Laus trinitati.
[recensere]I. O vis eternitatis
[recensere]
‹Responsum:›
O vis eternitatis,
que omnia ordinasti in corde tuo,
per verbum tuum omnia creata sunt,
sicut voluisti,
et ipsum verbum tuum
induit carnem
in formatione illa, que educta est de Adam.
Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
Versus:
O quam magna est benignitas salvatoris,
qui omnia liberavit
per incarnationem suam,
quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.
Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
II. O magne pater
[recensere]Antiphona:
O magne pater,
in magna necessitate sumus.
Nunc igitur obsecramus,
obsecramus te
per verbum tuum,
per quod nos constituisti plenos,
quibus indigemus:
Nunc placeat tibi, pater,
quia te decet,
ut aspicias in nos
per adiutorium tuum,
ut non deficiamus,
et ne nomen tuum in nobis obscuretur.
Et per ipsum nomen tuum
dignare nos iuvare.
III. O eterne Deus
[recensere]Antiphona:
O eterne Deus,
nunc tibi placeat,
ut in amore illo ardeas,
ut membra illa simus,
que fecisti in eodem amore,
cum filium tuum genuisti
in prima aurora
ante omnem creaturam.
Et inspice necessitatem hanc,
que super nos cadit,
et abstrahe eam a nobis
propter filium tuum,
et perduc nos
in leticiam salutis.
IV. O virtus sapientie
[recensere]Antiphona:
O virtus sapientie,
que circuiens circuisti,
comprehendendo omnia
in una via, que habet vitam
tres alas habens,
quarum una in altum volat
et altera de terra sudat
et tercia undique volat.
Laus tibi sit,
sicut te decet,
o sapientia.
V. O quam mirabilis
[recensere]Antiphona:
O quam mirabilis est
prescientia divini pectoris,
que prescivit omnem creaturam.
Nam cum deus inspexit
faciem hominis,
quem formavit,
omnia opera sua
in eadem forma hominis
integra aspexit.
O quam mirabilis est inspiratio,
que hominem sic suscitavit.
VI. O pastor animarum
[recensere]Antiphona:
O pastor animarum,
et o prima vox,
per quam omnes creati sumus,
nunc tibi, tibi placeat,
ut digneris nos liberare
de miseriis
et languoribus nostris.
VII. O cruor sanguinis
[recensere]Antiphona:
O cruor sanguinis,
qui in alto sonuisti,
cum omnia elementa
se implicuerunt
in lamentabilem vocem
cum tremore,
quia sanguis creatoris sui illa tetigit:
Unge nos
de languoribus nostris.
VIII. Spiritus sanctus vivificans
[recensere]Antiphona:
Spiritus sanctus
vivificans vita,
movens omnia,
et radix est in omni creatura
ac omnia de immundicia abluit
tergens crimina
ac ungit vulnera
et sic est fulgens
ac laudabilis vita
suscitans et resuscitans
omnia.
IX. Karitas habundat
[recensere]Antiphona:
Karitas
habundat in omnia,
de imis excellentissima
super sidera
atque amantissima
in omnia,
quia summo regi
osculum pacis dedit.
De sancta Maria.
[recensere]X. O splendissima gemma
[recensere]Antiphona:
O splendissima gemma
et serenum decus solis,
qui tibi infusus est,
fons saliens de corde patris,
quod est unicum verbum suum,
per quod creavit mundi primam materiam,
quam Eva turbavit.
Hoc verbum effabricavit tibi,
pater hominem,
et ob hoc es tu
illa lucida materia,
per quam hoc ipsum verbum
exspiravit omnes virtutes,
ut eduxit in prima materia
omnes creaturas.
XI. O tu illustrata
[recensere]Antiphona:
O tu illustrata
de divina claritate,
clara virga Maria,
verbo dei infusa,
unde venter tuus floruit
de introitu spiritus dei,
qui in te sufflavit
et in te exsuxit,
quod Eva abstulit
in abscisione puritatis
per contractam contagionem
de suggestione diaboli.
Tu mirabiliter
abscondisti in te
inmaculatam carnem
per divinam racionem,
cum filius dei
in ventro tuo floruit
sancta divinitate eum educente
contra carnis iura,
que construxit Eva,
integritati copulatum
in divinis visceribus.
XII. Nunc aperuit
[recensere]Antiphona:
Nunc aperuit nobis
clausa porta,
quod serpens
in muliere suffocavit.
Unde lucet in aurora
flos de virgine Maria.
XIII. Quia ergo femina
[recensere]Antiphona:
Quia ergo femina mortem instruxit,
clara virgo illam interemit.
Et ideo est summa benedictio
in feminea forma
pre omni creatura,
quia deus factus est homo
in dulcissima et beata virgine.
XIV. Cum processit factura
[recensere]Antiphona:
Cum processit factura digiti dei,
formata ad imaginem dei,
in ortu mixti sanguinis
per peregrinationem casus Ade,
elementa susceperunt
gaudia vite,
o laudabilis Maria,
celo rutilante
et in laudibus sonante.
XV. Cum erubuerint
[recensere]Antiphona:
Cum erubuerint
Infelices in progenie sua
procedentes in peregrinatione casus,
tunc tu clamas clara voce
hoc modo homines elevans
de isto malicioso casu.
XVI. O quam magnum miraculum
[recensere]Antiphona:
O quam magnum miraculum est,
quod in subditam femineam formam
rex introivit.
Hoc deus fecit,
quia humilitas super omnia ascendit.
Et o quam magna felicitas est
in ista forma,
quia malicia,
que de femina fluxit,
hanc femina postea detersit
et omnem suavissimum odorem virtutum edificavit
ac celum ornavit
plus, quam terram prius turbavit.
XVII. Ave, Maria
[recensere]Responsum:
Ave Maria,
o auctrix vite,
reedificando salutem
que mortem conturbasti
et serpentem contrivisti,
ad quem se Eva erexit
erecta cervice
cum sufflatu superbie.
Hunc conculcasti,
dum de celo filium dei genuisti.
Quem inspiravit
spiritus dei.
Versus:
O dulcissima
atque amantissima mater, salve,
que natum tuum de celo missum
mundo edidisti.
Quem inspiravit
spiritus dei.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Quem inspiravit
spiritus dei.
XVIII. O clarissima mater
[recensere]Responsum:
O clarissima mater
sancte medicine,
tu unguenta
per sanctum filium tuum
infudisti
in plangentia vulnera mortis,
que Eva edificavit
in tormenta animarum.
Tu destruxisti mortem
edificando vitam.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
Versus:
O vivificum instrumentum
et letum ornamentum
et dulcedo omnium deliciarum,
que in te non deficient.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Ora pro nobis ad tuum natum,
stella maris, Maria.
XIX. O tu suavissima virga
[recensere]Responsum:
O tu suavissima virga
frondens de stirpe Iesse
o quam magna virtus est,
quod divinitas
in pulcherrimam filiam aspexit,
sicut aquila in solem
oculum suum ponit.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
Versus:
Nam in mistico misterio dei,
illustrata mente virginis,
mirabiliter clarus flos
ex ipsa virgine exivit.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto,
sicut erat in principio.
Cum supernus pater claritatem virginis
adtendit,
ubi verbum suum
in ipsa incarnari voluit.
XX. O quam preciosa
[recensere]Responsum:
O quam preciosa est virginitas
virginis huius,
que clausam portam habet,
et cuius viscera
sancta divinitas calore suo
infudit,
ita quod flos in ea crevit.
Et filius dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
Versus:
Unde dulce germen,
quod filius ipsius est,
per clausuram ventris eius
paradisum aperuit.
Et filius dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.
De angelis.
[recensere]XXI. O gloriosissimi
[recensere]
Antiphona:
O gloriosissimi, lux vivens, angeli,
qui infra divinitatem divinos oculos
cum mistica obscuritate omnis creature
aspicitis in ardentibus desideriis,
unde numquam potestis saciari:
O quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma,
que in vobis est intacta ab omni pravo opere,
quod primum ortum est in vestro socio,
perdito angelo, qui volare voluit
supra intus latens pinnaculum dei.
Unde ipse tortuosus dimersus est in ruinam;
sed ipsius instrumenta casus
consiliando facrure
digiti dei instituit.
XXII. O vos angeli
[recensere]Responsum:
O vos angeli, qui custoditis populos,
quorum forma fulget in facie vestra,
et o vos archangeli, qui suscipitis animas iustorum,
et vos virtutes, potestates, principatus,
dominationes et troni,
qui estis computari in quintum secretum numerum,
et o vos cherubin et seraphin,
sigillum secretorum dei:
Sit laus vobis,
qui loculum antiqui cordis
in fonte aspicitis.
Versus:
Videtis enim
interiorem vim patris,
que de corde illius spirat
quasi facies:
Sit laus vobis,
qui loculum antiqui cordis
in fonte aspicitis.
De sanctis.
[recensere]XXIII. O spectabiles viri
De prophetis et patriarchis
[recensere]‹Antiphona:›
O spectabiles viri,
qui pertransistis occulta
aspicientes per oculos spiritus
et annuntiantes in lucida umbra
acutam et viventem lucem
in virga germinantem,
que sola floruit
de introitu radicantis luminis.
Vos antiqui sancti,
predixistis salvationem
exulum animarum, que inmerse fuerant morti.
Qui circuistis ut rote
mirabiliter loquentes mistica montis,
que celum tangit
pertransiens ungendo multas aquas,
cum etiam inter vos
surrexit lucida lucerna,
que ipsum montem precurrens
ostendit.
XXIV. O vos felices radices
De patriarchis et prophetis
[recensere]Responsum:
O vos felices radices,
cum quibus opus miraculorum,
et non opus criminum,
per torrens iter
perspicue umbre plantatum est,
et o tu ruminams ignea vox
precurrens limantem lapidem,
subvertentem abyssum:
Gaudete in capite vestro.
Versus:
Gaudete in illo,
quem non viderunt
in terris multi,
qui ipsum ardenter
vocaverunt:
Gaudete in capite vestro.
XXV. O cohors milicie
De apostolis
[recensere]Antiphona:
O cohors milicie floris virge
non spinate,
tu sonus orbis terre
circuiens regiones
insanorum sensuum
epulantium cum porcis,
quos expugnasti
per infusum adiutorem
ponentem radices
in tabernacula
pleni operis verbi patris.
Tu etiam nobilis es gens salvatoris
intrans viam
regenerationis aque
per agnum,
qui te misit in gladio
inter sevissimos canes.
Qui suam gloriam destruxerunt
in operibus digitorum suorum
statuentes non manufactum
in subiectionem manuum suarum,
in qua non invenerunt eum.
XXVI. O lucidissima apostolorum turba
De apostolis
[recensere]Responsum:
O lucidissima apostolorum turba
surgens in vera agnitione
et aperiens clausuram magisterii diaboli
abluendo captivos
in fonte viventis aque
tu es clarissima lux
in nigerrimis tenebris
fortissimumque genus columnarum
sponsam agni
sustenans in omnibus ornamentis ipsius.
Per cuius gaudium
ipsa mater et virgo est vexillata.
Versus:
Agnus enim inmaculatus
est sponsus ipsius sponse
inmaculate.
<Per cuius gaudium
ipsa mater et virgo est vexillata.>
XXVII. O speculum columbe
De sancto Iohanne evangelista
[recensere]Antiphona:
O speculum columbe
castissime forme,
qui inspexisti misticam largitatem
in purissimo fonte.
O mira floriditas,
que numquam arescens
cecidisti,
quia altissimus plantator misit te.
O suavissima quies
amplexuum solis,
tu es specialis filius agni
in electa amicicia
nove sobolis.
XXVIII. O dulce electe
De sancto Iohanne evangelista
[recensere]Responsum:
O dulce electe,
qui in ardore ardentis
effulsisti, radix,
et qui in splendore patris
elucidasti mistica
et qui intrasti cubiculum castitatis
in aurea civitate, quam construxit rex,
cum accepit sceptrum regionum:
Prebe adiutorium peregrinis.
Versus:
Tu enim auxisti pluviam
cum precessoribus tuis,
qui miserunt illam
in viriditatem
pigmentariorum:
Prebe adiutorium peregrinis.
XXIX. O victoriosissimi triumphatores
De martiribus
[recensere]Antiphona:
O victoriosissimi triumphatores,
qui in effusione sanguinis vestri
salutantes edificationem ecclesie
intrastis sanguinem agni
epulantes cum vitulo occiso:
O quam magnam mercedem habetis,
quia corpora vestra viventes despexistis
imitantes agnum dei,
ornantes penam eius,
in qua vos introduxit
in restaurationem hereditatis.
XXX. Vos flores rosarum
De martiribus
[recensere]Responsum:
Vos flores rosarum,
qui in effusione sanguinis vestri
beati estis,
in maximis gaudiis redolentibus
et sudantibus in emptione,
que fluxit de interiori mente consilii
manentis
ante evum.
In illo, in quo non erat constitutio a capite.
Versus:
Sit honor in consortio vestro,
qui estis instrumentum ecclesie
et qui in vulneribus vestri sanguinis
undatis.
In illo, in quo non erat constitutio a capite.
XXXI. O vos imitatores
De confessioribus
[recensere]Responsum:
O vos imitatores excelse persone
in preciosissima et gloriosissima significatione,
o quam magnus est vester ornatus,
ubi homo procedit
solvens et stringens in deo
pigros et peregrinos.
Etiam ornans candidos et nigros
et magna onera
remittens.
Versus:
Nam et angelici ordinis
officia habetis
et fortissima fundamenta prescitis,
ubicumque constituenda sunt,
unde magnus est vester honor.
Etiam ornans candidos et nigros
et magna onera
remittens.
XXXII. O successores
De confessioribus
[recensere]Antiphona:
O successores fortissimi leonis
inter templum et altare
dominantes in ministratione eius,
sicut angeli sonant in laudibus
et sicut assunt populis in adiutorio,
vos estis inter illos,
qui hec faciunt
semper curam habentes
in officio agni.
XXXIII. O mirum admirandum
De sancto Dysibodo
[recensere]Antiphona:
O mirum admirandum,
quod absconsa forma
precellit,
ardua
in honesta statura,
ubi vivens altitudo
profert mistica.
Unde, o Disibode,
surges in fine
succurente flore
omnium ramorum mundi,
ut primum surrexisti.
XXXIV. O viriditas digiti dei
De sancto Dysibodo
[recensere]Responsum:
O viriditas digiti dei,
in qua deus constituit plantationem,
que in excelso resplendet
ut statuta columna.
Tu gloriosa in preparatione dei.
Versus:
Et o altitudo montis,
que numquam dissipaberis in discretione dei,
tu tamen stas a longe ut exul,
sed non est in potestate armati,
qui te rapiat.
Tu gloriosa in preparatione dei.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto
Tu gloriosa in preparatione dei.
XXXV. O felix anima
[recensere]Responsum:
O felix anima,
cuius corpus de terra ortum est,
quod tu cum peregrinatione huius mundi
conculcasti.
Unde de divina racionalitate,
que te speculum suum fecit,
coronata es.
Versus:
Spiritus sanctus etiam te
ut habitaculum suum
intuebatur.
Unde de divina racionalitate,
que te speculum suum fecit,
coronata es.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
<Unde de divina racionalitate,
que te speculum suum fecit,
coronata es.>
XXXVI. O beata infantia
<De sancto Dysibodo>
[recensere]Antiphona:
O beata infantia
electi Disibodi,
que a deo ita inspirata est,
quod postea sanctissima opera
in mirabilibus dei
ut suavissimum odorem balsami
exsudasti.
XXXVII. O felix apparicio
De sancto Ruperto
[recensere]Antiphona:
O felix apparicio,
cum in amico dei Ruperto
flamma vite choruscavit,
ita quod caritas dei
in corde eius fluxit
timorem domini amplectens.
Unde etiam agnitio eius
in supernis civibus
floruit.
XXXVIII. O beatissime Ruperte
<De sancto Ruperto>
[recensere]Antiphona:
O beatissime Ruperte,
qui in flore etatis tue
non produxisti
nec portasti vicia diaboli.
Unde naufragum mundum
reliquisti.
Nunc intercede
pro famulantibus tibi
in deo.
Alleluia.
XXXIX. Quia felix puericia
<De sancto Ruperto>
[recensere]Antiphona:
Quia felix puericia
in laudabili Ruperto
ad deum anhelavit
et mundum reliquit,
ideo ipse in celesti armonia fulget,
et ideo etiam angelica turba
filium dei
laudando concinit.
De virginibus.
[recensere]XL. O pulcre facies
De virginibus
[recensere]Antiphona:
O pulcre facies
deum aspicientes
et in aurora edificantes,
o beate virgines,
quam nobiles estis!
In quibus rex se consideravit,
cum in vobis
omnia celestia ornamenta
presignavit.
Ubi etiam suavissimus hortus estis
in omnibus ornamentis
redolentes.
XLI. O nobilissima viriditas
Item de virginibus
[recensere]Responsum:
O nobilissima viriditas,
que radicas in sole
et que in candida serenitate luces
in rota,
quam nulla terrena excellencia comprehendit.
Tu circumdata es
amplexibus divinorum
mysteriorum.
Versus:
Tu rubes ut aurora
et ardes ut solis flamma.
<Tu circumdata es
amplexibus divinorum
mysteriorum.>
XLII. Favus distillans
De undecim milibus virginibus
[recensere]Responsum:
Favus distillans
Ursula virgo fuit,
que agnum dei amplecti
desideravit,
mel et lac sub lingua eius.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
Versus:
Unde in nobilissima aurora
gaude, filia Syon.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
XLIII. Spiritui sancto
<De undecim milibus virginibus>
[recensere]Responsum:
Spiritui sancto
honor sit,
qui in mente Ursule virginis
virginalem turbam velut columbas collegit.
Unde ipsa patriam suam
sicut Abraham reliquit.
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
Versus:
Nam iste castissimus
et aureus exercitus
in virgineo crine
mare transivit.
O quis umquam talia audivit?
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
XLIV. O rubor sanguinis
<De undecim milibus virginibus>
[recensere]In evangelio <sive Ad Magnificat>
[recensere]Antiphona:
O rubor sanguinis,
qui de excelso illo fluxisti,
quod divinitas tetigit,
tu flos es,
quem hyemps de flatu serpentis
numquam lesit.
Laudes
[recensere]‹Antiphona:›
Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini
cum turba sua
in omnibus populis dedit.
Antiphona:
Unde quocumque venientes
perrexerunt,
velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt,
quia in religione morum
honorifice apparuerunt.
Antiphona:
De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes
ipsis adiuncti sunt,
qui eas in virginea custodia servabant
et qui eis in omnibus ministrabant.
Antiphona:
Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia
nutriretur.
Antiphona:
Aer enim volat
et cum omnibus creaturis
officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.
In evangelio <sive Ad Benedictus>
[recensere]Antiphona:
Et ideo puelle iste
per summum virum sustentabantur
vexillate in regali prole
virginee nature
<Ad cursus>
[recensere]Antiphona:
Deus enim rorem in illas misit,
de quo multiplex fama crevit,
ita quod omnes populi
ex hac honorabili fama
velut cibum gustabant.
Antiphona:
Sed diabolus
in invidia sua
istud irrisit,
qua nullum opus dei
intactum dimisit.
XLV. Rex noster promptus
De innocentibus
[recensere]‹Responsum:›
Rex noster promptus est
suscipere sanguinem innocentum.
Unde angeli concinunt
et in laudibus sonant.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
Versus:
Tirannus autem in gravi somno mortis
propter maliciam suam suffocatus est.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
In dedicatione ecclesie.
[recensere]XLVI. O virgo ecclesia
[recensere]‹Antiphona:›
O virgo ecclesia,
plangendum est,
quod sevissimus lupus
filios tuos de latere tuo abstraxit.
O ve callido serpenti!
Sed o quam preciosus est sanguis salvatoris,
qui in vexillo regis
ecclesiam ipsi desponsavit.
Unde filios illius requirit.
XLVII. Nunc gaudeant
[recensere]‹Antiphona:›
Nunc gaudeant materna viscera
ecclesie,
quia in superna simphonia
filii eius
in sinum suum collocati sunt.
Unde, o turpissime serpens,
confusus es,
quoniam, quos tua estimatio
in visceribus suis habuit,
nunc fulgent in sanguine filii dei.
Et ideo laus tibi sit,
rex altissime.
Alleluia.
XLVIII. O orzchis ecclesia
[recensere]‹Antiphona:›
O orzchis ecclesia
armis divinis precincta
et iacincto ornata,
tu es caldemia stigmatum loifolum
et urbs scientiarum.
O, o, tu es etiam crizanta
in alto sono
et es chorzta gemma.
XLIX. O choruscans lux stellarum
[recensere]‹Antiphona:›
O choruscans lux stellarum,
o splendidissima specialis forma
regalium nuptiarum,
o fulgens gemma!
Tu es ornata in alta persona,
que non habet maculatam rugam.
Tu es etiam socia angelorum
et civis sanctorum.
Fuge, fuge speluncam antiqui perditoris
et veniens veni
in palatium regis.
L. Kyrie eleyson
[recensere]
Kyrie eleyson!
Christe eleyson!
Kyrie eleyson!
Ymni de spiritu sancto.
[recensere]LI. O ignis spiritus paracliti
Sequentia de spiritu sancto
[recensere] 1a.O ignis spiritus paracliti,
vita vite omnis creature,
sanctus es vivificando formas.
1b.Sanctus es ungendo
periculose fractos,
sanctus es tergendo
fetida vulnera.
2a.O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum.
2b.O fons purissime,
in quo consideratur,
quod deus alienos colligit
et perditos requirit.
3a.O lorica vite
et spes compaginis membrorum omnium
et o cingulum honestatis,
salva beatos.
3b.Custodi eos, qui carcerati sunt
ab inimico,
et solve ligatos,
quos divina vis salvare vult.
4a.O iter fortissimum,
quod penetravit omnia
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis,
tu omnes componis et colligis.
4b.De te nubes fluunt, ether volat,
lapides humorem habent,
aque rivulos educunt
et terra viriditatem sudat.
5a.Tu etiam semper educis doctos,
per inspirationem sapientie
letificatos.
5b.Unde laus tibi sit,
qui es sonus laudis
et gaudium vite,
spes et honor fortissimus,
dans premia lucis.
LII. O ignee spiritus
Ymnus de spiritu sancto
[recensere]1.O ignee spiritus,
laus tibi sit,
qui in timpanis et citharis
operaris.
2.Mentes hominum de te flagrant,
et tabernacula animarum eorum
vires ipsarum continent.
3.Inde voluntas ascendit
et gustum anime tribuit,
et eius lucerna est desiderium.
4.Intellectus te in dulcissimo sono advocat
ac edificia tibi
cum racionalitate parat,
que in aureis operibus sudat.
5.Tu autem semper gladium
habes illud abscindere,
quod noxiale pomum
per nigerrimum homicidium profert.
6.Quando nebula voluntatem
et desideria tegit,
in quibus anima volat
et undique circuit.
7.Sed mens est ligatura
voluntatis
et desiderii.
8.Cum vero animus se ita erigit,
quod requirit pupillam mali videre
et maxillam nequicie,
tu eum citius in igne comburis,
cum volueris.
9.Sed et cum racionalitas
se per mala opera
ad prona declinat,
tu eam, cum vis,
stringis et confringis et reducis
per infusionem experimentorum.
10.Quando autem malum
ad te gladium suum educit,
tu illud in cor illius refringis,
sicut in primo perdito angelo fecisti,
ubi turrim superbie illius
in infernum deiecisti.
11.Et ibi aliam turrim
in publicanis et peccatoribus elevasti,
qui tibi peccata sua
cum operibus suis confitentur.
12.Unde omnes creature,
que de te vivunt, te laudant,
quia tu preciosissimum ungentum es
fractis et fetidis vulneribus,
ubi illa in preciosissimas gemmas convertis.
13.Nunc dignare nos omnes
ad te colligere
et ad recta itinera dirigere.
Amen.
Ymni de sancta Maria.
[recensere]LIII. O virga mediatrix
[recensere] Alleluia!
O virga mediatrix,
sancta viscera tua
mortem superaverunt,
et venter tuus
omnes creaturas illuminavit
in pulcro flore
de suavissima integritate
clausi pudoris
tui orto.
LIV. O virga ac diadema
Sequentia de sancta Maria
[recensere]1a.O virga ac diadema purpure regis, que es in clausura tua sicut lorica.
1b.Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus humanum produceret.
2a.Ave, ave, de tuo ventre alia vita processit, qua Adam filios suos denudaverat.
2b.O flos, tu non germinasti de rore nec de guttis pluvie, nec aer desuper te volavit, sed divina claritas in nobilissima virga te produxit.
3a.O virga, floriditatem tuam deus in prima die creature sue previderat.
3b.Et de verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit.
4a.O quam magnum est in viribus suis latus viri, de quo deus formam mulieris produxit, quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creature sue.
4b.Inde concinunt celestia organa, et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia deus te valde amavit.
5a.O quam valde plangendum et lugendum est, quod tristicia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit.
5b.Nam ipsa mulier, quam deus matrem omnium posuit, viscera sua cum vulneribus ignorantie decerpsit, et plenum dolorem generi suo protulit.
6a.Sed, o aurora, de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Eve abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nocuisset.
6b.Unde, o salvatrix, que novum lumen humano generi protulisti, collige membra filii tui ad celestem armoniam. </poem>
LV. O viridissima virga
De sancta Maria
[recensere]1.O viridissima virga, ave,
que in ventoso
flabro sciscitationis
sanctorum prodisti.
2.Cum venit tempus,
quod tu floruisti in ramis tuis,
ave, ave sit tibi,
quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.
3.Nam in te floruit pulcher flos,
qui odorem dedit
omnibus aromatibus, que arida erant.
4.Et illa apparuerunt omnia
in viriditate plena.
5.Unde celi dederunt rorem super gramen,
et omnis terra leta facta est,
quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt,
et quoniam volucres celi nidos in ipsa habuerunt.
6.Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis virgo,
in te non deficit ullum gaudium.
7.Hec omnia Eva contempsit.
8.Nunc autem laus sit altissimo.
LVI. Ave, generosa
Ymnus de sancta Maria
[recensere]1.Ave, generosa,
gloriosa et intacta puella.
Tu pupilla castitatis,
tu materia sanctitatis,
que deo placuit.
2.Nam hec superna infusio
in te fuit,
quod supernum verbum
in te carnem induit.
3.Tu candidum lilium,
quod deus ante omnem creaturam
inspexit.
4.O pulcherrima et dulcissima,
quam valde deus in te delectabatur,
cum amplexionem caloris sui
in te posuit,
ita quod filius eius
de te lactatus est.
5.Venter enim tuus gaudium habuit,
cum omnis celestis symphonia
de te sonuit,
quia virgo filium dei portasti,
ubi castitas tua
in deo claruit.
6.Viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen,
super quod ros cadit,
cum ei viriditatem infudit,
ut et in te factum est,
o mater omnis gaudii.
7.Nunc omnis ecclesia
in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissima virginem
et laudabilem Mariam,
dei genitricem.
Amen.
Ymni de sanctis.
[recensere]LVII. Mathias, sanctus
Ymnus de sancto Mathia
[recensere]1a. Mathias, sanctus per electionem,
vir preliator per victoriam,
ante sanguinem agni electionem non habuit,
sed tardus in scientia fuit
quasi homo,
qui perfecte non vigilat.
1b. Donum dei
illum excitavit,
unde ipse pre gaudio
sicut gygas
in viribus suis surrexit,
quia deus illum previdit
sicut hominem,
quem de limo formavit,
cum primus angelus cecidit,
qui deum negavit.
2a. Homo, qui electionem vidit,
ve, ve, cecidit.
Boves et arietes habuit,
sed faciem suam ab eis
retrorsum duxit
et illos dimisit.
2b. Unde foveam carbonum invasit,
et desideria sua osculatus
in studio suo,
illa sicut Olimpum
erexit.
3a. Tunc Mathias per electionem divinitatis
sicut gygas surrexit,
quia deus illum posuit
in locum,
quem perditus homo noluit.
O mirabile miraculum,
quod sic in illo
resplenduit.
3b. Deus enim ipsum previdit
in miraculis suis,
cum nondum haberet meritum operationis,
sed misterium dei
in illo gaudium habuit,
quod idem per institutionem suam non habebat.
4a. O gaudium gaudiorum,
quod deus sic operatur,
cum nescienti homini gratiam suam impendit,
ita quod parvulus nescit,
ubi magnus volat,
cuius als deus
parvulo tribuit.
4b. Deus enim gustum in illo habet,
qui seipsum nescit,
quia vox eius
ad deum clamat,
sicut Mathias fecit, qui dixit:
O deus, deus meus, qui me creasti,
omnia opera mea tua sunt.
5. unc ergo gaudeat omnis ecclesia
in Mathia,
quem deus
in foramine columbe
sic elegit.
Amen.
LVIII. O Bonifaci
De sancto Bonifacio
[recensere]‹Antiphona:›
O Bonifaci,
lux vivens vidit te
similem viro sapienti,
qui puros rivulos
ex deo fluentes
ad deum
remisisti,
cum viriditatem florum rigasti.
Unde es amicus dei viventis
et cristallus lucens
in benevolentia
rectarum viarum,
in quibus sapienter
cucurristi.
LIX. O presul vere civitatis
Sequentia de sancto Dysibodo
[recensere]1a. O presul vere civitatis,
qui in templo angularis lapidis
ascendens in celum
in terra prostratus fuisti
propter deum:
1b. Tu peregrinus a semine mundi
desiderasti exul fieri
propter amorem Christi.
2a. O mons clause mentis,
tu assidue pulcram faciem aperuisti
in speculo columbe.
2b. Tu in absconso latuisti
inebriatus odore florum
per cancellos sanctorum
emicans deo.
3a. O culmen in clavibus celi,
quod propter perspicuam vitam
mundum vendidisti!
Hoc certamen, alme confessor,
semper habes in domino.
3b. In tua enim mente
fons vivus clarissima luce
purissimos rivulos eduxit
per viam salutis.
4a. Tu magna turris
ante altare summi dei,
et huius turris culmen obumbrasti
per fumum aromatum.
4b. O Disibode,
in tuo lumine
per exempla puri soni
membra mirifice laudis edificasti
in duabus partibus
per filium hominis.
5a In alto stas
non erubescens ante deum vivum
et protegis viridi rore
laudantes deum ista voce.
5b. O dulcis vita
et o beata perseverantia,
que in hoc beato Disibodo gloriosum lumen
semper edificasti
in celesti Ierusalem.
6a. Nunc sit laus deo
in forma pulcre tonsure
viriliter operante.
6b. Et superni cives gaudeant de his,
qui eos hoc modo imitantur.
LX. O Euchari, columba
De sancto Euchario
[recensere]‹Responsum:›
O Euchari,
columba virtutem illius
in signis tibi dedit,
qui olim in medio rote
clamitavit.
Quem cum amplius corporaliter
non vidisti,
plena signa in umbra illius
perfecisti.
‹Versus:›
Et sic in pectore eius fulsisti
ac in cherubin sigillum fecisti.
Quem cum amplius corporaliter
non vidisti,
plena signa in umbra illius
perfecisti.
LXI. O Euchari, in leta via
Sequentia de sancto Euchario
[recensere]1a. O Euchari,
in leta via ambulasti,
ubi cum filio dei mansisti
illum tangendo
et miracula eius, que fecit, videndo.
1b. Tu eum perfecte amasti,
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo, quod homines erant
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.
2a. Tu autem in ardente amore plene caritatis
illum amplexus es,
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti.
2b. O Euchari,
valde beatus fuisti,
cum verbum dei te in igne columbe imbuit.
Ubi tu quasi aurora illuminatus es
et sic fundamentum ecclesie
edificasti.
3a. Et in pectore tuo
choruscat dies,
in quo tria tabernacula
supra marmoream columpnam stant
in civitate dei.
3b. Per os tuum ecclesia ruminat
vetus et novum vinum,
videlicet poculum sanctitatis.
4a. Sed et in tua doctrina
ecclesia effecta est racionalis,
ita quod supra montes clamavit,
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.
4b. Nunc in tua clara voce
filium dei ora pro hac turba,
ne in cerimoniis dei deficiat,
sed ut vivens holocaustum
ante altare dei fiat.
LXII. Columba aspexit
Sequentia de sancto Maximino
[recensere]1a. Columba aspexit
per cancellos fenestre,
ubi ante faciem eius
sudando sudavit balsamum
de lucido Maximino.
1b. Calor solis exarsit
et in tenebras resplenduit,
unde gemma surrexit
in edificatione templi
purissimi cordis benivoli.
2a. Iste turris excelsa
de ligno Libani et cipresso facta
iacincto et sardio ornata est,
urbs precellens artes
aliorum artificum.
2b. Ipse velox cervus
cucurrit ad fontem purissime aque
fluentis de fortissimo lapide,
qui dulcia aromata
irrigavit.
3a. O pigmentarii,
qui estis in suavissima viriditate
hortorum regis
ascendentes in altum,
quando sanctum sacrificium
in arietibus perfecistis.
3b. Inter vos fulget hic artifex,
paries templi,
qui desideravit alas aquile
osculando nutricem sapientiam
in gloriosa fecunditate
ecclesie.
4a. O Maximine,
mons et vallis es
et in utroque alta edificatio appares,
ubi capricornus
cum elephante exivit,
et sapientia
in deliciis fuit.
4b. Tu es fortis et suavis
in cerimoniis
et in choruscatione altaris
ascendens ut fumus aromatum
ad columpnam laudis.
5. Ubi intercedis
pro populo,
qui tendit
ad speculum lucis.
Cui laus est in altis.
LXIII. O Ierusalem
De sancto Ruperto
[recensere]1a. O Ierusalem, aurea civitas,
ornata regis purpura.
1b. O edificatio summe bonitatis,
que es lux numquam obscurata.
1c. Tu enim es ornata
in aurora et in calore solis.
2a. O beata purericia,
que rutilas in aurora,
et o laudabilis adolescentia,
que ardes in sole.
2b. Nam tu, o nobilis Ruperte,
in his sicut gemma fulsisti.
Unde non potes abscondi stultis hominibus,
sicut nec mons valli celatur.
3a. Fenestre tue, Ierusalem,
cum topazio et saphiro
specialiter sunt decorate.
3b. In quibus dum fulges, o Ruperte,
non potes abscondi tepidis moribus,
sicut nec mons valli,
coronatus rosis, liliis et purpura
in vera ostensione.
4a. O tener flos campi
et o dulcis viriditas pomi
et o sarcina sine medulla,
que non flectit pectora in crimina.
4b. O vas nobile,
quod non est pollutum
nec devoratum
in saltatione antique spelunce
et quod non est maceratum
in vulneribus antiqui perditoris.
5. In te symphonizat spiritus sanctus,
quia angelicis choris associaris
et quoniam in filio dei ornaris,
cum nullam maculam habes.
6. Quod vas decorum tu es,
o Ruperte,
qui in puericia et in adolescentia tua
ad deum anhelasti in timore dei
et in amplexione caritatis
et in suavissimo odore
bonorum operum.
7. O Ierusalem,
fundamentum tuum positum est
cum torrentibus lapidibus,
quod est cum publicanis
et peccatoribus,
qui perdite oves erant.
Sed per filium dei invente
ad te cucurrerunt
et in te positi sunt.
8. Deinde muri tui
fulminant vivis lapidibus,
qui per summum studium bone voluntatis
quasi nubes in celo volaverunt.
9. Et ita turres tue,
o Ierusalem,
rutilant et candent per ruborem
et per candorem sanctorum
et per omnia ornamenta dei,
que tibi non desunt, o Ierusalem.
10. Unde vos, o ornati
et o coronati,
qui habitatis in Ierusalem,
et o tu, Ruperte,
qui es socius eorum
in hac habitatione,
succurrite nobis famulantibus
et in exilio laborantibus.
LXIV. O ecclesia
De undecim milibus virginibus
[recensere]1. O ecclesia,
oculi tui similes saphyro sunt,
et aures tue monti Bethel,
et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,
et os tuum quasi sonus aquarum multarum.
2. In visione vere fidei
Ursula filium dei amavit
et virum cum hoc seculo reliquit
et in solem aspexit
atque pulcherrimum iuvenem
vocavit dicens:
3. In multo desiderio
desideravi ad te venire
et in celestibus nuptiis
tecum sedere
per alienam viam ad te currens
velut nubes,
que in purissimo aere
currit similis saphiro.
4. Et postquam Ursula sic dixerat,
rumor iste per omnes populos exiit.
5. Et dixerunt:
Innocentia puellaris ignorantie
nescit, quid dicit.
6. Et ceperunt ludere cum illa
in magna symphonia,
usque dum ignea sarcina super eam cecidit.
7. Unde omnes cognoscebant,
quia contemptus mundi est
sicut mons Bethel.
8. Et cognoverunt etiam
suavissimum odorem mirre et thuris,
quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.
9. Tunc diabolus membra sua invasit,
que nobilissimos mores
in corporibus istis occiderunt.
10. Et hoc in alta voce
omnia elementa audierunt
et ante thronum dei
dixerunt:
11. Wach, rubicundus sanguis innocentis agni
in desponsatione sua effusus est.
12
Hoc audiant omnes celi
et in summa symphonia
laudent agnum dei,
quia guttur serpentis antiqui
in istis margaritis
materie verbi dei
suffocatum est.
LXV. Cum vox sanguinis
Ymnus
[recensere]1. Cum vox sanguinis
Ursule et innocentis turbe eius
ante thronum dei sonuit,
antiqua prophetia venit
per radicem Mambre in vera ostensione trinitatis
et dixit:
2. Iste sanguis nos tangit,
nunc omnes gaudeamus.
3. Et postea venit congregatio agni,
per arietem in spinis pendentem
et dixit:
4. Laus sit in Ierusalem
per ruborem huius sanguinis.
5. Deinde venit sacrificium vituli,
quod vetus lex ostendebat,
sacrificium laudis, circumamicta varietate,
et que faciem dei Moysi obnubilabat,
dorsum illi ostendens.
6. Hoc sunt sacerdotes,
qui per linguas suas deum ostendunt
et perfecte eum videre non possunt.
7. Et dixerunt:
O nobilissima turba,
virgo ista que in terris Ursula vocatur
in summis Columba nominatur,
quia innocentem turbam ad se collegit.
8. O ecclesia, tu es laudabilis
in ista turba.
9. Turba magna, quam imcombustus rubus,
quem Moyses viderat, significat,
et quam deus in prima radice plantaverat
in homine, quem de limo formaverat,
ut sine commixtione viri viveret,
cum clarissima voce clamavit
in purissimo auro, thopazio
et saphiro circumamicta in auro.
10. Nunc gaudeant omnes celi,
et omnes populi cum illis ornentur.
Amen.
LXVI. O dulcissime amator
Symphonia virginum
[recensere]1. O dulcissime amator,
o dulcissime amplexator:
adiuva nos custodire
virginatem nostram.
2. Nos sumus orte in pulvere,
heu, heu, et in crimine Ade.
Valde durum est contradicere,
quod habet gustus pomi.
Tu erige nos, salvator Christe.
3. Nos desideramus ardenter te sequi.
O quam grave nobis miseris est
te immaculatum et innocentem
regem angelorum imitari.
4. Tamen confidimus in te,
quod tu desideres
gemmam requirere in putredine.
5. Nunc advocamus te
sponsum et consolatorem,
qui nos redemisti in cruce.
6. In tuo sanguine
copulate sumus tibi
cum desponsatione
repudiantes virum
et eligentes te,
filium dei.
7. O pulcherrima forma,
o suavissime odor
desiderabilium deliciarum,
semper suspiramus post te
in lacrimabili exilio.
Quando te videamus
et tecum maneamus?
8. Nos sumus in mundo,
et tu in mente nostra,
et amplectimur te in corde,
quasi habeamus te presentem.
9. Tu fortissimus leo
rupisti celum
descendens in aulam virginis
et destruxisti mortem
edificans vitam in aurea civitate.
10. Da nobis societatem cum illa
et permanere in te, o dulcissime sponse,
qui abstraxisti nos de faucibus diaboli
primum parentem nostrum seducentis.
LXVII. O pater omnium
Symphonia viduarum
[recensere]1. O pater omnium et o rex et imperator gentium, qui constituisti nos in costa prime matris, que construxit nobis magnum casum erumpne, et nos secute sumus illam in propria causa in exilio sociantes nos illius dolori.
2. O tu, nobilissime genitor, per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam penitentiam, que nobis per te venit, anhelamus a te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te.
3. O gloriosissime et o pulcherrime Christe, qui es resurrectio vite, nos reliquimus propter te fertilem amorem coniunctionis et comprhendimus te in superna karitate et in virginea virga nativitatis tue ac in altera vice copulate sumus tibi, quam prius essemus secundum carnem.
4. Adiuva nos perservare et tecum gaudere et a te numquam separari. </poem>
Varia.
[recensere]LXVIII. O frondens virga
[recensere]Antiphona:
O frondens virga
in tua nobilitate stans,
sicut aurora procedit,
nunc gaude et letare
et nos debiles dignare
a mala consuetudine liberare
atque manum tuam porrige
ad erigendum nos.
LXIX. Laus trinitati
[recensere]
<poem>Antiphona:
Laus trinitati,
que sonus et vita
ac creatrix omnium
in vita ipsorum est,
et que laus anglice turbe
et mirus splendor archanorum,
que hominibus ignota sunt,
est, et que in omnibus
vita est!
LXX. O verbum patris
[recensere]O verbum patris,
tu lumen prime aurore
in circulo rote es
omnia in divina vi operans.
O tu prescientia dei,
omnia opera tua previdisti,
sicut voluisti,
ita ut in medio potentie tue latuit,
quia omnia prescivisti.
Et operatus es
quasi in similitudine rote
cuncta circueuntis,
que inicium non accepit
nec in fine prostrata est.
LXXI. O fili dilectissime
[recensere]
O fili dilectissime,
quem genui in visceribus meis
de vi circueuntis rote
sancte divinitatis,
que me creavit
et omnia membra mea ordinavit
et in visceribus meis
omne genus musicorum
in omnibus floribus tonorum constituit:
Nunc me et te,
o fili dulcissime,
multa turba virginum sequitur,
quas per adiutorium tuum
salvare dignare.
LXXII. O factura dei
[recensere]O factura dei,
que es homo,
in magna sanctitate edificata es,
quia sancta divinitas in humilitate
celos penetravit.
O quam magna pietas est,
quod in limo terre
deitas claruit,
et quod angeli
deo ministrantes
deum in humanitate vident.
LXXIII. O magna res
[recensere]1a.O magna res,
que in nullo constituto latuit,
ita quod non est facta
nec creata ab ullo,
sed in se ipsa permanet.
1b.O vita,
que surrexisti in aurora,
in qua magnus rex sapientiam,
que in antiquo
apud virum sapientem fuit,
misericorditer manifestavit,
quia mulier per foramen antiqui perditoris
mortem intravit.
2a.O luctus, ach meror, he planctus,
qui in muliere edificati sunt!
2b.O aurora, hec abluisti
in forma prime coste.
3a.O feminea forma, soror sapientie,
quam gloriosa es,
quoniam fortissima vita
in te surrexit,
quam mors numquam suffocabit.
3b.Te sapientia erexit,
ita quod omnes creature
per te ornate sunt
in meliorem partem,
quam in primo acciperent.
Appendix
[recensere]In Matutinis Laudibus.
[recensere]Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini cum turba sua
in omnibus populis dedit.
Unde quocumque venientes perrexerunt,
velut cum gudio celestis paradisi
suscepte sunt,
quia in religione morum honorifice
apparuerunt.
De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt,
que eas in virginea custodia servabant,
et qui eis in omnibus ministrabant.
Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia nutriretur.
Aer enim volat
et cum omnibus creaturis officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.
Et ideo puelle iste
per summum virum sustentabantur,
vexillate in regali prole virginee nature
Deus enim rorem in illas misit,
de quo multiplex fama crevit,
ita quod omnes populi ex hac honorabili fama
velut cibum gustabant.
Sed diabolus in invidia
sua istud irrisit,
qua nullum opus Dei
intactum dimisit.