EPISTOLA ENCYCLICA
QUA PECULIARES PRECES
IN BEATISSIMAM VIRGINEM A ROSARIO
INDICUNTUR
LEO PP. XIII.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.
Venerabiles Fratres, Salutem et Àpostolicam Benedictionem.
Supremi apostolatus officio quo fungimur et longe difficili horum temporum conditione quotidie magis admonemur ac propemodum impellimur, ut quo graviores incidunt Ecclesiae calamitates, eo impensius ejus tutelae incolumitatique consulamus.
Quapropter, dum quantum in Nobis est, modis omnibus Ecclesiae jura tueri, et qua vel impendent vel circumstant pericula ante vertere et propulsare conamur, assidue damus operam coelestibus auxiliis implorandis, quibus effici unice potest, ut labores curaeque Nostrae optatum sint exitum habiturae.
Hanc ad rem nihil validius potiusque judicamus, quam religione et pietate demereri magnam Dei Parentem MARIAM Virginem quae pacis nostrae apud Deum sequestra et coelestium administra gratiarum, in celsissìmo potestatis est gloriaeque fastigio in coelis collocata, ut hominibus ad sempiternam illam civitatem per tot labores et pericula coniendentibus patrocinii sui subsidium impertiat.
Itaque proximis jam anniversariis solemnibus, quibus plurima et maxima in populum christianum per Marialis Rosarii preces collata beneficia recoluntur, preces hasce ipsas singulari studio toto orbe catholico adhiberi Magnae Virgini hoc anno volumus, quo Ipsa conciliatrice, divinum Ejus Filium nostris placatum et mitigatum malis feliciter experiamur. Has igitur litteras ad Vos, Venerabiles Fratres, dandas censuimus, ut, cognitis consiliis Nostris, populorum pietas ad ea religiose perficianda vestra auctoritate studioque excitetur.
Praecipium semper ac solemne catholicis hominibus fuit in trepidis rebus dubiisque temporibus ad Mariam confugere et in materna Ejus bonitate consquiescere. Quo quidem ostenditur certissima non modo spes, sed plane fiducia, quam Ecclesia catholica semper habuit in Genitrice Dei jure repositam. Revera primaevae labis expers Virgo, adlecta Dei Mater, et hoc ipso servandi hominum generis consors facta tanta apud Filium gratia et potestate valet, ut majorem nec humana nec angelica natura assecuta unquam sit, aut assequi possit. Cumque suave Ipsi ac jucundum apprime sit, singulos suam flagitantes opem juvare ac solari ; dubitandum non est, quin Ecclesiae universae votis adnuere multo libentius velit ac propemodum gestiat.
Haec autem tam magna et piena spei in augustam coelorum Reginam pietas luculentius emicuit, cum errorum vis late serpentium, vel exundans morum corruptio, vel potentium adversariorum impetus militantem Dei Ecclesiam in discrimen adducere visa sunt.
Veteris et recentioris sevi historiae, ac sanctiores Ecclesiae fasti publicas privatasque ad Deiparam obsecrationes et vota commemorant ac vicissim praebita per Ipsam auxilia partamque divinitus tranquillitatem et pacem. Hinc insignes illi tituli, quibus Eam catholicae gentes christianorum Auxiliatricem, Opiferam, Solatricem, bellorum Potentem, Victricem, Paciferam consalutarunt. Quos inter praecipue commemorandus solemnis ille ex Rosario ductus, quo insignia Ipsius in universum christianum nomen beneficia ad perpetuitatem consecrata sunt.
Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quantum laboris et luctus, saeculo duodecimo exeunte, sanctae Dei Ecclesiae intulerint Albigenses haeretici, qui recentiorum Manichaeorum secta progeniti, australem Galliae plagam atque alias latini orbis regiones perniciosis erroribus repleverant ; armorumque terrorem circumferentes, late dominari per clades et ruinas moliebantur.
Contra hujusmodi teterrimos hostes virum sanctissimum, ut nostis, excitavit misericors Deus, inclitum scilicet Dominiciani Ordinis parentem et conditorem. Is integrità te doctrinae, virtutum exemplis, muneris apostolici perfunctione magnus, pugnare pro Ecclesia catholica excelso animo aggressus est, non vi, non armis, sed ea maxime precatione confisus, quam sacri Rosarii nomine ipse primus instituit, et per se, per suos alumnos longe lateque disseminavit. Dei enim instinctu ac numine sentiebat futurum, ut ejus precationis ope, tanquam validissimo instrumento bellico, vieti hostes profligatique vesanam impietate audaciam ponere cogerentur. Quod reipsa evenisse compertum est.
Etenim ea orandi ratione suscepta riteque celebrata ex institutione Dominici Patris, pietas, fìdes, concordia restituì, haereticorum molitiones atque artes disjici passim cœpere : ad haec, plurimi errantes ad sanitatem revocati, et catholicorum armis, quae fuerant ad vim propulsandam sumpta, impiorum compressus furor.
Ejusdem precationis effìcacitas et vis mirabili ter etiam perspecta est saeculo decimo sexto, cum ingentes Turcarum copiae Europae prope universae superstitionis et barbariœ jugum intentarent. Quo tempore sanctus Pius V Pontifex Maximus, excitatis ad communium rerum tutelam principibus chrislianis, omni studio in primis egit ut potentissima Mater Dei, per Rosarii preces implorata, nomini christiano volens propitia succurreret. Nobilissimum sane spectaculum per eos dies coelo terraeque exhibitum omnium in se mentes animosque convertit. Hinc enim Christi fidèles non procul a Corinthiaco sinu vitam et sanguinem pro religionis patriaeque incolumitate fundere parati, hostem interriti opperiebantur ; illinc inermes pio supplicantium agmine, Mariam inclamabant, Mariam ex Rosarii formula iteratis vicibus consalutabant, ut certantibus adesset ad victoriam.
Adstitit exorata Domina, nam commisso ad Echinadas insulas navali prœlio christianorum classis, sine magna suorum clade, fusis caesisquehostibus, magnifiée vicit.
Quare idem sanctissimus Pontifex in accepti benefica memoriam, anniversarium tanti certaminis diem, honori Mariae Victricis festum haberi voluit : quem Gregorius XIII titulo Rosarii consecravit.
Simili modo, superiore saeculo, semel ad Temesvariam in Pannonia, semel ad Corcyram insulam nobilis est de Turcarum copiis Victoria reportata : idque sacris Magnae Virgini diebus, precibusque pio Rosarii ritu ante persolutis.
Quae res dementem Decessorem nostrum adduxit ut grati animi ergo, solemnem Deiparae a Rosario honorem quotannis habendum tota Ecclesia decreverit. Igitur cum sacra haec precandi formula tantopere Virgini grata esse dignoscatur, eaque ad Ecclesiae populique christiani defensionem et ad divina beneficia, publice privatimque impetranda apprime conférat ; mirum non est, eximiis eam praeconiis alios quoque Decessores Nostros efferre atque augere studuisse. Sic Urbanus IV « quotidie per Rosarium christiano populo bona provenire testatus est. Sixtus IV hunc orandi ritum ad honorem Dei et Virginis, et ad imminentia mundi pericula propulsanda opportunum » ; Leo X « adversus haeresiarchas et gliscentes haereses institutum, » et Julius III «Romanae Ecclesiae decorem » dixerunt. Itemque de eo sanctus Pius V, « hoc, » inquit, « orandi modo evulgato, cœpisse fidèles iis meditationibus accensos, iis precibus inflammatos, in alios viros repente mulari, haeresum tenebras remitti, et lucem catholics fidei aperiri. » Demum Gregorius XIII, « Rosarium a beato Dominico ad iram Dei placandam et Beatae Virginis intercessionem implorandam fuisse institutum ».
Hac Nos cogitatione exemplisque Decessorum Nostrorum permoti, opportunum omnino censemus solemnes hoc tempore supplicationes ob eam causam institui, ut invocata per Rosarii preces Virgine augusta, parem necessitatibus opem a Jesu Christo ejus Filio impetremus. Perspicitis, Venerabiles Fratres, Ecclesise labores dimicationesque diuturnas et graves. Christianam pietatem, publicam morum honestatem, fidemque ipsam, quae summum est bonum virtutumque caeterarum principium, majoribus quotidie periculis videmus oppositam.
Item difficilem conditionem variosque angores Nostros non modo cognoscitis, sed facit caritas vestra ut quadam Nobiscum societate et communione sentiatis. Miserrimum autem est, ac longe luctuosissimum, tot animas, Jesu Christi sanguine redemptas, quodam aberrantis saeculi veluti correptas turbine, praecipites in pejus agi atque in interitum ruere sempiternum. Igitur, divini necessitas auxilii haud sane est hodie minor, quam cum magnus Dominicus ad publica sananda vulnera Marialis Rosarii usum invexit,
Ille vero caelesti pervidit lumine, setatis suae maus remedium nullum prœsentius futurum, quam si homines ad Christum, qui via, Veritas et vita est, salutis per Eum nobis partae crebra commentationere diissent ; et Virginem illam, cui datum est cunctas haereses interimere, deprecatricem apud Deum adhibuissent.
Idcirco sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et huic meditandi officio mysticum innecteretur sertum ex angelica salutione contextum, interjecta oratione ad Deum et Patrem Domini Nostri Jesu Christi. Nos igitur haud absimili malo idem quaerentes remedium, non dubitamus, quin eadem haac a beatissimo viro tanto cum orbis catholici emolumento inducta precatio, momenti plurimum habitura sit ad levandas nostrorum quoque temporum calamitates.
Quamobrem non modo universos christianos enixe hortamur, ut vel publice vel privatim in sua quisque domo et familia pium hoc Rosarii officium peragere studeant et non intermissa consuetudine usurpent, sed etiam INTEGRUM ANNI LABENTIS OCTOBREM MENSEM cœlesti Reginae a Rosario sacrum dicatumque esse volumus. Decernimus itaque et mandamus, ut in orbe catholico universo hoc item anno solemnia Deiparae a Rosario peculiari religione et cultus splendore celebrentur ; utque a prima die proximi octobris ad secundam subsequenlis novembris, in omnibus ubique curialibus templis, et si Ordinarli locorum utile atque opportunum judicaverint, in aliis etiam templis sacrariisve honori Deipara dedicatis, quinque saltem Rosarii decades, adjectis Litaniis Lauretanis religiose recitentur : optamus autem ut ad has preces conveniente populo, eodem tempore vel sacrum ad altare fiat, vel Sacramento augusto ad adorandum proposito, sacrosancta deinceps hostia pius supplicantium coetus rite lustretur.
Magnopere probamus, sodalitates a Rosario Virginis solemni pompa vicatim per urbes, accepta a majoribus consuetudine, publica religionis causa procedere. Quibus autem in locis id injuria temporum forte non licet, quidquid publica religioni ex hac parte detractum est, frequentiore redimatur ad sacras aedes accursu ; et diligentiore virtutum christianarum exercitatione fervor pietatis eluceat.
Eorum autem gratia, qui quae supra jussimus facturi sunt, libet coelestes Ecclesia thesaurus recludere, in quibus ipsi incitamenta simul et praemia pietatis inveniant. Omnibus igitur qui intra designatum temporis spatium, Rosarii cum Litaniis publica recitationi interfuerint, et ad mentem Nostram oraverint, septem annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus obtinendam concedimus. Quo beneficio fruì pariter posse volumus, quos supplicationibus publicis supra dictis legitima causa prohibeat, hac tamen lege ut eidem sacrae exercitationi privatim operam dederint, itemque Deum ad mentem Nostram supplicaverint.
Eos vero qui supra dicto tempore decies saltem vel publice in sacris templis, vel justas ob causas privatis in domibus eadem peregerint, et, expiatis rite animis, sacra de altari libaverint, piaculo omni et statis admissorum poenis ad pontificalis indulgentiae modum exsolvimus. Plenissimam hanc admissorum suorum veniam omnibus etiam elargimur, qui vel in ipsis Beata Maria Virginis a Rosario solemnibus, vel quolibet ex octo consequentibus diebus, ablutis pariter salutari confessione animis, ad Christi mensam accesserint, et in aliqua aede sacra pro Ecclesia necessitatibus ad mentem Nostram Deo et Deiparae rite supplicaverint.
Agite vero, Venerabiles Fratres ; quantum Vobis cura est et Mariae bonos et societatis humanae salus, tantum studete populorum in Magnam Virginem alere pietatem, augere fiduciam. Divino quidem munere factum putamus, ut, vel turbulentissimis hisce Ecclesiae temporibus, in maxima christiani populi parte stet ac vigeat antiqua in augustam Virginem religio et pietas. Nunc vera exhortationibus his Nostris excitata, vestrisque vocibus incensa Christiana gentes vehementiore in dies animi ardore esse in Mariae tutelam fidemque recipiant ; et adamare magis ac magis insistant Marialis Rosarii consuetudinem, quam majores nostri non modo uti praesens in malis auxilium, sed etiam nobilis instar tesserae christianae pietàtis habere consueverunt. Obsecrationes concordes ac supplices libens excipiet humani generis Patrona cœlestis illudque facile impetrabit, ut boni virtutis laude crescant ; ut devii sese ad salutem colligant ac resipiscant ; ut vindex scelerum Deus ad clementiam ac misericordiam conversus rem christianam remque publicam, amotis periculis, optatas tranquillatati restituât.
Hac spe erecti, Deum ipsum, per Eam in qua totius boni posuit plenitudinem, summis animi Nostri votis enixe obsecramus, ut maxima quaeque Vobis, Venerabiles Fratres, cœlestium bonorum numera largiatur: in quorum auspicium et pignus, Vobis ipsis et Clero vestro et populis cujusque vestrum curae concreditis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die prima septembris, an. MDCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri anno sexto.
LEO PP. XIII