerari, ipsius Domini ac Salvatoris nostri generationibus quae a patriarcharum fonte descendunt inseri, ab excidio patriae pereuntis, cujus perfidiam deseruit, erui. His igitur conversae ad meliora mulieris exemplis suadet auditores suos patriae pereuntis introitum cavere, et a cujus sceleribus credendo recesserant, ab hac etiam fructuosis operibus se meminisse secernere, quatenus sanctorum coetibus copulari, et ad Redemptoris sui mereantur pertingere consortium. Et illos ergo hortatur suscipere nuntios Jesu, hoc praedicatores verbi Evangelii (0024D)gratanter audire. Et cum hos a contribulibus suis repulsos, vel certe ad mortem quaesitos esse cognoverint, ut saepe factum Actus eorum edocent, ipsi contra, accepto ab eis consilio salutis suae, ad Dominum Jesum eos in pace remittant. Quod honorabilem quondam universae plebi Judaeorum, et nunc magis honorandum omni Ecclesiae Christi, per revelationem reliquiarum protomartyris Stephani effectum, beati Pauli apostoli magistrum Gamalielem in Jerosolymis fecisse praefatus Actuum apostolorum liber insinuat, quando, disponente senatu Judaeorum apostolos interficere, ipse sapientiore consilio eorum molimina evacuavit, ereptosque de insidiis eorum apostolos ad evangelizandum Jesum remisit incolumes.

CAPUT III. (0025A) Nolite plures magistri fieri, fratres mei. Multum fuisse studii credentibus tempore apostolorum, ut verbum latius propagarent, Actus eorum edocent, ita ut Apollo vir in Scripturis doctissimus, sciens tantum baptisma Joannis, fiducialiter Christum praedicaret. Qui tamen quia sapiens erat, mox ut doctor adfuit, facillime quod minus habuerat adimplevit, atque ad praedicandi officium jam perfectus rediit. Alii majore imperitia discedentes de Judaea Antiochiam, docebant credentes ex gentibus quia, nisi circumciderentur secundum legem Moysi, salvi esse non possent, nec parvum castis praedicatoribus quaestionis laborem contulerunt. Hos ergo et hujusmodi doctores beatus Jacobus ab officio verbi removet, (0025B)ne impedimentum his qui illud rite implere poterant facerent.

Scientes quoniam majus judicium sumitis? Sicut enim is qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit, ita qui officium docendi sibi indoctus usurpare tentaverit, qui Christum non sincere annuntiat, majus judicium damnationis mereretur quam si solus in suo scelere periret.

In multis enim offendimus omnes. Non dixit offenditis, cum illos argueret quos et scientia et operatione minus perfectos videbat, talesque a cathedra magisterii deponeret, timens ne vel per errorem praedicando parvulos laederent, atque ab auditu doctorum praeoccupando eorum aures averterent; (0025C)vel certe ea quae recte praedicarent non rectae actionis sorde foedarent, ac per hoc viam evangelicae perfectionis sinistra opinione fuscarent; sed offendimus, inquit, cum sumus Christi; sic loquitur Apostolus. Et praemisit in multis, subjunxit omnes, ut tanto cautius se imperfecti quique in agendo vel loquendo circumspicerent, quanto certius cognoscerent quia nec perfecti quidem boni, et qui Spiritus sancti gratia duce incedunt, hujus vitae viam absque offensione peccati alicujus transire nullatenus possint, juxta quod alibi scriptum est: Coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV). Et sicut Salomon ait: Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccle. VII).

Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. (0025D)Quomodo dicit perfectum esse virum qui in verbo non offendit, cum praemiserit: Quia in multis offendimus omnes? An quia et in multis offendere possunt electi, et tamen perseverare perfecti? Imo ita intelligendum est. Namque diversae offensionum sunt species. Aliter electi, aliter offendunt reprobi, Salomone teste, qui ait: Septies enim cadit justus, et resurgit; impii autem corruent in malum. Et si enim justus per fragilitatem carnis vel ignorantiam forte offenderit, justus tamen esse non desistit. Quia ut quotidiana est hujusmodi et inevitabilis offensio, ita est et quotidiana orationum ac bonorum operum medela, quae offendentem justum, ne in terram proruat, et nuptialem charitatis ac fidei vestem pulvere vitiorum sordidet, ocius eriget. Si quis ergo in verbo (0026A)non offendit, hic perfectus est vir, illo videlicet verbo cujus offensionem humana vitare potest fragilitas, ut est verbum doli, detractionis, maledictionis, superbiae, jactantiae, excusationis in peccatis, aemulationis, dissensionis, haeresis, mendacii, perjurii, sed et otiosae, nec non etiam superfluae locutionis in his quae necessaria videntur. In quo nimirum verbo quisquis se sine offensione custodit, hic perfectus est vir. Qui enim custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI).

Potest etiam freno circumducere totum corpus. Pendet hic versus a superiori. Si quis, inquit, in verbo non offendit, hic perfectus est vir, et hic potest etiam freno circumducere totum corpus. Quod est aperte dicere: Si quis lapsum linguae, qui pene inevitabilis (0026B)est, cavet, hic consuetudine fixa ejusdem continentiae etiam caetera corporis membra, quae facilius castigari possunt, ne a recto itinere divertant, discit observare.

Si autem equis frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum ferimus. Subaudis: Quanto amplius decet ut nobis ipsis frenum continentiae in ora mittamus ad consentiendum Creatori nostro, quatenus per linguae custodiam operum quoque rectitudinem obtinere quaeramus? Quod si, ut quidam Codices habent, legerimus: Sicut autem equis frenos in ora mittimus, nihil quaestionis erit, quia conjungitur ad hoc quod in sequentibus dicitur: Ita et lingua modicum quidem membrum est, etc.

Ecce et naves cum magnae sint, et a ventis validis (0026C)minentur, circumferuntur a modico gubernaculo quo impetus dirigentis voluerit. Naves magnae in mari mentes sunt hominum in hac vita, sive bonorum, sive malorum. Venti validi a quibus minantur ipsi appetitus sunt mentium, quibus naturaliter coguntur aliquid agere, per quod vel ad bonum, vel ad malum perveniant finem. Cubernaculum quo hujusmodi naves circumferuntur, ubi impetus dirigentis voluerit, ipsa cordis intentio est, qua electi, transgressis hujus saeculi fluctibus, felicem patriae coelestis portum attingunt, reprobi autem quasi Scylla vel Charybdi necati fluctuosis vitae hujus erroribus, quos deserere nesciebant, intereunt. Et quia ex abundantia cordis os loquitur, recte subjungitur:

(0026D)Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Magna utique praemia exaltat, si eam impetus animi dirigentis bene gubernaverit. Juxta illud Salomonis: Qui intelligit, gubernacula possidebit. Sin autem male, mala e contrario sibi suisque magna perditionis exaltat. Unde et Salomon: Mors, inquit, et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). Vitam ergo exaltat, si bene docet Ecclesiam. Mortem contra, si grave agit. Namque hoc adversus eos dicit qui, et vita et scientia destituti, docere praesumebant, ideoque magis Ecclesiam laedebant; quod si legatur ut in quibusdam Codicibus invenitur: Et magna exsultat, illa nimirum hic exsultatio debet intelligi, de qua in sequentibus, cum per plura linguae vitia enumerasset, adjunxit: Nunc autem exsultatis (0027A)in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis maligna est. A qua et mater beati Samuelis nos pia exhortatione compescit, dicens: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes (I Reg. II). Magna ergo exsultat lingua, quae, caeterorum sensus et verba despiciens, singulariter se esse sapientem jactat et facundam.

Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit. Quantus dicit quam modicus. Denique et Codices sic habent: Ecce modicus ignis. Sicut enim a modica scintilla ignis excrescens magnam saepe silvam incendit, ita incontinentia linguae suis nutrita levitatibus magnam operum bonorum materiam, multos vitae spiritalis fructus, ubi attaminaverit perdit, sed et innumera plerumque quae optima videbantur locutionis (0027B)folia consumit.

Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Ignis est lingua, quia virtutum silvam male loquendo devorat. Unde vir sapiens de insipiente: Et apertio, inquit, oris illius inflammatio est. Cui videlicet igni perditionis contrarius est ille ignis salutaris, qui lingua, fenum, stipulam, vitiorum consumens, secreta cordis illustrat, quo sancti inflammantur doctores, ut et ipsi ardeant amando, et quasi linguis ignitis accendant alios praedicando. De quibus bene scriptum est: Quia apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II). Recte autem de lingua indisciplinata dicitur quod ipsa sit universitas iniquitatis, quia cuncta fere facinora per (0027C)eam aut concinnantur, ut latrocinia, stupra; aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia; aut defenduntur, cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat ostentando bonum quod non fecit.

Et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata agehenna. A gehenna dicit a diabolo et angelis ejus, propter quos gehenna facta est, et qui ubicunque vel in aere volitant, vel in terris aut sub terris vagantur, sive detinentur, suarum secum ferunt semper tormenta flammarum, instar febricitantis, qui et si in lectis eburneis, et si in locis ponatur apricis, fervorem tamen vel frigus insiti sibi languoris evitare non potest. Sic ergo daemones et si in templis colantur auratis, et si per aerea discurrant, igne (0027D)semper ardent gehennali, et ex ipsa sua poena commoniti, deceptis quoque hominibus fomitem vitiorum, unde et ipsi pereant, invidendo suggerunt. Cui contra sancta Dei civitas nova Jerusalem de coelo a Deo descendere dicitur, quia nimirum quidquid coeleste in terris agimus, hoc profecto ut ageremus coelesti munere accepimus. Rotam autem dicit nativitatis nostrae incessabilem vitae temporalis procursum, quo a die nativitatis usque ad mortem velut semper currente rota curriculi incessanter agimur. Unde bene Salomon cum diceret: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat dies afflictionis (Eccle. XII), paulo post addidit: Et confringatur rota super cisternam, et revertatur pulvis in terram suam unde erat. Inflammat ergo lingua (0028A)rotam nativitatis nostrae, cum statum omnem nostrae conversationis prava loquendo contaminat. Item rotam nativitatis nostrae dicit, quia merito primae praevaricationis ab interna stabilitate projecti, huc atque illuc mente vaga raptamur, et incertis per cuncta discursibus, ubi periculum, ubi salus, ignoramus. Inflammatur autem haec rota nostrae nativitatis igne linguae maculantis, cum vitium nativae perturbationis ineptis etiam ac noxiis sermonibus accumulatur.

Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et caeterorum, domantur et domita sunt a natura humana. Legimus in Plinio immanissimam serpentium aspidem in Aegypto domitam a patrefamilias, et quotidie de caverna sua egressam, ad mensam (0028B)ejus annonam percipere solitam. Legimus item, scribente Marcellino comite, mansuefactam tigridem ab India Anastasio principi missam. Vult ergo intelligi quia lingua pravorum bestiis ferocitate, volucribus levitate vel exsultatione, serpentibus virulentia, praecellat. Sunt enim bestiales qui exacuerunt ut gladium linguas suas (Psal. LXIII), sunt volatiles qui posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII), et quorum os locutum est vanitatem (Psal. CXLIII), sunt serpentini, de quibus dictum est: Venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII).

Linguam autem nullus hominum domare potest. Duobus modis haec sententia recte potest intelligi, quia et nullus bonorum doctorum potest domare linguas eorum qui seipsos a stulta verbositate cohibere (0028C)negligunt, et nullus loquentium est qui non aliquando delinquat in lingua sua. Denique de viro perfecto in articulo maximae tentationis constituto, veraciter dictum est: In omnibus his non peccavit Job labiis suis (Job. I). Et tamen ipse se postmodum auditis Dei sermonibus, de ineptia stultae locutionis reprehendit, dicens: Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam (Job. XXXIX).

Inquietum malum plena veneno mortifero, etc. Inquietum addit, ob hoc quod dixerat eam domari non posse, cum bestiae domentur et volucres. Plenam vero dicit veneno mortifero, ut exponat indomabilem cur diceret eam, cum et serpentes constet (0028D)posse domari. De cujus atrocitate veneni plura subsequenter adjungit.

Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Sicut dulcis et amara aqua non possunt simul una de vena fontis ebullire, sed et si misceantur in vase vel cisterna, dulcis quidem mox amarescit ab amara, amara autem ex admistione dulcis in dulcedinem nescit immutari, ita benedictio et maledictio in uno ore nullatenus possunt convenire; sed quicunque sic Deum benedicere orando, vel verbum ejus praedicando consuevit, ut etiam maledicere homines non omiserit, constat quia dulcedinem benedictionis ejus amaritudo maledictionis consumit. Modicum enim (0029A)fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). Et non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV). Denique si facias fistulam bino ore unde aqua intret, simplici unde exeat, et in hoc amaram aquam, in illo dulcem immittas, absque ulla dubietate ubi ad unum exitus foramen pervenitur, permista utraque et amara apparebit. Qnia nimirum multo facilius dulce in amarum ubi commiscentur, quam amarum vertitur in dulce. Quo exemplo colligitur quia colloquia mala sicut mores bonos, teste Apostolo, sic etiam sermones bonos, corrumpunt.

Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? etc. In promptu est, quia sicut arbor nequit amisso naturali fructu alterius arboris ex se ferre fructum, ita maledicus et si quid boni ad tempus (0029B)loqui videatur, fructum benedictionis habere nullatenus valet. At si quis haec altius velit discuti, potest in ficu, cujus foliis protoparentes nostri post agnitionem praevaricationis sua pudenda texerunt, velamentum excusationis intelligi, quo et ipsi tunc increpationem Creatoris a se repellere et in ipsum Creatorem conabantur refundere, et nunc plerique stultorum cor suum declinant in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL). Potest in olivis fructus misericordiae, in vite fervor dilectionis accipi. Ego autem (inquit) sicut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei (Psal. LI), id est, sicut is qui fructum misericordiae facit, misericordiam ipse a Domino speravi. Itemque: Et poculum, inquit, tuum inebrians quam praeclarum (0029C)est (Psat. XXII)! Quod de charitate Dei constat dictum, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Non potest ergo ficus olivas facere, quia quicunque se in peccatis excusare potius quam accusare nititur, nequaquam opera pietatis quae pro peccatis fiunt in proximos perfecto, sed magis superbo corde largitur. Neque vitis ficus, quia qui divina dilectione se perfecte inebriat, nullum jam de suis erroribus, nisi seipsum accusat.

Quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quia improbis doctoribus silentium imposuerat, eosque magisterii gradum tenere vetuerat, quos nec vitae perfectionem nec continentiam linguae (0029D)habere cernebat, consequenter admonet ut si quis inter eos sapiens et disciplinatus, vel sit vel sibi esse videatur, magis sapienter ipse ac disciplinate vivendo eruditionem suam, quam alios docendo, demonstret. Qui enim mansueto corde et ore sereno bona quae valet operatur, evidens utique dat + hominis sapientis indicium. Principium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX). Qui vero ad praedicandum verbum quam ad faciendum proclivior est, plerumque per amorem jactantiae, per studium contentionis, per eloquentiae facilitatem, per invidentiam aliorum docentium, per ignorantiam catholicae veritatis, stultitiae reatum incurrit. Cui bene congruit illud Salomonis: Quia ubi sunt verba plurima, ibi frequenter (0030A)egestas (Prov. XIV). Unde et hic quoque recte subjungitur:

Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, etc. Zelum amarum dicit, quia est et zelus dulcis, a quo et Simon apostolus merito perfecti cordis nomen accepit. Quem et Elias habuit, cum ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel (III Reg. XIX). Et apostolus Paulus: Aemulor enim vos, inquit, Dei aemulatione (II Cor. XI). Est et bona contentio, quam Dominus nos habere praecepit dicens: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII). Nolite, inquit, gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Quia Veritas ipsa probat non esse gloria dignos eos qui sapientiae (0030B)verba promentes ex ore, zelum amarum et contentionis infructuosae studium gestant in corde.

Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Et Paulus dicit quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Notandum autem quod animalis homo, sive animalis sapientia, non ab animali, sed ab anima derivatur, teste Apostolo, quia factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in Spiritum vivificantem (I Cor. XV). Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale. Quod ab anima derivatum Graece testatur auctoritas, in qua videlicet lingua ψυχὴ anima, ψυχικὸν dicitur animale. Porro animalia quamvis Latine ab anima vocabulum accepisse videantur, longe diversam Graece ac dissimilem habent (0030C)etymologiam. Namque ab eo quod vivant nomen sortiuntur. Siquidem apud eos ζωὴ vita, ζῶα vocantur animalia. Cum ergo Apostolus in Epistolis suis saepissime nominet carnalem hominem, nominet animalem, nominet spiritalem, spiritalem vel ipsum Dominum dicit, qui, in carne et anima apparens, Spiritu sancto plenus exstitit, vel omnem electum, qui, in carne et anima naturaliter consistens, gratiam quoque Spiritus sancti secundum mensuram donationis Christi, qua illustretur, accepit. Carnalem vero vel animalem appellat hominem, qui, nil gratiae spiritalis habens, ea tantummodo quae naturaliter carnis sive animae sensibus insita sunt cogitare vel facere novit. Merito ergo contentiosa et superba sapientia esse terrena, animalis et diabolica (0030D)memoratur, quia dum terrenam gloriam anima quaerit, dum, expers gratiae spiritalis, remanens sola, ea quae sibi naturaliter post reatum primae praevaricationis sunt insita cogitat, jure a maligno delusa spiritu, ad agenda se illa quae sunt vesana et noxia convertit.

Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Omni, inquit, custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Qualis enim cordis est radix, talis in conspectu interni arbitrii est omnis fructus actionis. Et qui nequitias corde livoris vel contentionis contegit, hujus est pravum omne opus, quantumlibet rectum hominibus esse videatur, videlicet propter inconstantiam mentis (0031A)huc illucque fluctuantis, quia se ad unam superni intuitus anchoram figere neglexit.

Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens. Haec est mansuetudo sapientiae, quam superius habendam esse praecepit, zelo utique amaritudinis et contentionis, stultis adversa, qua sanctorum praedicatorum virtus et doctrina vicissim sibi in charitatis atque concordiae pace sociantur. Primum, inquit, pudica est, deinde pacifica. Pudica, videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit. Modesta vero, suadibilis, bonis consentiens, quia nimirum sapientis est bonorum suasioni assensum praebere, quomodo Petrus redarguenti se paulo concitus (0031B)annuit, improborum vero doctrinam tota intentione, vel docendo, vel vivendo repellere.

Plena misericordia et fructibus bonis. Et haec est bona conversatio, quam supra sapientem et disciplinatum ostendere monuit, misericordem, videlicet, animo esse, et ejusdem misericordiae fructus exterius per pietatis opera monstrare.

Judicans sine simulatione. Hac virtute quantum pudica sapientia proprie utitur, tantum contentiosa prorsus caret et blasphema. Nam qui se doctiorem caeterisque perfectiorem videri appetit, multum necesse est laboret, ut et proximum quasi imprudentiorem docte possit lacerare, et se nunquam etiam a quibus alienus est bona fecisse, vel dixisse simulando praetendat.

(0031C)Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem. Omne quod in hac vita agimus semen est futurae retributionis, ipsa autem retributio fructus est operum praesentium, teste Apostolo, qui ait: Quaecunque enim seminaverit homo, haec et metet. Et qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI). Et ideo recte dicitur quia fructus justitiae in pace seminatur facientibus pacem. Fructus enim justitiae vita aeterna est, quae operibus justis retribuitur, quia qui inquirunt pacem, sequuntur eam, ipsa pace cui student quasi optima semente terram sui cordis aspergunt, quo per quotidianum bonae operationis crementum ad fructum valeant vitae pervenire coelestis. De quo alibi scriptum (0031D)est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV), et caetera usque ad finem psalmi. Seminant autem et metent etiam reprobi, quia pro meritis in judicio recipient. Non tamen fructum, sed corruptionem metere dignoscuntur, quia bonis non fruuntur aeternis ( Fructus quippe a fruendo dicitur), sed pro corruptione in qua vixerant poenas luent sempiternas.

CAPUT IV. Unde bella et lites in vobis? Nonne hinc? Id est, a zelo et contentione, quae supra vetuerat haberi. Unde et hic latius idem exponendo subjungit dicens:

Et concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris, etc. Concupiscentiae autem militant in membris, (0032A)cum ad ea quae mens improba prave suggerit, manus, vel lingua, vel caeterorum membrorum consensus intemperanter obedit. De quo et in primis hujus Epistolae partibus ait: Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus, et illectus, etc. Possunt autem concupiscentiae et terrestrium bonorum in hoc loco dictae intelligi, regni videlicet appetitus, divitiarum, honorum, dignitatum. Propter haec enim et hujusmodi innumera, lites frequenter inter malos et bella committuntur.

Litigatis et belligeratis, et non habetis propter quod non postulatis. Litigatis, inquit, et belligeratis pro temporali scilicet gloria, neque hanc obtinere valetis, propter hoc nimirum, quia Dominum postulare non curastis, ut ipse vobis salutaria quaeque conferret. (0032B)Si enim illum pia intentione postularetis, et terrena vobis necessaria ad usum temporalem, et ad fruendum perpetuo superna bona tribueret.

Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, etc. Praedixerat eos non postulare, et nunc dicit eos male petere, quia qui male petit jam in conspectu interni testis nihil petere videtur. Male autem petit, qui, jussa Domini contemnens, a Domino beneficia superna desiderat. Male petit et ille qui, amisso amore supernorum, infima tantum quaerit bona percipere, et haec non ad sustentationem humanae fragilitatis, sed ad redundantiam liberae voluptatis. Hoc est enim quod ait: Ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica (0032C)est Dei? Adulteros recte nuncupat, quos de amore sapientiae coelestis ad amplexum potius amicitiae mundialis esse deflexos increpat, quos, Conditore contempto, mammonae magis servire cernebat. Dixerat quidem supra de apertis Dei inimicis: Nonne divites opprimunt vos per potentiam, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos (Jac. II)? Sed ne illos putares solos inimicos esse Dei, qui eum aperte blasphemant, qui fidem ejus persequuntur in sanctis, et eos iniquo judicio condemnant, ostendit et eos esse Dei inimicos, qui, sub fide et confessione nominis Christi, mundi illecebris et amori deserviunt, qui, nomine tenus fideles, rebus (0032D)terrenis coelestia proponunt. Quod et sequenti versiculo instantius inculcat subdens: Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. Ergo inimici sunt Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes qui pertinent ad eos de quibus dicitur: Quoniam ecce inimici tui, Domine, peribunt (Psal. XCI). Intrent ecclesias, non intrent ecclesias, inimici Dei sunt. Ad tempus possunt florere sicut fenum, sed ubi ardor judicii apparuerit, peribunt, et decor vultus eorum decidet.

An putatis quia inaniter Scriptura dicat? Illa, videlicet, Scriptura quae a malorum societate fideles coercens, ita per Moysen loquitur: Non inibis foedus cum eis, nec cum diis eorum. Non habitent in terra tua, (0033A)ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum, quod tibi certe erit in scandalum (Exod. XXIII). Et rursum: Non facies opera eorum, sed destrues eos atque confringes statuas eorum (Ibid.).

Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? Interrogative per increpationem legendnm est, quasi diceret: Nunquid Spiritus gratiae quo significati estis in die redemptionis hoc concupiscit, ut invideatis alterutrum? Non utique bonus spiritus invidiae vitium in vobis, sed malus operatur. Cui similis est modus locutionis in psalmo: Frater, non redimit, redimet homo (Psal. XLVIII)? Ita enim intelligitur. Si nos Christus non redemit, qui nobis frater fieri dignatus est per humanitatem, nunquid aliquis homo purus non redimere sufficit? Quidam hanc sententiam ita edisserunt: (0033B)Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis. Adversus invidiam concupiscit, hoc est invidiae morbum debellari, atque a vestris mentibus exstirpari desiderat. Alii de spiritu hominis dictum intelligunt, ut sit sensus: Nolite concupiscere, nolite mundi hujus amicitiis adhaerere, quia spiritus mentis vestrae, dum terrena concupiscit, ad invidiam utique concupiscit, dum ea quae ipsi acquirere concupiscitis, alios invidetis habere.

Majorem autem dat gratiam. Majorem gratiam Dominus dat quam amicitia mundi, quia haec terrena bona ad tempus, et ea cum dolore amittenda tribuit, ille gaudium largitur aeternum. Qualibus autem hanc gratiam largiatur, subsequenter exponit.

Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus (0033C)autem dat gratiam. Fures quidem, perjuros, luxuriosos, et alios peccatores, quasi contemptores praeceptorum suorum punit Deus, sed specialiter superbis resistere dicitur, quia nimirum majori poena plectuntur qui confidunt in virtute sua, qui divinae potentiae subdi poenitendo negligunt, qui quasi sibi ipsis ad salvandum sufficiant, auxilium supernae gratiae quaerere detrectant. At contra humilibus dat gratiam, quia qui in suorum plagis vitiorum veri se medici manibus suppliciter subdunt, merito desideratae sanitatis dona recipiunt. Notandum autem quod hanc sententiam de superbis et humilibus beatus Jacobus de parabolis Salomonis juxta antiquam Translationem, quemadmodum et Petrus, in sua Epistola posuit. Pro quo in nostra Editione quae de Hebraica (0033D)veritate descendit, ita dicitur: Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam. Deludet autem Dominus illusores, juxta hoc quod Paulus loquitur de eis qui illum in nomine Patris sui venientem recipere recusantes, Antichristum in nomine suo venientem suscepturi sunt (Joan. V): Eo quod dilectionem, inquit, veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio (Thess. II). Delusit illusores, cum dicentibus Judaeis: Si rex Israel est, descendat de cruce et credimus ei (Matth. XXVII), patienter sustinuit, donec mortuus ac sepultus, et eorum insultationes et ipsam mortem cita resurrectione superaret. Dabit autem mansuetis gratiam, quia eis qui se humiliter sequuntur, et perfectionem boni operis et beatae perennitatis dona largitur.

(0034A)Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: Appropinquate Domino per humilitatem ejus vestigia sectando, et appropinquabit vobis per misericordiam, vos de angustia liberando. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Namque uno commorantes terrae loco, is qui virtutibus studet, et is qui defluit sordibus vitiorum, longe est a Deo, alius proximum habet Deum. Unde et Psalmista dicit: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV). Rursumque: Longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII). Illa utique salus cui canimus: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI)? Et ipse Dominus, cum nos sibi appropinquare suaderet dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. (0034B)XI), continuo quia non hoc pedibus, sed actibus esset implendum demonstravit, cum subdidit: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Ibid.).

Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo. Hoc est veraciter Domino nos appropinquare, operis videlicet munditiam, et cordis simplicitatem habere. Innocens, inquit, manibus et mundo corde, hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam (Psal. XXV). Et hoc est veraciter Dominum appropinquare nobis, suae nobis dona pietatis simpliciter quaerentibus dare. Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cognitionibus quae sunt sine intellectu (Sap. I).

Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester in (0034C)luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite, inquit, amare locupletari, et gaudere in hoc saeculo, sed memores scelerum quae fecistis, hoc potius procurate, ut per breves vitae hujus miserias paupertatemque ac lamentationem transitoriam ad gaudia coelestis regni sempiterna pertingatis, ut non pro laetitia temporalium opum quas per iniquum laborem acquisistis, perpetuo mendicetis, lugeatis, tormenta solvatis.

Nolite detrahere alterutrum, fratres mei. Et hoc vitium detractionis ad venenum linguae mortiferum respicit, de quo ait: Litigatis et belligeratis.

Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Detrahit legi qui detrahit (0034D)fratri, quasi ipsa non recte fecerit quae detractionem vetuit, dicens per Prophetam: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. C). Et in Levitico: Non eris criminator, nec susurro in populis (Levit. XIX). Potest et ita intelligi: Qui detrahit fratri legis jussa facienti, detrahit legi, et judicat legem quae talia jussa dedit. Verbi gratia, lex praecepit dicens: Ne memor eris injuriae civium tuorum. Qui ergo detrahit fratri, et qui judicat fratrem quem videt pro Dei amore libenter injurias suscipere, detrahit utique legi, et judicat legem quae nos injurias oblivisci praecepit.

Tu autem quis es qui judicas proximum tuum? Temeritatem arguit ejus qui proximum delectatur judicare, nec suae statum fragilitatis ac vitae temporalis (0035A)incertum perpendere curat. Et quia nonnunquam per immutationem dexterae excelsi hi qui judicabant proximum ejus quem judicabant potestati subduntur, nonnunquam ipso superstite rapiuntur e mundo, arguit subsequenter et eorum temeritatem qui, certitudinem vitae suae nullam habentes, de multorum temporum lucro animum in futurum distendunt. Nam sequitur:

Ecce nunc qui dicitis: Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus quidem ibi annum, et mercabimur, et lucrum faciemus, qui ignoratis quid erit in crastinum. Multifariam in hujusmodi dispositione stultitiam inesse notat, quia videlicet et de lucri augmento consilium agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et ubi annum faciant, suae esse (0035B)potestatis autumant, et in his omnibus superni Judicis examen ad mentem revocare contemnunt.

Quae enim vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, et deinceps exterminabitur. Non ait quae est vita nostra, sed quae, inquit, vita vestra? Quia justi tunc verius vivere incipiunt, cum ad hujus vitae finem pervenerunt. Inimici autem Domini mox cum honorificati et exaltati fuerint, deficientes ut fumus deficient (Psal. XXXVI). Non autem putandum est hanc eamdem sententiam esse quam apud se impii in libro Sapientiae dixisse perhibentur: Quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus tanquam non fuerimus (Sap. II). Quoniam fumus afflatus est in naribus nostris, et sermo scintillae ad commovendum cor (0035C)nostrum. Qua exstincta cinis erit corpus, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer. Haec enim illis ratiocinabatur, qui nullam vitam, nisi istam esse credebant, dicentes cum Epicuro: « Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. » Illud autem beatus Jacobus intulit, ut doceat quia vita pravorum brevis est in praesenti, quam tamen in futuro mors sequitur aeterna, juxta illud beati Job: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job. XXI).

Scienti ergo bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Per totum hujus Epistolae textum beatus Jacobus ostendit quod hi quibus scripsit scientiam boni faciendi habebant, simul et fidem rectam didicerant, ita ut et aliis se magistros fieri (0035D)posse praesumerent, nec tamen operum perfectionem, neque mentis humilitatem, neque continentiam adhuc sermonis erant adepti. Unde illos modo inter alia increpationis et exhortationis verba non minimum terret in eo, quod scientem bona facere, et non facientem quae novit, majus dicitur habere peccatum, quam illum qui ignoranter delinquit. Tametsi nec ille prorsus a reatu liber esse possit qui nesciens erravit, cum ipsa boni ignorantia non parvum sit malum. Hinc etenim Dominus ait: Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis (Luc. XII).

(0036A) Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Nunc dum tempus est acceptabile, dum dies salutis (II Cor. VI), futuras inquit poenarum misericordias flendo et eleemosynas faciendo vitate. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Non solum impios et immisericordes divites visibilis gehennae ignis in tormentis excruciat, sed et ipsa divitiarum putrefactarum et inanium memoria, quibus facillime possent suas redimere nequitias, non minus et ante judicium animas eorum, et post resurrectionem etiam carnes exuret, dum sibimetipsis graviter irasci incipiunt, quia sua scelera eleemosynis abluere noluerunt. (0036B)Denique dimitti illi purpurato aerugo pecuniarum in testimonium nequitiae, et in augmentum versa erat poenarum, quando per increpationem Abrahae audivit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI). Possunt etiam nomine carnium ipsae carnales deliciae intelligi, quas aerugo pecuniarum sicut ignis manducat, dum animam luxuriosam et extrinsecus saeviens flamma cruciat, et non minus interius pungens suae tenaciae dolor accusat. Quod in hac quoque vita saepius contingit, ut nonnulli divitias quibus male utebantur, amittant, perditisque facultatibus jam sero incipiant, quod eas sine fructu habuerint dolore, et tunc se gemant indigentibus sua non dedisse, cum ipsi ingruente indigentia cogantur mendicare.

(0036C)Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Quia, neglecta pauperum nuditate vel esurie, thesauros pecuniae vobis condere gaudebatis, jam vobis ipsis non praevidentes interni judicis iram cumulastis. Quae etsi necdum apparuit, in novissimis diebus jam certissima restat, id est, ubi temporalium dierum finis adfuerit.

Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat. Quanta superborum iniquitas, qui cum divitias sufficientes habeant, non solum pauperes passim venientes suscipere ac reficere spernunt, sed ipsis quoque mercenariis, vel famulis suis debitam laboris sui mercedem reddere nolunt. Quod impietatis vitium beatus Job multum se cavere insinuat, cum ait: Si (0036D)adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent, si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi, pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina (Job. XXXI). Et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introivit. Dominum Sabaoth, id est, Dominum exercituum appellat, ad terrorem eorum qui pauperes putant nullum habere tutorem. Huic autem loco congruit illud Psalmistae: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. Hebr. X). Et quod in libro beati Job scriptum est: Neque enim frustra audiet Deus, et omnipotens singulorum causas intuebitur (Job. XXXV). Epulati estis super terram. Neglectis gaudiis coelestibus ad quae per afflictiones et jejunia (0037A)venire poteratis, epulas tantum diligitis carnales, quas tanta in futuro fames sitisque sequetur, ut ne una quidem aquae gutta tunc possit aliunde acquiri, per quam vobis ardens lingua refrigeretur.

Et in luxuriis enutristis corda vestra. Illi in luxuriis enutriunt corda sua, qui, juxta illum Ecclesiastis sermonem, non prohibent cor, quin omni voluptate fruatur, et oblectet se in his quae paraverint. Et hanc ducunt partem suam, si utantur ipsi laboribus suis, nullam de pauperum nutrimento vel oblectamento curam habentes (Eccl. II). In die occisionis adduxistis et occidistis justum, nec restitit vobis. Justum appellat Dominum Salvatorem, de quo et beatus protomartyr Stephanus eisdem Judaeis loquitur: Quem prophetarum non sunt persecuti patres (0037B)vestri, et occiderunt eos qui annuntiabant de adventu Justi? cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis (Act. VII). Apparet ergo quod beatus Jacobus illos divites alloquitur ex eo loco, quo ait: Agite nunc, divites, plorate ululantes, qui in necem Domini conjuraverant, et necdum fidem nominis ejus qua salvarentur acceperant. De quibus et supra loquitur credentibus: Nonne divites per poenitentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos (Jac. II)? Et quia duodecim tribubus quae sunt in dispersione scribit, ita fideles monet opera fidei facere, ut eos etiam qui necdum crediderant ad fidem dominicam simul et fidei opera suadeat converti, revocans illis ad memoriam quia Dei Filium (0037C)occiderint, et insuper quasi nihil mali perfecissent, luxuriae sese et avaritiae manciparint, nec tantum scelus poenitentia et eleemosynis emendare curarint. Quibus proprie convenit quod ait: Avaritiam carnes eorum instar ignis manducaturam, et quia thesaurizaverunt sibi iram in novissimis diebus. Hoc namque in eis post occisionem ipsius Jacobi completum esse claruit, cum Jerosolymorum civitas, imo omnis Judaeae provincia expugnaretur ac declaretur a Romanis, et caeterorum quae patrarant scelerum. Patientes ergo estote, fratres, usque ad adventum Domini. Postquam superbos et incredulos increpaverat, rursus convertitur ad eos qui talium improbitate fuerant oppressi, cohortans eos ad patientiam, et insinuans quia talium pressurarum finis proximus instet, aut (0037D)ipsis videlicet raptis ad Dominum, fructumque suae patientiae recipientibus, aut persecutoribus eorum potestate persequendi privatis. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum, etc. Si ille pro terrae fructu quem exspectat, et temporalem sperat provenire, tam patienter laborat, quanto magis vos pro coelestis fructu mercedis, quem perpetuo possidere valetis, omnia nunc adversa sustinere debetis? Accipietis etenim vos temporalem fructum, vitam videlicet animae post mortem. Accipietis et serotinum, carnis incorruptionem in judicio. Vel certe temporaneum in operibus justitiae, serotinum in retributione laborum, juxta illud Apostoli: Habetis fructum (0038A)vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI). Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Quasi vos majora meritis adversa patiamini, et persecutores vestri cum maxima scelera fecerint, nihil ferre videantur adversi. Ut non judicemini. Judicio videlicet damnationis, eo quod judicem istum quasi inique judicantem vituperetis.

Ecce Judex ante januam assistit. Qui et vobis praemia patientiae, et adversariis vestris poenam quam merentur restituet. Ante januam autem assistit, quia vel proximus est ad noscenda omnia quae geritis, vel cito veniet ad retribuendum, et vobis, et persecutoribus vestris, quae singuli meruistis. Exemplum accipite, fratres, exitus mali, et longanimitatis, et (0038B)laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. Videte, inquit, quia prophetae qui tam sancti erant, tam immunes a delictis, ut Dei spiritus per eos sua mysteria loqueretur hominibus, exitum malum habuerunt mortem patiendo ab infidelibus, ut Zacharias, Urias, et Machabaei martyres. Et in novo Testamento Joannes, Stephanus, Jacobus Zebedaei, et alii quam plurimi. Nec tamen hujusmodi exitu ingemiscere, sed eum potius longanimiter ferre volebant. Alii longos sustinuere labores, sed hos patienter et sine murmuratione tulere, ut Noe in aedificatione arcae per centum annos, Moyses in ereptione et ducatu populi per annos XL, David in exsilio sine culpa perpesso, Joseph in servitio fratrum fraude suscepto. Ad utraque autem firmum et immutabile subjunxit (0038C)exemplum dicens: Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Laborem, inquit, et patientiam Job lectione cognovistis, et quia duplicia cuncta, quae hostis fraude perdidit, Domino miserante, recepit. Exitum quoque Domini in cruce quem longanimiter suscepit, astantes ipsi vidistis, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis ejus ad coelos, evangelica praedicatione didicistis. Quia misericors est Dominus et miserator. Ut vel in praesenti suos a tentationibus liberet, et pro constantia fidei etiam coram hominibus viventes glorificet, vel post mortem in occulto coronet, et ne sic quidem ab hominibus memoriam quam meruere laudis auferat. Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem (0038D)sermo vester est, Est, Non, non. Quia lethiferum linguae virus ad integrum in suis auditoribus exhaurire desiderat, qui detrahere alterutrum vetuit, qui judicare proximum interdixit, qui in adversitatibus alterutrum ingemiscere prohibuit, quae sunt aperta peccata, addit et hoc quod quibusdam leve videtur, ut juris quoque jurandi consuetudinem tollat. Nam hoc quoque illis nequaquam parvipendendum patenter apparet, qui illam Domini sententiam sollicite considerant, qui dicit: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII), ut non sub judicio decidatis. Ideo, inquit, vos a jurationis culpa compesco, ne frequenter vera jurando aliquando etiam in perjurium (0039A)decidatis, sed eo longius a pejerandi vitio stetis, quo nec verum dejerare nisi proxima necessitate velitis. Sed et ille sub judicio reatus decidit, qui etsi nunquam pejerat, crebrius tamen quam opus verum est dejerat. Quia nimirum ipsa superfluae locutionis otiositate delinquit, offenditque Judicem, qui et inutile verbum et juramentum omne vetuit.

Tristatur aliquis vestrum? etc. Qui supra in pressuris ad invicem fratres ingemiscere prohibuit, nunc quid e contrario gerendum sit ipse demonstrat. Si quid, inquit, alicui vestrum tristitiae deprimentis, vel ab aliis hominibus illata forte injuria ingruerit, vel culpa accidente, vel domestico damno praeoccupante, vel alia qualibet ratione vos contristari contigerit, nequaquam illa hora ad invicem (0039B)murmuraturi, et de Dei judiciis querelas deposituri conveniatis, sed potius ad ecclesiam concurrentes flexis genibus Dominum orate, ut consolationis suae gratiam mittat, ne vos tristitia saeculi, quae mortem operatur, absorbeat (II Cor. VII). Ipsi quoque crebra psalmodiae dulcedine, nocivam moestitiae pestem vestro de corde repellite.

Infirmatur quis in vobis? etc. Sicut dederat contristato, sic dat consilium et infirmanti, qualiter se a murmurationis stultitia tueatur, juxtaque modum vulneris, modum ponit et medelae, tristato praecipiens ut ipse pro se oret et psallat, infirmanti autem vel corpore vel fide mandans ut qui majorem sustinuit plagam, plurimorum se adjutorio, (0039C)et hoc seniorum, curare meminerit, neque ad juniores minusque doctos causam suae imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis aut consilii nocentis accipiat.

Et orent super eum, ungentes eum, etc. Hoc et apostolos fecisse, in Evangelio legimus, et nunc Ecclesiae consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur. Nec solum presbyteris, sed, ut Innocentius papa scribit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo in sua aut suorum necessitate ungendo, quod tamen oleum, non nisi ab episcopis licet confici. Nam quod ait, Oleo in nomine Domini, significat oleum consecratum in nomine Domini. Vel (0039D)certe quia etiam cum ungunt infirmum, nomen Domini super eum invocare debent.

Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Multi propter peccata in anima facta, infirmitate aut etiam morte plectuntur corporis. Unde apostolus Corinthiis, qui corpus Domini percipere indigne soliti erant, ait: Ideo inter vos multi et infirmi et imbecilles sunt, et dormiunt multi (I Cor. XI). Si ergo infirmi in peccatis sint, et haec presbyteris Ecclesiae confessi fuerint, ac perfecto corde ea relinquere atque emendare satagerint, dimittentur eis. Neque enim sine confessione emendationis peccata queunt dimitti Unde recte subjungitur:

Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, etc. In (0040A)hac autem sententia, illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam juxta legem sacerdotii pandamus, atque ad ejus arbitrium qualiter et quanto tempore jusserit purificare curemus.

Multum enim valet deprecatio justi assidua, etc. Decenti astruit exemplo quantum deprecatio justi valet assidua, cum Elias una tantum oratione orando tam longo tempore coelos continuerit, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit, et rursus ubi voluit, ubi tempus esse perspexit, ubi longa inediae tabe cor regis superbi et gentis idololatrae ad poenitentiam vidit inflexum, una solummodo (0040B)oratione oraverit, et fructus atque aquas quas negaverat, terris restituerit. Sic enim sequitur:

Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, etc. Semel ergo et prius et postmodum oravit, et hoc unus Elias talia ac tanta impetravit, quantum igitur valet frequens plurimorum oratio justorum? Sed ne trepidaret nostra fragilitas, reputans se tanto prophetae, qui curru igneo rapi meruit ad coelos, similia facere non posse, consulte beatus Jacobus de ejus oratione locuturus, ita inchoavit: Elias homo erat similis nobis, passibilis. Homo namque erat tametsi nulli hominum virtute secundus, similis nobis origine carnis, passibilis ut nos et mentis fragilitate et carnis. Nam quia carne fragilis esset, apud (0040C)Sareptanam viduam victum quaerendo monstravit. Quia mente quoque passibilis fuerit, ostendit cum post redditas terris aquas exstinctosque prophetas, et sacerdotes idolorum, unius mulierculae minis exterritus per deserta fugit. Quanti autem sit meriti apud Dominum pro infirmantibus orare, eosque sua peccata confitentes ad amissam revocare sospitatem, subdendo manifestatur:

Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, etc. Quia enim in superioribus hujus Epistolae partibus lingua nostra a maligna vel otiosa locutione restringitur, opportune in fine quid maxime loqui debeamus ostenditur. Jubemur itaque orare et psallere Domino, quoties aliquibus pulsamus (0040D)adversis. Item confiteri alterutrum peccata nostra, et orare pro invicem, ut salvemur, pro sanitate proximorum, non solum temporali sed potius aeterna, quantam possumus impendere curam. Sic enim magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare in coelesti patria sine fine victuram? Notandum sane quod quidam Codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et ex ambiguo Graeco, ita etiam recte interpretari potest. Et revera qui errantem corrigit, sibimetipsi per hoc vitae coelestis gaudia ampliora conquirit. Salvabit, inquit, animam suam a morte, et cooperiet multitudinem peccatorum. Qui peccatorem ab errore convertit, et ejus peccata per hanc conversionem ab aspectu interni Judicis (0041A)superpositione vitae melioris abscondit; et sua quoque in quibuscunque offendit errata, ab intuitu ejus qui omnia videt proximum curando contegit, juxta illud Psalmistae: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Nec obliviscitur haec hortans beatus Jacobus, quod superius ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III). Ibi namque imperfectos in propria actione a magisterii officio quod per jactantiam quaerebant, submovet. Hic vero instructos ex omni parte quid erga salutem proximorum pro amore fraternitatis agere debeant edocet. Quod enim hic (0042A)doctor facere perhibetur, hoc alio loco charitas facere memoratur, dicente beato Petro apostolo: Quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Nec praetereundum, quod haec errantis conversio non solum loquendo, sed plerumque etiam bene agendo perficitur. Nam si quis, etiam lingua tacente, proximis exempla bonae actionis ostendit, eosque ad imitanda quae neglexerant eleemosynae vel hospitalitatis, vel aliarum opera virtutum convertit, officium profecto doctoris exsequitur, ac pro ejus quem correxit salvatione fratris, certam a pio Judice mercedem consequetur.

IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT PRIMUM. (0041B) Petrus, apostolus Jesu Christi, etc. Advenae Latine, Graece dicuntur proselyti. Quo nomine appellabant Judaei eos qui, de gentibus nati, in Deum credere et, circumcisione accepta, Judaico more, juxta Dei legem vitam ducere maluerunt. De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes, quo apostoli Spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura quod Judaei quoque et proselyti adessent. Electos ergo advenas dicit, qui de gentilitate ad agnitionem ac susceptionem divinae legis, ac perceptis sacramentis legalibus, ad acceptionem gratiae fidei pervenire meruerunt. Unde sanctus presbyter Hieronymus de his loquens ait: (0041C)« Quia Petrus post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderunt in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem magum Romam pergit. » Sed et nos si veraciter cum propheta, Deo dicere possumus: Quoniam incolae nos sumus apud te in terra, et peregrini sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII), ad nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere et ut nobis missas legere debemus. Denique in ipsis Epistolis, quasi alibi patriam habentes, nos admonet, dicens: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis (I Petr. II). Quod vero adjungitur, dispersionis, significat quia dispersi sint a Jerosolymis in (0041D)persecutione quae facta fuerat sub Stephano, vel certe aliis multifariis persecutionibus sint pro fide vel a Judaeis vel a gentibus afflicti, a propriis saepe sedibus pulsi, ut in Actibus apostolorum legimus. Sed et Paulus ad Galatas: Tanta, inquit, passi estis sine causa, si tamen sine causa.

Dispersionis Ponti, Galatiae, etc. Omnes hae provinciae sunt Graecorum in Asia. Sed et alia Bithynia est in Europa, de qua illi qui in Asia sunt Bithyni originem ducere perhibentur. Illa autem quae in Asia est Bithynia, vocatur et major Phrygia, quae Hiera flumine est a Galatia disterminata.

Secundum praescientiam Dei Patris, etc. Adhaerent (0042B)hi versiculi ad hoc quod praedixerat, Electis advenis. Electi namque erant secundum praescientiam Dei Patris. Unde et apostolus ait: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et alibi: Sicut elegit nos in ipso ante nundi constitutionem. Electi autem erant ad hoc, ut per donationem Spiritus sancti sanctificarentur, emundati ab omnibus peccatis, ut obedire inciperent Domino Jesu Christo, qui per inobedientiam protoplasti perierant, ut aspersi sanguine ejus potestatem Satanae vitarent, sicut Israel per agni sanguinem Aegyptorum dominatum declinavit. Aspersionem autem dicit more Scripturae veteris, ubi quae sanctificanda erant, sanguine hostiarum solebant aspergi. Caeterum ipse Dominus dicit manifeste de eo: Nisi manducaveritis (0042C)carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI).

Gratia et pax multiplicetur. Ut quod bene coepistis, perfecte compleatis. Bene primo gratiam, postea nominat pacem, quia sine gratia Christi ad pacem reconciliationis pervenire non possumus, imo nihil pacificum, nisi per gratiam ejus habere valemus

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi. Ita Deo Patri laudes benedictionis refert, ut Dominum Salvatorem nostrum, et Deum demonstret esse et hominem. Cum enim dicit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Deum quidem Domini Jesu Christi appellat, quia ipsum Dominum Christum, hominem factum fuisse meminit; Patrem autem Domini (0042D)nostri nominat, quia eumdem Dominum nostrum Dei Filium semper exstitisse non dubitat.

Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos, etc. Jure benedicitur a nobis Deus, qui, cum nostris meritis generati fuissemus ad mortem, sua nos misericordia regeneravit ad vitam. Et hoc per resurrectionem Filii sui, cum in tantum nostram dilexerit vitam, ut illum pro hac mori disponeret, atque eadem morte per resurrectionem destructa, spem nobis exemplumque resurgendi monstraret. Mortuus namque est, ne nos mori timeremus. Resurrexit ex mortuis, ut et nos per eum resurrecturos esse speraremus.

(0043A)In haereditatem incorruptibilem, etc. Incorruptibilem, inquit, propter vitam coelestem, quae nec senio, nec morbo, nec morte, nec aliqua moestitia tangitur. Incontaminatam, quia nullus in eam potest immundus intrare. Immarcescibilem, quia nec ipsis beatorum hominum mentibus ex longo usu coelestis illa conversatio valet aliquando vilescere, quomodo praesentis saeculi luxus et deliciae solent nonnunquam diutina consuetudine et usu in fastidium verti.

Conservatam in coelis in vobis. Conservatam in vobis dicit, pro eo ut diceret, conservatam vobis, id est ad hoc conservatam nunc, ut vobis tempore praestituto reddatur in coelis. Vel certe conservatam in coelis in vobis, quia qui dedit credentibus potestatem filios Dei fieri (Joan. I), ipse dedit ejusdem (0043B)potestatem haereditatem in coelis accipere, perseverando usque in finem ut salvi sint. Et ideo conservatam dicit in illis haereditatem, quorum meritis, juvante Domino, perveniendum novit ad illam, quia qui non servaverint disciplinam Patris, haereditatem ab eo non merentur accipere.

Qui in virtute Dei custodimini per fidem, etc. Et Dominus ait in Evangelio: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Et iterum: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Marc. X). Paratae ergo sunt sedes in regno Dei, paratae mansiones in domo Patris, parata salus in coelis, tantum faciat se dignum qui accipere desiderat. Sed quia nemo suo tantum conamine dignus fieri, suisque viribus ad aeternam potest venire salutem, (0043C)recte praemittitur: Qui in virtute Dei custodimini per fidem. Neque enim quisquam suae libertatis potentia custodiri valet in bonis, sed illius per omnia quaerendum est auxilium, ut perficiamur, a quo initium bonae actionis accepimus.

In quo exsultabitis, etc. Quod dicit In quo, significat in eo quod tempore novissimo salus parata revelabitur, ac dignis dabitur. De quo et Dominus ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI).

Modicum nunc, si oportet, contristari. Oportet, inquit, contristari, quia non nisi per tristitiam saeculi labentis et afflictiones potest ad gaudia aeterna perveniri. Modicum autem dicit, quia ubi merces aeterna retribuetur, breve videbitur ac leve totum (0043D)fuisse quod in saeculi tribulationibus grave videbatur et acerbum.

Ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, etc. Et Sapientiae liber passiones sanctorum auro quod per ignem examinatur comparat, dicens de Domino: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III). Quia nimirum quos in camino tribulationis fideles probaverit, hos in gaudio retributionis quasi placabilem sibi hostiam assumet. Et bene patientia sanctorum auro assimilatur, quia sicut in metallis pretiosius auro aliquid non est, ita haec apud Deum omni est laude dignissima. Hinc etenim scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum (0044A)ejus (Psal. CXV). Sicut enim aurum in fornace clausum ignibus examinatur, prolatum vero foras cujus sit fulgoris apparebit, ita fidelium constantia inter infidelium quidem pressuras contemptibilis videtur ac stulta; sed ubi tempus retributionis, finito certamine tribulationum, adfuerit, tunc quantae fuerit gloriae quantum flammis passionum profecerit, eorum virtus ostenditur. Unde apte subjungitur:

Invenitur in laudem et gloriam, etc. Invenitur autem in laudem probatio fidei, cum laudans eam Judex dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. (Matt. XXV). Invenitur in gloriam, cum praemittit eamdem glorificans: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Ibid.). Invenitur in honorem, cum, cadentibus (0044B)impiis in supplicium aeternum, justi ibunt in vitam aeternam (Ibid.). De quo ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XII).

Quem cum non videritis, diligitis, etc. Et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II).

De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, etc. Exquisierunt et scrutati sunt in occulto a Domino, vel ab angelis, de futura Evangelii gratia, quando vel quo ordine salus aeterna mundo adveniret, quod in eorum libris invenitur. Unde et unus ex eis pro magno scientiae salutaris amore vir desideriorum appellari ab angelo meruit. Prophetabant (0044C)autem loquendo palam hominibus, et exponendo quae in occulto internae contemplationis ipsi cognoverant.

Scrutantes in quod vel in quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc. Has glorias significavit evangelista, cum ait: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). Duae autem sunt Domini glorificationes, secundum suscepti hominis formam: una, qua resurrexit a mortuis; et alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Restat tertia, et ipsa in conspectu hominum, cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum ut reddat unicuique secundum opera sua.

Quibus revelatum est quia non sibimetipsis, etc. (0044D)Inter multa arcana quae revelata sunt prophetis, cum diligenter de futura salute scrutarentur et exquirerent, etiam hoc illis revelatum est, quia non in diebus eorum eadem salus, sed in vestris potius, qui in fine saeculorum nascimini, esset adventura temporibus. Haec ideo dicit, ut admoneat eos curam gerere salutis oblatae, quam tantisper amabant prophetae et justi priores, desiderantes illo tempore vivere in mundo, quo ablatis e mundo statim liceret coelestia regna conscendere.

Per eos qui evangelizaverunt in vos, etc. Supra dixerat prophetas Spiritu Christi praenuntiasse passiones ejus et posteriores glorias, et nunc eadem dicit apostolos eis nuntiare Spiritu sancto misso de (0045A)coelo. Unde patet quia idem Spiritus Christi erat in prophetis prius, qui postmodum in apostolis; ideoque eamdem fidem passionis Christi et posteriores glorias, utrique populis praedicabant, illic adhuc venturam, isti jam venisse; ac per hoc unam esse Ecclesiam, cujus pars carnalem Domini adventumpraecesserit, pars sit altera secuta.

In quem desiderant angeli prospicere. Constat profecto quia tanta ejus qui passus est pro nobis hominis Jesu Christi posterior gloria successit, ut etiam angelicae in coelo virtutes, cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalem Deitatis magnificentiam, sed et assumptae humanitatis ejus claritatem semper aspicere gaudebant. Verum diligentius intuendum quomodo dicat quod in eum desiderent (0045B)angeli prospicere, cum desiderium dici non soleat ejus rei quam habemus, sed quam volumus habere, nam nemo desiderat quod habet. Quomodo ergo in Christum prospicere desiderant, cujus faciem cernere nunquam cessant, nisi contemplatio divinae praesentiae ita supernae patriae cives beatificat, ut ineffabili nobis ordine et semper ejus visa gloria satientur, et semper ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant? Nam, sicut beatus papa Gregorius, delicias cordis et corporis mirifice distinguens, ait corporales deliciae, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spirituales deliciae, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, (0045C)in desiderio sunt; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales deliciae desiderium in mente dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod amplius ametur. Potest autem quod ait: In quem desiderant angeli prospicere, etiam de Spiritu sancto recte intelligi, de quo promiserat: Qui evangelizaverunt in vos Spiritu sancto misso de coelo. Namque hoc beatus Petrus ad gratiam referre divinae pietatis voluit, quod eum qui tantae majestatis est et gloriae, ut semper ejus visio sicut et ipsius Patris et Filii (quia nimirum (0045D)una eademque est) desideretur ab angelis in coelis, causa salutis humanae ad terras Spiritum miserit, atque illustrandis fidelium mentibus infuderit.

Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, etc. Quia vobis, inquit, hoc promissum est, ut revelationem Jesu Christi videatis post hanc vitam, quam nunc angeli vident, quanto major est gratia vobis promissa, tanto amplius digni esse curate ut eam percipere valeatis. Succingit lumbos mentis, qui hanc et a cogitatione restringit. Et recte dicit: Sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi, quia qui succinctis lumbis mentis, id est, mente et corpore castus, Domini adventum exspectat, merito, quando revelatur, sperat. Nam (0046A)qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum, carnes ne citius adveniat, metuit.

Quasi filii obedientiae, etc. Recte filios obedientiae vult illos existere, quos in praefatione in obedientiae et aspersionem sanguinis Jesu Christi dixerat electos.

Sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, etc. Huic simile est illud in Evangelio: Estote igitur vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V).

Et si Patrem invocatis eum. Dicendo in oratione: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI).

Qui sine acceptione personarum judicat, etc. Non ut pater carnalis qui filiis peccantibus indulgentius parcere quam famulis consuevit. Pater autem Deus (0046B)tantae justitiae et pietatis est, ut et servos humiles atque obedientes, imo et hostes sibi manum dantes mutet in adoptionem filiorum, et rursum eos qui filiorum nomine videntur honorabiliores, pro culpa inobedientiae prorsus haereditatis perpetuae reddat exsortes.

In timore incolatus vestri tempore conversamini. Ne videlicet per desidiam et negligentiam tanto Patre existatis indigni, et dum tempore praesentis incolatus securi sitis, ad promissam patriae beatitudinem pervenire non possitis.

Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, etc. Quanto majus est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis, ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo (0046C)animum vestri Redemptoris offendatis.

Renati non ex semine corruptibili, etc. Tale est in Evangelio Joannis: His qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I). Sicut ergo incorruptibile est pretium dominicae passionis quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri quo renascimur. Quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat. Quia nimirum Dominus ita nos tempore Incarnationis suae suo sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi, ad consortium ejusdem regenerationis pervenire debeamus. De qua regeneratione bene dicitur quia (0046D)non ex semine corruptibili, sed per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum agatur, ut hinc colligatur quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpitur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam vita nobis quae fidem nesciat tribuitur. Quod et apte prophetico astruit testimonio, subjiciens:

Quia omnis caro ut fenum, etc. Sicut ergo corruptibilis corruptibilem caro generat carnem, ita verbum Domini, quod manet in aeternum, aeternam his quos ex aqua recreat in carne simul et anima vitam dat. Hujus testimonii sanctus Cyprianus, in libro de Habitu Virginum, ita meminit: « Clamat inquit, Isaiae Deus: Omnis caro fenum, et omnis (0047A)claritas ejus ut flos feni. Aruit fenum, et flos decidit, sermo autem Domini manet in aeternum. » Neminem Christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur: quando ignes, aut cruces, aut ferrum, aut bestias patitur, ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. Non autem turbet lectorem quod in hac prophetae sententia, ille claritatem, nostra Translatio gloriam posuit, namque ex uno Graeco, quod est δόξα, utrumque solet Latine transferri.

CAPUT II. (0047B) Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum, etc. Quia renati estis, inquit, nuper, et filii Dei per baptismum facti, tales modo estote per studium bonae conversationis, quales recenter editi infantes per naturam innoxiae aetatis, ignari videlicet malitiae et doli, simulare, invidere, detrahere, aliisque hujusmodi vitiis mancipari omnimodis ignorantes. Qui sicut lac maternum naturaliter desiderant, ut ad salutem crescere atque ad panem comedendum pervenire valeant, ita et vos simplicia fidei rudimenta, primo de Ecclesiae matris uberibus quaerite, hoc est de utriusque Testamenti doctoribus, qui divina eloquia vel scripsere, vel etiam viva vobis voce praedicant, ut bene discendo perveniatis ad refectionem (0047C)Panis vivi qui de coelo descendit, hoc est per sacramenta dominicae incarnationis, quibus renati estis et quibus nutriti, perveniatis ad contemplationem divinae majestatis.

Rationabile et sine dolo lac concupiscite, etc. Praecepto concupiscendi lac verbi tangit eos qui ad audiendas lectiones sacras inviti et fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Ideoque tardius ad perfectum salutis crementum pervenientes, quo possint solido verbi cibo refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona.

Si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus. Hoc (inquit) pacto dimissa atque emendata cordis (0047D)vestri malitia et spurcitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si divinae dulcedinis quanta sit multitudo sapitis. Nam qui nihil de superna suavitate animo gustat, non est mirum si hunc terrestribus illecebris sordidare non evitat. Bene autem Psalmista gustare admonet quam dulcis sit Dominus, quia sunt nonnulli qui de Deo sentiunt, non quod dulce interius sapiat, sed quod excussum exterius sonet. Qui etsi secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt. Et si noverunt quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. Et quoniam in ipso psalmo de quo hunc versiculum assumpsit, praemissum est: Accedite ad illum et illuminamini (Psal. XXXIII), recte beatus Petrus subdidit, dicens:

(0048A)Ad quem accedentes lapidem vivum, etc. Et hoc de lapide testimonium sumit ex psalmo, ubi scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Quod ne quis Judaico sensu putaret de materiali lapide a propheta cantatum, qui in aedificatione terrenae cujuslibet domus contra hominum dispositionem divino judicio imponeretur, consulte addidit vivum: Ad quem accedentes, inquiens, lapidem vivum, ut de Christo dictum significet. Qui recte lapis appellatus est, qui in carne veniens, ad aedificationem sanctae Ecclesiae, quo hanc confirmaret, sese inserere dignatus est. Vivus autem qui dicere potuit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Qui ab hominibus reprobatus est, cum dicerent: Non habemus regem nisi Caesarem (0048B)(Joan. XIX). A Deo autem electus, cum ait ipse: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II), et caetera. Et honorificatus, quando post mortem crucis Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II), et caetera.

Et ipsi tanquam lapides vivi, etc. Superaedificari illos dicit, quia sine Domino nostro Jesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla spiritualis aedificatio stare potest. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter ipsum (I Cor. III), cujus participatione fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles, quibus merito dicitur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI). Sed tanquam lapides vivi ad spirituale aedificium aptantur, qui, por (0048C)discretionem eruditi doctoris amputatis actibus et cogitationibus superfluis, velut ictu quadrantur securis. Et sicut ordines lapidum in pariete portantur alii ab aliis, ita portantur fideles quique a praecedentibus in Ecclesia justis, portant et ipsi sequentes justos per doctrinam et tolerantiam usque ad ultimum justum. Qui cum a prioribus portetur, quem portare debeat ipse sequentem non habebit. Qui autem omne aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus, unde et lapis pretiosus a propheta vocatur in fundamento fundatus. Item vivos lapides appellat electos, ut conatum insinuet bonae intentionis sive actionis eorum, quo praeveniente se ac comitante Dei gratia semper exerceri debeant. Mortui namque, id est, materiales lapides, cum praeparantur (0048D)aut ponuntur in aedificio, nil ipsi laborem operantis juvare, nil etiam per se nisi cadere possunt, sed quocunqne et ubicunque a structore positi fuerint, ita ibidem insensibiliter perdurant, aut elapsi decidunt. Non autem nos beatus Petrus talium lapidum duritiam atque insensibilitatem vult imitari, sed tanquam lapides vivos fundamento Christi superaedificari, ut videlicet juvante nos gratia, sobrie et juste et pie vivendo cooperemur, juxta exemplum ejus qui dicebat: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi (I Cor. XV). Vivus namque lapis in aedificatione sanctae Ecclesiae exstitit qui ne gratiam Dei frustra videretur accepisse, sedulus laborare contendit. Et ne aliquid ejusdem pilaboris (0049A)sibimet tribuisse videretur, vigilanter adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Tanquam ergo lapis vivus aedificatur a Christo in domo ejus, quicunque, donante ac juvante ipso, bonis indefessus insistere curat operibus. At qui per gratiam regenerationis sanctae Ecclesiae incorporatus nihil amplius pro sua salute operari studuerit, hic quasi lapis mortuus coelesti prorsus est aedificatione indignus, ideoque abjiciendus divino examine, atque alius qui dignus est loco ejus substituendus, juxta praeceptum Levitici, in quo leprosi domorum lapides a sacerdote inspici, et, si purificari nequiverint, jam inter immundos computari, ac de ordine mundorum lapidum praecipiuntur erui. Superaedificamini, inquit, domos spirituales. Ita illas domos spirituales (0049B)dicit fieri debere, cum sit una domus Christi ex electis omnibus angelis et hominibus condita, quomodo cum sit una Ecclesia Catholica toto orbe diffusa, saepe pluraliter appellantur ecclesiae propter multifaria scilicet fidelium conventicula, variis tribubus, linguis et populis discreta. Unde dicit ipse: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis in ecclesiis. Nec praetereundum quod quidam codices habent in numero singulari, Superaedificamini, domus spiritualis; alii: Sursum aedificamini in domum spiritualem. In quo nimirum unitas ipsa totius sanctae Ecclesiae apertius commendatur. Cum autem dixisset: Superaedificamini domos spirituales, sive domus spiritualis, addidit:

Sacerdotium sanctum. Quo manifestissime nos hortatur (0049C)ut sacerdotium sanctum ipsi existentes superaedificemur super fundamentum Christi. Omnem ergo Ecclesiam sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit. Quia nimirum omnes summi sacerdotis membra sumus, cuncti oleo laetitiae signamur, universis autem congruit quod subdidit:

Offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. Spirituales autem hostias opera nostra, eleemosynas et preces dicit, ad distinctionem carnalium in lege victimarum. Quod autem in conclusione dicit, per Jesum Christum, ad cuncta quae praemiserat pertinet, quia per ipsius gratiam et superaedificamur in illo per architectos sapientes, hoc est ministros (0049D)Novi Testamenti, et domus spirituales efficimur per Spiritum ejus, contra pluvias, ventos, fulmina tentationum muniti. Et sacerdotio sancto participare, et boni aliquid acceptabile Deo gerere, non nisi per ipsum valemus. Sicut enim palmites non possunt ferre fructum a semetipsis, nisi permanserint in vite; sic nec vos (inquit) nisi in me manseritis.

Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem, etc. Hoc testimonium de Isaia ponit, ad confirmandum hoc quod praemiserat: Ad quem accedentes lapidem vivum, astruens et affirmans Dominum Salvatorem propter firmitatem suam lapidem a prophetis vocari. Et quod addidit:

Et omnis qui credit in illum non confundetur. Propter hoc ponit quod dixerat: Et vos, tanquam lapides (0050A)vivi superaedificamini. Pulchre autem convenit huic prophetiae et apostoli sermo quo dicitur: accedentes ad lapidem vivum vel credentes in eo, non confundemini; illiusque psalmi versiculo, in quo cum dictum esset: Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII), continuo subjunctum est, Et vultus vestri non erubescent (Ibid.). Cui simile est quod Joannes ait: Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus (I Joan. II).

Vobis igitur honor credentibus. Ille nimirum honor, ut non confundamini ab eo in adventu ejus, sed, sicut ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XII).

Non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt (0050B)aedificantes. Ut sicut illum reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum ponere in fundamento cordis sui, ita et ipsi reprobentur ab eo in adventu ejus, nolente illo tunc eos qui se reprobaverunt in aedificationem accipere domus suae, quae est in coelis. Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobatio hucusque pertingit. Hinc item de credentibus infert:

Hic factus est in caput anguli. Quia videlicet sicut lapis angularis duos parietes conjungit, ita Dominus Judaeorum plebem et gentium in una sibi fidei societate copulavit. Ac mox de infidelibus addit:

Et lapis offensionis, et petra scandali. Hinc et Paulus: Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, (0050C)Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I).

His qui offendunt verbo, etc, Offendunt verbo eo ipso quod verbum Dei audire eos contigit. Offendunt animo, dum nolunt credere quod audiunt. Quorum stultitiam exaggerando subjecit: Nec credunt in quod et positi sunt. Quia in hoc positi, id est, in hoc per naturam facti sunt homines, ut credant Deo, et ejus voluntati obtemperent. Salomone attestante cum ait: Deum time, et mandata ejus serva, hoc est omnis homo (Eccle. XII). Id est, in hoc naturaliter factus est omnis homo, ut Deum timeat, ejusque mandatis obsecundet. Quidam Codices habent: In quo et positi sunt, quod intelligitur juxta hoc quod Paulus de Deo loquens ait: In ipso enim vivimus, et movemur, (0050D)et sumus (Act. XVII).

Vos autem genus electum, regale sacerdotium, etc. Hoc laudis testimonium quondam antiquo Dei populo per Moysen datum est, quod nunc recte gentibus dat apostolus Petrus, quia videlicet in Christum crediderunt, qui velut lapis angularis in eam quam in se Israel habuerat salutem gentes adunavit. Quas genus electum vocat propter fidem, ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando facti sunt ipsi reprobi. Regale autem sacerdotium, quia illius corpori sunt uniti, qui rex summus et sacerdos est verus, regnum suis tribuens ut rex, et ut pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans. Regale sacerdotium eos nominat, ut et regnum sperare perpetuum, et (0051A)hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre, meminerint. Gens quoque sancta et populus acquisitionis vocantur, juxta id quod apostolus Paulus prophetae sententiam exponens dicit: Justus autem meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animae meae; nos autem, inquit, non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae (Hebr. X). Et in Actibus apostolorum, Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Populus ergo acquisitionis facti sumus in sanguine nostri Redemptoris, quod erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti quoque versiculo mystice veteris recordatus historiae, et hanc etiam novo Dei populo spiritualiter (0051B)docet implendam, dicens:

Ut virtutes annuntietis ejus, etc. Sicut enim hi qui de Aegyptia servitute liberati sunt per Moysen carmen triumphale post transitum maris Rubri et demersum Pharaonis exercitum Domino decantarunt, ita et nos oportet post acceptam in baptismo remissionem peccatorum dignas beneficiis coelestibus rependere gratias. Namque Aegyptii, qui populum Dei affligebant, qui etiam tenebrae vel tribulationes interpretantur, apte per sequentia nos peccata, sed in baptismate deleta, significant. Liberatio quoque filiorum Israel, et ad promissam olim patriam perductio, congruit mysterio nostrae redemptionis, per quam ad lucem supernae mansionis, illustrante nos ac ducente, Christi gratia, tendimus: cujus lucem gratiae etiam (0051C)illa nubis et ignis columna monstravit; quae eos et in toto itinere illo a tenebris defendit noctium, et ad promissas patriae sedes inenarrabili calle perduxit.

Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei, etc. Indicat aperte per hos versiculos quia his qui de gentibus ad fidem venerant hanc scripsit Epistolam, qui quondam alienati a conversatione populi Dei, nunc per gratiam fidei populo sunt ejus adunati, et misericordiam quam sperare non noverant adepti (Ephes. II). Assumit autem eos de propheta Osee, qui de vocatione gentium praecinens: Vocabo, inquit, non plebem meam plebem meam, et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit, in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. I, II).

(0051D)Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, etc. Hucusque beatus Petrus generaliter Ecclesiam instituit, explicans vel beneficia quibus nos divina pietas ad salutem vocare, vel dona quibus aliquando Judaeos, nunc autem nos honorare dignatus est. Hinc diversas fidelium personas solerter hortatur, ne se tanta sancti Spiritus gratia carnaliter vivendo reddant indignos. Ne qui regali ac sacerdotali vocabulo sunt insigniti, vitiorum malitia subacti, a condonatae vel promissae olim sibi nobilitatis gloria degenerent. Itaque primo liberos et servos, deinde mulieres et viros specialiter alloquitur, ac post interlocutionem generalis exhortationis seniores quoque et adolescentes qualiter sese agere debeant ostendit. (0052A)Apte autem liberos docet a carnalibus abstinere desideriis, quia solet libertas vitae remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula, quae militant adversus animam. Quia dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, jam vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. Quos competenter advenas vocat et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animam supponant, quo se patriam in coelis habere meminerint. Namque hoc distare in hac vita inter electos et reprobos solet, quod electi peregrini nunc et exsules patriam exspectant in futuro, tantoque minus in praesenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia se sperant accipere, et in aeternum regnare cum Christo. At vero reprobi hic habent patriam, cujus (0052B)solum vitae desideriis norunt inhiare, ideoque post hanc vitam in exsilium relegabuntur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus sola in tormentis patiantur adversa.

Ut in eo quod detractant de vobis, etc. Plerumque contigit ut pagani qui fidem Christianorum vituperabant, quia deos suos dereliquissent, postmodum considerantes castam eorum conversationem et invictum in Christo animum, cessarent eis detrahere, magisque Deum glorificare ac laudare inciperent, qui bonitate ac justitia cultorum suorum bonus esse probaretur et justus. Glorificent (inquit) Deum in die visitationis, hoc est in tempore retributionis, quanta sit vobis gloria per Deum donanda, jam nunc agnoscant increduli, cum vos instanter inter obstantia (0052C)pericula illum sequi perspexerint.

Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum. Omni humanae creaturae dicit, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui nos divina dispositio subdi voluerit. Hoc est enim quod ait: Propter Deum, quia non est potestas nisi a Deo. Et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Quam creaturam subsequenter exponit, adjungens:

Sive regi quasi praecellenti, etc. Ideo regi tantum ac ducibus, non autem et dominis dicit, quia in hoc loco illos specialiter, ut praefati sumus, instruit qui sunt domini servorum. Subsequenter vero et servos quomodo dominis famulentur admonet. Docet ergo fideles famulos videlicet aeterni Regis, etiam mundi (0052D)potestatibus subdi, ne vel in hoc fidei et religioni Christianae possit detrahi, quod per eam humanae conditionis jura turbentur. Nam et ita potest recte intelligi quod dictum est, Omni humanae creaturae, ut significetur et fidelibus et incredulis rerum dominis.

Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Non quod omnes quidem reges aut duces vel malefactores punire vel laudare bonos noverint, sed quae esse debeat actio boni judicis simpliciter narrat, hoc est ut malefacientes coerceat, bene agentes remuneret. Qui etsi injuste agit si bonos damnat, nihilominus ad laudem eorum pertinent, quae facit, si patienter ejus improbitatem tolerent, et patienter ejus stultitiae resistant. Vis (inquit) non timere potestatem? (0053A)Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Ibid.). Non dicit ab illa, sed ex illa, quia etsi potestas humana non laudat, imo si etiam persequitur, si occidit gladio ut Paulum, si crucifigit ut Petrum, habebis ex illa laudem, dum ex eo quod illa malefacit in te justum et innoxium, tuae virtutis patientia coronam laudis meretur. Nam et hoc intendisse beatum Petrum in hac sententia, verba sequentia docent, quibus dicitur:

Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes, etc. Haec est ergo laus bonorum, ad quam duces a rege dicit missos, dum ignorantia ducum imprudentium, boni ad laudem suam perpetuam bene se agendo utuntur.

Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae (0053B)libertatem. Quasi liberi bona faciunt, qui quo majore apud homines libertate utuntur, eo arctius, imo liberius divino famulatui subjungantur. Sed et illi quasi liberi benefaciunt, qui exemplo Joseph patriarchae, tametsi servitio deprimuntur hominum, servi esse vitiorum nulla arte compelluntur. At vero libertatem suam in velamen malitiae vertunt, qui quo minus humani famulatus jugo cohibentur, eo latius peccatorum dominio mancipantur, et cum vitiis impune serviunt, libertatem vocant, nomine hoc suam tegentes culpam. Potest autem juxta illud apostoli Pauli generaliter accipi: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Galat. V). Liberi enim recte vocamur, qui per (0053C)baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti; qui a daemoniaca servitute redempti, quia filii Dei effecti, non tanto dono libertatis potiorem peccandi facultatem vel licentiam accepimus; quinimo si peccamus, mox, libertate perdita, servi efficimur peccati. Et quisquis se ad hoc liberatum a Domino putat, ut licentius peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. Vult autem nos beatus Petrus liberos esse a servitio culparum, ut servi Creatoris nostri boni et fideles permanere possimus; unde subsequenter adjungit:

Sed sicut servi Dei. Omnes honorate, etc. Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et, juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt (Luc. XX). Et bene inter alia (0053D)fraternitatem diligere jubet liberos, ut eos quoque qui sibi temporali conditione subjecti sunt, fratres sibi esse in Christo factos recolant, una cum ipsis Patrem invocantes eum qui sine acceptione personarum judicat.

Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, etc. Dyscolis, indisciplinatis dicit, nomine ducto a Graeco eloquio. Quia Graece schola vocatur locus in quo adolescentes litteralibus studiis operam dare, et audiendis magistris vacare solent; unde schola vacatio interpretatur. Denique in psalmo ubi canimus: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV), pro eo quod nos dicimus vacate, in Graeco habetur σχολάζετε. Scholastici Graece sunt eruditi, dyscoli (0054A)indocti et agrestes. Sed utrisque vult obedire subditos, explicans apertius quomodo nos supra omni humanae creaturae jusserit esse subjectos. Alia Translatio, pro dyscolis, difficiles habet. Et sanctus antistes Fulgentius in opusculis suis sic ponit: « Servientes cum timore non tantum bonis et modestis, sed etiam difficilioribus. »

Sed si benefacientes, patienter sustinetis, etc. Notandum attentius quam summe conditionem servorum glorificet, quos benefacientes et absque culpa, vapulantes a dominis crudelibus et improbis, imitatores esse dominicae passionis affirmat. Audis autem quia passus est pro nobis, et gaudes quia pro te mortuus est, attende quod sequitur:

Relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia (0054B)ejus. Exemplum tribulationum non deliciarum, contumeliarum, flagellorum, dolorum, opprobriorum, spinarum, crucis, vulnerum, mortis. In psalmo scriptum est: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Propter quae verba labiorum Dei, nisi quibus promittit vitam aeternam?

Qui peccata nostra ipse pertulit, etc. Cum supra ad servos specialiter fecerit sermonem, nunc generaliter admonet ut etiam dominis in memoriam revocent quid pro illis Deus et Dominus sustinuerit. Imo totam Ecclesiam instruit quid pro ejus liberatione suus auctor pertulerit. Non enim ait peccata vestra, sed etiam se addito: Qui peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.

Eratis enim sicut oves errantes. Quomodo et oves (0054C)dicit et errantes, cum hi qui in errore vitam ducunt, haedorum potius quam ovium nomine censeantur, nisi quia novit Dominus qui sunt ejus, qui et multos diu male conversantes sustinet, quos tamen in ovium suarum numero salvandos esse praevidet?

Sed conversi estis nunc ad pastorem et visitatorem animarum vestrarum. Tangit evangelicam parabolam, ubi pius Pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venit visitare unam quae erraverat. Nam quod ibi dictum est, quia hanc inventam imposuerit in humeros suos gaudens, hoc istic beatus Petrus praemisit, dicens: Quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum. Quia nimirum ita nos redimere voluit, ut lignum in quo peccata nostra (0054D)tolleret pendens in humeris haberet. Ad pastorem ergo, inquit, et visitatorem animarum vestrarum. Pastorem, videlicet, quia pascua nobis vitae donat aeternae, pascua in praesenti temporalium praestat gratiarum. Visitatorem vero animarum vestrarum, quia visitavit nos Oriens ex alto, ut illuminaret his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I). Visitat quotidie ipsam in nobis quam donavit lucem, ne deficiat servando, imo ut crescat juvando. Quidam Codices ipsum Graecum habent: Ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Episcopus autem Latine superintendens dicitur. Quia nimirum oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. ut ex omnibus tribulationibus eorum liberet eos. (Psal. XXXIII).

CAPUT III. (0055A) Similiter et mulieres subditae sint suis viris, etc. Notandum quod beatus Petrus ea conditione desiderat mulieres bonas et honestas viris incredulis subdi, ut non solum nihil mali ad imperium eorum faciant, verum etiam in tam casta conversatione persistant insuperabiles, ut ipsis etiam viris exemplo possint esse castitatis et fidei.

Quarum sit non extrinsecus capillatura, etc. Quia, sicut Cyprianus ait, « sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Quod si Petrus mulieres quoque admonet coercendas, et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare (0055B)cultus suos soleant per maritos, quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa in crimine remaneat? »

Sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, etc. Castitatem praedicat, et ornatum interioris hominis in incorruptione quieti et modesti spiritus, quodammodo dicens: Quoniam exterior vester homo corruptus est, et beatitudinem integritatis, quae proprie virginum est, habere destitistis, imitamini incorruptionem spiritus per severam abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate. Has enim Christus divitias, et vos [ F. hos] vestrae conjunctionis quaerit ornatus. Mirum et apud Pythagoram naturalis scientiae (0055C)lege dictante hanc sententiam inveniri, vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes, esse.

Viri, similiter cohabitantes secundum scientiam, etc. Similiter dicit, viros ad imitationem provocans, quia jam supra uxoribus praeceperat, dicens: Considerent viri in timore Dei castam vestram conversationem. Secundum scientiam autem, ut noverint quid desideret Deus, et tribuant honorem vasculo muliebri. Si abstineamus nos a coitu, honorem tribuimus. Si non abstineamus, perspicuum est honori contrarium esse concubitum.

Ut ne impediantur orationes vestrae. Et Paulus ait: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi (I Cor. VII). Impediri ergo (0055D)orationes officio conjugali commemorat, quia quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum. Quod si juxta alium apostoli sermonem sine intermissione orandum est, nunquam ergo mihi conjugio serviendum est, ne ab oratione cui semper insistere jubeor, ulla hora praepediar.

In fide autem omnes unanimes, compatientes. Quia superius diversas personas, conditiones, et sexus congrua sibi discretione docebat, jam nunc omnes communiter admonet in fidei dominicae causa, unum cor et unam habere animam.

Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Dicente, videlicet, Judice: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Potest benedictio haereditatis et illa intelligi, qua (0056A)Ecclesia in futura vita perpetuo benedicitur. Unde et nunc spe futurorum gratulabunda dicit: Exaltabo te, Deus, meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi (Psal. CXLIV). Quod ergo quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, et Conditorem videlicet et proximum sincera voce benedicere, et seipsum etiam divina pariter ac fraterna benedictione dignum reddere.

Quia oculi Domini super justos, etc. Quia beatus Petrus malum nos pro malo reddere vetuerat, imo maledicentibus benedicere jusserat, recte prophetico testimonio astruit superna inspectione et bonos semper videri et malos, quatenus meminerimus et nostram patientiam qua toleramus malos, et nostram (0056B)benevolentiam qua persequentibus bona optamus, aeterno praemio remunerandam, et persecutores nostros, si poenitere noluerint, digno plectendos esse supplicio: si vero poenituerint, nos quoque pro ipsorum salute, quam deprecabamur a Domino coronam justae congratulationis accepturos.

Et quis est qui vobis noceat, etc. De his dicit quae nobis ab adversariis per verba contumeliosa, per damna rerum temporalium, per tormenta corporis accidunt. Haec enim et hujusmodi omnia cum fidelibus irrogantur, his duntaxat qui boni aemulatores sunt, et hoc secundum scientiam, nequaquam eis nocere possunt, sed palmam magis patientiae aequanimiter tolerantibus afferunt, et contra illis qui irrogant (0056C)poenam accumulando aeternam plurimum nocent. Si quis autem hujusmodi adversis victus deficit, non huic ille qui malum intulit, sed ipse sibi qui hoc patienter ferre recusavit nocuit. Neque enim domus quam vir sapiens aedificavit, ideo non cecidit quia violentias tempestatum non pertulit, sed quia fundata erat super petram. Nec rursum ea quam stultus stulte fabricavit, ideo cecidit quia pulsata tempestatibus fuit, sed quia super arenam posita erat. Utramque etenim aequaliter adversitas feriens tentavit, sed uni firmitas fundamenti coronam perseverantiae tribuit, alteram fragilis structurae stultitia stravit. Non enim perfectum boni aemulatorem casus aliquis, vel a diabolo, vel ab homine improbo, vel generali rerum labentium turbine illatus, (0056D)laedere potest. Caeterum plurimos constat boni aemulatores laesos esse ab aliis, dum in veritatis quam diligunt scientiam male instituuntur. Quantos enim catholice in Deum credere, et recte in Ecclesia vivere cupientes, Arii vesania, quantos Sabellii, aliorumve haereticorum nequitia nescientes seduxit? Lege librum Joannis Chrysostomi, quem scripsit de eo: Neminem posse laedi ab alio nisi a semetipso.

Sed et si quid patiamini propter justitiam, beati eritis. Non solum (inquit) nihil vobis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat, sed et cum vos propter bona quae exsecratur hostis insequitur, causam vobis majoris beatitudinis praestat cum patientiae vestrae (0057A)vires exercet, juxta illud evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Quid est Dominum sanctificare in cordibus nostris, nisi sanctitatem ejus quam incomprehensibilis gloriae sit, intimo cordis affectu intueri? Quantam in se sperantibus fortitudinem vincendi dare valet, cujus inaestimabilis sanctitas fulget?

Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, etc. Duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus, ut et justas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus sive fideliter sive infideliter quaerentibus, et ipsam fidei ac spei nostrae professionem illibatam semper teneamus, etiam inter pressuras adversantium, ostendentes (0057B)per patientiam quam rationabiliter eam servandam didicerimus, pro cujus amore nec adversa pati nec mortem subire formidemus.

Cum modestia et timore conscientiam habentes bonam. In ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi monet observare, ut videlicet humilitas, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicatur, et videndo monstretur.

Ut in eo quod detrahunt de vobis tanquam de malefactoribus, etc. Ut qui fidem ac spem coelestium quae videre nequeunt in vobis irrident, videant opera vestra bona, et per haec confundantur quae aperte esse bona negare non valent. Vel certe ita sentiendum: Curate, benefacientes, ut qui vestrae bonae conversationi detrahunt, adveniente tempore retributionis (0057C)futurae, confundantur, videntes vos cum Christo coronari, sese autem cum diabolo damnari.

Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati, quam malefacientes. Haec sententia illorum stultitiam eleganter arguit, qui cum pro culpis arguuntur a fratribus, vel etiam poenis coercentur, patienter omnino tolerant; at cum absque culpa, vel verborum contumelias, vel damna rerum, vel adversa quaeque patiuntur a proximis, mox ad iracundiam prorumpunt, et qui hactenus videbantur innoxii, per impatientiam se et murmurationem noxios reddunt. Ut autem flagellorum distantia in disparibus meritis longe dispar appareat, videamus una eademque caecitatis molestia Tobiam, Saulum, Elymam fuisse percussos. Sed Tobiam ob hoc, ut virtus patientiae (0057D)ejus latius in exemplum cunctis claresceret; Saulum ob hoc, ut de Saulo persecutore in Paulum mutaretur apostolum; Elymam vero, ut, dignas suae perfidiae poenas luens, ab eorum quoque qui credituri erant dementatione cessaret. Et mihi si detur optio, malim cum tanto Patre sive divinis seu humanis subjacere justis verberibus, quam ob injustitiam verberum vi ad justitiae studia trahi. Rursumque malim a culpis flagello retrahi, quam pro insanabili pondere peccatorum aeternae ultioni subjici.

Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc. Qui ergo justus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem, qui in cruce Christum cognovit, et a cruce paradisum cum Christo (0058A)intravit; qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in Tartarum. Ideo autem Christum semel esse mortuum commemorat, ut nobis quoque in memoriam revocet, quia temporaneis nostris passionibus merces redditur aeterna.

Ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, etc. De hac mortificatione carnis et vivificatione spiritus, quam habent hi qui pro Domino per patientiam laborant, dicit et apostolus Paulus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed tamen is qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV). Offert ergo nos Deo Patri Christus, cum per mortificationem carnis pro illo immolari gaudemus, id est, vitam nostram laudabilem (0058B)in conspectu Patris ostendit. Vel certe offert nos Deo, cum absolutos carne in aeternum nos regnum introducit. Sane hoc quod dicitur: Vivificatos autem Spiritu: sanctus Athanasius Alexandriae pontifex, non ad hominis spiritum, qui mortificata carne melius vivificatur, dicente propheta de Domino: Ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum (Isai. LVII), sed ad gratiam potius refert Spiritus sancti, qui mortificantibus carnem suam vitam tribuit aeternam. Utitur enim et hoc testimonio contra Arianos, qui aequalitati sanctae Trinitatis contradicunt, astruens quia individua divinae operationis unitate qua vivificat Pater, vivificet Filius, vivificet Spiritus sanctus. Pater videlicet et Filius, quia scriptum est: Sicut (0058C)enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Spiritus vero sanctus, ut hoc testimonio declaratur, quo dicitur de Filio, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem Spiritu; ideoque quorum una operatio est, horum dispar esse substantia vel essentia non possit.

In quo et iis qui in carne conclusi erant, etc. Qui nostris temporibus in carne veniens iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium eis qui tunc increduli erant et carnaliter vivebant, Spiritu veniens praedicavit. Ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe caeterisque qui tunc fuere sanctis, et per eorum bonam conversationem pravis illius aevi hominibus, ut ad meliora converterentur praedicavit. (0058D)Conclusos namque in carne dicit carnalibus desideriis vehementer aggravatos. Unde de illis Scriptura ait: Quia omnis caro corruperat viam suam (Gen. VI). Quod autem dicit, in quo, significat in eo quod praemiserat, ut nos offerret Deo. Quia et tunc si qui ad praedicationem Domini, quam per vitam fidelium praetendebat, credere voluissent, et ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis tanquam de malefactoribus, hi veniente diluvio confundebantur. Nam et de utroque potest intelligi quod ait, in quo, id est, et in eis qui in carne conclusi erant, Spiritu veniens praedicavit, ut per eamdem suam praedicationem, et credentibus corona laudis, et iis qui in incredulitate perstitissent, confusio nasceretur. Quidam Codices habent: In quo et (0059A)is qui in carcere erant, Spiritu veniens praedicavit. Quod ad eamdem pravorum atque incredulorum intentionem respicit, qui quoniam tenebris obscuratum habent sensum, merito etiam in hac vita in carcere conclusi esse dicuntur. In quo videlicet carcere, interioribus adhuc tenebris, hoc est, caecitate mentis et operibus injustis gravantur, donec, carne soluti, in tenebras exteriores et in carcerem projiciantur aeternae damnationis; de quo Dominus in Evangelio: Et judex (inquit) tradat te ministro, et in carcerem mittaris (Matth. V). Quamvis etiam sancti in hac vita se in carcere positos, cum gaudium supernae patriae sitiunt, merito proclament, juxta illud Psalmistae: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI). Distat namque (0059B)multum inter utrumque carcerem, siquidem reprobi in carcere sunt peccatorum et ignorantiae, justi vero in carcere licet tribulationum positi, luce semper justitiae dilatato in Deum corde perfruuntur; quos designaverunt apostoli Paulus et Silas, cum media nocte in intimo carceris horrore, vincti licet et flagellati, hymnum Deo laudis laetissima voce canebant. Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam de qua dicit apostolis Dominus: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII); de qua et Psalmista: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me (Psal. CXVIII)? sancti quiescentes in inferno desideraverunt, quod haec, descendente Domino (0059C)in inferna, etiam his qui in carcere erant et increduli quondam fuerant in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit. Et haec ille dixerit, sed catholica fides habet, quia descendens ad inferna Dominus non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia secum regna perduxerit, neque exutis corpore animabus, et inferorum carcere scelerum inclusis, sed in hac vita vel per seipsum vel per suorum exempla sive verba fidelium, quotidie vitam vitae demonstret. De quibus bene dicitur:

Qui increduli fuerant aliquando, etc. Nam et ipsa Dei patientia praedicatio erat ejus, cum Noe, centum annis arcae operibus insistens, quid mundo futurum esset quotidiana operis exsecutione monstrabat. Unde Paulus ait: An ignoras quoniam patientia Dei ad (0059D)poenitentiam te adducit (Rom. II)? etc. Alia Translatio hunc locum ita habet: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum, mortificatus corpore, sed vivus factus in spiritu. In quo spiritu et eis qui in carcere erant praedicavit, qui quondam non crediderant in diebus illis, cum exspectarent Dei patientiam in diebus Noe, etc.

In qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt, etc. Formam baptismi assimilatam dicit arcae et aquis diluvii. Et recte omnino, quia et ipsa fabricatio arcae de lignis laevigatis constructionem significat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi. Et quod pereunte orbe toto, pauci, id est, octo animae, salvae factae sunt per aquam, significat (0060A)quod ad comparationem pereuntium gentilium, Judaeorum, haereticorum et falsorum fidelium, multo brevior est numerus electorum. Unde de angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam, dicitur: Et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII). Et iterum: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). De quo pusillo grege et hic apte subjungitur:

Non carnis depositio sordium, etc. Ubi enim est conscientia bona, nisi ubi est et fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus quia finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem (0060B)baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. Ipse quoque octonarius numerus animarum quae salvae factae sunt per aquam significat quia sancta Ecclesia in sacramentum dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percepit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos, expurgati a peccatis per aquam regenerationis, in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Octava namque die, hoc est post septimam Sabbati, Dominus, a mortuis resurgens, et exemplum nobis futurae resurrectionis, et mysterium novae conversationis, qua in terris positi coelestem vitam ageremus, ostendit. Quod etiam ipse Petrus exponendo subjungit, dicens:

Per resurrectionem Jesu Christi, etc. Sicut enim (0060C)ipse resurgens a mortuis ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei, sic etiam et nobis per baptisma viam salutis ac regni coelestis introitum patere signavit. Bene autem ait: Deglutiens mortem; quod enim deglutimus, agimus ut virtute nostri corporis assumptum nunquam pareat. Et deglutivit mortem Dominus, quam resurgens a mortuis ita funditus consumpsit, ut nihil contra se ultra per attactum alicujus corruptionis valeret, ac, manente specie veri corporis, abesset prorsus labes omnis priscae fragilitatis. Quod ipsum et nobis in fine promittitur futurum, dicente Apostolo, cum de nostra resurrectione loqueretur: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV). Bene absorpta, quia (0060D)cum et nos vitae aeternae participes fuerimus effecti, ita nimirum virtus corporis immortalis omne praeteritae corruptionis vitium tollet, quomodo solet flamma ignis immissam sibi aquae guttam ardoris sui consumere virtute.

Profectus (inquit) in coelum, etc. Nulli dubium est quin Filio Dei semper fuerint angeli et omnes patriae coelestis virtutes ac potestates subjectae, quem cum Patre et Spiritu sancto unum sine initio Deum laudant, tremunt, adorant. Sed necessario admonendum beatus Petrus aestimavit quod assumpta humanitas in tantam sit gloriam resurgendo sublimata, ut incomparabili culmine omni angelicae dignitatis potentiae praeferetur. Juxta quod et Psalmista, cum diceret de ipso Patri: Minuisti eum paulo minus ab (0061A)angelis (Psal. VIII); continuo subjecit: Gloria et honore coronasti cum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid.).

CAPUT IV. Christo igitur passo in carne, etc. Postquam exemplum resurrectionis dominicae et ablutionis nostrae quae fit in baptismo, de arcae ac diluvii sacramento astruxerat, revertitur ad hoc quod dicere coeperat, ut, imitantes opus Redemptoris nostri, inter bona quae facimus, patienter malorum nequitiam toleremus. Notandum autem, quod distincte loquens ait: Christo igitur passo in carne. Quia sicut beatus Ambrosius ait: « caro ejus est passa, Divinitas autem mortis libera, passioni corpus naturae humanae lege (0061B)concessit. » An vero mori Divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). Si ergo anima occidi non potest, quomodo Divinitas potest?

Quia qui passus est in carne desiit a peccatis, etc. Quisquis sanctorum corpus suum ad martyrium persecutorum violentiae subdidit, nulli dubium quin usque ad vitae suae terminum, quantum humanae naturae possibile est, sese a peccatis abstinuerit. Quid enim de peccati perpetratione, quid de carnalibus desideriis cogitare, quid nisi voluntatem Dei potuit animo versare, qui vel ligno affixus, vel lapidum ictibus circumdatus, vel bestiarum morsibus subactus, vel ignium flammis superpositus, vel scorpionum (0061C)flagris perfossus, vel alio quolibet poenarum genere affectus, hoc tantummodo desiderare cogebatur, ut finito certamine coronam vitae perciperet? Talium ergo mentem nos beatus Petrus cupit semper imitari, cum, proposito dominicae passionis exemplo, nos eadem cogitatione contra nequitiam pravorum contraque vitiorum oblectamenta praecipit armari, volens intelligi quod etiam nos in pace Ecclesiae quiescentes, si habitum patientis induimus, facile, adjuvante Domino, lapsus vitamus peccatorum omnium cunctaque desideria divinae voluntatis subjugamus imperiis. Denique et Psalmista Dominum precatur dicens: Infige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Et Apostolus: Qui ergo (0061D)Christi sunt (inquit) carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V). Qui ergo timore judiciorum coelestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam talis crucifixo ac patienti pro Christo similis, quasi mortuus existens peccatis, Dei tantum servitio vivit.

In quo admirantur, non concurrentibus vobis, etc. Quia carnem (inquit) vestram crucifixistis cum vitiis et concupiscentiis, evenit profecto ut etsi propter suam perfidiam vos blasphement, ut pote segregatos ab eorum consortio, in vestra tamen conversatione semper opera justitiae et pietatis videant, quae merito admirentur, et pro quibus fidem jure laudent ac venerentur Christianam.

Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare (0062A)vivos ac mortuos. Ideo (inquit) minus curate, minus dolete, si benefacientes blasphemamini a reprobis, quia etsi vos tacueritis, non tamen tacebit, neque compescetur Deus judex utique justus, qui et illis blasphemiae suae, et patientiae vestrae vobis praemia digna restituet.

Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, etc. Tanta Deo cura, tantus amor, tantum est desiderium nos mortificari carne, vivificari autem spiritu, ut his quoque qui majoribus criminibus involuti sunt, et inter mortuos jure nominandi, luxuriis videlicet, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus, verbum fidei evangelizare praeceperit, quatenus et ilii judicatis, id est, spretis et abjectis carnalibus desideriis spiritualiter (0062B)vivant, unaque cum eis quos innocenter viventes Evangelii gratia invenit, vitam exspectent aeternam.

Omnium autem finis appropinquabit. Ne sibi quisque blandiretur de longinquitate futuri judicii, in quo vivos et mortuos dixerat esse judicandos, consulte admonet, quia etsi incertus est extremi discriminis adventus, certum tamen constat omnibus quod in hac mortali vita diu subsistere nequeunt.

Estote itaque prudentes, etc. Et Dominus in Evangelio, nos incerti finis intuitu semper orare et vigilare praecepit. Ait namque, loquens de die judicii: Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI). Bene autem in orationibus (0062C)vigilare jubemur, ut cum stamus ad orationem, cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec tunc quidquam animus praeter id solum cogitet quod precatur. Subripit enim frequenter hostis, et subtiliter fallens preces nostras adeo avocat, ut aliud habeamus in corde et aliud proferamus in voce, cum intentione sincera Deum debeat non sonus vocis, sed animae sensus orare.

Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. Bene addidit continuam, quia semper diligere valemus, semper autem vigilare in orationibus fragilitate carnis obstante nequimus; semper his quae subjungit virtutibus insistere minime valeamus, id est, hospitalitati, doctrinae, (0062D)administrationi gratiarum, vel communium, vel specialium in proximos, caeterisque hujusmodi. Quia haec nimirum et per officium corporis, et per tempora opportuna fieri necesse est. Ipsa autem charitas cujus instinctu haec foris aguntur, quia interiori homini praesidet, semper ibidem haberi potest, quamvis in publico non semper ostendi possit

Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum. In eo maxime, cum veraciter Deo dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Et quidem cuncta opera bona quae facimus culpas quas fecimus diluere et cooperire certum est, sed hoc ideo specialiter de charitate dicitur per quam proximis nostris ea quae nobis debent donamus, quia justissimum est apud Deum (0063A)ut juxta mensuram pietatis qua mensi fuerimus remetiatur nobis. Sicut e contra terribiliter duricordes vir sapiens arguit, dicens: Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam (Eccli. XXVIII)? Nec dubitandum quod in eo quoque qui per charitatem quidquid valet erga correptionem proximi, admonendo, increpando, castigando operatur, charitas ipsa cooperiat multitudinem peccatorum, Jacobo attestante, qui ait: Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V).

Si quis loquitur quasi sermones Dei. Timens videlicet, ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in Scripturis sanctis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis (0063B)Dei, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt, cum ipse manifestissime praedicatoribus veritatis de his quos ad vitam inbuerint praecipiat, dicens: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Et ea enim quae ipse mandavit, nos alia, et haec non ex parte, sed omnia suis auditoribus observanda tradere jubet.

Si quis ministrat, etc. Tanto humilius impendat quisque proximo omne bonum quod potest, quanto certissime novit quod a semetipso non potest habere quod impendat.

Ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, etc. Juxta ipsius Jesu Christi praeceptum quo (0063C)ait: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Honorificatur ergo Deus in actibus nostris, cum omne quidquid bene ac secundum voluntatem ejus facimus, non hoc nostris meritis, sed ejus gratiae tribuimus, econtra autem mala quae gerimus nostrae solum malitiae vel ignorantiae deputamus.

Charissimi, nolite mirari in fervore, etc. Quidam Codices habent: Nolite peregrinari in fervore. Utriusque autem verbi sensus in promptu est, quia neque mirari fidelis quisque debet quare in hac vita fervorem patiatur tribulationum, qui certa ratione ideo nunc tribulationibus tentatur, ut, cum probatus fuerit, ad futurae vitae coronam percipiendam dignus habeatur; (0063D)neque se aliquis ideo peregrinum et extraneum a Christi membris existimare debet, quia praesentis saeculi feriatur adversis, cum et Domini exitus mortis (Psal. LXVII), et in ejus Ecclesia nunquam, a protomartyre Abel usque ad ultimum electum qui in fine saeculi nasciturus est, infidelium persecutio cessaverit. Unde bene cum dixisset, Nolite mirari in fervore, addidit:

Quasi novi aliquid vobis contingat. Quia valde est antiquum et frequens, electos Dei vitae praesentis adversa pro aeterna salute tolerare.

Nemo autem vestrum patiatur tanquam homicida, etc. Tanquam maledicus enim patitur qui passionis suae tempore in sui injuriam persecutoris effrenatur.

Quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo (0064A)Dei. Duo sunt judicia Dei per Scripturas insinuata: unum occultum, alterum manifestum. Occuitum judicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut, si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Judicium autem manifestum est, quo venturus est Dominus judicare vivos et mortuos. Nunc autem dicitur esse tempus in quo incipiat judicium de domo Domini, id est, de Ecclesia, quae per exercitium praesentium afflictionum ad futura gaudia praeparatur. Namque reprobi tanto securiores nunc et sine ullo vindictae verbere vitam transitoriam ducunt, quanto eis in futuro nihil nisi vindicta restat, juxta illud beati Job: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad (0064B)inferna descendunt.

Si autem primum a nobis, quis finis illorum, etc.? Hinc colligitur districtus Judex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat. Si enim flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi?

Et si justus quidem vix salvabitur, etc. Nolunt credere Pelagiani quod in uno homine tota est generis humani massa vitiata, et tota damnata. A quo vitio unius hominis et damnatione sola sanat et liberat gratia Christi. Quare enim justus vix salvabitur? Nunquid liberare justum labor est Deo? Absit. Sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo nec ipse Omnipotens liberare. Propter quod et peccata proclivia sunt, et (0064C)laboriosa justitia, nisi amantibus. Sed charitas quae hos amantes facit, ex Deo est. Notandum autem quod hanc sententiam beatus Petrus de Proverbiis Salomonis juxta veterem duntaxat Editionem assumpsit, pro qua in nostra quae de Hebraicae veritatis fonte descendit, scriptum est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator (Proverb. XI)? Quod est aperte dicere: Si tanta est vitae mortalis fragilitas, ut ne justi quidem qui in coelo coronandi sunt, hanc sine tribulatione propter innumeram vitiatae naturae labem transeant, quanto magis hi qui coelestis sunt gratiae extorres certum suae perpetuae damnationis exitum exspectant?

(0064D)Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro, etc. Ideo videlicet testis, quod praesens illo patiente astitit, et cuncta ut gerebantur aspexit. Vel certe quia et ipse propter nomen Christi, carcerem, vincula ac verbera passus est, ut in apostolorum Actibus legimus.

Qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator. Tunc nimirum cum in monte sancto gloriam vultus ejus coelestem cum Jacobo et Joanne conspexit, sive cum resurrectionis et ascensionis ejus potentiam cum caeteris qui affuere discipulis vidit.

Pascite qui in vobis est gregem Dei. Sicut Dominus beato Petro totius gregis ejus, hoc est Ecclesiae curam habere jussit, ita ipse Petrus sequentibus (0065A)Ecclesiae pastoribus jure mandat ut eum quisque qui secum est, gregem Dei sollicita gubernatione tutetur.

Providentes non coacte, sed spontanee, etc. Coacte pascit gregem Dei et providet ille qui propter rerum temporalium penuriam non habens unde vivat, idcirco praedicat Evangelium, ut de Evangelio vivere possit. Spontanee vero et secundum Deum, qui nullius terrenae rei, sed tantum supernae mercedis intuitu verbum Dei praedicat. Quod utrumque distinguens ab invicem apostolus Paulus: Si enim volens (inquit) hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Dispensatio quippe ei credita dicitur, qui rei externae curam ad tempus habere praecipitur. Verbi gratia, qui triticum domini (0065B)sui conservis in tempore dispertiri jubetur, huic assimilatur qui non spontanee, sed invitus evangelizat.

Neque turpis tucri gratia, sed voluntarie. Turpis lucri gratia providet gregi Dei, qui propter quaestum et terrena commoda praedicat, cum religionis opera cuncta spontanee fieri debeant. Juxta illud exemplum constructionis tabernaculi, quod praesentem Ecclesiae constructionem praetendebat, ubi et omnis multitudo filiorum Israel obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi, sponte propria cuncta tribuens, et ipsi artifices sponte sua obtulerunt se ad faciendum opus.

Neque ut dominantes in cleris, etc. Ut videlicet (0065C)humilitatem, quam subditos et ad vos et ad invicem habere desideratis, ipsi prius et actu monstretis, et in animo servetis integro, juxta illud dominicum: Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non autem ita erit in vobis, sed quicunque voluerit fieri major, erit vester minister; et quicunque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus (Matth. XXIII). Quod Paulus imperium diligenter observans ait: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum.

Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Postquam seniores quomodo praeessent docuit, oportebat (0065D)ut etiam juniores ad obediendum paternae eorum provisioni instrueret. Non autem opus erat eis plura loqui, sed tantum subjectionis dare praeceptum. Quia nimirum senioribus praeceperat ut forma facti essent subditis, et sufficiebat juniores ad majorum bene agentium exempla respicere, et haec devote imitari. Sed ne haec audientes praelati putarent solummodo subditis suis, et non etiam sibi debitae humilitatis jura esse servanda, continuo generaliter admonendo subjecit:

Omnes autem invicem humilitatem insinuate. Omnes etenim dicit, et seniores et adolescentes, qui invicem jubentur humilitatis insinuare virtutem, et hi videlicet regendo, et illi obsequendo humiliter. Quod apud ipsum Petrum, et in ipso factum legimus, cum, (0066A)intrante eo Caesaream, Cornelius occurrens pedibus se ejus humiliter stravit, et ille humilius levavit eum, dicens: Surge, et ego homo sum, sicut et tu (Act. X). Et quidem Cornelius necdum renatus in Christo, necdum Ecclesiae erat membris incorporatus. Omnes ergo humilitatem habere ad alterutrum vel exemplo docet, vel etiam verbo insinuat, quia nimirum omnibus superbiae vitium quod angelos de coelo dejecit, noverat esse cavendum, omnes adjuncta Salomonis sententia terret salubriter ac refovet, dicens:

Quia Deus superbis resistit, etc. Et quae sit eadem gratia quam confert humilibus Deus, consequenter exponit, cum admonendo subjungit:

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, etc. Hanc (0066B)ergo gratiam humilibus tribuit, ut quo magis humiliati fuerint propter ipsum, tempore certaminis, eo gloriosius exaltentur ab ipso tempore retributionis. Potest autem humiliatio hoc in loco multifarie accipi, hoc est, et ea qua incipiens quisque viam virtutum pro abluendis quae commiserat peccatis salubriter atteritur, et illa quae spontanea mentis devotione a perfectioribus Deo vel proximis in pace exhibetur rerum circumstantium, necnon et ea qua, incursantibus persecutionum turbinibus, invictus per patientiae virtutem animus armatur. Omni autem generi Deo devotae humilitatis merces succedit illa, ut qui se tempore peregrinationis suae humiliant, tempore visitationis ejus exaltentur.

Sobrii estote et vigilate, etc. In hujus expositione (0066C)sententiae, non nostra, verum beati Cypriani dicta ponamus. « Circumit (inquit) ille nos singulos, et tanquam hostis clausos obsidens muros explorat et tentat, an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures per canora musica tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat Christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat; ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia. Honores terrenos promittit, ut coelestes adimat. Obtendit falsa, ut vera subripiat. Et cum latenter (0066D)non potest fallere, aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos servos Dei inquietus semper et semper infestus. In pace subdolus, in persecutione violentus. Quamobrem contra omnes diaboli vel fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. »

Cui resistite fortes in fide, etc. Tanto (inquit) fortiores estote in fide, tanto majorem habetote induciam ad superandas diaboli versutias, quanto consta quia non vos soli tentamini, sed ipsa passio quae vos fatigat ei quoque quae per totum mundum est Ecclesiae Christi, vestrae videlicet fraternitati, communis (0067A)est. Et quod a constitutione mundi semper passi sunt justi, pudeat vos solos prae omnibus sustinere non posse.

Per Sylvanum vobis fidelem fratrem, etc. Quod ait obsecrans potest ad superiora referri, quia videlicet breviter scripserit, non imperans, sed obsecrans eos fortes in fide persistere. Potest et ad sequentia recte copulari, ut intelligatur non solum contestari hanc esse veram eorum gratiam quam scribendo praedicat, quia nimirum non est in alio aliquo salus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV), sed etiam obsecrare eos, ut hanc esse veram suam gratiam faciant, qua imbuti sunt in Christo. Gratia enim Christi eorum fit gratia, qui hanc mundo corde suscipiunt. Nam qui gratiam Dei spernit, non ipsam gratiam (0067B)minuit, sed hanc suam non esse, id est, sibi facit non prodesse.

Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone collecta, etc. Babylonem typice Romam dicit, videlicet propter confusionem multiplicis idololatriae. In cujus medio sancta Ecclesia jam rudis et perparva fulgebat, juxta exemplum plebis Israeliticae, quae quondam, parva numero et captivata super flumina Babylonis sedens, absentiam sanctae terrae deflebat, nec canticum Domini in terra aliena cantare valebat (Psal. CXXXVI). Et bene beatus Petrus dum suos auditores ad tolerantiam hortatur adversitatum praesentium, dicit et Ecclesiam quae secum est in Babylone constitutam, id est, in confusione tribulationum. Et tamen collectam eam esse confirmat, ut ostendat (0067C)sanctam Dei civitatem in hac vita a permistione et pressura civitatis diaboli, quam Babylonia signat, immunem esse non posse. Marcum autem filium suum evangelistam dicit, qui ejus in baptismate dicitur filius effectus. Unde patet quod priusquam (0068A)Marcum Alexandriam de Roma ad evangelizandum mitteret, Epistolam hanc scripsit. Tempore autem Claudii principis et Petrus et Marcus Romam venerunt, et ipse Marcus, descripto Romae Evangelio suo, Alexandriam missus est. Unde colligitur quia Epistolam hanc Petrus dum quaeritur ubi vel quando scripserit, locus erat Roma, tempus Claudii Caesaris.

Salutate invicem in osculo sancto. Osculo sancto, osculo vero, osculo pacifico, osculo columbino, non subdolo, non polluto, quali usus est Joab ad occidendum Amasam, quali Judas ad tradendum Salvatorem, quali utuntur hi qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum (Psal. XXVII). Illi ergo osculo sancto salutant invicem, (0068B)qui non diligunt verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. A gratia coepit Epistolam, in gratia consummavit, mediam gratia respersit, ut errorem Pelagianum omni locutionis suae parte damnaret, Ecclesiam vero Christi non nisi per gratiam ejus salvari posse doceret. Et consulte cum diceret: Gratia vobis, addidit: Omnibus qui estis in Christo Jesu, ut ea quae paucis Ecclesiis, id est, Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae scripsit, cunctis per orbem Christi Ecclesiis se scribere designet. Sicut et Joannes in Apocalypsi, cum septem Asiae Ecclesias singulatim prout competebat admoneret, adjunxit per singula, ita concludens: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus (0068C)dicat Ecclesiis (Apoc. II), aperte insinuans quia cuncta quae unicuilibet Ecclesiae scripsit omnibus qui auditum salubrem haberent et universis fidelium scriberet Ecclesiis.

IN SECUNDAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT PRIMUM. (0067C) Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, etc. Scriptum est in sequentibus hujus Epistolae: Ecce hanc vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam. Unde constat quia hanc eisdem quibus et priorem (0067D)Epistolam miserat, electis proselytis, dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, scripsit Epistolam. Quos coaequales sibi cognoscit, non quia circumcisionem ex lege acceperant, quam ipse ut natura Judaeus habebat, sed quia eamdem quam ipse illustrante Christi gratia acceperat sortiti sunt fidem. Non enim circumcisio legalis, sed sola est fides evangelica, quae gentium populos antiquae Dei plebi consociet. Verum quia fides eadem sine operibus salvare non potest, recte subditur:

In justitia Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi. Illis ergo scribit Epistolam, illos salutat apostolus Petrus, qui coaequalem sibi sortiti sunt fidem, et hanc per (0068C)opera justitiae exercent. Ejus videlicet justitiae quam non humana prudentia reperit, nec legalis institutio docet, sed per Evangelium loquens Dominus et Salvator noster ostendit, cum ait: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non (0068D)intrabitis in regnum coelorum (Matth. V). Et iterum: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides. Ego autem dico vobis, etc. (Ibid.).

Gratia vobis et pax adimpleatur, etc. In prima Epistola scripsit: Gratia vobis et pax multiplicetur (I Petr. I). In hac autem: Gratia vobis et pax adimpleatur, quia nimirum illam incipientibus, hanc perfectioribus scripsit Epistolam. Multiplicatur enim pax et gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur autem pervenientibus in alia vita per, speciem. Unde bene cum diceret: Gratia vobis et pax adimpleatur, addidit: In cognitione Domini nostri Jesu Christi. Quia haec est vita aeterna (inquit), ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Et iterum: Si vos Filius (0069A)liberaverit, vere liberi eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII).

Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, etc. Pendet haec sententia a superioribus. Est enim sensus: Gratia vobis et pax adimpleatur in eo, ut Dominum nostrum Jesum Christum perfecte cognoscatis. Et hoc quoque per eum cognoscatis, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae donata sunt per ejus gratiam, quae ad vitam obtinendam et pietatem conservandam sufficiunt. Unde ait: Quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV). Et alibi: Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis (Joan. XVII). Quod si legatur ut quidam Codices habent: Quae ad vitam et pietatem donata est, hic erit sensus: Ut cognoscatis quomodo Dominus noster omnia (0069B)nobis divinae virtutis suae dona juxta modum capacitatis nostrae praestiterit, quae videlicet virtus ad vitam nobis et pietatem consequendam donata est. Hic etenim modus locutionis Scripturis est usitatissimus; et appellatur a grammaticis ellipsis, id est, defectus necessariae dictionis, quale est in psalmo: Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus. Subauditur enim patet via fugiendi, quoniam Deus ubique judex est (Psal. LXXIV).

Per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria et virtute. Et hoc a superioribus pendet, quia per cognitionem Domini et Salvatoris nostri omnia divinitatis ejus mysteria, quibus salvaremur, agnovimus. Qui nos propria gloria et virtute vocavit, quia (0069C)non angelum ad salvationem nostram, non archangelum misit, non in nobis aliquid meriti boni pro quo salvaremur invenit, quin potius infirmos et inglorios cernens, sua nos virtute recuperavit et gloria. Hinc etenim dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV).

Per quam maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Per quam, per cognitionem ejus dicit, quia quanto quis perfectius Deum cognoscit, tanto altius promissorum ejus magnitudinem sentit.

Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Mutat repente personam, et qui prius de se suisque dixerat: Pretiosa nobis promissa donavit, conversus extemplo ad eos quibus loquebatur: Ut per haec, (0069D)inquit, efficiamini divinae consortes naturae. Quod non fortuitu, sed providenter agit. Ideo (inquit) Dominus nobis, qui natura Judaei, qui sub lege sumus nati, qui magisterio ipsius etiam corporaliter imbuti, omnia divinae virtutis suae secreta reseravit, ideo nobis, suis videlicet discipulis, maxima et pretiosa Spiritus sui promissa donavit, ut per haec etiam vos qui ex gentibus estis, qui eum corporaliter videre nequivistis, divinae suae naturae donaret esse participes, nobis scilicet vos quae ab ipso audivimus docentibus, vos per ejus mysteria consecrantibus. Unde rectissime quod supra ait: Gratia vobis et pax adimpleatur in agnitione Domini nostri Jesu Christi, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata sunt, potest ita dictum accipi: (0070A)Gratia vobis et pax in eo adimpleatur, ut sic cognoscatis Dominum nostrum Jesum Christum, etiam vos, sicut nobis per illum omnia divinae virtutis suae promissa vel munera, quae ad vitam et pietatem ducunt, donata sunt. Ut sicut nos promissa ab illo dona vel accepimus, vel accepturos nos esse sine ulla dubietate confidimus, ita etiam vos eredentes de donis ejus non existatis dubii.

Fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. Bene dicit concupiscentiam mundi habere corruptionem, ideoque fugiendam esse, juxta eum qui dixit: Quasi a facie colubri fuge peccata (Eccli. XXI), quia est et incorruptibilis concupiscentia, de qua canitur: Concupivit et defecit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII). De qua etiam in libro (0070B)Sapientiae per figuram locutionis quae Graece κλῖμαξ, Latine gradatio vocatur, pulcherrime refertur: Initium (inquit) sapientiae, verissima est disciplinae concupiscentia (Sap. VI). Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est. Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est. Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.

Vos autem curam omnem inferentes, ministrate in fide vestra virtutem. Virtutem hoc loco non pro fortitudine ac miraculis, sed pro conversatione bona posuit; quae fidei recte jungenda est, ne sine operibus otiosa sit et mortua: in quo recte omnem curam subinferri praecepit, quia qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera destruentis.

(0070C)In virtute autem scientia. Juxta illud Isaiae: Discite bene facere, quaerite judicium.

In scientia autem abstinentiam. Ut cum bona facere didicerint, mox a malis abstineant, ne in vacuum scientia coelestium cadat, si se ab illecebris terrestribus quis continere neglexerit.

In abstinentia autem patientiam. Abstinentiam necesse est semper, ut patientia comitetur, ut quicunque a voluptatibus mundi se continere didicit, ejus quoque adversa corde firmo sustineat, a dextris videlicet et a sinistris per arma justitiae munitus (II Cor. VI).

In patientia autem pietatem. Ut erga eos quos patienter (0070D)tolerat, etiam pius existat, juxta illud apostoli Pauli: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII).

In pietate autem amorem fraternitatis. Ut non alterius rei intuitu pietatis opera suis quisque adversariis impendat, nisi fraternae tantum dilectionis. Hoc, videlicet, tota in tentatione procurans, ut quos docendo solum vel redarguendo nequit, ad affectum pietatis orando vel bene faciendo convertat.

In amore autem fraternitatis, charitatem. Charitatem hoc loco appellat specialiter eam qua Conditorem diligimus, quae, proficientibus virtutum gradibus, merito amori fraternitatis adjungitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus perfecte valet amari. Et quidem Dei amor excellentior est amore proximorum, quia illos sicut nos, Deum vero ex toto (0071A)corde, tota anima, tota virtute diligere jubemur (Marc. XII), sed tamen consuetudine amoris fraterni oportet nos ad amorem Conditoris ascendere. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV)?

Haec enim omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos, etc. Si superent dixit, si adversum bella vitiorum potiori virtute praevaluerint.

Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, etc. Oculus scientiam, manus operationem designat. Caecus est autem et manu tentans, qui, scientiam rectae operationis non habens, quidquid sibi rectum videtur operatur, et lumen veritatis ignorans quasi manum ad opus quod non videt extendit, gressus in iter (0071B)quod non praevidet attollit, ideoque repente miser in ruinam perditionis, quam praescire nequibat, incidit. Talis autem est omnis cui non praesto sunt haec quae Petrus loquitur, quia per incrementa virtutum spiritualium ad consortium divinitatis pervenire nos conveniat. At contra Salomon sapientem monens auditorem: Et palpebrae (inquit) tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV). Quod est patenter suggerere, ut in cunctis actibus nostris qui nos finis sequatur, sedula intentione praevidere curemus, quid secundum Dei voluntatem, quid aliter agatur solerter exploremus.

Quapropter, fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, XXII). (0071C)Certa est vocatio cunctorum qui ad fidem veniunt; qui vero fidei sacramentis quae perceperunt bona quoque opera perseveranter adjungunt, isti suam vocationem et electionem certam intuentibus faciunt. Sicut, e contra, qui post vocationem ad crimina revertuntur, cum in his ex hac vita migraverint, certum jam omnibus quia reprobi sunt reddunt.

Haec enim facientes, non peccabitis aliquando. De majoribus peccatis dicit, quae quicunque egerit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, et a quibus omnis qui supradictis virtutibus se manciparit, immunis Domino permanet. Alioquin sunt peccata minora, de quibus scriptum est: Quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum (Eccle. VII); et non justificabitur (0071D)in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII).

Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum, etc. Huic loco convenit illud Ezechielis prophetae, ubi de aedificio in monte constituto loquens ait: Et in octo gradibus ascensus ejus (Ezech. XL). Et hic enim beatus Petrus octo virtutum gradus enumerat, quibus fugientes mundialis concupiscentiae corruptionem ad habitationem regni coelestis ascendere debemus, fidem scilicet, virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, amorem fraternitatis, et charitatem. De quibus nimirum gradibus Psalmista dicit: Ascensus in corde ejus disposuit (Psal. LXXXIII); et caetera, usque dum ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus eorum in Sion (Ibid.).

(0072A)Propter quod incipiam vos semper commonere de his, etc. Quare vult illos semper commonere de bonis operibus, quos habere scientiam dicit, et de praesentia veritatis esse confirmatos? nisi forte ob hoc, ut scientiam quam norunt operibus exerceant, et veritatem cujus praesentia confirmati sunt fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei, de quibus videlicet magistris in processu Epistolae plura loquitur. Concinit autem huic sententia beati Joannis, qua dicit: Non scripsimus vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam (I Joan. II). Ideo autem scientibus veritatem scribunt, et commonent eos apostoli, ut quod sciunt observent. Unde et Joannes loquens, post pauca subjungit: Vos quod (0072B)audistis ab initio, in vobis permaneat (Ibid.).

Justum autem arbitror quandiu sum in hoc tabernaculo, etc. Tabernaculo solemus in itinere vel in bello uti, et ideo se recte fideles, quandiu sunt in corpore, et peregrinantur a Domino, in tabernaculis esse testantur, in quibus iter hujus vitae peragant, et contra adversarios veritatis certamen agant.

Certus quod velox est depositio tabernaculi mei. Pulcherrime beatus Petrus obitum suum non mortem, sed depositionem tabernaculi sui dicit, quia nimirum sic est perfectis Dei famulis carnis retinacula exuere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione fugato hoste vel prostrato ad patriam redire. Solam namque sibi domum propriam, (0072C)solum municipatum, solam patriam norunt in coelis. De qua et apostolus Paulus: Scimus, inquit, si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V).

Non enim indoctas fabulas secuti, etc. Hic paganos simul et haereticos tangit, quorum primi quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt; secundi, acceptis Dei veri mysteriis, de caetero non divinis Scripturis attendere, sed ad suum potius sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt.

Et hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, etc. Quidam hanc Epistolam negant a beato Petro apostolo (0072D)esse conscriptam; qui si hunc versiculum solertius attenderent, et hoc quod sequitur: Cum essemus cum illo in monte sancto, nequaquam de Epistolae hujus auctore dubitarent. Constat enim, juxta fidem Evangeliorum, quia praefatam vocem sursum Domino in monte clarificato idem Petrus cum Jacobo et Joanne coapostolis suis audivit.

Et habemus firmiorem propheticum sermonem. Illum, videlicet, quo ex persona Mediatoris Dei et hominum dicitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II). Si enim quispiam (inquit) nostro testimonio discredendum putaverit, quod in secreto gloriam Redemptoris nostri conspeximus divinam, quod vocem Patris ad eum factam audierimus, certe sermoni prophetico nemo contra (0073A)dicere, nullus de hoc ambigere audebit, quem divinis Scripturis jam olim insertum omnes verum esse testantur.

Cui bene facitis, attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, etc. Ordo sensus est: Cui attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, bene facitis. In hujus etenim saeculi nocte tenebrosis tentationibus plena, ubi difficile quisquam invenitur qui non offendat, quid essemus si lucernam prophetici sermonis non haberemus? Sed nunquid lucerna semper erit necessaria? Non utique. Donec (inquit) dies lucescat. Mane enim astabo et contemplabor (Psal. V). Ad lucernam interim nocturnam pertinet quod filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III). Et in comparatione quidem impiorum, dies sumus, (0073B)Paulo dicente: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Sed si comparemur illi vitae in qua futuri sumus, adhuc nox sumus, et lucerna indigemus.

Et lucifer oriatur in cordibus vestris. Quis est lucifer iste? Si Dominum dicas, parum est. Lucifer ipse, clarus noster intellectus est. Ipse enim oritur in cordibus nostris, ipse illustrabitur, ipse manifestabitur. Dilectio erit qualem nunc optamus, et quoniam non est suspiramus, et qualis erit, singuli in singulis videbimus, quomodo nunc facies nostras alterutrum videmus.

Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae, etc. Pendet hic versiculus ex eo quod (0073C)superius ait: Cui bene facitis, attendentes; qui enim prophetarum verba attendentes bene utique faciunt, ut per haec lucem habere possint scientiae, hoc primum intelligere debent, quia nullus prophetarum sanctorum propria sua interpretatione populis dogmata vitae praedicarit, sed quae a Domino didicerant, haec suis auditoribus agenda commendabant, quaeque in secreto coelestia arcana perceperat, haec simpliciter vel loquendo vel scribendo Dei plebi tradebant, et non sicut gentium divini, qui quae ipsi de corde suo finxerant, haec turbis deceptorum, quasi divini oraculi consulta, proferebant. Sicut ergo prophetae non sua propria, sed Dei verba scribebant, ita et lector eorum non sua propria interpretatione potest uti, ne a sensu veritatis exorbitet, (0073D)sed hoc omnimodis debet attendere, quomodo sua verba voluerit intelligi ipse qui scripsit.

Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, etc. Semper futura posse praedicere ( sic ); sed ipse Spiritus eorum corda quando voluit implevit; ita etiam potestatis eorum non erat, ut quaecunque vellent docerent, sed quae Spiritu illustrati didicerant, ea sola dicebant. Haec ideo dicimus, ne quis ad libitum suum Scripturas exponere audeat. Ridicule quidam haec beati Petri verba interpretatus est, dicens quod sicut fistula flatum eris humani, ut resonet, accipit, nec sonum tamen ipsa quem ministrat, quia insensibilis naturae est, intelligere valet; ita prophetae Dei Spiritu inspirati, ea quae idem Spiritus (0074A)vellet ore proferrent, nec tamen ea quae dicerent ipsi mente tenerent, juxta illud Maronis: Dat sine mente sonum; quod impudentissimi erroris esse palam claret. Quomodo enim audientibus tam sana vivendi consilia darent, si insanis similes ipsi quae loquerentur nescirent? Quare videntes appellantur prophetae? Qua ratione scriptum est: Verbum quod vidit Isaias (Isai. II), aut aliquis propheta, nisi quia in occulto visionum coelestium lucidissimo mentis intuitu cognoscebant arcana, quae foras suis auditoribus palam verbis quibuscunque vellent efferrent?

CAPUT II. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, etc. Quae secta Latine, Graece dicitur haeresis, cum quis (0074B)stulta obstinatione errorum quem semel coepit semper sectari nullatenus cessat. Quod haereticorum proprium esse quis nesciat?

Et eum qui emit eos Dominum negant, etc. De hoc emptore et Paulus ait: Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. 6). Merito autem sibi celerem perditionem superducunt, qui Redemptorem suum negantes, hunc recte confitendo glorificare, et bene faciendo suo in corpore ferre detrectant: quod omnes faciunt haeretici; nam et Arius, qui Redemptorem nostrum in divinitate Patre minorem dicit, et Photinus, qui dicit: « Christus homo est, Deus non est, » et Manichaeus, qui dicit: « Christus Deus tantum est, homo verus non est, » et Ebion, qui dicit: « Christus (0074C)ante Mariam non erat, ex ipsa originem sumpsit, » et Apollinaris, qui dicit: « Christus tantum Deus et caro est, animam rationalem nunquam suscepit, » et Pelagius, qui dicit: « Christus Redemptor parvulorum in baptismo non est, quia sine iniquitatibus concepti, et sine delictis a matre sua geniti, nullum prorsus habent peccatum quod sibi debeat dimitti, ideoque Christus non est Salvator omnium electorum; » et caeteri cum his haeretici Dominum profecto, qui emit eos pretio sanguinis sui, negant, quia illum non qualem veritas ostendit, sed qualem ipsi sibi fingunt praedicant. Et propterea a Redemptore alieni facti, nihil certius quam foveam perditionis exspectant.

(0074D)Et multi sequentur eorum luxurias, etc. Via veritatis blasphemabitur per haereticos non solum in eis quos suae haeresi eductos associant, sed in eis quoque quos per impurissima sua facta et sacrificia, vel mysteria exsecranda quae faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis esse mancipatos. Qualibus dicit Scriptura: Per vos nomen meum blasphematur in gentibus (Isai. LII).

Quibus judicium jam olim non cessat. Cum jam olim praeteritum tempus significet, non cessat autem verbum praesentis temporis sit ( sic ), non aliud intelligendum videtur, nisi quia jam olim coepit judicium perditionis impiorum, quod eos praesentialiter semper excruciat, nullo unquam fine cessabit.

(0075A)Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit. Multi enim hic versiculi uno fine clauduntur: Novit Dominus pios de tentatione eripere. Si enim, inquit, Deus angelis peccantibus non pepercit, sed eos inferni traditos poenis ad majores in die judicii servat cruciatus; si originalem mundum propter scelera diluvio perdens, Noe justum servavit; si Sodomorum flagitia puniens, Loth justitiae cultorem ab injustis eruit; constat pro certo quia novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare. Et notandum in eo quod ait, Deum angelis peccantibus non pepercisse, quia ipsi mali angeli non a Deo conditi mali, sed peccando facti sunt mali.

Sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, (0075B)etc. Hunc versiculum alia Translatio sic habet: Sed carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos reservari. Ostendit ergo adhuc angelis apostatis ultimi judicii poenam deberi, de qua Dominus dicit: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV), quamvis jam poenaliter hunc infernum, hoc est inferiorem caliginosum aerem, tanquam carcerem acceperint. Quantum enim ad sublimitatem coeli, jam hujus aeris spatium dici infernus potest, sic et quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra quae inferius jacet, infernus intelligi potest et profundus. Rudentes autem inferni appellat ipsam superbiae jactantiam, qua angeli ejus spiritus contra Conditorem intumuit. Rudentes quippe dicuntur funes, quibus (0075C)nautae vela suspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seseque ambiguis semper ponti fluctibus credant. Quibus convenienter rudentibus immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut, flatu superbiae impulsi, se adversus Conditorem erexerunt, ipsis elationis suae conatibus in abyssi profunda sunt rapti. Quidam Codices habent: Sed rugientibus inferni detractos in tartarum tradidit, quod vocem vel supernae elationis, vel ejulatus in poenis significat. Rugiunt namque fere, cum vel famem vel quid aliud patiuntur, propter nimietatem elationis ferre non valentes, si quid eis adversitatis occurrerit.

Et originali mundo non pepercit. Idem ipse mundus est, in quo nunc humanum genus habitat, quem (0075D)inhabitaverunt hi qui ante diluvium fuerunt. Sed tamen recte originalis mundus ille, quasi alius dicitur, quia sicut in consequentibus hujus Epistolae scriptum continetur, ille tunc mundus aqua inundatus periit, et coelis videlicet qui erant prius, id est, cunctis periit, et coelis videlicet qui erant prius, id est, cunctis aeris hujus turbulenti spatiis aquarum accrescentium altitudine consumptis, terra quoque in alteram faciem excedentibus aquis immutata. Nam etsi montes aliqui atque convalles ab initio facti creduntur, non tamen tanti quanti nunc in orbe cernuntur universo. Quod negari forte potuisset, si non etiam nunc omnibus annis terrarum faciem cerneremus aquarum subversione mutatam. Quod tanto magis tunc fuisse factum creditur, quanto major (0076A)ac diuturnior aquarum impetus terram obsidens alluebat.

Sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, etc. Constat omnibus quia Noe decima ab Adam generatione natus est, sed octavum eum nominat, quia octo homines diluvium evaserunt, e quibus ille unus erat. Idcirco autem octavi numeri facit mentionem, ut occulte insinuet quia tempus diluvii discrimen significet examinis ultimi, quando, damnatis omnibus reprobis, omnes justi gloriam vitae perpetis accipient. Sex etenim sunt praesentis saeculi aetates, septima etiam nunc agitur aetas, in illa vita ubi animae sanctorum Sabbato felici, id est, requie perfruuntur aeterna, octava est ventura tempore resurrectionis omnium et universalis judicii. Justitiae autem (0076B)praeconem Noe cognominat, quia justitiae opera faciens cunctis intuentibus, qualiter coram Domino vivendum esset ostendit. Neque enim verbo quempiam docere reperitur, quippe cujus nec unus sermo reperitur ad Deum prolatus vel hominem, sed quod maximae virtutis est, in tota arcae fabrica, in adventu diluvii, in sequentis aevi primordiis, ore quidem silente, sed cordis devotione promptissima jussis obtemperare coelestibus.

Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum, etc. Quia civitates impiorum in cinerem redactas asserit, dupliciter intelligi debet. Quia et primo per incendium eas cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam (0076C)regionem priscae speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem spectantibus generant. Si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant. Unde in libro Sapientiae dicitur: Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendente igne in Pentapolim. Cujus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et in certo tempore fructus habentes arbores (Sap. X). Subauditur: Et ipsae fumigabundae constant desertae. Et hoc est quod hic quoque subjungitur:

Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens. Nam et ignis qui Sodomitas semel puniit, ostendit patenter quod impii sint sine fine passuri. Et quod terra (0076D)eorum fumigabunda constat, quod fructus ejus pulcherrimi cinerem habent intus et fetorem, aperte omnibus saeculis innuit quia delectatio carnalis, etsi stultorum mentibus ad praesens arrideat, nihil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservat, nisi ut fumus tormentorum ejus in saecula saeculorum ascendat.

Et justum Loth oppressum, etc. Cruciabant quidem sanctum virum iniqua proximorum facta pariter et verba; quae quotidie cernens nullatenus corrigere valebat; sed tamen ipse tam circumspecte se gerebat, ut nec visis eorum flagitiis, nec auditis, in aliquo castae suae mentis fuscaret intuitum, sed indefessa intentione coeptis suae justitiae insistebat actibus. Vel certe aspectu et auditu justus erat, quia nihil in eo (0077A)praesentes nisi justitiae opera cernebant et audiebant eloquia, nihil fama de illo per absentes, nisi quod ad justitiam pertineret vulgabat, ad exemplum beati Job, qui ait: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi (Job. XXIX). Et notandum quod beatus Petrus in hoc loco Dominici magisterii sequitur exemplum. Et ipse enim Dominus in Evangelio de die judicii loquens, subitaneum vel diluvii vel ignis Sodomitici adventum ad memoriam deducit, ubi justi liberati, reprobi autem sint inopinatae perditionis laqueo comprehensi. Sed et alio loco cum discipulorum animos a fastu elationis compescere curaret, angelici casus illis proponit exemplum, Videbam, inquiens, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X).

(0077B)Novit Dominus pios de tentatione eripere, etc. Iniquos dicit in diem judicii cruciandos reservari, non quia etiam ante diem judicii soluti corpore poenas luant pro meritis, sed quia graviora eos in judicio tormenta exspectent quando et in corpore recepto punientur, qui nunc in anima sola cruciantur. Unde et Dominus his quae verbum Evangelii recipere noluerunt, civitatibus exprobrans, ita conclusit: Remissius erit terrae Sodomorum in die judicii quam vobis.

Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant. Fornicatores dicit, qui pro reatu suae corruptionis majora in judicio quam generales iniqui tormenta patientur.

(0077C)Dominitionemque contemnunt, audaces, sibi placentes. Superbos dicit et arrogantes, qui et ipsi graviora generalibus sint supplicia luituri.

Sectas non metuunt introducere, blasphemantes. Haereticos dicit, qui blasphemantes fidem vel vitam orthodoxorum, sectas sui nominis, id est, haereses, inducunt, qui et ipsi cum prioribus audiant, quia fortioribus fortior instat cruciatio.

Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se exsecrabile judicium. Quod ait: Ubi, significat in eo quod dominationem contemnunt, quod audaces, quod sibi placentes sunt, quod haereses, id est, sectas faciunt, quod blasphemant. Haec namque faciendo, angeli daemonia fieri, ac poenas suae superbiae solvere, meruerunt. Neque enim spiritualis (0077D)eorum natura patiebatur concupiscentiae carnalis obscenitate pollui. Nisi forte cum ad hanc homines illiciunt, pro ea quoque illos, sicut et pro caeteris quae hominibus mala agenda persuadent, judicandos esse significat.

Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter, etc. Sicut irrationabilibus animantibus naturale est causa pabuli saepius in captionem et perniciem ignoranter incidere, ita haeretici, comparati jumentis insipientibus, ob appetitum suae corruptionis explendum, incorruptam sanamque catholicae Ecclesiae doctrinam blasphemantes ac vitam, sempiternae sibi perditionis laqueos impia temeritate nectunt. Quales exstitisse haereticos ipsis apostolorum temporibus, Simonianos, Menandrianos, Basilidianos, Nicolaitas, Ebionitas, (0078A)Marcionitas, et Cerdonianos, pluresque alios historia ecclesiastica refert. De quibus recte cum dixisset: Blasphemantes in corruptione sua peribunt, adjunxit:

Percipientes mercedem injustitiae. Mercedem namque injustitiae poenam dicit, quam opera injustitiae merentur, maxime in eis qui cum ipsi corruptioni carnis serviant, nihilominus conversationem eorum qui caste vivunt blasphemant, cum ipsi vesanis teneantur erroribus, eis qui sanum sapiunt detrahere non cessant.

Voluptatem existimantes diei delicias coinquinationis et maculae. Voluptas et in bono accipitur et in malo. In bono quidem, sicut paradisus voluptatis dicitur, et sicut in psalmo canitur: Et torrente voluptatis tuae potabis (0078B)eos (Psal. XXXV). In malo autem, ut Salomon ait: Adolescentia enim et voluptas vana sunt (Eccle. XI). Sed et indifferenter accipitur, juxta hoc quod Sara dicebat: Postquam senui et dominus meus vetulus est. voluptati operam dabo (Gen. XVIII)? Voluptas ergo bona recte diei vocatur, qua sancti quique delectantur in Domino. Voluptas autem mala noctis est, cum reprobi ad perficienda opera tenebrarum perverse delectantur. Bene ergo dicit de injustis quod voluptatem existiment diei, delicias coinquinationis et maculae, quia multi in tantum socordes, perversi et inverecundi, existunt, ut cum deliciis impurissimis vacent et exsecrandissimis, has tamen ipsi optimas et quasi lucifluas judicent. Quidam primum hujus versiculi verbum praecedenti versui jungunt, ita legentes: Percipientes (0078C)mercedem injustitiae voluptatem, et exponunt juxta illud apostoli Pauli: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I). Et paulo post: Turpitudinem operantes, mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Ibid.). Sed nos distinctionem quam in beati papae Gregorii opusculis invenimus, sequendam esse putavimus.

Pellicientes animas instabiles. Pellices appellari solent meretrices, sumpto vocabulo a pollutione, vel a pellis suae formositate qua incautos illiciunt. Pelliciunt ergo animas instabiles, qui eas male docendo erroneis variorum dogmatum sectis quasi constuprantium (0078D)luxibus subdunt.

Secuti viam Balaam ex Bosor, etc. Plerumque haeretici tam stulta dogmata, tam exsecranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus, et paganorum, et qui ratione divinae cognitionis omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguat. Et quod pejus, quia frequentius est, nonnunquam multi catholici in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, a laicis clerici merito lacerentur: qui jure comparantur prophetae, qui verbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito pravi itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen congruit civitatis de qua (0079A)Balaam venisse perhibetur; Bosor namque carneus, sive in tribulatione dicitur. Neque alia magis causa luxuriosis existit verbum veritatis amore pecuniae vel desideriorum temporalium adulterare, quam quod carnis se concupiscentiae mancipaverunt, indigni nimirum apostolica laude, qua veros fideles glorificans ait: Vos autem, fratres, non estis in carne, sed in spiritu (I Thess. V). Unde et in tribulatione sunt positi, non quidem ea qua pro Domino ipsi patiuntur, sed in illa potius qua animos infirmorum perversis operum suorum exemplis, ne ad salutem exsurgere vel resipiscere possint, opprimunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui vanus populus sive praecipitans eos interpretatur, talibus convenit. Qui enim agnitam veritatis viam sponte (0079B)ipsi deserunt, quid nisi vanus sunt populus? quid nisi in praecipitium suos mittunt auditores, quibus non salutaria quae corrigant, sed quae illos delectent, erronea praedicant? De quibus bene subditur:

Hi sunt fontes sine aqua, etc. Hos versiculos sanctus Hieronymus in libro contra Jovinianum ponens ita explanat: « Nonne tibi videtur pinxisse apostolus novam imperitiae factionem? » Aperiunt enim quasi fontes scientiam, quia quem non habent doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes prophetiae ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est. Immundus est autem omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur (0079C)errorem, et studeant luxuriae ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter audiat: Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus (Sap. II; Isai. XXII; I Cor. XV)? Sapientes et prudentes pravos vocant eos qui dulces sunt in sermone.

Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, etc. Verum hoc esse proverbium dicit, quia de Proverbiis Salomonis testimonium assumit, quod ibi cum expositione positum est: Sicut canis, inquit, qui revertitur ad vomitum suum, ita stultus qui iterat stultitiam suam (Prov. XXVI). Et addidit de suo: Et sus lota in volutabro luti. Canis ergo cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat projicit. Sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, eo rursus oneratur. Et qui admissa (0079D)plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt; quam dum post confessionem repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti dum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissum plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit, quia et ipsam quam flendo impetrare potuit, veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum voluit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.

CAPUT III. Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam, in quibus, etc. In quibus, in Epistolis dicit, sive in eis ad quos epistolas scribit.

(0080A)Venient in novissimis diebus, in deceptione, illusores. Illudentes, videlicet fidei, et spei Christianorum, quod tempus sibi resurrectionis futurum frustra promittant.

Juxta proprias concupiscentias ambulantes, etc. Apostolus Paulus scribens ad Thessalonicenses, Rogo, inquit, vos per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (II Thess. II). Reprehendit ergo beatus Petrus, et illusores nuncupat eos qui adventum Domini et promissa tardare asseverant; coercet Paulus eos qui diem Domini instare autumant. Unde constat omnibus qui diligunt adventum (0080B)ejus mentem in hac opinatione temperantius cohibendam, ut neque vicinum, citiusque adventurum eumdem diem Domini, neque rursus tardius adventare suspicemur, sed hoc solum seduli procuremus, ut sive ocius sive sero veniens, paratos nos possit invenire dum venerit.

Latet enim eos hoc volentes, quod coeli erant prius et terra, de aqua, etc. Terra de aqua consistit, qua in principio creaturarum dixit Deus: Congregentur aquae in congregatione una, et appareat arida; et factum est sic (Gen. I). Eadem per aquam consistit Dei verbo, quia divina dispensatione venis aquarum tota intrinsecus plena est, sicut corpus animantium venis sanguinis redundare conspicimus, ne videlicet ariditate (0080C)deficeret, si aquarum irrigatio cessaret. Denique videmus aestatis fervore terras absumpto humore flacescentes, et mox in pulverem quem projicit ventus esse conversas. Alia Editio habet: Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti. Significat autem aerem istum humidum et turbidum. Hunc etenim Scriptura coelum, et aliquando coelos appellare consuevit. Unde scriptum est: Milvus in coelo cognovit tempus suum (Jerem. VIII).

Per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Per quae ille tunc, per coelos et terram dicit, quae prius nominaverat. Per haec enim perdita mundus qui in his constiterat periit. Nam superiores mundi partes diluvium minime tangebat. Periit ergo terra, quia submersa et cooperta aquis non solum tanto (0080D)tempore insitum sibi fructificandi statum perdidit, sed etiam, sicut supra docuimus, dissimilem plerisque in locis ab ea quam primo acceperat faciem recepit. Perierunt et coeli secundum quantitatem et spatia aeris hujus. « Excrevit enim aqua, ut sanctus Augustinus ait, et totam istam capacitatem ubi aves volitant occupavit. » Ac sic utique coeli perierunt propinqui terris, secundum quod dicuntur aves coeli. Sunt autem (inquit) et coeli coelorum superiores in firmamento, sed utrum et ipsi perituri sint igni, an hi soli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos.

Coeli autem qui nunc sunt et terra, etc. Patet ergo sententia beati Petri, quia illam terram et illos coelos (0081A)qui diluvio perierunt, et post diluvium repositi sunt, igni ultimo perdendos asseverat.

Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum, etc. Quidam hanc sententiam ita intelligendam putant, quasi dies judicii tantam habeat longitudinem, quantam mille annorum spatium, non considerantes quia non ait simpliciter erit unus dies sicut mille anni, sed: Unus, inquit, dies apud Dominum sicut mille anni. Quia nimirum in cognitione divinae virtutis, et praeterita, et futura, et praesentia aequaliter constant. Et quae longa nobis et quae brevia videntur temporum curricula, aequalis utique sunt spatii apud Conditorem temporum, juxta illud Psalmistae: Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesterna, quae praeteriit, et sicut (0081B)custodia in nocte (Psal. LXXXIX), quae pro nihilo habentur, anni eorum erunt. Sicut enim constat quia Psalmista mille annos non diei futuro judicii, sed diei hesterno qui praeteriit, ante oculos Conditoris adaequat, imo omnes annos nostros, id est saeculi hujus omne tempus custodiae noctis unius, quae est quarta pars noctis, assimilat, ita beatus Petrus quasi unumquemque diem saeculi praesentis mille annis et mille annos unicuique diei apud Dominum aequiparat, id est, ejusdem mensurae asseverat. Quia videlicet omnia, et parva et magna, aequaliter ipse conspicit. Et quidem Petrus si hoc de die judicii vellet tantum intelligi, quod vere tantae esset longitudinis quantae sunt mille anni nostri, poterat utique apertius suam indicare sententiam, neque opus esset addere, (0081C)apud Dominum, quia ille dies ultimus si tantae esset longitudinis, etiam hominibus cunctis ubi advenisset appareret. Ideo autem haec Apostolus commemorat, ut convincat eos quos dicere praemiserat: Ubi est promissio aut adventus ejus? ostendens Dominum nequaquam oblitum suae promissionis aut adventus, ad judicandum vivos et mortuos. Sed cum ita unumquemque diem saeculi nostri aeterna sua memoria complectatur, ut annorum mille circuitus, ita mille annos ut unius diei spatium sine labore circumspiciat, manifeste intelligendum quod ipsorum quoque dierum et annorum omnium finem certissime noverit, et absque ulla dubietate hoc quoque praenoverit, quando adventus ipsius claritas revelanda, quando (0081D)promissa sint sanctis praemia reddenda. Unde et recte subjungitur:

Non tardat Dominus promissionem suam, etc. Qui ergo omnia novit tempora, novissima et antiqua, non tardat promissionem suam, sed hanc utique in tempore quod ante omnia tempora futura praedestinavit ostendit. Ideoque adhuc differt, ut electorum prius summa, quam cum Patre ante saecula decrevit, adimpleatur. Unde et in Apocalypsi animae martyrum qui diem judicii et resurrectionis ejus adventare sitiebant, audierunt, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur conservorum et fratrum eorum numerus. Qui autem praefatam beati Petri sententiam ita intelligunt, quasi diceret diem judicii tantae longitudinis futuram, (0082A)quantae mille sunt anni, hoc ad causam referunt, quod necesse sit eos qui cum peccatis aliquibus de corpore exeunt, et tamen ad electorum sortem praedestinati sunt, tanto tempore per ignem purgari, et sic demum remissis omnibus peccatis ad vitam venire. Sed hi non vident quantae sit impudentiae credere quod tantus perfectorum et justorum coetus, receptis in ictu oculi corporibus beatis et immortalibus, per mille annorum spatia debeat in aere vel in terra finem exspectare judicii, et tunc demum, praeparatis ad integrum sociis, diu exoptatam audire sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV).

Adveniet autem dies Domini ut fur, etc. Illos procul dubio coelos dicit qui in diluvio transierunt, hoc est (0082B)aerem hunc terrae proximum, qui igni perdendus est, tantum (ut recte creditur) spatii tenentem, quantum aqua diluvii tenebat. Alioquin si quis coelos superiores, ubi sol et luna et astra sunt posita, transituros asseverat, quomodo vult illam Domini sententiam intelligere qua dicitur: Tunc sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Matth. XXIV)? Si enim locus siderum transierit, id est, coelum, qua ratione potest dici in eadem die Domini, et sidera vel obscurari vel cadere, et ipsorum siderum locum in quo fixa tenentur, igne absumente, transisse?

Elementa vero calore solventur. Quatuor sunt elementa, quibus mundus iste consistit: ignis, aer, aqua, et terra, quae cuncta ignis ille maximus absumet. (0082C)Nec tamen cuncta in tantum consumet, ut funditus non sint, sed duo in tantum consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Unde in sequentibus dicitur:

Novos vero coelos et novam terram. Non dixit alios coelos et aliam terram, sed veteres et antiquos in melius commutandos, juxta hoc quod David ait: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI). Quae ergo peribunt, veterascent, et mutabuntur, constat pro certo quia consumpta per ignem, mox, abeunte igne, gratiorem resument speciem. Praeteriit enim figura hujus mundi, non substantia, sicut et carnis nostrae (0082D)non substantia perit, sed figura immutabitur, quando quod seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV). De igne autem et aqua nil tale legimus, quin potius habemus in Apocalypsi: Et mare jam non est (Apoc. XXI). Habemus in prophetis: Et lux lucernae non lucebit tibi amplius (Apoc. XVIII).

Et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Justitia habitat in futuro saeculo, quia tunc cuique fidelium pro modo sui certaminis reddetur corona justitiae, quod in hac vita nequaquam fieri potest, juxta illud Salomonis: Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, (0083A)et tempus omni rei tunc erit (Eccle. III). Et iterum: Vidi, inquit, calumnias quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et consolatorem neminem, nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos, et laudavi magis mortuos quam viventes (Eccles. IV). Ideo namque magis mortuos innocentes quam viventes laudavit, quia illi adhuc in certamine positi, isti autem perpetuae beatitudinis sunt mercede donati. Ideo autem sub sole calumnias se vidisse querebatur, quia supra solem noverat Judicem esse justum, qui in altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII), supra solem mansiones in quibus justi debita justitiae suae praemia percipiant. Potest hoc quod ait: In quibus justitia habitat, etiam juxta illud Psalmistae intelligi: Haec porta Domini, justi (0083B)intrabunt per eam (Psal. CXVII). Et in Apocalypsi, de civitate superna Joannes: Nec intrabit in eam, inquit, aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni (Apoc. XXI).

Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, etc. Hae sunt vigiliae sanctae, de quibus Dominus ait: Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). Vigilat namque qui se a sordibus vitiorum immunem custodit, qui, quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui, in seipso pace felicissima utens, omnes carnis illecebras spiritus regimini subdit. Et bene cum diceret: Satagite immaculati et inviolati (0083C)inveniri, addidit ei, id est, Domino, quia ille solum perfecte mundus est, qui divino judicio mundus est. Unde in laude bonorum conjugum dicitur: Erant autem justi ambo ante Deum (Luc. I). Bene ante Deum, quia humana saepe judicia fallunt.

Et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Nolite putare quod tardet promissionem Dominus, sed intelligite quod ideo longanimiter exspectat, ut plures salventur.

Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. Paulum illis scripsisse commemorat, quia etsi Paulus ad quasdam specialiter scripsit Ecclesias, omnibus tamen generaliter, quae per orbem sunt, quaeque unam catholicam faciunt, scripsisse probatur Ecclesiis. Et notandum (0083D)quod hic Petrus Pauli sapientiam laudat, ipse autem Paulus de se dicit: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). Ecce se Paulus priscae suae infidelitatis memor humiliat, et aliorum apostolorum innocentiam praefert. Ecce primus apostolorum, quasi oblitus sui prioratus, et datarum sibi clavium regni, datam Paulo sapientiam miratur. Quia nimirum moris est electorum ut aliorum magis quam suas mirentur virtutes, per quas se ad profectum excitent. Itemque notandum quod Paulus in Epistolis suis dicit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat (Galat. II). Reprehendit ergo Paulus in Epistolis suis Petrum, et tamen (0084A)ipse Petrus, easdem epistolas relegens, laude eas dignas judicat. Quia nimirum hoc ipsum quod se in illis merito reprehensum invenit, non quasi injuriam aspernanter, sed gratulanter quasi officium devotionis accepit. Tales esse ad invicem non quilibet mortalium, sed illi soli norunt, qui didicerunt a Domino mites esse et humiles corde, qui sciunt honore invicem praevenire.

In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, etc. Omnes Scripturas haeretici depravant. Nullus est enim vel Novi vel Veteris Testamenti liber in quo non multa perverse intellexerint. Sed et ipsas saepe Scripturas a suo statu perverterunt, vel demendo, vel addendo, vel mutando quaecunque illorum perfidia dictasset. Sicut constat Arianos de Evangelio (0084B)erasisse quod Salvator ait: Quia Deus spiritus est (II Cor. III), quia nolebant credere quod Spiritus sanctus Deus esset omnipotens. Quos recte indoctos vocat et instabiles, quia nec lumen scientiae, nec stabilitatem habent mentis, qua inter doctos donec erudiantur permaneant. Unicum namque indoctis remedium est, humili stabilitate doctorum verbis auditum praebere. Quam stabilitatis gratiam, quia haeretici non habent, vento superbiae quasi palea levis, etiam de Ecclesia tolluntur. De quibus bene subditur:

Ad suam ipsorum perditionem. Quia qui Scripturas sanctas depravare, qui fidem catholicam turbare ac pervertere conantur, non aliud in hoc quam seipsos condemnant. Ecclesia autem Christi, discussis errorum (0084C)tenebris, vera sua luce fruitur. Unde bene in fine Apocalypsis, quae clausula et quasi signaculum est totius divinae Scripturae, dicitur: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis libri hujus prophetiae, auferet Deus partem ejus de libro vitae et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto (Apoc. XXII). Difficilia autem intellectu in Epistolis Pauli, quae ab indoctis et instabilibus dicit esse depravata, illa sunt maxime in quibus de gratia Dei loquitur, quae justificet impios (Rom. IV), hoc est ex impiis faciat justos. Dicit enim ipse: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom V). Quod illi non intelligentes putabant eum dicere: (0084D)Faciamus mala ut veniant bona (Rom. III). Absit autem ut Paulus suos auditores ad promerenda bona doceat facere mala, cujus omnis intentio est a malis coercere, et ad bona agenda quoscunque potest advocare. Sed cum dicit, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V), donum gratiae per hoc vehementius commendat, quae et magna solet conversis, et minora dimittere peccata. Et quanto quis majora ante conversionem peccata commisit, tanto majorem gratiae donantis indulgentiam conversus accepit. Loquitur ergo hoc Apostolus de his quae jam commisimus peccatis, ne quis desperatione veniae pro magnitudine facinorum pereat; non autem, ut inimici interpretabantur, suadebat plura facere peccata, ut potiora per haec reciperent (0085A)bona. Unde et beatus Petrus recte admonendo subjungit:

Vos igitur, fratres, praescientes custodite, etc. Praescientes, quia insipientes multifarios introducent errores, quidam judicium futurum negantes, quidam eloquia divina falsantes, quidam male interpretantes, quidam frena luxuriae laxantes, alii aliis atque aliis deceptionum fraudibus miserorum corda dementantes, custodite, ne qua seducentium astutia a fidei vestrae firmitate decidatis.

Crescite vero in gratia, etc. Juxta illud Psalmistae: (0086A)Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII).

Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Gloria semper Salvatori Deo et Domino nostro, et nunc cum inter quotidianas adversitatum pressuras adhuc in carne positi peregrinamur ab illo, et maxime tunc cum diu desideratus cunctis gentibus adveniens, praesentia nos suae visionis fuerit illustrare dignatus. Quam quia interim suspirantes, merito seduli cantamus: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII).

IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS. CAPUT PRIMUM. (0085B) Quod fuit ab initio, etc. Hanc Epistolam beatus Apostolus Joannes de fidei et charitatis perfectione conscripsit, laudans devotionem eorum qui in unitate Ecclesiae perseverabant; porro illorum impietatem coarguens, qui Ecclesiae pacem vesano dogmate turbabant, Cerinthi maxime et Marcionis, qui Christum ante Mariam non fuisse contendebant. Propter quos etiam Evangelium suum scripsit, ibi quidem et suis et ipsius Domini verbis consubstantialem Patri Filium affirmans, hic autem quae a Domino didicit propriis sermonibus depromens, et haereticorum stultitiam apostolica auctoritate refellens. Unde mox in capite Epistolae divinitatem simul et humanitatem veram ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi (0085C)designat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus. Fuit enim ab initio Filius Dei, sed eumdem Filium Dei in homine apparentem audierunt, et oculis viderunt discipuli, quod ipsum in Evangelio latius explicavit. Nam quod hic ait: Quod fuit ab initio, hoc est quod in Evangelio dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I). Et quod hic subdidit: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, hoc est quod ibi latius subdit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I). Et ne parum dicere videretur in eo quod ait: Quod vidimus oculis nostris, adjunxit:

Quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt (0085D)de Verbo vitae. Non solum quippe corporalibus oculis sicut caeteri Dominum viderunt, sed et perspexerunt, cujus divinam quoque virtutem spiritualibus oculis cernebant. Maxime illi qui eum in monte clarificatum viderunt, e quibus unus erat ipse Joannes. Quod autem ait: Et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, Manichaeorum vincit insaniam, qui Dominum veram assumpsisse carnem negant; quam apostoli veram esse dubitare non poterant, ut pote cujus veritatem non solum videndo, sed et tangendo probarent; maxime Joannes ipse, qui, in sinu ejus in coena recumbere solitus, tanto licentius ejus membra, quanto vicinius tangebat. Sed et post resurrectionem ejus a mortuis, (0086B)manus eorum tractaverunt de Verbo vitae, cum veram eum recepisse carnem, quamvis jam incorruptibilem, absque ulla dubietate cognoverunt, audientes ab illo ipso: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). Bene autem dicitur: Et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, quia cum veritatem resuscitatae carnis ejus a mortuis etiam manibus contrectando probarent, certius eum Verbum vitae, hoc est Deum verum, esse cognoverunt. Unde et Thomas, qui specialius eum palpare jussus est, mox ubi palpavit carnem, Deum confessus est, dicens, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX).

Et vita manifestata est, etc. Illam vitam dicit quae in Evangelio loquitur: Ego sum resurrectio et vita (0086C)(Joan. XI); quae manifestata est divinis in carne declarata miraculis, videruntque discipuli praesentes quod posteris indubia veritate testarentur, quando signa faciens, sicut idem Joannes scribit, manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). Et quia Joannes apostolus vitam se manifestatam vidisse cum suis coapostolis testatur, confundatur cum suis sequacibus Apelles haereticus, qui eamdem vitam, id est, Dominum Salvatorem, non Deum in veritate, sed hominem in phantasia mundo apparuisse contendit.

Et annuntiamus vobis vitam aeternam, etc. Erat apud Patrem in divinitate aeterna, apparuit ex tempore mundo in humanitate.

Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, etc. (0086D)Manifeste ostendit beatus Joannes quia quicunque societatem cum Deo habere desiderant, primo Ecclesiae societati debent adunari, illamque fidem addiscere, ejusque sacramentis imbui, quam discipuli ab ipsa in carne degente veritate perceperunt. Nec in aliquo minus ad Deum pertinent, qui per apostolorum doctrinam credunt, quam illi qui per ipsum praedicantem in mundo Dominum credebant, nisi in quantum eos vel fidei operum qualitas discernit. Unde etiam de hac societate sanctorum quam habent in Patre et Filio, ipse Filius Patri supplicans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII). Et paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed pro his qui credituri (0087A)sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII).

Et haec scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Gaudium doctorum fit plenum, cum multos praedicando ad sanctae Ecclesiae societatem, atque ad ejus per quem Ecclesia roboratur et crescit, Dei Patris et Filii ejus Jesu Christi societatem perducunt. Unde etiam Paulus his quos ad fidem instituebat, ait: Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes (Philipp. II).

Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, etc. Hac sententia beatus Joannes et divinae puritatis excellentiam monstrat, quam nos quoque imitari jubemur, (0087B)dicente ipso: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XIX); et Manichaeorum dogma convincit insanum, qui Dei naturam a principe tenebrarum bello victam, et esse vitiatam dicebant.

Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, etc. Tenebras, peccata, haereses, et odia nominat. Nequaquam ergo sola fidei confessio sufficit ad salutem, cui bonorum operum attestatio deest. Sed nec operum rectitudo sine fidei et dilectionis simplicitate prodest. Quicunque enim ulla ex parte tenebris obsidetur, societatem ad eum in quo nihil iniquitatum incurrit habere non valet. Quae enim societas luci ad tenebras (II Cor. VI)?

(0087C)Si autem in luce ambulamus, etc. Notanda distinctio verborum, quia Deum esse in luce dicit, nos autem in luce ambulare debere. Ambulant enim justi in luce, cum virtutum operibus servientes ad meliora proficiunt. Divina autem sanctitas cui dicitur: Tu autem idem ipse es (Psal. CI), recte in luce esse memoratur, quia plena bonitas semper existens, ubi proficere valeat, non invenit. Dicitur quippe fidelibus: Ut filii lucis ambulate (Ephes. V). Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate. Deus autem sine aliquo profectu semper bonus, justus, verusque existit. Si ergo in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus adinvicem. Quia videlicet manifestum dat indicium quod in via lucis ambulando proficimus, si fraternae societatis, (0087D)cum qua pariter ad lucem veram perveniamus, copula gaudemus. Sed et si lucis opera facere comprobamur, si inviolata mutuae dilectionis jura tenere videmur, nec sic tamen putare debemus nostro nos profectu aut industria a peccatis ad integrum posse mundari. Nam sequitur:

Et sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato. Sacramentum namque dominicae passionis, et praeterita nobis omnia in baptismo pariter peccata laxavit, et quidquid quotidiana fragilitate post baptisma commisimus, ejusdem nostri Redemptoris nobis gratia dimittit. Maxime cum inter opera lucis quae facimus, humiliter quotidie nostros illi errores confitemur, cum sanguinis illius sacramenta percipimus, cum dimittentes debitoribus nostris, nostra nobis (0088A)debita dimitti precamur, cum memores passionis illius libenter adversa quaeque toleramus. Mire autem cum de Domino loqueretur, ait: Et sanguis Jesu Filii ejus; Filius quippe Dei in divinitatis natura sanguinem habere non potuit; sed quia idem Filius Dei, etiam Filius hominis factus est, recte propter unitatem personae ejus, Filii Dei sanguinem appellat, ut verum eum corpus assumpsisse, verum pro nobis sanguinem fudisse demonstraret; refellatque haereticos, qui vel veram carnem a Filio Dei assumptam fuisse, vel Dominum Jesum in carne, quam assumpsit, veraciter esse passum denegant. Cui simile est quod Paulus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX).

(0088B)Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Contra haeresim Pelagii haec sententia valet, quae et parvulos omnes sine peccato nasci, et electos in hac vita tantum proficere posse dicebat, ut sine peccato existant. Nam et cum propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L), sine culpa in mundo esse non possumus, qui in mundum cum culpa venimus. Sed sanguis Jesu Christi Filii Dei mundat nos ab omni peccato, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit.

Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, etc. Quia (0088C)sine peccato in hac vita esse non possumus, prima salutis spes est confessio, neque quisquam se justum putet, et ante oculos Dei erigat cervicem. Deinde dilectio, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV), quam propterea in sequentibus hujus Epistolae multiplici nobis laude commendat. Pulchre autem utrumque simul insinuat, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus Dei indulgentiam cum rogamus. Ideo et fidelem dicit Deum ad remittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem, quia qui orare nos pro peccatis nostris et debitis docuit, paternam misericordiam promisit, et veniam secuturam. Justum quoque eum asseverat, quia verae confessioni juste dimittit. Ut remittat nobis, (0088D)inquit, peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Remittit in hac vita electis peccata quotidiana et levia, sine quibus in terris vivere nequeunt, emundat post solutionem carnis ab omni iniquitate, introducens illos in eam vitam, in qua nec velint ultra peccare, nec valeant. Remittit nunc majora tentamenta orantibus, ne vincantur; remittit minima, ne laedantur: mundat tunc ab omnibus, ne aliqua prorsus beatis in regno perpetuo iniquitas adsit.

Si dixerimus quoniam non peccavimus, etc. Ipse namque per hominem suo Spiritu plenum dicebat: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII). Sed et per semetipsum nos immunes a delictis esse non posse docuit, quos ita orare praecepit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus (0089A)debitoribus nostris (Matth. VI). Nemo ergo, docente Pelagio, liberum se a peccatis ac debitis vivere posse credat, cum viderit apostolos, docente Domino, pro suis orare delictis. Sed et alibi scriptum est: Septies in die cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV). Impossibile namque est quemlibet sanctorum non aliquando in minimis peccatis, quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per subreptionem commitstuntur, lapsum incurrere, nec tamen justi esse desistunt, quia citius a reatu, Domino opitulante, resurgunt.

CAPUT II. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Non est sibi ipse contrarius, qui supra nos sine peccato (0089B)vivere non posse perhibebat, nunc autem ideo scribere se nobis dicit, ne peccemus. Sed ibi nos necessarie, providenter atque salubriter nostrae fragilitatis admonuit, ne quis sibi quasi innocens placeat, et se de meritis extollendo plus pereat, hic consequenter hortatur, ut si omni culpa carere nequimus, demus tamen operam quantum valemus, ne nos ipsi fragilitatem nostrae conditionis negligenter agendo vivamus, sed contra omnia vitia strenue vigilanterque dimicemus, maxime majora et apertiora, quae, Domino juvante, facilius superare vel cavere valemus, ut juxta quod Paulus ait: Tentatio nos non apprehendat nisi humana (I Cor. X), hoc est ea sola quam humana infirmitas ad integrum declinare non potest.

Sed etsi quis peccaverit, advocatum habemus, etc. (0089C)Vide ipse Joannes quantum servet humilitatem quam docet, certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat. Non tamen dixit, Advocatum me habetis apud Patrem, sed advocatum, inquit, habemus. Et habemus dixit, non Habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Nec tamen dicendum quia episcopi vel praepositi non petant pro populo. Orat enim Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis et pro vobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi (Coloss. IV). Et pro Petro orabat Ecclesia cum esset in vinculis Petrus, et exaudita (0089D)est, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat, de quo scriptum est: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII). Unigenito enim Filio pro homine interpellare est, apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare. Eique pro humana natura rogasse est, eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat ergo pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnare in electis noluit, suscipiendo servavit. Et bene cum diceret, advocatum nos apud Patrem habere Jesum Christum, addidit justum; justus namque advocatus injustas causas non suscipit: qui tunc justus nos defendet in judicio, si nunc nosmetipsos et cognoscimus, (0090A)et accusamus injustos. Cur enim justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit?

Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Qui per humanitatem interpellat pro nobis apud Patrem, idem per divinitatem propitiatur nobis cum Patre.

Non pro nostris autem tantum, etc. Non pro illis solum propitiatio est Dominus, quibus tunc in carne viventibus scribebat Joannes, sed etiam pro omni Ecclesia quae per totam mundi latitudinem diffusa est, primo nimirum electo usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est porrecta. Quibus verbis Donatistarum schisma reprobat, qui in Africae solum finibus Ecclesiam Christi esse dicebant inclusam. (0090B)Pro totius ergo mundi peccatis interpellat Dominus, quia per totum mundum est Ecclesia, quam suo sanguine comparavit. Neque huic verbo repugnat, quod in sequentibus dicit, Et mundus totus in maligno positus est, quia et per totum mundum sunt qui maligno, id est, antiquo hosti famulentur.

Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observamus. Quae mandata dicat, in sequentibus aperit, id est, charitatem.

Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, etc. Christus veritas appellatur: Ego sum (inquit) via, veritas, et vita (Joan. XIV). Frustra ergo nobis in eo applaudimus, cujus mandata non facimus. Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones (0090C)credant, et contremiscant. Quid sit autem veraciter nosse Deum, subsequenter ostendit, dicens:

Qui autem servat verbum, etc. Ille itaque vere Deum novit, qui ejus mandata servando charitatem se ejus habere comprobat. Hoc est enim Deum nosse, quod amare. Nam quisquis eum non amat, profecto ostendit quia quam sit amabilis non novit. Et quam sit suavis Dominus et dulcis, gustare ac videre non didicit, qui ejus conspectibus placere continua intentione non satagit.

In hoc scimus quoniam in ipso sumus, etc. Id est, per dilectionem nimiam etiam pro inimicis orare, sicut et ipse egit, dicens, Pater, ignosce illis (Luc. (0090D)XXIII). Sed et prospera mundi cuncta forti animo contemnere, libenter irrisiones et opprobria tolerare, sicut et ipse dixit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX).

Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, etc. Eadem charitas et mandatum vetus est, quia ab initio commendata, et mandatum novum, quia tenebris ejectis desiderium novae lucis infundit. Unde recte subditur:

Quod est verum et in ipso, et in vobis, etc. Ecce inde novum, quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum hominem pertinet. Denique dicit Apostolus Paulus: Exuite vos veterem hominem, et induite novum (Ephes. IV); et iterum: Fuistis aliquando (0091A)tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V).

Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, etc. Dominus praecepit diligere inimicos; qui ergo dicit se esse Christianum, et fratrem odit, in peccatis est usque adhuc. Et bene addidit usque adhuc, quia nimirum omnes homines in tenebris nascuntur vitiorum, in tenebris manent omnes, donec gratia baptismi per Christum illuminentur. Sed et is qui cum odio fratris accedit ad fontem vitae quo renascatur, et ad potum sanguinis pretiosi quo redimatur, etsi se illuminatum a Domino aestimat, in tenebris est usque adhuc, neque ulla ratione peccatorum umbras exuere potuit, qui viscera charitatis induere non curavit. Hinc est enim quod Simon nuper baptismatis unda perfusus, ab eo qui claves coeli habuit, audivit: (0091B)Non est tibi pars neque sors in sermone isto; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII). Quia videlicet collegio fraternitatis neglecto, donum Spiritus, quo unitas Ecclesiae conservatur, pecunia emere ac privatim cupiebat habere.

Qui diligit . . . . . et scandalum in eo non est. Id est, offensio; qui enim diligit fratrem suum, tolerat omnia propter unitatem unitatis. Pax enim multa diligentibus nomen tuum (Psal. CXVIII), id est, charitatem, et non est illis scandalum (Ibid.). Et Paulus dicit: Sufferentes invicem in charitate, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV).

Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, etc. (0091C)It enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII).

Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. Omnes suos auditores, quos ipse in Christo praecesserat, filiorum nomine glorificat, quia videlicet renati ex aqua et Spiritu remissionem acceperant peccatorum. Et ne dubites fideles quosque patrum praecedentium filios recte posse nominari, audi prophetam de Ecclesia canentem, Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV); itemque ad eamdem, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ibid.).

(0091D)Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Patres non aetate, sed sapientia majores ac maturos appellat. Senectus enim venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV). Patrum namque est antiqua meminisse, ac nosse, et haec minoribus pandere. Unde scriptum est: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi (Deut. XXXII). Et ideo recte patres appellat eos qui eum qui ab initio est, id est Dominum Jesum Christum, una cum Patre et Spiritu sancto nosse, et suis auditoribus fideliter praedicare didicerunt.

Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Adolescentiae tempus propter incentiva carnis (0092A)lubricum est, sed propter robur aetatis certamini habile. Unde adolescentibus Joannes illis scribit, qui tentamenta voluptatum carnalium verbi Dei amore vicerunt. Scribit et eis qui majore perfectione, illatis propter verbum Dei persecutionibus, cunctas maligni hostis machinas fortiter contempserunt.

Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Infantes dicit humiles spiritu, qui quo magis humiliari sub potenti manu Dei consentiunt, eo sublimius aeternitatis ejus arcana cognoscunt, sicut de talibus dicit eidem Patri Filius: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X).

Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab (0092B)initio est. Commendat hoc et repetit: Mementote vos patres esse. Si obliviscimini eum qui ab initio est, perditis paternitatem.

Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, etc. Etiam atque etiam considerate quia juvenes estis, pugnate ut vincatis, vincite ut coronemini. Humiles estote, ne in pugna cadatis.

Nolite diligere mundum, etc. Omnibus haec generaliter Ecclesiae filiis scribit, et his videlicet qui patres sunt per maturitatem prudentiae ac doctrinae, et illis qui infantes per devotionem humilitatis, et eis qui adolescentes vel juvenes propter devicta tentationum certamina. Omnibus his pariter mandat ut utantur quidem hoc mundo ad necessitatem, sed non diligant ad desideria superflua, sicut et Paulus ait: (0092C)Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII).

Si quis diligit mundum, etc. Nemo sibi mentiatur. Unum cor duos tam sibi adversarios amores non capit. Unde et Dominus ait: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI); et iterum: Non potestis Deo servire et mammonae (Ibid.). Sicut enim charitas Patris fons est omnium et origo virtutum, ita dilectio mundi cunctorum est radix ac fomes vitiorum. Unde sequitur:

Quoniam omne quod est in mundo, etc. Omne quod est in mundo, dicit omnes qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum; sicut coelum inhabitant, qui conversionem habent in coelis, quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in (0092D)terra. Omne ergo quod in mundo est, id est, omnes mundi dilectores non habent, nisi concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. His quippe vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehendit. Concupiscentia namque carnis est omne quod ad voluptatem et delicias corporis pertinet: in quibus maxima sunt, cibus, potus, et concubitus: de quibus Salomon ait: Sanguisugae duae sunt filiae dicentes Affer, affer (Prov. XXX). Concupiscentia oculorum est omnis curiositas quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus vel supervacuis, in acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis etiam carpendisque vitiis proximorum. Superbia vitae est, cum se quisque jactat in honoribus. Per haec tria tantum cupiditas (0093A)humana tentatur. Per haec Adam tentatus est et victus. Per concupiscentiam, scilicet, carnis, cum hostis cibum ligni vetitum ostendit, eumque ad comedendum suasit. Per concupiscentiam oculorum, cum diceret: Scientes bonum et malum, et aperientur oculi vestri (Gen. III). Per superbiam vitae, cum diceret: Eritis sicut dii (Ibid.). Per haec tentatus est Christus, et vicit. Per concupiscentiam carnis, id est, cibum, ubi suggeritur: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Per concupiscentiam oculorum, id est, curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia, utrum ab angelis suscipiatur. Per superbiam vitae, id est, inanem jactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna terrae hujus, et promittuntur, si adoraverit.

(0093B)Quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Non est pugna vitiorum nobis ex Deo Patre et Conditore naturaliter inserta, sed ex mundi hujus amore, quem Creatori praetulimus, nobis accidisse probatur. Fecit enim Deus homines rectos, et ipsi se miscuerunt infinitis quaestionibus, ut Salomon testatur. Unde et Jacobus ait: Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est; ipse enim neminem tentat (Jac. I). Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.

Et mundus transibit, et concupiscentia ejus, etc. Mundus transibit, cum in die judicii per ignem in meliorem mutabitur figuram, ut sit coelum novum et (0093C)terra nova. Transibit et concupiscentia ejus, quia tempus patrandae luxuriae, vel alicujus peccati, ultra non erit. In illa enim die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV), ille utique quibus erga mundi hujus desideria intendebant; qui autem fecerit voluntatem Domini, nequaquam ejus cogitationes mundo transeunte pereunt, sed quia coelestia et aeterna desiderabat, immutabiles in perpetuo manent, quia praemia superna quae concupierat consequetur. Unde et Dominus de femina devota, imo de unaquaque anima quae voluntatem suam perfecte secuta fuerit, ait: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X). Qui ergo in aeternum manere inconcussus quietusque concupiscit, ea quae transire nesciunt amplectatur, ejus qui aeternus (0093D)est, Dei voluntatem sequatur.

Filioli mei, novissima hora est. Novissimam horam, novissimum saeculi tempus, quod nunc agitur, dicit, juxta illam Domini parabolam, ubi operarios in vineam a prima hora, a tertia, a sexta, a nona et ab undecima, narrat esse conductos. A prima namque hora vineam Domini excolebant, qui a primordio saeculi vel docendo, vel recte vivendo, sui Creatoris voluntati serviebant. Ab hora tertia, qui a temporibus Noe. Ab hora sexta, qui a temporibus Abraham. Ab hora nona, qui a temporibus legis datae. Ab hora undecima, qui a temporibus dominicae Incarnationis usque ad finem saeculi, coelestibus famulantur imperiis: in qua videlicet hora, et adventus (0094A)in carne Salvatoris futurus, et secutura pestis Antichristi, qui praeconia salutis impugnaret, prophetarum praesagio signata est. Unde sequitur:

Et sicut audistis, quia Antichristus venit, etc. Antichristos dicit haereticos; sed et illi qui fidem catholicam quam confitentur, perversis actibus destruunt, Antichristi, id est, Christo contrarii, jure vocantur; qui omnes maximo illi Antichristo in finem saeculi venturo, quasi suo capiti testimonium reddunt. Unde et Paulus de illo ait quia mysterium jam operatur iniquitatis (II Thess. II).

Unde scimus quia novissima hora est. Unde? Quia Antichristi multi facti sunt. Potest autem et sic intelligi, quod ait, jam tunc novissimam fuisse horam, quia persecutio illius temporis, quae ab haereticis (0094B)ingerebatur, magnam similitudinem habuerit ultimae illius persecutionis, quae imminente die judicii ventura est, quamvis haec linguis tantum vesanis Ecclesiam vexaverit, illa etiam gladiis sit vexatura ferocibus.

Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Plangendum videbatur ut damnum, cum audiremus: Ex nobis exierunt; sed mox consolatio subinfertur, cum subditur: Sed non erant ex nobis. Constat enim non posse exire foras nisi Antichristos, eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse; qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret. Sed sunt qui intus sic sunt in corpore Domini, quandoquidem adhuc curatur corpus (0094C)ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum. Sic sunt in corpore Christi, quomodo humores mali; quando evomuntur, tunc relevatur corpus. Sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Ex nobis exierunt, inquit, sed, nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas?

Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hinc ergo videndum quia multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobiscum sacramenta Christi. Sed tentatio probat quia non sunt ex nobis, quia cum illis tentatio venerit, velut occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt, cum area Dominica coeperit ventilari in die judicii. Si qui sane exierunt peccando, sed poenitendo (0094D)redeunt, hi non Antichristi, sed in Christo esse probantur, si illos finis vitae praesentis in Ecclesia manentes invenerit.

Sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis. Ideo, permittente Domino, quidam et ante ultimam excussionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse Ecclesiae membra, nec pertinuisse ad corpus Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quia non sunt omnes ex nobis, qui nobiscum intus positi sacramenta Christi percipiunt, sed soli qui digna eisdem sacramentis opera in unitate Ecclesiae Christi faciunt.

Sed et vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Unctio spiritualis, ipse Spiritus sanctus est, cujus sacramentum est in unctione visibili. Hanc (0095A)unctionem Christi dicit habere omnes, qui habent cognoscere bonos et malos, nec opus esse ut doceantur quos ipsa unctio docet. Et bene cum de haereticis loqueretur, repente ad suos auditores conversus, dicit unctionem eos habere a Sancto, ut ostendat eis e contrario quod haeretici et omnes Antichristi gratiae spiritualis munere sint privati, nec pertineat ad Dominum, qui Sanctus vocari a prophetis consuevit, quin potius inter ministros Satanae, qui sanctitatis nihil habent, perditionis locum teneant.

Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, etc. Nostis enim veritatem fidei et vitae docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod coepistis.

(0095B)Et quoniam omne mendacium ex veritate non est. Hic versus pendet a superiori, et est sensus: Non scripsimus vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et hoc quoque scientibus, quoniam omne mendacium ex veritate non est. Ecce autem moniti sumus, quomodo cognoscamus Antichristum. Christus dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV). Omne autem mendacium non est ex veritate. Omnes ergo qui mentiuntur, non sunt ex Christo. Non dicit, quoddam mendacium ex veritate. Nemo se decipiat, nemo se illudat: omne mendacium non est ex veritate.

Quis est mendax, nisi hic qui negat quoniam Jesus non est Christus? Praedixerat omne mendacium ex veritate non esse, sed quia multa sunt genera mendaciorum (0095C)non parum inter se disparia, nunc quasi singulare ponit mendacium negationis Christi, quia nimirum hoc tam nefandum et exsecrabile mendacium est, ut in ejus comparatione caetera aut parva videantur, aut nulla. Juxta quod peccanti Jerusalem dictum est: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI). Propria autem Judaeorum est haec negatio, ut dicant quoniam Jesus non est Christus. Sed et haeretici qui male credunt de Christo, negant Jesum esse Christum, quia de Christo non recte sentiunt; neque eum talem confitentur qualem divina veritas docet, sed qualem ipsorum vanitas fingit. Mali quoque catholici qui Christi mandatis obtemperare contemnunt Jesum esse Christum denegant, cui non ut (0095D)Christo Dei Filio debitum timoris vel dilectionis servitium impendunt, sed velut homini nullius potentiae ad libitum contradicere non timent. Ideoque omnes hi mendaces et Antichristi, id est, Christo contrarii, probantur existere, attestante Apostolo, qui dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I).

Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Hac sententia cum haereticos, tum maxime percutit Judaeos, qui negantes Jesum esse Christum Filium Dei, nihilominus Deum Patrem se habere dicebant, ostendens eos frustra Deum Patrem confiteri, qui Filium negant. Hinc et ipse Dominus eos exsecrans ait: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim a Deo processi, et veni (Joan. VIII).

(0096A)Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet, etc. Confessionem hic cordis, vocis et operis inquirit, qualem quaerebat Paulus, cum ait: Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto; quod est aperte dicere: Nemo potest, nisi donante gratia Spiritus sancti, perfecta professione et actione Christo Domino famulari.

Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat, etc. Illam, inquit, fidem, illa dogmata toto corde sectamini, quae a primis Ecclesiae nascentis temporibus apostolorum voce percepistis. Ipsa sunt enim sola quae vos divinae gratiae participes reddat. Et si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Exsurgent enim pseudoprophetae, ut Dominus praedixit (Marc. XIII). Et vos, inquit, in Filio (0096B)et Patre manebitis. Filium primo ponens, quia sicut ipse Filius dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per Filium (Joan. XIV); nullus divinae celsitudinis gloriam videbit, nisi qui per sacramenta humanitatis, quam Filius suscepit, renatus est. Vel certe ideo primo Filium, et sic Patrem nominavit, ne dicant Ariani, Filium minorem Patre propterea credendum, quia nunquam ante Patrem nominatus inveniatur.

Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Quasi quaereres mercedem, et diceres: Ecce me, quod ab initio audivi, custodio, obtempero: pericula, labores, tentationes, pro ista permansione sustineo. Quo fructu, qua mercede? Quid mihi postea dabitur? Et haec est, inquit, repromissio quam pollicitus est nobis, vitam aeternam. (0096C)Memoria promissae mercedis perseverantem te faciat in opere.

Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos. Seductores quos nominat, non solum haeretici sunt intelligendi, qui perversa doctrina quaerunt avertere a fide, sed et hi qui per illecebras vel adversa saeculi a promissione vitae aeternae mentes infirmorum male mulcendo, sive terrendo, detrahunt.

Et vos unctionem quam accepistis ab eo, etc. Hoc, inquit, Domino adjuvante procurate, ut Spiritus sancti gratiam, quam in baptismo consecuti estis, integram vestro in corde et corpore servetis, juxta illud apostoli Pauli: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V). Sicque fit ut docente interius vos Spiritu, (0096D)minus indigeatis extrinsecus hominum institutione doceri. Potest unctio de qua loquitur, ipsa Dei charitas intelligi, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V), quae citissime ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.

Sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Merito addidit de omnibus, quomodo in Evangelio Dominus de eodem Spiritu loquens discipulis ait: Ipse vos docebit omnia (Joan. XIV). Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Nec tamen doctor cessare debet, quin quod valet faciat, juxta id (0097A)quod Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III).

Et verum est, et non est mendacium. Solertius crebra iteratione inculcat vera esse quae praedicat, et ab omni falsitatis sorde mundissima, ut eos qui aliter praedicare praesumpserint coerceat, et nos quoque sedulus admoneat non aliter vitam inveniri posse perpetuam, nisi illam sequamur fidei et operis castitatem, quae per apostolos primitivae Ecclesiae data est, atque in eadem sequenda et custodienda usque ad finem vitae hujus permaneamus. Cui simile est illud apostoli Pauli: Nemo vos seducat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae (Ephes. V). Quod vero in alia Translatione dicitur: Et verax est, et non est mendax, ad (0097B)priorem versum respicit, quo dicitur: Sed sicut unctio ejus docet nos de omnibus, significans quia verax est eadem unctio, id est, ipse Spiritus qui docet homines, mentiri non potest.

Et sicut docuit vos, manete in eo. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Ea fide, eo ritu quo ipse docuit, in illo manete. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV).

Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, etc. Qui inter persecutiones infidelium, inter irrisiones carnalium proximorum permanet in Domino, fiduciam habet in adventu ejus, sciens quia patientia pauperum non peribit in finem. At quicunque erubescit vel percutienti se maxillam, praebere et alteram, vel convicium a proximo illatum patienter (0097C)sufferre, vel alia hujuscemodi quae Dominus jussit observare, vel certe in tempore persecutionis publice Christianum se profiteri metuit, iste nimirum fiduciam in adventu Domini habere non potest, quia fiduciam professionis ejus in hac vita servare neglexit. Quin potius confundetur ab eo in adventu ejus. Hinc namque dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum (Luc. IX).

Si scitis quoniam justus est, scitote, etc. Justitia nostra modo ex fide est. Justitia perfecta non est nisi in angelis, et vix in angelis, si Deo comparentur. Tamen si qua perfecta justitia est animarum et spirituum quos Deus creavit in angelis et sanctis, justis, (0097D)et bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus nisi a quo creati sunt, in ipsis perfecta justitia est. In nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritum. Unde dicit Psalmista: Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI). Incipite, inquit. Initium justitiae nostrae est confessio peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, jam inchoasti justitiam. Perficietur autem in te, quando te nihil aliud facere delectabit. Quando absorbebitur mors in victoria, quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, et triumphus de inimico, tunc erit perfecta (0098A)justitia. Ergo si scitis, quoniam justus est, ait, scitote quoniam omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est; id est, ex Christo. Et quia dixit ex ipso natus est, hortatur nos jam ergo quod ex illo nati sumus, ut perfecti simus. Audi denique sequentia.

CAPUT III. Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, etc. Magna est gratia Conditoris nostri, quae nobis donavit ut eum amare et noverimus et possimus: et ita amare, ut patrem filii, cum et hoc magnum esset, si sic illum amare possemus quomodo fideles servi dominos, quomodo dominos devoti amant mercenarii. Qualiter autem filii Dei effici debeamus, idem Joannes in Evangelio testatur: In propria (inquiens) venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt (0098B)eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Conjuncto ergo utroque testimonio, constat quia per fidem et dilectionem filii Dei efficimur. Sed et Pelagii et Arii dogma per haec condemnatur. Pelagii quidem (qui dicere ausus est homines sine gratia Dei posse salvari) condemnatur haeresis in eo quod dicitur a Deo nobis charitatem vel potestatem dari, qua adoptionem filiorum accipiamus. Porro Arius, qui dicebat minorem Patre ac dissimilem esse Filium, refellitur in eo quod idem Joannes et hic dicit, Patrem nobis dare charitatem qua filii Dei nominemur et simus, et in Evangelio, per Dominum Salvatorem ait potestatem dari credentibus filios Dei fieri. Constat enim unius substantiae et ejusdem eos esse potentiae, (0098C)qui aequaliter hominibus atque indifferenter coelestia dona tribuunt.

Propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum. Mundum hoc loco, mundi amatores appellat. Et hoc est quod iidem in judicio visa sanctorum gloria quorum fidem despexerunt, dicent intra se gementes et poenitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V)?

Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et Paulus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. (0098D)III). Mortuus fidelis est exstinctione veteris vitae quae erat in peccatis, et vitam habens novam in Christo per fidem, cujus altitudo necdum visibiliter nobis apparuit.

Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et hoc quoque Paulus aliis explicat verbis: Cum Christus (inquiens) apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III). Similes (inquit) ei erimus, quia cum immutabiles et aeternae divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales erimus. Et similes quidem erimus, quia beati; et tamen Creatori similes quidem erimus, quia creatura sumus; quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quanquam possit hoc etiam de immortalitate (0099A)corporis dictum videri. Et in hoc quippe similes erimus Deo, sed tantummodo Filio, qui solus in Trinitate corpus suscepit, in quo mortuus resurrexit, atque id ad superna provexit.

Quoniam videbimus eum sicuti est. Esse Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Unde ad Moysen dicit: Ego sum qui sum (Exod. III); et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Ibid.). Videbimus ergo eum sicuti est, quando hunc in ipsa deitatis suae substantia contemplabimur, quod in hac vita nulli prorsus electorum conceditur, cum etiam ipse legislator Dominum quem in angelica specie contemplari solebat obsecrans, dicens: Domine, ostende mihi teipsum, ut videam te (Exod. XXXIII), ab eodem Domino audierit: Nemo videbit faciem meam (0099B)et vivet (Ibid.). Cui tamen pro merito magnae sanctitatis ait: Ostendam omne bonum tibi (Ibid.). Hinc et Paulus ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Unde quod responsum est Moysi verum est, quod nemo potest faciem Dei videre et vivere (Exod. XXXIII), id est, nemo potest eum in hac vita vivens, videre sicuti est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas Dei elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait sic recte intelligitur: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura quae in semetipso etiam cum videretur latuit; sed (0099C)sicut est quod ab eo a Moyse petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII), ab eo qui cum eo facie ad faciem loquebatur. Non quia Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur quod praesens utcunque sentitur, totum autem comprehenditur videndo quod ita videtur, ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt, sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae. Circumspicere autem potes fines annuli tui. Exempli gratia, duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet. Visus enim ad utrumque referendus est, id est, et ad oculos et (0099D)ad mentem.

Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, etc. Multi se dicunt spem habere vitae coelestis in Christo, sed hanc confessionem negligenter vivendo evacuant. Manifestum autem de se indicium spei supernae exhibet, qui bonis operam dare actibus studet, certus quia non aliter ad similitudinem Dei quis in futuro perveniet, nisi Dei sanctitatem in praesenti se sanctificando, id est, abnegando impietatem et saecularia desideria, sobrie autem et juste et pie vivendo imitetur. Sic autem divinae sanctitatis munditiam pro nostrae capacitatis mensura jubemur imitari, sicut divinae similitudinis gloriam pro nostra, id est, creaturae mensura sperare praecipimur. Neque (0100A)autem Pelagianum dogma juvare credendum est, quod dicitur de homine Sanctificat se, quasi aliquis sine divino auxilio per liberum arbitrium possit se sanctificare. Sed qui habet spem in Domino sanctificat se quantum potest ipse nitendo, et ejus per omnia gratiam flagitando, qui ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV); eique dicendo: Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI).

Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo dicat: aliud est peccatum, aliud iniquitas. Nemo dicat: Ego peccator sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. Virtus hujus sententiae facilius in lingua Graecorum, qua edita est Epistola, comprehenditur, siquidem apud eos iniquitas ἀνομία vocatur, (0100B)quod significat quasi contra legem vel sine lege factum, siquidem lex Graece νόμος appellatur. Cum ergo dicit Joannes, quia omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, hoc est ἀνομίαν, et peccatum est iniquitas, manifeste insinuat quia omne quidquid peccamus, contra legem Dei facimus, juxta illa Psalmistae: Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII). Omnes enim qui peccant praevaricationis rei sunt, hoc est, non solum illi qui datam sibi scriptae legis scientiam contemnunt, sed et illi qui innocentiam legis naturalis quam in protoplasto omnes accepimus, sive infirmitate, sive negligentia, sive etiam ignorantia, corrumpunt. Sed et Latinum nomen eidem rationi congruit, quod iniquitas quasi aequitati adversa nuncupatur, quique facit peccatum, et iniquitatem (0100C)facit, et peccatum est iniquitas. Quia quicunque peccat contrarius nimirum aequitati divinae legis peccando existit. Verum, ne nos, qui peccatis et iniquitatibus ad purum carere nequimus, prorsus de salute desperemus, videamus quod sequitur de Domino:

Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, etc. Hoc et Joannes Baptista testimonium perhibens de Domino ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ideo autem peccata tollere potuit Dominus, quia peccatum in eo non est. Tot et tanti homines in mundum venere perfecti, sed eorum nullus peccata tollere potuit mundi, quia nullus sine peccato esse potuit in mundo. Non ergo glorietur Pelagius, (0100D)non se Julianus ejus sectator extollat, audiens quia omnis qui habet spem in Domino sanctificat se. Nemo enim tollit peccata, quae nec lex quamvis sancta et justa et bona potuit auferre, nisi ille in quo peccatum non est. Tollit autem, et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam ubi fieri omnino non possint.

Omnis qui in eo manet, non peccat. In quantum in eo manet, in tantum non peccat.

Et omnis qui peccat non vidit eum, nec cognovit eum. Visionem dicit et cognitionem fidei, qua justi etiam in hac vita Deum videre delectantur, donec ad ipsam speciem apertae visionis ejus in futuro perveniant, de qua supra dicitur: Quoniam videbimus eum sicuti est. Omnis ergo qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Si (0101A)enim gustasset et vidisset quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII), nequaquam se peccando a videnda ejus gloria segregaret. Et in quantum justi memoriam abundantiae suavitatis ejus eructant, et in justitia ejus exsultant (Psal. CXLIV), in tantum se a peccatis abstinendo justitiae ejus incommutabili et incomparabili concordare satagunt.

Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, etc. Et supra: Sanctificat se, inquit, sicut et ille sanctus est. Non quod nostra justitia vel sanctitas divinae par esse valeat, cum scriptum sit: Non est sanctus ut est Dominus (I Reg. II), sed sicut multum interest inter faciem hominis et imaginem de speculo, quia imago est in imitatione, corpus in veritate, et tamen sicut hic oculi, sic et ibi: dispar tamen est (0101B)res, sed sicut ad similitudinem refertur, ita et nos habemus quidem imaginem Dei, sed non illam quam habet Filius aequalis Patri. Nam et nos pro modo nostro, si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo sanctificat nos, sicut et ipse sanctus est. Sed ille sanctus aeternitate, nos sancti fide. Justi sumus, sicut et ille justus est. Sed ille in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo in eum quem non videmus, ut aliquando videamus.

Qui facit peccatum, ex diabolo est. Non carnis originem ducendo ex diabolo, sicut Manichaeus impiissime de cunctis credit hominibus, sed imitationem vel suggestionem peccandi ab illo sumendo, quomodo et nos filii Abrahae sumus facti imitando fidem Abrahae. Et e contra Judaei, filii Abrahae, deserendo fidem (0101C)Abrahae, facti sunt filii diaboli, dicente ad eos Domino: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII).

Quoniam ab initio diabolus peccat. Cum praemitteret ab initio, subjunxit verbum praesentis temporis, peccat. Quia ex quo ab initio coepit diabolus peccare, nunquam desiit, nec praesentium scilicet poenarum enormitate nec futurarum metu coercitus. Unde ex illo jure esse dicitur, quisquis a peccando se revocare negligit. Ab initio autem diabolus peccat, illo utique quo ipse factus est, quo etiam creaturarum coepit origo cunctarum. Neque enim dubitandum est inter primas creaturas angelos esse conditos, sed caeteris ad laudem Creatoris gloriam suae conditionis referentibus, ille qui primus est conditus, mox ut altitudinem (0101D)suae claritatis aspexit, contra Conditorem cum suis sequacibus superbus intumuit, perque eamdem superbiam ab initio peccans, de archangelo in diabolum est versus.

In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnes peccatores ex diabolo nati sunt in quantum peccatores. Adam a Deo factus est; sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est, et tales omnes genuit qualis erat. Nativitas illa dejecit ad mortem; nativitas secunda, id est, baptismi, erexit ad vitam. Nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas secunda liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum; de qua solutione recte subditur:

Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, etc. (0102A)Non autem haec de omni peccato dicit: si enim dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I), sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est, verbum Dei, quo renatus est, in se habet, committere non potest. Hoc enim sequendo manifestat, dicens:

In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli, etc. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo. Qui non habent, non sunt nati ex Deo. Quidquid vis habe, hoc solum si non habeas, nihil tibi prodest. Alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Et plenitudo legis est charitas.

Quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio, (0102B)ut diligatis alterutrum. Dicente Domino: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV).

Non sicut Cain, qui ex maligno erat, etc. Exponit quomodo ex maligno erat Cain, quia videlicet et ipse maligna habebat opera. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest; sed peccatum maligni, id est, diaboli, est in pectore tali, quia et diabolus hominem invidendo ejecit. Opera ergo justa Abel, non dicit nisi charitatem. Opera mala Cain, non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidet operibus bonis ( sic ). Hinc itaque discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cur si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat? Tentationibus probantur homines.

Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Mundum (0102C)dilectores mundi dicit. Nec mirandum quod qui amant mundum fratrem a mundi amore separatum, et coelestibus tantum desideriis intentum, amare non possunt. Abominatio est enim peccatori religio, ut Scriptura testatur.

Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Nemo se de virtutibus falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metiatur: apertum dat judicium, quicunque fraterna dilectione plenus est, quod ad sortem electorum pertinet, quia portionem habere in terra viventium meruit.

Qui non diligit, manet in morte. Mortem animae dicit. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Vita (0102D)quippe carnis anima, vita animae Deus est. Mors corporis amittere spiritum, mors est animae amittere Deum. Unde constat, quod in anima mortui omnes in hanc lucem nascimur, trahentes ex Adam originale peccatum, sed Christi gratia fidelibus regenerando agitur, ut in anima vivere possint. Verum baptismatis et fidei mysterium illis solummodo prodest, illos de morte attrahit ad vitam qui sincera mente diligunt fratres. Atque ideo notandum quod non ait: Qui non diligit venturus est in mortem, quasi de poena perpetua loqueretur, quae restat peccatoribus in futurum, sed qui non diligit, inquit, manet in morte. In illa utique morte, de qua etiam in hac vita, si fratres perfecte amaret, exsurgere posset. Hinc etenim dicitur in Apocalypsi: Beatus et sanctus qui habet partem in (0103A)resurrectione prima (Apoc. XX); in his secunda mors non habet potestatem.

Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Si contemnebat quisquam odium fraternum, nunquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Deo. Vivit ille, et iste jam interfector judicatur.

Et scitis quid omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Etsi hic per fidem inter sanctos vivere cernitur, non habet in se perpetuo vitam manentem. Nam ubi retributionis tempus advenerit, cum Cain, qui ex maligno erat, damnabitur etiam qui hoc homicidii genere tenetur, ut discordet et dissideat, et pacem cum fratribus non habeat. Notandum enim quod non ait absolute: Homicida non habet vitam in (0103B)se manentem, sed: Omnis, inquit, homicida. Scilicet non solum ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem insequitur.

In hoc cognovimus charitatem Dei, etc. Qualis perfecta charitas esse debeat in nobis, Dominicae passionis exemplo didicimus. Majorem namque hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Unde et Paulus ait: Commendat autem Deus charitatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V). Hanc beatus Petrus habere monebatur, cum Domino dicente: Petre, amas me? pasce oves meas (Joan. XXI); respondit se amare, statimque audivit: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis (0103C)(Ibid.). Hoc autem dixit (ait evangelista) significans qua morte clarificaturus esset Deum. Cui enim amorem confitenti suas oves commendaret, eum in testimonium perfecti amoris animam suam pro eisdem ovibus ponere docebat. Ille, inquit, pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Sed dicit forte aliquis: Et quomodo possum habere istam charitatem? Noli cito de te desperare, forte nata est, sed nondum perfecta est. Nutri eam, ne effocetur. Et unde, inquis, novi natam in me charitatem esse quam nutriam? Audi sequentia:

Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit fratrem suum necessitatem habere, etc. Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, (0103D)jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Si enim fratri molestiam patienti non compateris, non utique Patris, ex quo ambo regenerati estis, charitas manet in te.

Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, etc. Opere videlicet, ut cum frater aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, demus eis quae necessaria sunt corpori. Similiter cum spiritualibus donis eos egere conspicimus, praestemus eorum necessitati quae possumus. Veritate autem, ut eadem beneficia eis simplici intentione largiamur, et non propter laudem humanam, non per jactantiam, non in injuriam aliorum qui majoribus praediti substantiis nil tale fecerunt. Quaecunque enim mens hujusmodi nequitiis inficitur, in hac pu as veritatis habitare (0104A)non valet, etiamsi opus dilectionis proximis impendere videtur.

In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus. Id est, cum opera pietatis in veritate facimus, patet quod ex veritate sumus, quae Deus est, ut pote qui ejus perfectionem pro modo nostro imitemur.

Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. Haec sententia pendet a superioribus. Quia cum opere et veritate proximos diligimus, manifeste cognoscimus, quoniam in conspectu summae veritatis suademus corda nostra. Omnes enim homines cum aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitant, haec a Deo, si valerent, occultare vellent; ipso attestante qui ait: Omnis enim qui male agit, odit lucem; (0104B)et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III); qui vero bona operari meditantur, hi facillime suis cordibus persuadent, ut in conspectu divinitatis se patefieri desiderent, quod summae perfectionis indicium esse solet, cum sua opera quisque vel cogitata a Deo gaudet videri. Unde ipse subsequenter dicit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta (Ibid.). Per veram ergo dilectionem cognoscimus, quoniam ex veritate sumus, et quoniam in conspectu ejusdem veritatis suademus corda nostra, hoc est tales cogitationes corda nostra habere suademus quae divinis sint dignae conspectibus.

Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, etc. Si ipsa conscientia accusaverit nos intus, quia non eo (0104C)animo bona nostra facimus quo facienda sunt, quomodo ejus scientiam latere possumus, cui canitur: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia, et, Quia tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII) ?

Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, etc. Si verum nobis responderit quia diligimus, et germana in nobis dilectio est, et non ficta, sed sincera, salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre nisi salutem ipsius; item si cor nostrum non reprehenderit nos, videlicet cum in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI), fiduciam habemus ad Deum non in conspectu (0104D)hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde.

Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, etc. Magna haec et desiderabilis fidelibus data est promissio. Si quis vero tam vecors et absurdus est, ut promissis non delectetur coelestibus, saltem pertimescat hoc quod e contrario sapientia terribiliter intonat, dicens: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Neque huic beati Joannis sententiae contrarium videri oportet, quod Paulus ter Dominum rogavit, ut discederet ab eo angelus Satanae, nec impetrare potuit (II Cor. XII), sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid.). Etsi enim non semper ad voluntatem accipimus orantes, tamen mercedem devotionis ad salutem accipimus, sicut (0105A)idem Paulus Dominum rogans, non quod quaerebat, sed quod utile habebat accepit. At contra saepe reprobi exaudiuntur ad voluntatem, si non audiuntur ad salutem. Unde et eorum caput diabolus, ut beatum Job tentaret, exauditus est ad voluntatem, sed ad suam damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato ille esset cruciandus. Cum ergo dixisset Joannes, quia quodcunque petierimus accipiemus ab eo, si mandata ejus custodimus, quasi quaereres quae mandata, continuo subdidit:

Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, etc. Singulari numero mandatum praemisit, et Deo subsequenter adjungit mandata, fidem scilicet et dilectionem, quia nimirum haec ab invicem separari nequeunt. Neque enim sine (0105B)fide Christi recte nos alterutrum diligere, neque vere in nomine Jesu Christi sine fraterna dilectione possumus credere. Et diligamus, inquit, alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Id est, puro amore, non sicut latrones, vel quorumlibet aliorum patratores scelerum, qui se utique alterutrum sed non caste diligunt. Sed enim dedit mandatum nobis, cum ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Joan. XV). Quid est enim, Sicut dilexi vos, nisi: Ad hoc amate ad quod amavi vos, videlicet, ut ad coelestia regna pertingatis? Et qua mercede haec mandata fidei et dilectionis servantur? Sequitur:

Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Sit ergo tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus (0105C)ut te contineat, manes in Deo ne cadas. Serva mandata ejus, tene charitatem. Noli te divellere a fide illius, ut glorieris in praesentia ipsius, et securus manebis in eo, modo per fidem, tunc per speciem. Manebit et ipse perennis in te, juxta quod ei Psalmista decantat: In aeternum exsultabunt, et habitabis in eis (Psal. V).

Et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. Primis temporibus cadebat Spiritus sanctus super credentes, et loquebantur linguis quas non didicerant. Nunc autem quia exterioribus signis sancta Ecclesia non indiget, quicunque credens in nomine Jesu Christi fraternam habuerit charitatem, Spiritui sancto in se manenti testimonium (0105D)perhibet. Hoc enim agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo charitas. Quia charitas (inquit Paulus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Verum quia multi, charitatem non habentes, et unitatem Ecclesiae perverso dogmate scindentes, nihilominus Spiritum sanctum in se esse contendunt, recte subditur:

CAPUT IV. Charissimi, nolite omni spiritui credere, etc. Et quis est qui probat spiritus, vel unde possunt probari, docet in Evangelio Dominus, ubi talia ventura praedicebat, qualia Joannes jam suo tempore venisse probat. Attendite, inquit, a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. (0106A)Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus (Marc. VII)? Hi sunt ergo fructus a quibus spiritus maligni, qui in pseudoprophetis loquuntur, valent dignosci, spinae videlicet schismatum, et horridi haeresium tribuli, quibus eos qui sibi incaute appropiant, fidem lacerando, contaminant. Sicut e contrario fructus bonorum, charitas, scilicet, gaudium, pax in Spiritu sancto, per fragrantiam uvarum, ficorumque dulcedinem, apte figurantur.

In hoc cognoscitur Spiritus Dei, etc. Confessio hoc loco non solum catholicae fidei, sed et operationis bonae quae fit per charitatem, intelligitur. Alioquin nonnulli haeretici confitentur, multi schismatici, multi falsi catholici, Jesum Christum in carne venisse, sed confessionem suam factis negant, non (0106B)habendo charitatem. Charitas quippe Dei Filium adduxit ad carnem. Et ideo quisquis non habet charitatem, negat illum in carne venisse, talisque spiritum ex Deo non habere convincitur. Ipse autem est Spiritus Dei, qui dicit Jesum Christum in carne venisse, qui dicit non lingua, sed factis, non sonando, sed amando.

Et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est. Ille solvit Jesum qui vel divinitatem ejus, vel animam, vel carnem negat, quae eum veraciter habere fides catholica docet. Solvit et ille Jesum, qui mandata et verba Jesu vel perverse videndo, vel perversus interpretando corrumpit. Sed et ille qui unitatem sanctae Ecclesiae, quam Jesus venit colligere, turbat, Jesum quantum in se est solvere (0106C)nititur. Nec mirum si tales ex Deo non sunt, qui Dei opera vel verba vel sacramenta rescindunt. In tantum namque ex Deo non sunt, ut quidam eorum qui pravo dogmate separare volebant ab hominis dispensatione divinitatem Christi, hunc quoque versiculum quo dicitur: Et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, ex hac Epistola eraserint, ne scilicet per auctoritatem beati Joannis convinceretur error eorum. Denique Nestorius nescire se prodidit hanc authenticis exemplaribus inditam fuisse sententiam, atque ideo solvere non timuit Jesum, ac se per hoc Deo reddere extraneum, dicens beatam Mariam virginem non Dei, sed hominis tantum exstitisse genitricem, ut aliam personam hominis, (0106D)aliam faceret Deitatis; neque unum Christum in Verbo Dei et carne atque anima credens, sed separatim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicans.

Et hic est Antichristus de quo audistis quoniam venit, etc. Venit imminente die judicii, nato in mundo homine illo caeteris amplius nefando, filio iniquitatis. Et nunc jam in mundo est, habitans in mentibus eorum, qui Christo vel professione, vel opere, sine remedio poenitendi repugnant.

Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eum. Vicistis Antichristum confitendo Jesum Christum in carne venisse, id est, charitatem habendo, quam docuit Jesus Christus veniens in carne, quam et ipse in Evangelio commendat dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis (0107A)pro amicis suis (Joan. XV). Quomodo enim poterat Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne indueretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse, et ipse est Antichristus. Et vicistis eum, inquit. Sed unde vicerunt? Numquid liberi virtute arbitrii? Non utique. Taceat Pelagius, dicat ipse Joannes:

Quoniam major est qui in vobis est, etc. Docet itaque eos servare humilitatem, ne victoriam suis viribus tribuant, et arrogantia superbiae vincantur. Docet inter adversa fiduciam spemque semper habere vincendi, memoria retinentes, quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.

Ipsi de mundo sunt, etc. Antichristi, id est, haeretici, (0107B)etsi nomen Christi invocant, si signo Christi se notant, ipsi tamen de mundo sunt, id est, de illorum numero qui mundana sapiunt, qui infirma [ F. infima] quaerunt, qui coelestia ignorant. Et ideo ipsi de mundo loquuntur, mundanae videlicet sapientiae ratione Christianae fidei adversantes, dicendo non posse fieri ut Filius Dei sit Patri coaeternus, ut virgo intacta pariat, ut caro de pulvere resurgat, immortalis, ut homo de terra editus mansionem percipiat in coelis, ut recens natus parvulus reatu primi hominis teneatur astrictus, nisi aqua baptismi renatus in Christo salvetur.

Et mundus eos audit. Quia spiritualium corda ad mundanos carnalesque sensus revocare a fidei simplicitate non valent. Sed et catholici quicunque (0107C)audientes illam Domini sententiam: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V); et iterum: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI), dicunt se nullatenus suas injurias posse dimittere inultas: hi nimirum de mundo esse, et ideo de mundo loqui convincuntur. Et quia charitatis viscera non habent, frustra fidei intemerata mysteria servant. Sed nec Antichristi nomine possunt carere, qui Christi mandatis probantur adversari.

Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, etc. Carnalis (0107D)enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim est illi. Qui ergo non vult audire praedicatores charitatis, profecto iste Deum non nosse, neque ex Deo esse cognoscitur, quia charitatem quam erga homines Deus exercuit imitari neglexit.

In hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. In hoc nimirum, quia qui audit nos, Spiritum veritatis habet; qui nos non audit, spiritum habet erroris. Et haec est discretio spirituum, de qua supra monuit, dicens: Probate spiritus si ex Deo sint. Sed videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus:

Charissimi, diligamus invicem, etc. Multum commendavit charitatem, quam dixit ex Deo esse; plus dicturus est, intente audiamus:

(0108A)Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, etc. Quid amplius dici potuit? Deus charitas est. Facere ergo contra charitatem, facere contra Deum est. Nemo dicat: In hominem pecco quando non diligo fratrem meum, et facile est peccatum in hominem, si in Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in Deum, quando in charitatem peccas? Deus charitas est.

In hoc apparuit charitas Dei in nobis, etc. Quomodo ipse Dominus ait: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV); et ita probata est dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris inde probata est in nobis, quia Filium suum unicum misit mori pro nobis. Sic et Paulus apostolus ait: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro (0108B)nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit (Rom. VIII)?

In hoc est charitas, etc. Non illum dileximus prius. Nam ad hoc dilexit nos, ut diligamus eum. Gratia quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione operetur bona. Unde psalmista: Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII).

Et misit Filium suum propitiationem, etc. Et hoc est maximum in nos divinae charitatis indicium, quia cum necdum ipsi pro peccatis nostris eum petere nossemus, misit ille Filium suum ad nos, qui nobis in se credentibus ultro veniam daret, nosque ad paternae gloriae societatem vocaret. In quibusdam Codicibus hic versiculus ita legitur: Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris. Litator autem (0108C)sacrificator est. Sacrificavit enim Filius Dei pro peccatis nostris non hostias pecudum, sed seipsum offerendo. Unde bene Paulus admonens ait: Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V). Cui sententiae convenit hoc quod hic quoque Joannes exhortando subjunxit, dicens:

Charissimi, si Deus dilexit nos, etc. Quod autem sequitur:

Deum nemo vidit unquam. Majori disputatione indiget, cum Dominus et hominibus mundo corde Deum videndum promittat, et de sanctis dicat quod (0108D)angeli eorum semper in coelis videant faciem Patris. Hanc autem sententiam et in Evangelio suo ponit idem Joannes, ubi etiam quomodo Deus videri possit consequenter adjungit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I). Quod beatus pater Ambrosius ita exposuit: « Et ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque referendum est. Denique cum additur: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur, virtus vero narratur. Illa oculis, haec mente comprehenditur. » Item beatus Augustinus in libro de videndo Deo, de eadem disputans quaestione: (0109A)« Proinde (inquit) narrante Unigenito, qui est in sinu Patris narratione ineffabili, creatura rationabilis munda et sancta, impletur Dei visione ineffabili Quam tum consequemur, cum aequales angelis fact fuerimus, quia facie ad faciem videbimus (I Cor. XIII) Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam: quoniam si aliquando quoquo modo visus est, non sicut ista natura videtur sed voluntate visus est specie qua voluit apparens latente natura, atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est (I Cor. XIII) nunc fortasse videtur a quibusdam angelis suis sanctis. A nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales. » Et post aliquanta exponens sententiam sancti Ambrosii, Deum, inquit, nemo (0109B)vidit unquam, vel in hac vita sicut ipse est, vel etiam in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur, quia unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat. Item post multa: Ad eam vero visionem (inquit) qua videbimus Deum sicuti est (I Cor. XIII), mundana corda commonuit. Quia enim corpora, consuetudine loquendi, visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur. Non quia munda corda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino quando corporalibus (0109C)oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV). Haec quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est. Quae continuatim apostolus posuit, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, divinam substantiam qua potuit hominibus praedicatione commendans. Deus ergo res est invisibilis, neque oculo sed mente quaerendus est. Sed quemadmodum si solem istum videre vellemus, oculum corporis purgaremus, unde lux videri potest; ita volentes videre Deum, oculum cordis quo Deus videri potest, purgemus: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Verum quia (0109D)haec visio in futuro speratur, quid agendum nobis est, dum, adhuc constituti in corpore, peregrinamur a Domino? quo solatio utendum ubi divina visione necdum licet perfrui?

Si diligamus invicem, Deus in nobis manet. Sed nemo putet hanc dilectionem, in qua Deus manet, abjecta et desidiosa quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia servari. Non est ista charitas, sed languor; ferveat charitas ad emendandum, ad corrigendum. Sed si sunt boni mores, delectent; si mali, emendentur, corrigantur. Si ergo diligamus invicem sincera et disciplinabili charitate, Deus in nobis manet, operibus quidem ipsius charitatis manifestatus, quamvis nondum visibiliter appareat.

(0110A)Et charitas ejus in nobis perfecta est. Quaerendum autem quomodo dicat perfectionem divinae charitatis in mutua dilectione consistere, cum Dominus in Evangelio pronuntiet non esse magnum si diligamus eos qui nos diligunt, nisi ad inimicos etiam, de quibus hic penitus tacere videtur, eadem dilectio pertingat? Nisi forte ipsos quoque inimicos fraterni amoris intuitu diligere debeamus, videlicet, ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Si diligamus, inquit, invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere, coepit Deus in te habitare, ut perfectius habitando faciat te perfectum.

In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, etc. (0110B)Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua. Si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei, Paulo attestante qui ait: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V).

Et nos vidimus et testificamur, etc. Nemo de salute desperet, quia etsi magni sunt morbi scelerum qui deprimunt, omnipotens medicus venit qui salvet. Tamen meminerit quisque quia idem Filius Dei qui venit mitis ut salvaret, venturus est districtus ut judicet.

Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, etc. Perfectam cordis confessionem dicit, quae nec male suadentium haereticorum possit fraude corrumpi, nec persequentium paganorum tormentis (0110C)conquassari, nec carnalium fratrum exemplis, nec propriae fragilitatis segnitia titubare. Sunt etenim qui etiam verbis negant Jesum esse Filium Dei, quales multi fuisse produntur eo ipso tempore quo haec scribebat Joannes. Sunt item qui confitentur verbis, et factis negant. Unde bene quod nunc ait: Quicunque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, ipse paulo superius dixit: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, insinuans profecto quia quisquis dilectionem in fratres habet, ille vere Jesum Dei Filium esse testatur.

Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Cognovimus quoniam Jesus est (0110D)Filius Dei, et quia Pater misit eum Salvatorem mundi. Et credimus charitati quam habet Deus in nobis, quia videlicet cum haberet Filium unicum, noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illi qui cum illo possiderent vitam aeternam.

Deus charitas est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit charitas commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras: nunquid et Deum contemnis?

Et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis; habitat in te Deus, sed ut contineat ne cadas, quia sic de ipsa charitate Apostolus ait: Charitas nunquam cadit. Quomodo cadit quem continet Deus?

(0111A)In hoc perfecta est charitas nobiscum, etc. Dicit quomodo se probet unusquisque quantum in illo profecerit. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? Non timere, ne veniat dies judicii. Cum enim quis primo poenitendo se de male actis converterit, incipit timere diem judicii, ne, videlicet, apparente justo Judice, ipse damnetur injustus. Processu vero bonae conversationis animatus, discet non timere quod timebat, sed potius optare ut veniat ille desideratus cunctis gentibus, sperans se cum sanctis merito bonae actionis esse coronandum. Unde autem fiduciam in die judicii habere possumus, plenius subdendo manifestat:

Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (0111B)Nunquid vero potest esse homo sicut Deus? Sed meminisse oportet quod et supra dictum est, quia non semper ad aequalitatem dicitur Sicut, sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quando enim dicis: Sicut aures habeo, ita habet et imago, nunquid omnino sic? Sed tamen dicis sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Inde ergo nobis datur fiducia in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo, imitando videlicet perfectionem dilectionis in mundo, cujus ille exemplum nobis quotidie praebet de coelo. De qua Salvator in Evangelio, Diligite, inquit, inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super (0111C)bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V).

Timor non est in charitate. In tali videlicet charitate quae ad imitationem divinae bonitatis etiam inimicis benefacere et hos diligere novit.

Sed perfecta charitas foras mittit timorem. Illum scilicet timorem, de quo dicitur: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Quo timet quisque incipiens opera justitiae, ne veniat districtus Judex, et se minus castigatum inveniens damnet. Hunc timorem illa charitas pellit foras, quae pro merito justitiae fiduciam habet in die judicii. Sed et praesentium adversitatum timorem, perfecta charitas ejicit ex animo. Quam habere quaerebat, qui Domino supplicans aiebat: A timore inimici eripe animam meam (Psal. LXIII). (0111D)Quam habebat qui dixit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? etc. (Rom. VIII).

Quia timor poenam habet. Torquet cor conscientia peccatorum, quod nondum facta est justificatio. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae, Convertisti (inquit) planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX), id est, non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor, sed noli timere: intrat charitas, quae sanat quod vulnerat timor.

Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Quia nimirum timor poenam habet, quomodo sectio medici (0112A)poenam habet; quamvis sicut sectionem medici salus optata, ita timorem charitas desiderata subsequatur. Nec putari debet his beati Joannis sermonibus esse contrarium quod Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Duo namque sunt timores: unus quo timent homines Deum, ne mittantur in gehennam; ipse est timor ille qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times; non bona desideras, sed mala caves; sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te sanctus ille timor, scilicet ne ipsa bona amittas, non ut non mittaris in gehennam, sed ne te deserat praesentia Domini quem amplecteris, quo in (0112B)aeternum frui desideras.

Nos ergo diligamus Deum, etc. Diligamus, quia prior dilexit nos. Nam unde diligeremus, nisi ipse prius dilexisset nos? Hinc enim ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). Ita autem perfecti erimus in charitate, si quemadmodum nullius alterius nisi salutis nostrae gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius rei nisi amoris dilexerimus obtentu. Verum quia sunt qui verbo tenus Deum diligunt, consulte subjungitur:

Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, etc. Unde probas quia mendax est? Audi:

Qui enim non diligit fratrem suum, etc. Qui diligit fratrem suum, diligit Deum. Necesse est ut diligat Deum, ut diligat ipsam dilectionem. Deus enim dilectio (0112C)est. Et ne quis dicere auderet: Et quid obstat diligere Deum, etiamsi non diligo fratrem? recte subditur:

Et hoc mandatum habemus a Deo, etc. Quomodo enim diligis eum, cujus odisti mandatum? Quis est qui dicat: Diligo imperatorem, sed odi leges ejus? Non ita verus Dei amator, sed: Vide (inquit) quia mandata tua dilexi, Domine (Psal. CXVIII). Et ideo confidenter adjungit: In tua misericordia vivifica me (Ibid.).

Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, etc. Quis est qui credit quoniam Jesus est Christus? Qui sic vivit quomodo praecepit Christus. Nemo haereticorum, nemo schismaticorum dicat: Et nos credimus (0112D)quia Jesus est Christus. Nam et daemones credunt et contremiscunt, et confitebantur, sicut in Evangelio legimus, et sciebant ipsum esse Christum. Sed quia dilectionem et opera veritatis non habent, ex Deo non sunt.

Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum, etc. Mira arte praedicationis beatus Joannes ad dilectionem proximi nos accendere curavit, primo commemorans quia omnis qui perfecte credit ex Deo sit natus, deinde insinuans quam justum sit ut qui Deum diligit diligat et eum qui ex Deo natus est. Si quis enim tantae tarditatis est, ut hominem quia homo est, quia secum eamdem in terra peregrinationem tolerat, amare neglexerit, admonendus est, ut saltem ob id illum amet, quia ex Deo natus est, quia particeps (0113A)secum divinae gratiae factus est, quia eadem secum vitae coelestis praemia exspectat. Quae quidem exhortatio specialiter ad illos pertinet, qui non solum humanae consortio naturae, sed et fidei professione fratres sunt nobis effecti. Verum quia nonnulli sunt qui proximos diligunt, sed propter consanguinitatem, vel propter aliquod commodum temporale, recte sanctus evangelista, qui sit verus proximi amor subdendo manifestat:

In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, etc. Ille ergo solus recte proximum diligere probatur, qui et Conditoris amore flagrare cognoscitur. Et ne quis seipsum de Conditoris amore falleret, verbo tenus se amare profitendo, bene cum dixisset: In hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum (0113B)Deum diligamus, addidit, et mandata ejus faciamus.

Haec enim est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Hoc et ipse Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. XIV). Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Vere enim diligimus, si ad mandata ejus a nostris nos voluntatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.

Et mandata ejus gravia non sunt. Et ipse Dominus dicit: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Neque his vel Domini vel beati Joannis verbis debet videri adversum, quod et ipse Dominus alibi dicit, quia angusta porta et arcta via est quae (0113C)ducit ad vitam (Matth. VII); et propheta ad eum: Propter verba, inquit, labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI); et apostolus: Quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV). Quae enim natura sua dura sunt et aspera, spes coelestium praemiorum et amor Christi facit esse levia. Durum namque est persecutiones pati propter justitiam, sed et hoc facit suave, quod ipsorum qui sic patiuntur est regnum coelorum. Unde bene subditur:

Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Ideo namque mandata divina non sunt gravia, quia omnes qui vera devotione his mancipantur, et adversa mundi ejus et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem velut ingressum patriae coelestis amantes. Et ne quis sua virtute (0113D)mundi vel luxus vel labores se posse superare confideret, consulte subjungit:

Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur; illa fides qua ejus humiliter auxilium flagitamus qui ait: In mundo pressuras habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI).

Quis est qui vincit mundum, etc. Vincit mundum, qui Jesum Filium Dei esse credens, digna eidem fidei opera jungit. Sed nunquid sola divinitatis ejus fides et confessio valet ad salutem sufficere? Vide sequentia.

Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Qui ergo erat aeternus Dei Filius, factus est homo in tempore, ut qui nos per divinitatis suae (0114A)potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem recrearet. Qui venit per aquam et sanguinem, aquam videlicet lavacri, et sanguinem suae passionis, non solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret ac traderet, verum etiam sanguinem suum dedit pro nobis, sua nos passione redimens, cujus sacramentis semper refecti nutriremur ad salutem.

Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas. Baptizato in Jordane Domino descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum, testimonium illi perhibens quia veritas est, hoc est verus Dei Filius, verus mediator Dei et hominum, verus humani generis Redemptor ac reconciliator, vere ipse mundus ab omni contagione peccati, vere (0114B)sufficiens tollere peccata mundi. Quod etiam ipse Baptista, viso ejusdem Spiritus adventu intelligens, ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I). Quia ergo Spiritus Jesum Christum esse veritatem testatur, ipse se veritatem cognominat, Baptista illum veritatem praedicat, Filius tonitrui veritatem evangelizat, taceant blasphemi, qui hunc phantasma esse dogmatizant; pereat de terra memoria eorum qui eum vel Deum vel hominem esse verum denegant.

Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, etc. Spiritus dedit testimonium quoniam Jesus est (0114C)veritas, quando super baptizatum descendit. Si enim verus Dei Filius non esset, nequaquam in eum tanta manifestatione Spiritus sanctus veniret. Aqua etiam et sanguis dedere testimonium, quoniam Jesus est veritas, quando de latere ejus in cruce mortui manarunt: quod nullatenus fieri posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et hoc quod ante passionem, cum oraret, factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII), veritati carnis assumptae testimonium dat. Nec reticendum quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium illi dederunt, quod de latere mortui vivaciter effluxerunt, quod erat contra naturam corporum mortuorum, atque ob id mysteriis aptum, et testimonio (0114D)veritatis fuit congruum, videlicet insinuans quia et ipsum Domini corpus melius post mortem esse victurum resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius nobis vitam donaret. Hoc quoque quod sudor ejus instar guttae sanguinis decurrebat in terram, testimonium perhibebat illi sacro mysterio quod Ecclesiam totum per orbem suo sanguine lavaret. Tres sunt ergo qui testimonium perhibent veritati.

Et tres (inquit) unum sunt. Individua namque haec manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur, quia nec sine vera credenda est humanitate divinitas, nec sine vera divinitate humanitas. Sed et in nobis haec unum sunt, non natura ejusdem substantiae, sed ejusdem operatione mysterii. Nam, sicut beatus Ambrosius ait: « Spiritus manentem (0115A)renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. » Spiritus enim nos per adoptionem Dei filios fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum ergo invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequitur spirituali.

Si testimonium hominis accipimus, testimonium Dei majus est, etc. Magnum est testimonium hominis quod perhibet de Filio Dei, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX). Et ex persona ipsius Filii: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. II). Itemque ex persona Patris loquentis de Filio: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae (Psal. LXXXVIII). Pater meus, quia ego Filius Dei. Deus meus, quia ego homo. Susceptor salutis meae, quia ego passurus et (0115B)a morte salvandus sum. Et ego (inquit) primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae (Ibid.). Magnum hoc testimonium verum, et omni acceptione dignum hoc. testimonium hominis de Filio Dei, sed multo majus est testimonium Dei, qui testificatus est ipse de Filio suo, cum de coelo illum alloquens ait: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi (Luc. III). Magnum est testimonium praecursoris, quod de Dei Filio perhibens ait: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto (Matth. III). Majus est testimonium Patris, quo Spiritum sanctum in eum quo semper erat plenus etiam visibiliter misit.

Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in (0115C)se. Qui ita credit in Filium Dei, ut exerceat operando quod credit, habet testimonium Dei in se. Illud utique quia ipse quoque in filiorum Dei numero jure computetur, ipso unico Filio Dei sic suis fidelibus pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XII). Quod si testimonium Dei habere merueris, si Deum testem tuae fidei intemeratae possederis, quid te hominum infamia, quid etiam persecutio laedit? Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?

Qui non credit Filio, mendacem facit eum, etc. Frustra Judaei, frustra haeretici Patrem se credere et venerari putant, quandiu Christum contemnunt, et ei credere renuunt. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Qui (0115D)non credunt Filio, qui ait Ego et Pater unum sumus (Joan. X); et interrogante Caipha, ac dicente, Tu Christus Filius Dei benedicti? (Marc. XIV) respondit: Ego sum (Ibid.); sed eum vel non esse Christum, vel non esse Filium Dei, vel non esse similem Patris contendunt, mendacem profecto faciunt Patrem, quia non credunt in testimonio quod testificatus est de Filio suo: in illo videlicet quod et supra memini: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi (Luc. III); sed et in illo quod ei imminente hora passionis perhibuit, dum orante illo ac dicente: Pater, salvifica me ex hac hora, sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum (Joan. XII), respondit, etiam turba audiente de coelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo (Ibid.), verum se Deum Patrem esse significans (0116A)in coelis illius qui ut verus homo mortem passurus erat in terra.

Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Dedit, inquit, vitam aeternam nobis. Et ipse qui loquitur, adhuc vitam temporalem et morti obnoxiam agebat in carne. Sed ita dedit nobis vitam aeternam, sicut dedit nobis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus. Ut enim scias datam esse a Deo potestatem habere vitam aeternam, audi prophetam: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, et caetera usque ad finem psalmi (Psal. XXXIII). Dedit ergo nobis vitam aeternam, sed adhuc in terra peregrinantibus in spe, quam daturus est in coelis ad se pervenientibus in re.

(0116B)Et haec vita in Filio ejus est. In fide scilicet et confessione nominis ejus, in perceptione sacramentorum ejus, in observatione mandatorum ejus. Hinc et ipse ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). Et Petrus de illo: Neque enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV).

Qui habet Filium, habet vitam, etc. Ne parum dicere videretur vitam esse in Filio, addidit ipsum Filium esse vitam. Quod idem quoque Filius Patrem glorificans ostendit ubi ait: Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V). Qualiter autem eadem vita quae Filio est et Patri communis, (0116C)etiam credentes illustret, idem Filius alibi ad Patrem orans insinuat: Sicut dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII).

Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, etc. Ut sciatis, inquit, ut certi sitis futurae vestrae beatitudinis, qui creditis in Christo, ut non seducamini per fraudem eorum qui Jesum esse Dei Filium negant, et ideo nihil eis profuturum asseverant qui in nomine ejus crediderunt. Et mira haereticorum vesania, qui totiens per totam hanc Epistolam appellato Dei Filio, ipsi contra, non Filium, sed creaturam Dei, Christum esse confirmant. Quod (0116D)nusquam prorsus legunt, nisi dum humanitatis ejus mentio celebratur.

Et haec est fiducia quam habemus ad eum, etc. Magnam nobis fiduciam praebet sperandi a Domino bona coelestia, quod et in hac vita quidquid salubriter eum petierimus impetramus, juxta quod etiam ipse in Evangelio credentibus promittit: Dico vobis, inquiens, omnia quaecunque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis (Marc. XI). Notandum autem quod ita orantes exaudimur a Domino, si ea quae ipse jussit petimus. Dicit autem ipse: Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus (Matth. VI). Unde bene et Joannes cum dixisset: Quodcunque petierimus, exaudit nos; interposuit: Secundum voluntatem (0117A)ejus. Ergo super his tantum plenam nos et indubitabilem jussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis, nec solatiis temporalibus, sed Domini congruant voluntati. Quod etiam in oratione Dominica inserere praecipimur: Fiat voluntas tua (Ibid.), scilicet, non nostra. Si enim et illud Apostoli recordemur: Quoniam quid oremus secundum quod oportet nescimus (Rom. VIII), intelligimus nos nonnunquam saluti nostrae contraria postulare, et commodissime nobis ab eo qui utilitatem nostram rectius quam nos intuetur ea quae poscimus denegari. Quod ipsi quoque magistro gentium accidisse non dubium est.

Et scimus quoniam audit nos quidquid petierimus, etc. Multipliciter eadem quae praemiserat inculcat, (0117B)ut nos ad orandum vivacius excitet. Sed manet objectio quam posuit, ut secundum voluntatem petamus nostri Conditoris. Quod bifariam potest accipi, ut scilicet et ea quae ipse vult rogemus, et tales ipsi quales esse nos desiderat ad rogandum veniamus. Quod est habere fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V), et ante omnia meminisse illius evangelici mandati: Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra (Marc. XI).

Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, etc. Haec et hujusmodi secundum voluntatem Domini petuntur, quae ad fraternae dilectionis officium exspectant. Loquitur autem de quotidianis (0117C)levibusque peccatis, quae sicut difficile vitantur, sic etiam facile curantur. Sed quo ordine haec alterutrum petitio sit celebranda pro peccatis, Jacobus insinuat apertius, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. V). Si ergo dictu, vel cogitatu, vel oblivione, vel ignorantia forte deliquisti, vade ad fratrem, confitere illi, postula interventionem. Si ipse te fragilitatis suae conscium pure confitendo fecerit, et tu ejus errata pie intercedendo dilue. Sed haec de levioribus dicta sint peccatis. Porro si gravius quid admisisti, induc presbyteros Ecclesiae, et ad illorum examen castiga te.

Est peccatum ad mortem, etc. Magna hic quaestio nascitur, quia aperte ostendit beatus Joannes esse (0117D)quosdam fratres pro quibus orare nobis non praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos jubeat. Quae non aliter solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, quae inimicorum persecutione graviora sint. Peccatum ergo fratris ad mortem est, cum post agnitionem Dei, quae per gratiam Domini nostri Jesu Christi data est, quis oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit; sed officia fraternitati debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (0118A)(Luc. XXV). Nondum enim, gratiae Spiritus sancti participes effecti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus orat pro eis a quibus lapidabatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat; et ad mortem, id est, invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera ejus; quem et tu devita, valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. IV). Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo (0118B)mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non illis imputetur (Ibid.). Potest autem peccatum usque ad mortem accipi, pro quo rogare quempiam vetat, quia scilicet peccatum quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. Verum si sequentia diligenter inspicimus, magis superior sensus hujus lectionis tenori congruere videtur. Nam subditur:

Omnis iniquitas peccatum est, etc. Tanta est, inquit, diversitas peccatorum, ut omne quod ab aequitatis ratione discrepat, inter peccata numeretur, quamvis minima peccata justis suae justitiae meritum nequaquam auferre, vel minuere possint, illa duntaxat sine quibus hanc vitam nullatenus transigere valent, et item quaedam peccata tantum ab omni justitiae (0118C)sorte discordent, tanta iniquitate patrentur, ut absque ulla contradictione factorem suum, nisi corrigantur, aeternam mergant in poenam. De quibus scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Qua beati Joannis sententia manifeste repudiatur inepta Stoicorum disputatio, qui dicere ausi sunt contra omnem generis humani sensum, et affirmare, quod omnia peccata sint paria, dicentes nihil distare utrum hominem quis furatus sit, an bovem, an gallinam, quia non animal crimen, sed animus fecerit. Quos Jovinianus secutus est haereticus, astruens nullam nuptiarum et virginitatis esse distantiam, non abstinentes in aliquo retributionis privilegio simpliciter epulantibus esse praeferendos. Omne itaque quod inique committitur vel cogitatur (0118D)ad peccatum referendum est. Sed sunt peccata quaedam ad mortem, de qualibus dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. V).

Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat. Peccatum videlicet ad mortem. Quod et de omni crimine capitali, e de illo specialiter potest intelligi quo violatur fraternitas, sicut et supra exposuimus. Sed et peccatum ad mortem peccatum usque ad tempora mortis protractum diximus recte posse intelligi, quod omnis qui natus est ex Deo non peccat. Denique David rex mortale crimen admisit. Quis enim nesciat adulterium et homicidium mortem mereri perpetuam? Sed tamen David, quia ex (0119A)Deo natus est, quia ad filiorum Dei pertinebat societatem, non peccavit usque ad mortem, quia sui reatus veniam mox poenitendo promeruit.

Sed generatio Dei conservat eum, etc. Gratia Christi qua renati sunt fideles conservat eos qui secundum propositum vocati sunt sancti, ne peccatum ad mortem committant; et si in quibuslibet pro humanae conditionis fragilitate deliquerint, ne ab hoste maligno possint tangi, defendit. Item dicendum, tandiu nos in generatione Dei permanere, quandiu non peccaverimus; imo qui in generatione Dei perseverant peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quae enim communicatio lucis ad tenebras, Christi (0119B)ad Belial (II Cor. VI)? Quomodo (inquit) dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus, malignus et generatio Dei.

Scimus quoniam ex Deo nati sumus, etc. Nos ex Deo sumus ejus gratia et baptismo regenerati per fidem, et ut in fide perduremus servati. Mundi vero amatores sunt hosti subjecti, vel nunquam regenerationis unda ab ejus soluti dominio, vel post gratiam regenerationis denuo peccando ad ejus dominium redacti. Nec solum mundi amatores, sed et illi qui recens editi necdum dignoscentiam boni habent ac mali, propter reatum praevaricationis primae, ad regnum maligni pertinent hostis, nisi per gratiam benigni Conditoris eruantur de potestate tenebrarum, (0119C)et transferantur in regnum Filii charitatis ipsius (Coloss. I). Unde non ait simpliciter, mundum in maligno positum, sed cum additamento, Et mundus (inquit) totus in maligno positus est. Nam sicut beatus Ambrosius ait: « Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. » Et frustra nititur Pelagius affirmare quod parvuli recens editi non opus habeant gratia baptismatis renasci, quia tam mundi nascantur ab omni sorde peccati, quam fuit mundus in paradiso conditus Adam, nullam scilicet ex illo trahentes originalis culpae maculam, in nullo existentes rei donec propria sponte peccare incipiant. Sed nos, omissis Antichristorum venenis, quae per totam hanc Epistolam ille qui de pectore Domini fonte vitae potatus est, (0120A)damnat et de Ecclesia expellit, audiamus in clausula verbum bonum salutis quod nobis eructat. Attendamus opera summi Regis quae dicit. Sequitur:

Et scimus quoniam Filius Dei venit, etc. Quid enim apertius his verbis? quid dulcius? quid adversus omnes haereses fortius potuit dici? Christus est verus Dei Filius. Pater Christi Jesu Domini nostri verus est Deus. Venit Filius Dei sempiternus temporaliter in mundum, qui erat in mundo, et per quem factus est mundus. Neque aliam ob causam venit nisi nostrae salutis, hoc est, ut daret nobis sensum cognoscere verum Deum. Nemo enim sine divina cognitione ad vitam venire, nemo Deum cognoscere (0120B)nisi ipso docente poterat: sicut et ipse dicit: Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X). Subauditur: Et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui, in carne visibilis apparens, divinitatis arcana per Evangelium suum modo patefacere dignatus est.

Hic est verus Deus, et vita aeterna. Verum Deum dixerat esse Filium, verum Deum hunc esse multoties repetit. Hunc dicit esse vitam aeternam. Non utique ita sicut nobis vita promittitur aeterna, quae sic ex tempore nos suscipiat, ut nunquam nobis finem bene vivendi reponat; sed Filius vita sine initio temporis semper manens, sine termino semper mansura.

(0120C)Filioli, custodite vos a simulacris. Qui verum Deum cognovistis, in quo vitam habetis aeternam, custodite vos a doctrinis haereticorum, quae perpetuam ducunt ad mortem, quia, more illorum qui simulacra pro Deo faciunt, gloriam incorruptibilis Dei pravis dogmatibus in similitudinem corruptibilium rerum immutant (Rom. I). Custodite vos a philargyria, quae est simulacrorum servitus. Observate, ne quas mundi illecebras Conditoris amori praeponatis. Nam et hoc inter simulacra reputabitur, quatenus solius veritatis curam studiumque habentes, in hujus visione mereamini sine fine laetari. Mundus enim transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Domini, manet in aeternum (I Joan. II).

IN II EPISTOLAM JOANNIS. (0119) (0119D)Senior Electae dominae et natis ejus, etc. Quidam putant hanc et sequentem epistolam non esse Joannis apostoli, sed cujusdam presbyteri Joannis, cujus sepulcrum usque hodie monstratur in Epheso. Cujus etiam Papias auditor apostolorum, et in Hierapoli episcopus, in opusculis suis saepe meminit. Sed nunc generalis Ecclesiae consensus habet quod has quoque Epistolas Joannes apostolus scripserit, quia revera multam verborum et fidei similitudinem cum prima ejus Epistola ostendunt, et simili zelo detestantur haereticos. Seniorem autem se dicit Joannes, vel quia am provectus erat aetate quando (0120D)has scripsit Epistolas, vel quia nomen senioris, id est, presbyteri, etiam pontifici propter maturitatem sapientiae et gravitatis congruit. Unde et Petrus ait: Seniores ergo qui vobis sunt obsecro consenior et testis Passionum Christi (I Petr. V). Senior, inquit, Electae dominae et natis ejus, quos ego diligo in veritate, id est, vero amore diligo, illo videlicet qui secundum Deum est. Vel certe quos ideo diligo, quia perseverantes in veritate considero.

Et non ego solus, sed et omnes, etc. Quia contra haereticos scribere incipit, quia a fidei veritate exciderunt, recte omnium qui veritatem cognoverunt (0121A)unam dilectionem in Spiritu sancto esse commemorat, ut unanimitate simul et multitudine catholicorum terreat eos qui ab eorum societate se, cum pauci essent, segregarunt. Revera enim omnes per orbem catholici unam veritatis regulam sequuntur; non autem omnes haeretici et infideles unanimo errori consentiunt, verum non minus semet alterutrum quam ipsam veritatis viam impugnant.

Propter veritatem quae permanet in vobis, etc. Non aliam, inquit, ob causam te tuosque diligimus, nisi propter veritatem fidei, quae in nobis semper inexpugnabilis perdurat, quia videlicet eamdem etiam vos invincibiliter custodire comperimus.

(0121B)Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, etc. Quoniam negabant illius temporis haeretici, Marcian scilicet et Cerinthus, verum esse Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum, et ei a nativitate humana principium dabant, recte Joannes eum ad confutandos blasphemos, Filium Dei Patris esse commemorat. Gratiam quoque et misericordiam et pacem ab illo sicut et a Deo Patre fidelibus esse dandam testatur, ut eum aequalem et coaeternum Patri demonstret, ejus dona eadem quae Patris esse designat, sicut et ipse Dominus de sua et Patris consubstantialitate loquens, ait: Quaecunque enim Pater fecerit, haec et Filius facit similiter (Joan. V).

Et nunc rogo te, domina, non tanquam mandatum novum scribens tibi, etc. Arguit hoc verbo haereticos, (0121C)qui nova dogmata, relictis his quae ab apostolis audierant, inducere tentabant, ac per hoc fraternae charitatis foedera dissipabant. Dicit ergo se nequaquam novum mandatum scribere, sed hoc solum hortari, ut antiqua fides in omnibus et charitas illibata permaneat.

Quoniam multi seductores exierunt in mundum, etc. Et de haereticis potest intelligi qui confitentur quidem Jesum Christum incarnatum, sed in aliqua parte fidei ejus non recte sentiunt, aut veram ejus carnem, aut veram animam, aut veram divinitatem, aut verum ejus Patrem Deum, aut verum ejus Spiritum (0122A)sanctum Deum omnipotentem, aut aliud aliquid quod recta fides confitetur negantes. Potest et de Judaeis accipi, qui omnino Jesum Christum negant, qui Christum in carne necdum venisse ad salutem mundi dejerant, sed ad interitum suum venturum exspectant Antichristum.

Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina, etc. Nota verborum distantiam, et fidei complectere veritatem. Non permanentem in doctrina Christi, Deum non habere, permanentem autem in doctrina ejus, Filium et Patrem dicit habere, ut ostendat Patrem et Filium unum esse Deum verum, et coarguat eos mendacii qui Filium vel non esse Deum, (0122B)vel posteriorem aut minorem Patre, asseverant.

Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, etc. Haec Joannes de schismaticis sive haereticis detestandis, quae verbis docuit, etiam factis exercuit. Narrat enim de illo auditor ejus sanctissimus et martyr fortissimus Polycarpus, Smyrnaeorum antistes, quod tempore quodam cum apud Ephesum balneas lavandi gratia fuisset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum, exsiliret continuo, et discederet non lotus, dicens: « Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus Cerinthus lavat se, veritatis inimicus. » Idem etiam Polycarpus Marcioni aliquando cum occurrisset, dicenti sibi: « Agnosce nos, » respondit: « Agnosco, agnosco primogenitum Satanae. » Tanta tunc apostoli atque eorum discipuli (0122C)in religione cautela utebantur, ut ne verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate deviaverant habere paterentur; sicut et Paulus dicit: Haereticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciens quia perversus est hujusmodi et peccat, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III).

Salutant te filii sororis tuae Electae. Sicut adversariis veritatis ave dicere prohibet, ita e contrario, electos ex persona electorum salutat, ut et infideles detestentur ab omnibus bonis, si forte vel sic corrigi velint, et fidelium semper ad invicem pax augescat et charitas.

IN III EPISTOLAM JOANNIS. (0121) (0121D)Senior Gaio charissimo, etc. Qui vel qualis fuerit iste Gaius, in processu Epistolae monstratur. Quia videlicet et fidem Christi quam perceperat bonis accumulabat actibus; et si ipse ad praedicandum verbum minime sufficiebat, eos tamen qui praedicarent de facultatibus suis sustentare gaudebat. Hunc autem esse Gaium arbitramur, cujus in Epistola ad Romanos Paulus meminit, dicens: Salutat vos Gaius hospes meus et Ecclesiae totius (Rom. XVI). Quia enim hospes et qui suscipit et suscipitur appellari consuevit, erat hospes universae Ecclesiae, quia omnes qui ad se veniebant, et praedicatores videlicet et auditores verbi, benigne suscipiebat, sicut et hujus Epistolae sequentia manifeste declarant. Unde et Joannes eum in veritate diligit, hoc est, non temporalium (0122D)gratia commodorum, sed solo perennium bonorum eum diligere videtur intuitu. Fuisse autem Gaius Corinthi videtur, ex eo quod Paulus in illa moratus civitate, Epistolam scripsit ad Romanos, quos et ex ejus nomine salutat. Sed et in Epistola ad Corinthios, Gaii quasi civis Corinthii meminit, dicens: Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis (I Cor. I).

Charissime, de omnibus orationem facio, etc. Hoc (inquit) a Domino crebris exopto precibus, ut quod bene agis bene perficias. Et sicut nunc anima tua, id est, interna mentis intentio, prospere agit, id est, proficit in eleemosynarum operibus abundantibus, et benignitate animi dapsilis, et pecuniarum facultate (0123A)quas indigentibus largiris, ita semper virtutibus plenam Domino adjuvante vitam ducere possis.

Majorem horum non habeo gratiam, etc. Id est, ut eos quos praedicando vel baptizando filios Deo genui, cognoscam, veritatem et recte fidei et bonae operationis observantes.

Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, etc. Fideliter facis, dicit pro eo ut diceret: Sicut vere es fidelis, ita facis, ostendens ex operibus fidem tuam.

Pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Cum dicit pro nomine, subaudiendum est Domini Jesu Christi. Sic enim loquebantur antiqui. Duabus autem ex causis pro nomine Domini sunt profecti, aut ad praedicandum videlicet nomen ejus (0123B)propria sponte venientes, aut propter nominis sancti fidem et confessionem a civibus sive a contribulibus suis patria expulsi.

Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, etc. Jungit se beatus Joannes, qui omnia dimiserat propter Christum, personae fidelium divitum, quatenus eos ita alacriores reddat ad miserendum pauperibus et peregrinis: nec discredendum est illum veraciter dicere potuisse quod Paulum dixisse legimus: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini, sicut dixit: Beatius est magis dare quam accipere (Act. XX). Cooperatores autem eos dicit veritatis, quia qui spiritualia dona (0123C)habentibus, temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritualia dona perceperunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, dum eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis impartiuntur. Hinc etenim Dominus ait: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit (0124A)justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X).

Scripsissem forsitan Ecclesiae, sed is qui amat primatum gerere in eis, etc. Diotrephes, ut videtur, erat haeresiarcha temporis illius aliquis superbus et insolens, malens nova docendo primatum sibi usurpare scientiae, quam antiquis sanctae Ecclesiae, quae Joannes praedicabat, humiliter auscultare mandatis. Unde bene Diotrephes speciose insulsus, sive decor insaniens interpretatur, ut perfidiam cordis etiam nomine signet.

Propter hoc, si venero, commonebo ejus opera. Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam. Juxta illud apostoli Pauli: Quid vultis, in virga veniam ad vos?

(0124B)Quae facit, verbis malignis garriens in nos. Notandum quod linguas detrahentium, sicut nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda innocentium corrumpant. Hinc est quod Joannes detractoris sui linguam redarguit, ne suam praedicationem non audirent qui audire poterant, et in pravis moribus remanerent.

Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Quod bonum illum imitari velit, subdendo aperit, dicens:

Demetrio testimonium redditur ab omnibus. Quia (0124C)videlicet ipse susciperet infirmos, et egentes pro veritate sustentaret. Hunc ergo Gaio imitandum proponit, ut similiter omnium laude possit et ipse dignus existere.

Pax tibi. Salutant te amici, etc. Amicis gratiam pacis mandat, et salutis, ut per haec Diotrephen caeterosque veritatis inimicos, a salute et pace vestra monstret extraneos.

IN EPISTOLAM JUDAE. (0123) (0123C)Judas, Jesu Christi servus, etc. Judas apostolus, quem in Evangelio Matthaeus et Marcus Thaddaeum appellant, scribit contra eosdem fidei corruptores, quos et Petrus et Joannes in suis damnant Epistolis.

Charissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi (0123D)vobis, etc. De communi eorum salute dicit, de illa salute quae ipsi et illis erat communis. Omnium namque electorum una et communis est salus, fides, et dilectio Christi.

Deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei. Deprecans non aliam fidem discere quam eam quae semel tradita est vobis ab apostolis, sed pro hac certari semper usque ad mortem.

Subintroierunt enim quidam homines, etc. In hoc judicium dicit, in hanc damnationem, quam impii faciendo merentur. Unde Dominus dicit: Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V), id est, damnationis.

(0124C)Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam. Domini nostri gratia mollivit duritiam legis, quia cum illa diceret, Si quis haec vel illa fecerit, lapidibus obruatur; si quis haec vel illa fecerit, flammis comburatur; Dominus, laxata districtione legis, dedit (0124D)per Evangelii gratiam licentiam purgandi scelera commissa per poenitentiam et eleemosynae fructus. Sed hanc ejus gratiam transferunt in luxuriam, qui nunc tanto licentius ac liberius peccant, quanto minus se vident statim asperitate legis de admissis facinoribus examinari.

Et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. Solus Dominator est Dominus noster Jesus Christus cum Patre et Spiritu sancto, sicut solus Dominator est Pater cum Filio et Spiritu sancto; sicut et solus Dominator est Spiritus sanctus cum Patre et Filio. Sola Dominatrix est tota ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quamcunque (0125A)enim in eadem sancta et individua Trinitate personam nomines, solus Deus est. Et cum totam simul Trinitatem nominas, solum verum Deum nominas. Unde recte intelligendum quia quicunque haeretici Patrem Christi verum Deum bonum et justum esse denegant, solum Dominatorem et Dominum nostrum negant. Quicunque Jesum Christum verum esse Filium Dei negant, et hi utique solum Dominatorem et Dominum nostrum negant. Quicunque Spiritus sancti potentiae derogant, etiam hi solius Dominatoris et Domini nostri majestati contradicunt: quia nimirum idem Pater et Filius et Spiritus sanctus, solus Dominator et Dominus noster est.

Commonere autem vos volo, scientes semel omnia. (0125B)Omnia videlicet arcana fidei scientes, et non opus habentes recentia quasi sanctiora a novis audire magistris.

Quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, etc. Jesum non filium Nave, sed Dominum nostrum dicit, ostendens primum quia non ipse a partu sanctae Virginis, ut haeretici affirmant, principium habuit, sed juxta mysterium sui nominis ad salvationem credentium Deus aeternus exstitit; deinde insinuans quod ita credentes salvat propitius, ut etiam justus damnet incredulos. Ita enim clamantes ad se de afflictione Aegyptia primo salvavit humiles, ut secundo murmurantes contra se in eremo prosterneret superbos. Quod ideo inculcat, ut etiam nunc meminerimus (0125C)illum sic per aquas baptismi, quod Rubrum mare signabat, salvare credentes, ut etiam post baptisma humilem in nobis requirat vitam, atque a vitiorum sorde secretam, qualem merito eremi secreta conversio designabat. Quam profecto vitam, si quis vel a fide deviando vel male agendo violaverit, quasi reversus corde in Aegyptum, non ad promissam regni patriam pervenire, sed inter impios merebitur interire. Aliter: Secundo eos qui non crediderunt perdidit, quia justus judex nonnullos culpis exigentibus, et nunc et postmodum percutit. Solos quippe poena a supplicio liberat, quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt.

Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, etc. Et in hac sententia, sicut in praecedente, primo (0125D)reminiscendum, quod Jesus Dominus noster praevaricatores angelos punivit. Qui enim homo in fine saeculorum de Virgine natus, Jesu nomen angelo dictante, accepit, ipse ante omnia saecula natus ex Patre Deus, omnem creaturam cum Patre, ut voluit, disposuit, et a principio superbientes angelos ita sub caligine aeris hujus damnavit, ut eosdem in die judicii graviores reservaret ad poenas. Et ideo jure sunt damnandi qui Christum Jesum non Deum verum, sed hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum contendunt. Deinde inferendum quod qui angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus parcet superbientibus; sed et hos quoque, cum suum principatum non servaverint, illum videlicet quo per gratiam adoptionis filii Dei effecti sunt, sed dereliquerint (0126A)suum domicilium, id est Ecclesiae unitatem, in qua Deo renati sunt, vel certe sedes regni coelestis, quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter, et gravius in judicio universali damnabit.

Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimae civitates, etc. Quia dederat exemplum damnationis in eos qui solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negant, commemorato interitu vel populi murmurantis et infidelis in deserto, vel erigentium se contra auctorem nequam angelorum, ita dat exemplum poenae illorum qui Domini nostri Jesu Christi gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.

Similiter et ii carnem quidem maculant, etc. Subaudiendum (0126B)est, et hi damnandi sunt sicut Sodomitae, qui carnem maculaverunt, sicut populus non credens qui majestatem divinae potentiae blasphemabat, sicut angeli qui dominationem sui Creatoris spernebant.

Cum Michael archangelus cum diabolo disputans, etc. De quibus Scripturis Judas testimonium hoc assumpserit, non facile patet. Sed tamen sciendum quia simile his aliquid in Zacharia propheta reperimus. Ipse enim dicit: Quia ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem (Zach. III). Sed hoc in loco facillime intelligitur quod (0126C)Jesus sacerdos desiderabat populum Israel de captivitate Babyloniae liberari, atque ad patriam terram redire. Resistebat autem illi Satanas, nolens Dei populum liberari, sed magis hostibus et gentibus mancipari; ideoque illum angelus qui populi adjutor erat, increpabat, atque ab injuria ejusdem populi removebat. Sed quando de Moysi corpore contentionem cum diabolo Michael habuerit, incertum habemus. Attamen non desunt qui dicant eumdem Dei populum Moysi corpus appellatum, eo quod ipse Moyses illius populi portio fuerit; ideoque Judas, quod de populo factum legerat, recte de Moysi corpore factum dicere possit. Sed ubicunque et quandocunque haec altercatio facta angeli cum diabolo fuerit, (0126D)diligenter intuendum, quia si Michael archangelus diabolo sibi adversanti blasphemiam dicere noluit, sed modesto illum sermone coercuit, quanto magis hominibus omnis blasphemia cavenda est, et maxime ne majestatem Creatoris verbo indisciplinato offendant.

Vae illis qui in via Cain abierunt, etc. Via Cain abeunt, qui propter invidiam meliorum nomen sibi doctorum quo honorificentur assumunt. Et errore Balaam effusi sunt, qui pro amore terrestrium commodorum, veritatem quam ipsi norunt impugnant. Contradictione Core, qui vivus ad inferna descendit, intereunt, quicunque appetitu indebiti primatus sese ab unitate sanctae Ecclesiae secernunt, scientesque et praevidentes quantum mali gerant, ad scelerum (0127A)tamen tartara descendunt. Et quidem Cain de fratricidio cogitantem Dominus corripuit, sed eum invidia salvari non sinit. Balaam autem adversus Dei populum iter agentem Dominus vetuit, sed amor pecuniae, ne obtemperaret, obstitit. Core superbientem Moyses Domino in se loquente lenire curavit; sed eum elatio, qua fervebat, insanabilem reddidit. Sic profecto, sic faciunt haeretici, qui ad increpationem sanctae Ecclesiae emendari despiciunt; quin potius fratres gladio malae doctrinae, sicut Cain, interficere, malo consilio decipere sicut Balaam, contra doctores catholicos erigere sicut Core, ad suam ipsorum perditionem, contendunt.

Hi sunt in epulis suis maculae, etc. Maculatus est, qui peccat: macula est ipsum scelus quod operatorem (0127B)suum contaminat. Et ideo haereticos quos arguit, maculas appellat; quia non solum in commessationibus et ebrietatibus suis sive carnalibus seu spiritualibus pereunt ipsi, sed et alios perdunt et inquinant.

Nubes sine aqua, etc. Nubes sunt sancti praedicatores, qui, conversationem habentes in coelis, miraculis coruscant, et pluunt sermonibus. De quibus Deo dicitur: Et veritas tua usque ad nubes. Sed nubes sunt sine aqua haeretici, qui posuerunt in coelum os suum per verba superbiae; sed aqua sapientiae audientium corda non irrigant, qui a ventis circumferuntur, quasi ad suggestionem spirituum invisibilium, in diversos vitiorum raptantur errores.

(0127C)Arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae. Mortua est arbor, quae non facit fructum bonum; quae vero etiam mali operis fructum protulit, bis mortua arbor appellatur. Et si ille qui boni operis fructum ferre noluit, pro sua sterilitate dicitur excidendus, et in ignem mittendus; quid putas illum mereri poenarum, qui vel perverse agendo, vel alios pervertendo pessimos fructus attulit? Nec mirum, si infructuosae et bis mortuae dicantur esse arbores, quae eradicatae esse probantur. De sanctis enim dicitur: In charitate radicati, et fundati (Ephes. III). Qui vero a charitatis soliditate se eradicare non timent, merito si quid boni fructus habere videntur, admittunt. Merito tales autumnalibus arboribus comparantur, ut desperata eorum salus ostendatur. (0127D)Autumni enim tempore non solum poma nulla nasci; sed etiam ea quae nata erant matura solent decidere. Cui videlicet tempori assimilantur hi qui et fructus fidei ferre ipsi negligunt, et ea quae fideles quoslibet facere bona conspiciunt exstirpare atque in caduca student negotia convertere.

Fluctus feri maris despumantes suas confusiones. Fluctus feri maris sunt perversi doctores, qui et in semetipsis inquieti semper, tumidi, tenebrosi et amari sunt, et pacem Ecclesiae quasi stabilitatem firmitatemque obicum semper impugnare non cessant. Sed tales recte dicuntur despumantes suas confusiones, quia, instar tumentium undarum, quanto altius se superbientes attollunt, tanto amplius confusi, (0128A)quasi in spumas levissimas dissolvuntur et pereunt.

Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Sidera errantia, quae sunt septem, nunquam in eodem loco ubi pridie fecerant, ortum vel occasum faciunt; sed modo ad infima zonae brumalis descendunt, modo ad alta zonae solstitialis ascendunt, modo mediam zonae aequinoctialis lineam repetunt. Sic nimirum, sic sunt haeretici, qui lucem veritatis promittentes nunquam in eodem statu docendi perdurant; sed modo sic, modo sic, doctrinam suam informantes, ipsi utique quam sit contemnenda lucis ostentatio quam pollicentur insinuant. Et quidem inter planetas, id est errantia sidera, notissima sunt, luna, lucifer, qui et vesper. Quae nonnunquam in bono accipiuntur, cum sol Dominus, luna Ecclesia (0128B)est, lucifer Joannes Baptista, qui Dominum in carne nasciturum nascendo, et testimonium lucis ei praebendo, praecessit. Sed et in malo legimus solem, dicente Domino de seminibus jactis in petrosa: Sole autem orto, statim aruerunt (Matth. XIII). Quod exponens ipse subjungit: Persecutione autem orta propter verbum continuo scandalizantur (Ibid.). Solis ergo ardor, fervorem persecutionis indicat. Lunam in malo legimus: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII). Luciferum in malo: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer (Isai. XIV)? Quod non solum de primo diaboli casu, sed de membris quoque ejus quae per haeresim de Ecclesia ruunt, intelligi potest. Vesperum in malo: Et vesperum super filios terrae consurgere facis (Job. XXXVIII). Quia et Antichristus et ministri ejus, quamvis (0128C)se transfigurent velut angelos lucis, non tamen divinae luci testimonium perhibent, sicut lucifer soli; sed magis opera tenebrarum suis sequacibus ostendunt; instar stellae quae Vesper dicitur, quae in Occidente vespertina apparens secuturae noctis praecursor existit. Sidera, inquit, errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Recte enim in tenebras tormentorum mittentur aeternas, qui in Ecclesiam Dei sub nomine lucis tenebras inducebant errorum. Merito procella percellentur suppliciorum, qui in similitudinem tempestatum marinarum, pacem fidelium turbabant.

Prophetavit autem et de his septimus ab Adam, Enoch, etc. Non contra omnes eos homines dicit, (0128D)sed contra omnes impios, neminem illorum relinquens impunitum. De quibus subditur:

Et arguere omnes impios. Septimum sane ab Adam dicit esse Enoch, qui haec prophetavit, ut confirmet exemplo quod superius ait: Quia jam olim praescripti fuerant in tale judicium impii homines, qui suo tempore subintroierunt ad subvertendam fidem piorum.

Et arguere (inquit) omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, etc. Vera quidem est haec sententia, quia Dominus in judicio veniens impios, non solum de operibus, verum etiam de verbis arguet, et judicabit iniquos; attamen sciendum quia liber Enoch, de quo illam assumpsit, inter apocryphas Scripturas ab Ecclesia deputatur, non quia dicta tanti patriarchae abjici ullatenus possint, aut (0129A)falsa debeant aestimari, sed quia liber ille qui sub nomine ejus offertur, non vere ab illo scriptus, sed sub titulo nominis ejus ab alio quodam editus videtur. Si enim vere ejus esset, non esset fidei sanae contrarius. Nunc autem quia multa incredibilia continet, in quibus illud est de gigantibus, quod non habuerint homines patres, sed angelos, merito doctis claret non esse viri veracis scripta quae mendacio sordent. Unde et haec eadem Judae Epistola, quia de apocrypho libro testimonium habet, primis temporibus a plerisque rejiciebatur. Tamen auctoritate jam et vetustate et usu meruit ut inter sanctas Scripturas computetur, maxime quia tale testimonium de apocrypho Judas assumpsit, quod non apocryphum ac dubium, sed verae lucis lucida esset veritate conspicuum.

(0129B)Hi sunt murmuratores, querulosi, etc. Tanto amplius quisque murmurat, et queritur de praesentibus Ecclesiae laboribus, quanto minus in se desideria carnis exstinxit. At contra sanctus Daniel et caeteri coelestium desideriorum viri, quantum obnixe superna sola desiderant, tantum contemptius transitoria cuncta quae videntur adversa despiciunt.

Hi sunt qui segregant semetipsos, etc. Ideo semetipsos reprobi segregant a sorte justorum, ideo sunt animales, id est, proprias animae suae concupiscentias sequentes, quoniam Spiritum unitatis quo Ecclesia congregatur, quo spiritualis efficitur, habere non meruerunt. Ideo diffluunt, quia coagulum non habent charitatis.

Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos (0129C)sanctissimae vestrae fidei, etc. In Spiritu sancto oramus, quando inspiratione divina compuncti supernum petimus auxilium, ad percipienda bona quae ex nobis ipsis habere nequimus. Ita ergo nos admonet beatus Judas superaedificare nosmetipsos super fundamentum sanctae fidei, ita nos ad domus Dei, quae est Ecclesia, lapides vivos adjungere, ita nos in dilectione Dei servare praecepit, ut nunquam de nostris viribus praesumamus, sed in divinae tuitionis adjutorium speremus, ne quis juxta dogma Pelagii (0130A)a seipso salvari posse pronuntiet, sed omnes Spiritus sancti in nos petamus adventum, quo inspirati ardentius orare valeamus, ne forte cum his qui Spiritum non habent, ideoque animales perseverant, a sanctae Ecclesiae societate segregemur.

Et hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes, etc. Quod ait in timore ad cuncta tria quae proposuerat jungendum est. Quia et apostatas quisquis arguit ac damnabiles ostendit, in timore debet agere, ne forte sibi suisve quos diligit aliquid tale contingat. Et qui de incendio vitiorum alterum castigans eripuit, considerare se debet, ne et ipse tentetur. Et qui poenitenti miseretur proximo, etiam illum necesse est hoc circumspecte agere, ne forte plus justo vel severus existat vel pius.

(0130B)Odientes et eam quae carnalis est maculatum tunicam. Carnalem tunicam corpus nostrum dicit. Non autem corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum hoc omnimodis debemus odisse, et quantum valemus agere, ut hoc immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale mereatur effici. Quod quia non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est, recte subjungitur:

Ei autem qui potens est conservare vos sine peccato, etc. Bene hic dicit in exsultatione nos constituendos ante conspectum gloriae Dei, quos superius admonebat in timore Deo servire. Quia quanto magis trepidi de actibus nostris in praesenti fuerimus, tanto amplius in futuro de percepta mercede laetabimur.

Soli Deo Salvatori nostro per Jesum Christum Dominum (0130C)nostrum gloria et magnificentia. Haec clausula et Patri et Filio coaequalem et coaeternam per omnia et ante omnia saecula, gloriam refert, ac regnum. Et eorum quoque qui minorem aut posteriorem Patre Filium credunt coarguit errorem, cum dicit Deo Patri gloriam, magnificentiam, imperium et potestatem, esse per Jesum Christum Dominum notrum. Et hoc non ab initio temporis alicujus, sed ante omne saeculum, et nunc et in omnia saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)