Synodum Aquisgranense - Documenta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Synodum Aquisgranense - Documenta
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus


0813-0813- Synodum Aquisgranense -Documenta

DE SYNODO AQUISGRANENSI,

DEQUE MONASTERIIS ANIANAE SUBJECTIS,

AUT PER BENEDICTUM ORDINATIS.

(Mabill. , ibid.) [0383D]


1. Quid in rem ecclesiasticam praestiterit Benedictus, hactenus vidimus ex ipsius Vita, in qua et contra Felicianam haeresim, tum in legatione Hispanica, tum in synodo Urgelitana laborasse, et concilio Arelatensi, quod ad restituendam Ecclesiae Gallicanae disciplinam anno 813 celebratum est, interfuisse memoratur num. 31. Nunc quid pro republica monastica, maxime in synodo Aquisgranensi, egerit, expendendum est. Cum rem Benedictinam fere ex aequo promovere studerent Ludovicus Augustus et Benedictus noster, anno 817 imperator Aquisgrani convenire jussit abbates quamplurimos Regulae nostrae servantes, ad resarciendam sacri instituti disciplinam, quam Benedictus scriptis, monitis exemplisque [0384D] suis revocare modis omnibus tentabat. Nimirum « monasteria monachorum, in quibus olim beati Benedicti Regula conservabatur, tum negligentia subrepente remissius ac dissolutius custodiebatur, vel certe penitus abolita negligebatur, » aiunt Patres concilii Turonensis tertii, canone 25. Quam ob rem varia tum a Carolo Magno, tum a Ludovico ejus filio convocata concilia, ut collabenti reipublicae nostrae opem ferrent. Anno 817 Aquisgrani congregata est plurimorum abbatum synodus, cui praefuit Benedictus. Sancita hac de re capitula septuaginta duo; tot enim enumerant Leo Marsicanus in Chronici Casinensis lib. I, cap. 16, novae editionis, et Chronographus coenobii Sancti Vincentii ad Vulturnum, lib II, quo [0385A] ex coenobio Josues abbas eidem conventui interfuisse memoratur, Apollinarius ex Flaviniacensi, et alii, de quibus in Praefatione actum est. Peracto concilio «constituit idem Deo amabilis imperator Benedictum abbatem et cum eo monachos strenuae vitae, qui per omnia monasteria monachorum euntes redeuntesque uniformem traderent cunctis monasteriis tam viris, quam sanctimonialibus feminis vivendi secundum Regulae sancti Benedicti incommutabilem morem, » ut legitur in Vita Ludovici Pii. Etsi enim universa Galliae monasteria eamdem sancti Benedicti regulam profitebantur, non una tamen omnium erat vivendi ratio, sed varia pro locorum, personarum morumque diversitate. Benedicto socius et adjutor adhibitus Arnulfus abbas, testante Ludovico Augusto in diplomate quod de restituto ordine monastico in monasterio S. Dionysii confecit VII Kal. Septembris, anno 19 imperii. «Mox, inquit, ut divina dignatio nos paterna sede suscepta imperialibus sceptris inniti voluit, piae intentionis nostra sollicitudo [0385B] exsequi procuravit, ut religio, decor et omnis honestas a domno et genitore nostro divae memoriae Carolo coepta et instituta liquido et veraciter, remota omni simulatione, in propriis quibusque maneret et vigeret ordinibus. Unde ad monasticae institutionis normam corrigendam duos religiosos et venerabilis vitae viros Benedictum et Arnulfum abbates constituimus, qui per nostrum a Deo gubernandum et conservandum imperium seduli huic negotio studiose insisterent. » Exstat hoc diploma integrum apud Sirmondum in tomo II Conciliorum Galliae, egregium sane pietatis imperatoriae monumentum. Arnulfus is erat abbas, ut puto, monasterii Glonnensis seu Sancti Florentii ad Ligerim in dioecesi Andegavensi, et forsan etiam abbas Heriensis.


2. Quam Anianae disciplinam instituit Benedictus, eamdem in varia Franciae ac Germaniae monasteria propagavit. Tria primo nobis proponit Ardo, Insulam Barbaram, Mitiacense, et Cormaricense, quibus [0385C] addit Gellonense, Menatense, S. Savini Masciacense, monasterium a Wlfario conditum, Maurum-Monasterium, et Indam. Indenses in epistola sua addunt Casam novam, et Cellam-novam in Tolosano; addo et ego Monasterium Sanctae Columbae apud Senonas. De quibusdam actum est in superioribus notis: de aliis hic nonnulla observanda.


3. Leidradus archiepiscopus Lugdunensis in epistola ad Carolum Magnum, «Monasterium regale Insulae Barbarae, inquit, situm in medio Araris fluvii, quod antiquitus est dedicatum in honore sancti Andreae apostoli et omnium apostolorum, nunc autem in honore sancti Martini recens videtur esse fundatum; jussu domni Caroli imperatoris, qui ibidem praefecit domnum Benedictum abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices, ita restauravi, ut tecta de novo fuerint, et aliqua de maceriis a fundamentis erecta: ubi nunc monachi secundum regularem disciplinam numero triginta habitare videntur. » Hic [0385D] est Leidradus seu Laidradus archiepiscopus, cui in Hispaniam cum Benedicto adversus Elipandum profecturo Alcuinus libros suos dedicavit, quique postea dignitatem Agobardo resignavit, in Sancti Medardi Suessionense monasterium secessurus. Alcuinus in epistola 69 (nunc 90) monachis Barbarensibus, quos Fratres Lugdunenses vocat, gratulatur de restituta monasticae vitae disciplina, eosque praemunit adversus gliscentes errores. Insulae-Barbarae monasterium, cujus non semel alibi facta mentio, nunc saeculari toga donatum est.


4. Quid in Mitiacensi asceterio prope Aurelianos, nunc sancti Maximini dicto, praestiterit Benedictus, declarat Theodulfus ejus facti auctor in Carminum libro II, ex quo quia carmen totum est in laudibus Benedicti nostri, juvat quosdam versus adducere in hunc locum. Sed prius ex Letaldo monacho Mitiacensi discamus qualis tum fuerit istius monasterii status; sic enim ille in libro de Miraculis sancti Maximini [0386A] abbatis, cap. 3: Nempe eo tempore «devotio Mitiacensis coenobii et studium monasticae vitae emollita erat a saeculi dilectoribus, partim cupiditate, partim incursione hostica, quae ex Aquitanica impugnatione crebro obtingere solebat. Per idem enim tempus inter Pippini duces et Waifarium Aquitanorum regem gravis et diuturna conflictatio rempublicam Francorum non modico profligavit damno, tandemque apud Toarcense castrum capto Waifario summa rerum ad Pippinum concessit. His fere temporibus locus supradictus adeo est adnullatus, ut nemo ibi posset manere monachorum: sed habitacula eorum aut essent diversoria saecularium et feminarum, aut stabula equorum et pastiones canum. Temporibus igitur divae memoriae Caroli Augusti, disponente rerum omnium Domino, eumdem locum pristinae reddere nobilitati, Theodulfus nobilissimus et moribus et genere acerrimique ingenii Aurelianensis Ecclesiae episcopus subrogatur. Hic itaque multa industria certans quatenus idem locus in antiquum [0386B] revocaretur honorem, dum in contiguis regionibus minus idoneos invenisset ad id efficiendum monachos, ex Septimaniae partibus ascivit, quibus et locum dedit, et res illi loco olim attributas de suo insuper addens contradidit. In qua re non poenituit eum facti sui, quippe cujus temporibus in tantum ejus loci gloria enituit, ut veteris ignominiae dedecus honestas superveniens obumbraret, et praeteritorum dispendia lucra sequentia compensarent. » Duos hanc in rem monachos Theodulfus obtinuerat a Benedicto, cui hoc nomine gratias agit, eumdemque de aliis mittendis interpellat, ac cum S. P. Benedicto Casinate comparat his versibus:


I, mea charta, celer Benedicti ad tecta beati, Hocque salutato tecta revise Patrum. Huic salveque valeque meum, huic singula narra, Prospera quae nobis sunt tribuente Deo. Inde refer multas misso pro munere grates: [0386C] Utque libens mittat plura, precare libens. Utque pium consurgat opus fundamine jacto, Quod me jam mulcet, jam mea corda fovet sit melius culmen: bonus est fundaminis ordo, Quem gemini numeri sorsque decusque sacrat. Ecce duo monachi duo sunt praecepta salutis, Divino ut vinctus sit quoque fratris amor. Et infra: Semina tu nostros misisti parva per agros, Plurima mitte, seges hic tibi grandis erit. Non distes merito, cujus non nomine distas: Nominis et meriti sors beet una duos. Quod fuit Ausoniis Benedictus rector in arvis, Hoc modo tu in nostris es, Benedicte, locis. Ut cerebro Euphorbi Samius satus esse putatur, Sic Nursi Patris in te revocatur opus. Ut per Teudulfum Teudulfi verba precantis Imples, cumque una it hinc prece nomen idem. [0386D] Sic Benedictus ei per te, Benedicte, quod optat Conferat, et voti tu mediator eas. Quodque fuit, Casine, tibi pius hic Pater olim. Hoc modo sit cellae urbs Aureliana tuae. Quam bene Mitiacum vocitavit prisca vetustas, Quae fuit auspicium mitibus ante choris! Maximinus ibi fratrum vernante corona Praefuit, his junctus scandit ad astra poli. Corpora sunt quorum variis tumulata sepulcris, Sunt animae in finibus sed, patriarcha, tuis, Has fera barbaries exempto munere pacis Dejecit sedes, destituitque locum.


Quid his verbis significare velit Theodulfus, explicat Letaldus superius relatus. Pergit Theodulfus, et poetico more carmen suum dirigit ad Benedicti coenobium, tum post aliquot versus subdit:


Inde salutandi fratrem pietate revise, Sum cui junctus ego nomine, non merito. [0387A] Hinc pete Nebridii Patris venerabilis aedes, Mox et Donati sit tibi visa domus. Sed nec praetereas sancti loca fratris Atili, Annianique mei tecta verenter adi. Nam pius aspiciat dantem sibi dona salutis, Atala te videat, dicque, Olemunde, vale. Ac si forte vales mundanas ire per urbes, Singula perlustrans oppida, rura, casas, Praesulibus nostras in carmine pande salutes, Atque omni clero, quosque referre mora est. Attila, Clarinus, Teutfredus, Leubila, et omnis Turba Patrum nostrum sentiat alma vale.


Quos hic primos salutat Theodulfus, erant ii ipsi quos Benedictus operis sui adjutores primarios habuisse dicitur apud Ardonem supra. Crediderim Annianum esse eum, qui sancti Anniani (Saint-Chignan) monasterio in Gallia Narbonensi hactenus existenti nomen dedit, quod cave confundas cum monasterio Aniana seu Aniano. [0387B]


5. Gellonense monasterium excitavit Willelmus comes, postea ibidem monachus, atque Anianensi abbati subjectum esse voluit. Benedictus loco praefuit abbas primus, dein permissi nonnunquam abbates peculiares alii ab Anianensibus, qui Gellonensium abbatum electionem probabant. Exstant non unae Ludovici Augusti aliorumque regum litterae Cellam Gellonensem Anianae attribuentes. Demum Gellonenses sui juris esse coeperunt, reclamatumque non semel ab Anianensibus saeculo XI, quo Emmeno Anianae abbas graves hac de re querelas deposuit apud Gregorium papam VII, quae in tabulario Anianensi leguntur. Sed tandem praevaluit Gellonensium pervicacia Urbani secundi pontificatu, qui Gellonense monasterium a jure abbatiae Anianensis absolvit: Callistus vero papa secundus Romanae sedi proxime seu, ut aiunt, immediate subjecit, et post eum Alexander tertius.


6. Masciacensis coenobii in Biturigibus fundamenta [0387C] jecit Ego comes anno 738, ut docet ejus loci breve Chronicon a Labbeo editum in tomo II Bibliothecae novae. Adventus monachorum in Masciaco anno 814 collocatur, nimirum post coenobii restitutionem ab Ludovico Augusto factam, de qua in ejus Vita. Monasterium istud, quod hactenus persistit sub ordine sancti Benedicti, vulgo Massay appellatum, rexit Abbo abbas, qui «natus anno 817, ordinatus anno 847, anno 866, quo urbs Aurelianorum cremata est, mortuus est, » et quidem «VII Kal. decembris, » ex Kalendario. «Et anno 967 Odo abbas bonae memoriae VIII Idus Junii» decessisse fertur; et «Arduicus monachus Nonis Septembris. »


7. Wlfarius vir illuster et nobilis locum in Albigensis pagi confinio tradidit Benedicto, ubi is «monachos duodecim» cum abbate collocavit. Casamnovam interpretatur Henschenius: sed Ludovici Augusti litterae, quas videre non potuit, nos docent esse Bellam-cellam. [0387D]


Bellae 1 cellae statum hodiernum necdum rescire potui.


8. Maurum Monasterium primitus cella Sancti Leobardi a primo auctore dictum, «in honorem apostolorum Petri et Pauli et sancti Martini» constructum in Alesatia prope Tabernas (Saverne) principatu Childeberti secundi; postea Maurum Monasterium cognominatum est a Mauro abbate, cui Theodoricus quartus, Kalensis dictus, privilegium concessit, editum apud Jodocum Coccium et Carolum Cointium in Annalium Francorum tomo II ad annum 586, num. 43.


9. Inda, celeberrimum coenobium prope Aquasgrani, vocabulum traxit ab amne praeterfluente, Sancti Cornelii etiam appellatum a Cornelio papa et martyre, cujus caput et brachium istic observari dicuntur. Eo in loco sepultus est Benedictus noster ejus loci abbas ex dictis.


10. Casa Nova sive Gordanicus in pago Ucetico, [0388A] nunc usque prioratus Anianae subjectus, vernacule Goudargue, primitus a Willelmo comite constructa dicitur in diplomate Ludovici Augusti.


Variae hac de cella exortae sunt lites tum adversus Casae Dei monachos pontificatu Paschalis secundi, et Callisti itidem secundi; tum adversus Arelatensem archiepiscopum Callisto item Pontifice. «Et quidem, ait Callistus papa in litteris hac de re concessis, Anianenses monachi cellam illam, per Lodoici imperatoris, Caroli Magni imperatoris filii, et filii ejus Caroli regis scripta et largitiones Anianensi monasterio vindicabant. Archiepiscopus vero se Lodoici filii Bosonis regis chirographo tuebatur. » Sed tandem auditis utriusque partis momentis Callistus ipse de concilio cardinalium jus Anianensium possessione roboratum confirmavit. Exstant hae litterae in lucem editae tomo VI Spicilegii.


11. De Cella Nova, vulgo Celle-Neuve, quae hactenus ab Aniana pendet, exstat diploma Caroli Magni [0388B] in haec verba:


Karolus Dei gratia rex Francorum et Langobardorum ac Patricius Romanorum, etc. Reliqua vide inter Opera Caroli Magni hujusce Patrologiae tomo XCVII, col. 988.


12. Ad haec in monasterio Sanctae Columbae apud Senonas monasticam disciplinam restituere conatus est Benedictus, testante Ludovico Augusto in diplomate, quod editum a V. C. Stephano Baluzio in appendice ad Lupum habet haec verba: «Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia olim dum monasticum ordinem usquequaque depravatum esse constaret, et ad eum corrigendum atque emendandum, imo ad pristinum debitumque modum et rectitudinem auxiliante Domino reducendum, quemdam abbatem ejusdem ordinis ferventissimum, Benedictum cognominatum, per monasteria imperii a Deo nobis commissi destinaremus; contigit ad monasterium [0388C] quod dicitur Sanctae Columbae, haud procul ab urbe Senonensi devenire: in quo cum caetera regulariter ordinare satageret, quia tunc temporis abbatem canonicum, Jacob vocabulo, inibi praeesse contigerat, quasdam villas, quae priscis temporibus ad usum fratrum Deo famulantium fuerunt destinatae, segregavit, » etc.


13. Praeterea Ludovicus Augustus «ad monasterium quod dicitur Aniana, ubi Georgius abbas praeerat, quamdam cellam juris sui, quae est constructa in honore S. Martini infra muros Arelatensis civitatis, cum his quae ad eam pertinent, memorato monasterio ad stipendia fratrum ibidem Deo famulantium vel ad subsidia pauperum concessit pridie Non. Decemb. , anno imperii 3, indict. 10, Aquisgrani palatio regio; » tum postea addidit «cellam quae dicitur Massacia cum appendiciis suis, habentem plus minus quadraginta mansos, quae est ex ratione praedictae cellae S. Martini, » litteris datis «IV Id. Mart. , anno 7 imperii, Aquisgrani palatio regio. » Demumque [0388D] piissimus imperator monasterii Anianensis res omnes confirmavit generali diplomate concesso Ermenaldo abbati.


14. His omnibus haud ab re visum est subjicere sermonem aliquando habitum in festo dedicationis basilicae Salvatoris, factae circiter annum 782, de qua in Vitae num. 26. Sermo iste nomen Ardonis seu Smaragdi praefert in ms. codice: sed falso, ut colligo ex ipsius auctoris verbis, dicentis veternosa suo tempore fuisse Anianensis basilicae aedificia et antiquam ejus dedicationis relationem vocat. Ad haec priscam vocat consuetudinem, quae feminis negabat aditum in utrumque templum, Salvatoris scilicet et beatae Mariae: aitque interjectis annis, id est suo tempore concessum sequiori sexui ingressum in basilicam Salvatoris; quae verba convenire nequeunt Ardoni, Benedicti discipulo. Neque scio an non satis exploratum videatur id quod refert auctor iste, «trecentos scilicet et sexaginta episcopos» (quorum fallacem [0389A] catalogum legi) ipsumque Carolum Magnum huic dedicationi interfuisse: cujus rei nullam mentionem facit Ardo in Vitae superioris num. 26. Eodem loco haberi debet id quod legitur de absolutione peccatorum Carolo divinitus concessa ac revelata: quo spectat «miraculum in consecratione Anianensis archisterii revelatum, » relatum in Vita Caroli Magni, tribus libris scripta tempore Frederici Ahenobarbi apud Lambecium in Caesareae Bibliothecae tomo II, pag. 333. Sermonis titulus ita se habet in codice ms. «Sermo sancti Ardonis, cognomento Smaragdi, monachi et confessoris, ac magistri in sacra pagina, monachi quondam monasterii Anianae, ordinis sancti Benedicti, Magalonensis dioecesis: qui sermo fuit celebratus in consecratione altaris Sancti Salvatoris ejusdem monasterii die vigesima nona mensis Decembris, anno ab Incarnatione Domini DCCLXXI [Leg. DCCLXXII].


Sequitur tenor sermonis. [0389B]


Ad gloriam et honorem tui nominis, Christe Jesu Salvator saeculi, auribus catholicae Ecclesiae antiqua rei relatio per novos futurorum temporum decursus transfert notitiam, qualiter venerabile tuum Anianensis coenobii templum sui fundaminis suscepit exordium. Nam cum patricius Romanorum et rex Francorum Carolus per Gallias ad honorem Dei templa et admiranda aedificia passim constitueret, quoddam insigne in Christi Salvatoris nomine constituit, quod sui stemmatis veternosa congeries mortalium oculis adhuc pandit. Post cujus constitutionem, de Narbonensis urbis obsidione remeans, in qua Angaricam gentem expulerat, ibi synodo peracta trecentos sexaginta sex pontifices invitavit, et ad consecrationis opus congregavit. Vere felix locus ille a tanto principe honorabiliter electus, et ubi coelestis Hierusalem in terrenis conversationibus activam vitam ad suam contemplativam gaudet exeuntem, et in coelestibus claustris exspectat transferendos [0389C] filios adoptionis, quos ibi nutrit Regula sanctae religionis, quam secundum pii Patris Benedicti auctoritatem traditam alter quoque Benedictus nomine primitus ibi edocuit, qui in domo Domini ibi in atriis ejus justus ut palma floruit: cujus paternitatis principium Anianense promeruit coenobium, et per eumdem abbatem primum, et gloriosum regem Carolum piae dedicationis diem vidit optatum. In quo praefulgida venerabilium episcoporum pontificalis caterva praefata magnifici regis in cantu [Forte coetu] conglomerata, solemne opus exercuit, et praetactum finem gratia dedicandi adhibuit. Tunc illud dedicationis peractum officium Deo placuisse coelitus est demonstratum. Nam eidem regi sequenti nocte pernoctanti, et cuidam pontifici Coloniensi et Benedicto abbati (ut in ore duorum vel trium stet omne verbum) quaedam visio spiritualis apparuit, quam ipsi tres postea professi sunt, videlicet quod Deo sacrata Anianensis aula, tota intus [0389D] quasi ardens resplenduit, et lux erumpens ad coelum emicuit. Quis igitur in die consecrationis, quam sic Deus approbavit, interesse non laetabitur? Jam tunc illa nostri Salvatoris quam felix aula canoris vocibus jucundata reboans coeleste dedit jubilum, et [0390A] harmonica suavitas humanis auribus illata, per aethereas auras invitata super eos, uranico concentui subriguit. Audita est populorum plausibus permixta vox laetabunda, et omne vulgus utriusque sexus divinum opus admirans Deo gratias laudifluo rependit praeconio. Magnum quidem est et difficile per singulas causas spiritualiter retexere omne genus divini operis, quod illic Deo dispensante per religiosorum manus decenter exhibitum est. Sed ne videamur acervare superflua, hactenus opus, nostra titillante manu brevitatis compendio facili stylo laboratum, futuris saeculis in altam tradimus memoriam, quod fidelibus legendum et audiendum, sicuti relata gestorum didicimus, manifestum aperimus, etc. Adest hic ara triplex, solius columnae unitate subnixa, significans Trinitatis unitatem, ut in personis proprietas intelligatur, et deitatis unitas credatur, etc. [a] {foot}


[0389D] Lege Vitae num. 26. Adest etiam Dominicae crucis figura, quam in suo tempore sancti Salvatoris aula per sui fabricam depinxit, monstrans fidelibus Christi crucem spiritualiter esse gestandam, [0390B] quam Deus Salvator crucifigendus sibi corporaliter bajulavit, et crucifixus omnia de se dicta a vatibus consummavit: cujus crucis venerabile signum suo praecipuo Salvatoris conservat altario, et multis beatorum pignoribus penetrale imbuit arcanum, quod obtinens reliquias in se, coelestes habet margaritas, etc. Nullus hic quoque haesitet suum tandem pectus pugillo, et quadam quasi pugni cordis manu excitare ignaviam, piaeque confessionis modo illum Evangelii sequi publicanum, qui suam de suis peccatis damnans conscientiam, sibi propitiari divinam quaesivit clementiam. Cujus exemplo in hac Anianensi aula confessio Caroli fertur gemebundis patuisse suspiriis, et pro quadam admissi sceleris noxa crebris obsecrationibus institisse, divinaeque misericordiae aures lacrymabili propulsasse querela: quatenus ei Salvator ignosceret, ille qui pro hominibus cunctis venisset redemptor. Ad ostendendam vero redemptionis adeptam gratiam, exauditor supremus notatis [0390C] apicibus cuidam pontifici signum direxit, dum pro eo veniam peteret inter eucharisticas eulogias ad altare: persensitque Carolus celebrantis sibi manus impositas, qua impositione recreatus indultum sibi peccatum intellexit, etc.


Exsultet Galliae tellus, et Anianensis spatii templo nobilitata laetetur: in quo ad indicium nobilitatis et pignus regalis amoris Carolus princeps divinum munus ibi lecturis reliquit. Cum igitur sit ita quod locus iste regalibus polleat rebus, et sacris ad coelum aedibus assurgat, decet omnem cujuslibet aetatis hominem ipsum reverenter honorare, et Deum in illo devotius adorare, qui in tanta prioribus habitus est religione, ut mulieribus ad ipsum arceretur accessus, ne quaelibet occasio sanctos regularis observantiae corrumperet mores. Convenit namque pudicitiae cultoribus illud evangelicum sequi, succingere lumbos, et in manibus habere lucernam. Hinc est quod gloriosa mater virgo sexum a suis liminibus exclusit [0390D] femineum, et intra peculiare Filii sui templum interjectis annis recipit, quos prisca consuetudo in utrumque templum penetrare non sivit. O felix virtus in domo Dei, sed multo jam felicior si sobrietatis custodia sit, etc.